Iohannes Saresberiensis polycraticus, praefatio

Testo base di riferimento: J. van Laarhoven, 1987


Si mihi credideris, linguam cohibebis; et aulae

      Limina non intret pes tuus: esto domi.

Aspectus hominum cautus uitare memento,

      Et tibi commissas claude, libelle, notas.

5

Omnia sint suspecta tibi, quia publicus hostis

      Et maiestatis diceris esse reus.

Ignis edax gladiusque ferox tibi forte parantur,

      Aut te polluta subruet hostis aqua.

Cum tamen exieris, faciem uelabit amictus,

10

      Deformentque tuam puluis et aura tuam;

Dextra ferat uirgam, premat et sua mantica dorsum,

      Trita tegant frontem pillea, pero pedem.

Sit gradus, et cultus, habitus peregrinus eunti;

      Non nisi barbariem barbara lingua sonet:

15

De Pictauorum dices te gente creatum,

      Nam licet his lingua liberiore loqui.

Hospitiique fidem quaeres super omnia, quo sis

      Tutus ab insidiis, quas tibi quisque parat.

Stultos, prudentes nimium, paruosque cauebis,

20

      Et quos insignes garrula lingua facit.

Si quis amat uerum, tibi sit gratissimus hospes,

      Et quem delectat gloria uana, caue.

Iure patronatus illum cole, qui uelit esse,

      Et sciat, et possit, tutor ubique tuus.

25

Ergo quaeratur lux cleri, gloria gentis

      Anglorum, regis dextera, forma boni:

Quaesitus regni tibi cancellarius Angli,

      Primus sollicita mente petendus erit.

Hic est qui regni leges cancellat iniquas,

30

      Et mandata pii principis aequa facit;

Si quid obest populo, uel moribus est inimicum,

      Quicquid id est, per eum desinit esse nocens.

Publica priuatis qui praefert commoda semper,

      Quodque dat in plures, ducit in aere suo:

35

Quod dat habet; quod habet, dignis donat uice uersa;

      Spargit, sed sparsae multiplicantur opes.

Vtque uirum uirtus animi, sic gratia formae

      Vndique mirandum gentibus esse facit;

Tardus ad hunc Samius, si certet acumine mentis,

40

      Indoctusque Plato, Varroque stultus erit;

Curio si certet uerbis, uincetur ab ipso;

      Victus, si certet, Quintilianus erit.

Huius nosse domum non est res ardua: cuiuis

      Non duce quaesito semita trita patet.

45

Nota domus cunctis, uitio non cognita soli

      Lucet; ab hac lucem diues, egenus, habent:

Illa patet miseris, patet et domus illa beatis;

      Hic patre laetatur aduena quisque suo.

Cum reserata semel fuerit tibi ianua, currens

50

      Ad thalamum domini progrediere tui.

Expecta dum turba fluat, quae feruat in aula,

      Fessaque sint domini membra fouenda thoro.

Accedes, uultum mutabis, mantica nugas

      Excutiat; peregre nunc peregrinus eat.

55

Non tamen ostendas, oculos quod principis urat,

      A quo tota tibi uita salusque datur.

Si facies illi tua displicet, unde placebit?

      Eius in arbitrio iusque fauorque manent:

Quod prohibet fieri, scelus est; quod praecipit, aequum;

60

      Iuraque pro placito stantque caduntque suo.

Huic quia sola placet, sola uirtute placebis,

      Quae tibi si desit, cetera cuncta nocent.

Iura colit, pacem statuit, fundatque quietem,

      Et tumidos hostes mente manuque domat;

65

Sed seu iura uocent seu fulminet ensis in hostes,

      Non nisi sancta gerit, non nisi sancta probat.

Confer ei quoscumque duces, quoscumque potentes:

      Plebs erit hoc uiso maxima turba ducum;

Si reges uideas, quid ad hunc nisi rustica turba?

70

      Et bene, si dici rustica turba queunt.

Particulamque tui praemonstrans experiere,

      Quae maneat totum gratia uel quis honor.

Si placet haec, totus poteris fortasse patere;

      Sed si displiceat, cetera claude toga.

