Angilbertus miles versus de Fontaneto

Testo base di riferimento: D. Norberg, 1968


1

Aurora cum primo mane tetra noctis dividit,

Sabbati non illud fuit sed Saturni dolium.

De fraterna rupta pace gaudet demon impius.

2

Bella clamant. Hinc et inde pugna gravis oritur.

Frater fratri mortem parat, nepoti avunculus,

Filius nec patri suo exhibet quod meruit.

3

Cedes nulla peior fuit campo nec in Marcio.

Fracta est lex christianorum, sanguinis hic profluit

Vnda manans, inferorum gaudet gula Cerberi.

4

Dextera prepotens Dei protexit Hlotharium,

Victor ille manu sua pugnavitque fortiter.

Celeri si sic pugnassent, mox foret victoria.

5

Ecce olim velut Iudas salvatorem tradidit,

Sic te, rex, tuique duces tradiderunt gladio.

Esto cautus, ne frauderis agnus lupo previus.

6

Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustice,

Vbi strages et ruina Francorum de sanguine.

Orrent campi, orrent silve orrent ipsi paludes.

7

Gramen illud ros et ymber nec humectet pluvia,

In quo fortes ceciderunt, prelio doctissimi,

Pater, mater, soror, frater, quos amici fleverant,

8

Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,

Angelbertus ego vidi, pugnansque cum aliis

Solus de multis remansi prima frontis acie.

9

Ima vallis retrospexi in collis cacumine,

Vbi suos inimicos rex fortis Hlotharius

Debellabat fugientes usque foras rivulum.

10

Karoli de parte vero, Hludovici pariter

Albescunt campi vestimentis mortuorum lineis,

Velut solent in autumno albescere avibus.

11

Laude pugna non est digna, nec canatur melode.

Oriens, meridianus, occidens et aquilo

Plangant illos qui fuerunt tali pena mortui.

12

Maledictus ille dies, nec in anni circulo

Numeretur, sed radatur ab omni memoria,

Iubar solis nec illustrat aurore crepusculum.

13

Nox et sequens dies illam, nox que dira nimium,

Nox illa que planctu mixta et dolore pariter,

Hic obit et ille gemit cum in gravi penuria.

14

O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui,

Illorum carnes vultur, corvus lupus vorant acriter.

Orrent, carent sepulturis, vanum iacet cadaver.

15

Ploratum et ululatum nec describo amplius.

Vnusquisque quantum potest restringatque lacrimas.

Pro illorum animabus deprecemur Dominum.