Serlo Wiltoniensis carmina 80

Testo base di riferimento: J. Oeberg, 1965

Altre sezioni


Mundus abit - res nota quidem, res usque notanda;

      Nota tibi mundi sit nota: mundus abit.

Mundus abit - non "mundus", id est hec machina mundi,

      Dico sed "mundi gloria" - mundus abit.

5

Mundus abit - cito nomen abit, cum nomino mundum,

      Sed cicius mundi nomine mundus abit.

Mundus abit - tria sunt: erit, est, fuit; hec tria mundum

      Mota movent, clamant hec tria "mundus abit".

Mundus abit, fugiens ut tempus, ut amnis, ut aura,

10

      Vt mundus - satis est dicere "mundus abit".

Mundus abit - constans nichil est, quod constat abire;

      In mundo constat nil nisi "mundus abit".

Mundus abit - nichil in nichilum; tamen eius "abire"

      Non abit - error abi, quo duce mundus abit!

15

Mundus abit - nil quod queras, satis unde queraris

      Mundus habet. Quod abit, respue - mundus abit.

Mundus abit - fortis sum, non ero; sum speciosus,

      Non ero; sum dives, non ero - mundus abit.

Mundus abit - sequitur mors vitam, stricta solutam,

20

      Longa brevem, letam nubila - mundus abit.

Mundus abit - mundus, qui verbo fallit in omni,

      Nescit in hoc uno fallere: mundus abit.

Mundus abit - non Christus abit; cole non abeuntem:

      Dices "non abeo; me sine mundus abit".

25

"Mundus abit" quociens iterabo? Cesset abire

      Mundus, cessabo dicere "mundus abit".