75

Verba salutantis sint prima; subinde facetus,

      Te dabis obsequiis, hospitiumque petes.

Non grauis hospes eris potuque ciboque uerendus,

      Sufficiet uestis non pretiosa tibi;

Non oneraris equis, phaleras nec poscis equorum,

80

      Nec te seruorum copia magna premit.

Sufficiet uel sola domus uisusque patroni,

      Eius et alloquio consilioque frui.

Curia quid possit, quid speret plebs, ubi regni

      Vires, una domus sola docere potest.

85

Si deuelatam faciem monstrauerit, aut non,

      Perstringat uisum cassibus ille tuum,

Quid sapiens stulto differt, quid paupere diues,

      Quid misero felix, si sapis, ecce uides.

Si fuerit laetus, oculos auresque libenter

90

      Exponet nugis forsitan ille tuis.

Sic igitur nugas sparges, ne taedia gignant,

      Quae rebus laetis sunt inimica nimis.

Si iubet ut nugas agites, nugare decenter:

      Nam sibi per nugas seria credet agi.

95

Vtilibus nugas, sic aptes seria ludis,

      Vt tibi sit grauium nulla timenda manus.

Si iubet ut taceas, statua taciturnior esto,

      Nec redimas signis uerba negata tibi.

Cum satiatus erit, uel eum maiora uocabunt,

100

      Ora, conductus detur ut inde tibi.

I citus, atque redi; ne quorum carpere nugas

      Ausus es, infligant tela necemque parent.

Vnum discedens secreta profer in aure:

      "Quicquid agant alii, tu memor esto tui.

105

Quaeque caro faenum, flos faeni gloria carnis;

      Haec nihil est; nihilo quid minus esse potest?

Munera Fortunae uiscata puta: uitiorum

      Semina sunt, scelerum pabula, mortis iter;

Sunt laquei, sunt insidiae, sunt toxica mortis,

110

      Quam non effugient, quos dea caeca colit.

Quod Fortuna dedit, et quod dabit, est alienum,

      Auferet hoc totum, cum uolet ipsa, tibi.

Retia pennatis nequeunt praeuisa nocere:

      Tu quaecumque uides, retia mentis habe;

115

Retia sunt quaecumque uides, hominemque ligatum

      Ad miseram mortem per mala quaeque trahunt."

Forsitan "Vnde tibi datur haec audacia?" quaeret.

      Dices: "Nil metuens omnia tutus agit;

Omnia tutus agit, quem nec spes nec timor angit;

120

      Cui mala nulla placent, omnia tutus agit."

Hispana rediens aut Vasconis utere lingua,

      Sed tamen in uerbo plus grauitatis habe.

Indue sic linguam, sic uestes indue gentis,

      Salua sit ut morum regula, salua fides.

125

Pendeat ex humeris crux aenea, sit coma taetra,

      Hispida caesaries, barba recisa parum;

Sitque grauis uultus, sint frons oculique pudici,

      Insontesque manus, pauper amictus erit.

Dum tibi conductus fuerit, securior ibis,

130

      Et uia sit pedibus quaelibet apta tuis;

At si defuerit, longas protende diaetas,

      Contineatque pedes publica strata tuos.

Nusquam diuertas, ne quis te laedat euntem,

      Nugarumque luat garrula lingua notas.

135

Omnia, si nescis, loca sunt plenissima nugis,

      Quarum tota cohors est inimica tibi:

Ecclesia nugae regnant, et principis aula,

      In claustro regnant, pontificisque domo;

In nugis clerus, in nugis militis usus,

140

      In nugis iuuenes, totaque turba senum;

Rusticus in nugis, in nugis sexus uterque,

      Seruus, et ingenuus, diues, egenus, in his.

Accelera gressus, cauto diplomate pergens

      Ad mare, quo Morini littora nostra petunt.

145

Hospitium tandem sera cum nocte subibis,

      Vt ualeas, esto sobrius, esto grauis.

Gens penetranda tibi, praelarga, bibaxque loquaxque,

      Et cui ni morem gesseris, hostis eris.

Emergunt lites modicae, quas magna sequuntur

150

      Iurgia uulneribus feta, necemque ferunt.

Sed quia uirtutem gens diligit et ueneratur,

      Si bene credaris uiuere, tutus eris;

Non modo tutus eris, sed summo dignus honore:

      Quaeque libet fieri, cuncta licenter age.

155

Cantia te felix genuit, te Cantia fouit,

      Illustris regum pontificumque parens.

Hic tibi debetur, sedes finisque laborum:

      Illa tibi requiem praeparat, illa domum.

Anglorum sedem primam pete, siue Britonum;

160

      Si Britonum mauis dicere, nemo uetat.

Indignum, litem si tempus agit breue longam,

      Digna quidem non sunt tempora longa breui;

Cum de re constat, non sit de nomine pugna,

      Ne foueat litem lana caprina diu.

165

Quicquid uis dicas, dum sit caput illa Britannis,

      Quam tibi praesignat angelus arce micans.

"Angelus iste quis est?", aut "quae domus ista?" requires?

      Namque nouos rerum forma mouere solet.

Haec est illa domus, quae Christum prima recepit,

170

      A qua suscepit insula tota fidem:

Insula tota fidem cepit, fideique parentem

      Praedicat, extollit, audit, honorat, amat.

Consilii magni si nosti forte datorem,

      Non erit ignotus angelus iste tibi.

175

Angelus e specula totum circumspicit orbem,

      Et corpus pennis subuehit atque tegit;

Sic uidet e specula, sic protegit omnia pennis,

      Vt ius non habeat hostis in orbe suo.

Hic tempestates praenuntiat atque serenum,

180

      Ventorum rabiem temperat atque maris;

Ne quid obesse queat, non dormit; nocte dieque

      Stat, quia subiectos undique stare facit.

Accedens propius, Christi properabis ad aulam,

      Vt ueniam culpis promereare tuis.

185

Illic finiti soluentur uota laboris:

      Hic lacrimas, gemitus, hic pia tura dabis.

Excipiet fratrum reducem te tota chorea,

      Et laudes pro te sospite laeta canet.

Quicquid habes quod eis placeat, largire libenter,

190

      Quidlibet, ut fuerit utile, cuique dabis.

Si potes, Odoni studeas donare salutem;

      Accipiatque Brito, te ueniente, crucem.

Hic narrare tui tandem discrimina fati

      Exactaeque uiae prospera cuncta licet.

195

Quid sit ouis sub uulpe latens, uulpesue sub agno,

      Pelle leonina dic quid asellus agat;

Quid leo dum seruit, quid agit dum regnat asellus,

      Turturis in specie passeris acta canes;

Quid faciant pardi timidi leporesque feroces,

200

      Et spes conuersi quae sit habenda lupi;

Quid repens testudo paret, scarabaeus onustus,

      Curque leui uentus grandis ab imbre cadat.

Sed quia nemo potest cunctis uirtute placere,

      Sufficiat paucis te placuisse bonis.

205

Spernantur si forte tuae sub iudice nugae,

      Non sit iniqua manus, aut tua lingua procax.

Libera donentur cunctis suffragia, teque

      Iste bonum dicat, dicat et ille malum.

Si locus est liber, cur non sit libera lingua?

210

      Nemo satis firmus, quem leuis aura mouet.

Quid facient enses, si te leuis aura cruentet?

      Verba quidem non sunt uerbera, uerba times?

Linguarum strepitus solidam non transeat aurem:

      Auris inepta nimis, quam sonus urit iners.

215

Exercent alii linguas, tibi pareat auris:

      Lingua quidem prodest, non tamen aure magis.

Illis in lingua mens est, tibi sit cor in aure:

      Os patulum sit eis, auris aperta tibi.

Obice uirtutis confringitur impetus oris,

220

      Et linguae stimulo mens malesana perit.

Nemo, nisi uanus, falso laetatur honore;

      Conscia mens culpae, quam maledicta mouent.

Frons adamante tibi sit durior, igne perusta

      Sit cutis, a uerbis ne notet ora rubor;

225

Plena pudore tamen, qualem decet illius esse,

      Qui timeat uitii sordidus esse nota.

Alterius linguae, dic, quis moderatur habenas?

      Vix est, qui propriae possit habere modum.

Lubrica saepe cadit, quoniam uersatur in udo;

230

      Saepe cadens labem contrahit atque notam.

Inter multiloquos et grandia uerba serentes

      Esto tardiloquus, estoque pauca loquens.

Dum linguas acuunt alii, tibi calleat auris,

      Et sit Dulichio remige surda magis.

235

Nec tantum ualeat temeraria lingua loquentis,

      Pectoris ut possit rumpere claustra tui.

Si patiens fueris, numquam tibi uerba nocebunt,

      Turbatorque tuae nemo quietis erit.

Excutiet pacem, quam dat patientia, nullus;

240

      Sit licet exermis, conterit arma tamen.

Vtantur linguis, tu uiribus utere mentis;

      Si sapis, a linguis gloria magna uenit.

Nam quae sit doctrina uiri, patientia monstrat,

      Imbellique manu bella nefanda premit.

245

Quis feret armatam, quae sola triumphat inermis,

      Armatamque manum uincere sola solet?

Vir patiens forti melior; minor esse triumphus

      Vrbis quam mentis dicitur, estque minor.

Sperne malos, uenerare bonos, ignosce uolenti

250

      Laedere; nulla bonis ultio grata magis.

Nulla uirum fortem uindicta magis decet ista;

      Principibus semper debet adesse uiris,

In quorum manibus lex si uiget ignea, punit

      Dum miseret, fidos dum cupit esse facit.

255

Prouocat ad facinus, dum saeuit iniqua potestas,

      Et sibi subiectos non sinit esse pios.

Nemo sciens illum laedit, quem credit amicum;

      Regula fida nimis: "Quisquis amandus, amet".

Haec hominum disiuncta solet coniungere corda,

260

      Ista potest hominem conciliare Deo.

Hac duce carpe uiam, gradienti nemo nocebit,

      Et poteris cunctas tutus inire manus.

Illa tamen metuenda manus, quae tractat iniquas

      Sordes, quam maculant aera colore suo.

265

Non quia polluitur et polluit, est fugienda,

      Sed quoniam nummus toxica saeua gerit:

Toxica perpetuam paritura famemque sitimque,

      Et miseram uitam, mortis et omne genus.

Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta,

270

      Nec nummata queunt corda uacare libris:

Non est eiusdem nummosque librosque probare;

      Persequiturque libros grex, Epicure, tuus.

Ignis auaritiae cum faenum carnis adurit,

      Surgit, et aeternum construit usque focum.

275

Omnia cum possit manus omnipotentis, auarae

      Mentis egestatem non satiare potest:

Non satiare potest manus omnipotentis auarum;

      Dic mihi, quis poterit, quod nequit illa manus?

Nonne satis miser est, quem nec Deus ipse beare

280

      Sufficit? ulterius quis miser esse potest?

Nummipetae cum libricolis nequeunt simul esse;

      Ambos, crede mihi, non capit una domus.

Ergo caue miseros, nec ab his nisi tristia speres:

      Nam miseri cultor, quis nisi stultus, erit?

285

Est antiqua nimis, nimis est sententia uera,

      Quam docuere patres, Ennius atque Cato:

"Tam quod habet quam quo caret, omni defit auaro";

      Occupet, incumbat, res aliena tamen.

Semper abundabit, qui rebus nouerit uti,

290

      Et mens utendi nescia semper eget;

Pauca potest diues, et plurima pauper habere:

      Nescit egestatem diues, egenus opes.

Nullus amicus ei, qui multa cupit, nec amicus

      Est sibi, cui nimium res aliena placet.

295

Si cupidus fuerit hostis, caueatur ut hostis,

      Si sit amicus, eo cautior esse stude;

Iurat? crede minus; non iurat? credere noli;

      Iuret, non iuret, hostis ab hoste caue.

Et fugias, quos liuor edax felicibus hostes

300

      Sic facit, ut uirtus flectere nulla queat.

Muneribus fortasse tuis placabis auarum;

      Laedere quo cesset inuidus, esto miser.

Alterius misera gaudet mens inuida sorte,

      Cunctaque uicini commoda damna putat.

305

Et nisi festinus fugeres, te plura monerem.

      Vix pateris dici pauca; uel ista tene.