Regibus antiquis descripsimus omnia late,
Tu minor etate, Friderice, prior probitate,
Iam tua gesta patent, que recitare placet.
Nam Fridericia tempora, prelia gestaque novi;
5
Indeque maxima vel magis obtima promere vovi,
Que tulit aut movit, queve recepit ob id.
[Dum canimus magni regis, mea musa, cacumen,
Sub brevitate suum studeamus tangere numen.
Altius incipias; organa nostra tument.
10
Nunc tibi lingua mea panget, Friderice, trofea,
Acta gigantea canat omnis in orbe chorea.
Tu quoque, musa mea, surge; canamus ea.
Flos fuit ex flore regum Fridericus honore;
Sumpsit eum regem Iermania plena favore,
15
Imperii dominum semper habere volens.
Rex ut Aquisgrani Karulorum sede resedit,
Ordine legitimo Iermania prorsus hobedit;
Finibus Ytalie rex sua signa dedit.]
Vrbs Melana potens, meritis dicenda leena,
20
Viribus eximia, populis et milite plena,
Seva, superba, fera, tota rebellis erat.
Vrbibus annexa fuit hec, quibus omnia vexat.
Que fuerint urbes, exponere nomina restat.
Brixia, Terdona, Crema, Placenza, Bona.
25
Rex ubi Teutonicam meruit captasse coronam,
Querit et Italicam, quia sic docet inclita Roma.
Per medios Ligures regia signa volant.
Signa sui regis spernit Melana vereri,
Set propria virtute sua vult rura tueri,
30
Nescia quod sibi mos rex Fredericus erit.
31a
[Rex modo dissimulat mala que Melana meretur,
31b
Ad reliquas urbes exercitus ire iubetur,
31c
Et super Astenses arma tulere duces.
31d
Rex abiit; Melana sibi non prebet honorem.
31e
Tempus erit quo facta luet, contrita furore.
31f
Roma vocat regem; rex sua signa movet.
31g
Magna timens regem mox deserit Asta colonum,
31h
Ad castrum Nonum cuncti sua cuncta reponunt,
31i
Vnde suum vacuum deserit Asta solum.
31l
Nec penitus vacua, deserta relinquitur Asta;
31m
Turribus eversis, inventa cibaria vastant;
31n
Alterius muri nulla ruina fuit.
31o
Dum rex egreditur, melior fortuna paratur:
31p
Iurat ei populus, sic Asta reconciliatur.
31q
Culpa fuit modica, gratia plena datur.]
31
[Hanc ubi rex angit regalibus undique bannis,
Dissipat et frangit sex Marte fluentibus annis,
Vrbs, que summa fuit, Marte repressa luit.
In Ligurum patria manet urbs que dicitur Asta,
35
Inclita divitiis, modico munimine vasta,
Que cito subcubuit, nec tamen ipsa ruit.
Inclita Terdona, nimis irascente corona,
Victa ruit prona, capiens tria tristia dona,
Quippe tribus vicibus diruta tota tomat.
40
Flectit iter Romam, sortitur in Vrbe coronam.
Regia persona recipit papalia dona;
Vngitur, erigitur; rumor in Vrbe sonat.
Presul Adrianus Romanaque curia tota
Tunc sine Romanis conplevit regia vota,
45
Romaque commota vulgus ad arma vocat.
Acriter iratus consurgit ad arma senatus,
Prosilit armatus Cesar, feritate citatus;
Marte secus Tiberim fervet utrumque latus.
Pleps abiit; rex obtinuit; multisque necatis,
50
Vnda fuit Tiberis defensio sola fugatis;
Sanguine tincta satis turba natabat aquis.
His ita conpletis, papali munere freti
Dum remeant leti, resident super arva Spoleti,
A quibus et Cesar danda tributa petit.
55
Falsa moneta venit; falsum cito Cesar ademit.
Prelia namque gerit, multos de plebe peremit;
Intus et exterius pleps superata gemit.
Imperat augustus, pereat locus igne perustus.
Qui fuerat vacuus miles, remeavit honustus.
60
Debita qui sprevit reddere, cunta dedit.
Regales aquile veniunt ad plana Verone.
Flumina dum transit rex, durius invenit omen.
Marte coartatur; bella Verona movet.
Montibus angustis et fluminis ordine cincti
65
Rex proceresque sui fuerant quasi carcere vincti,
Conclusique suas non habuere vias.
Arma ruunt, quia saxa pluunt de monte relaxa.
Interimunt, quassant proceres a vertice saxa,
Nullaque, dum pereunt, arma valere queunt.
70
Quatuor has penas spatio sensere dierum,
Quo sine spe vite tolerant discrimina rerum.
Vulnera suscipiunt, nec tamen ulla gerunt.
Passibus occultis super alta cacumina tendunt;
Vnde Veronensi populo male facta rependunt,
75
Plepsque supercilii montis ad ima ruit.
Nunc pede truncari, nunc funditus exoculari,
Rex iubet ingenuos laqueo super alta levari:
Talis honor reprobis debet ob ista dari.
Presul Romanus tunc mortuus est Adrianus;
80
Venit Alexander, cui restitit Octavianus.
Scisma fit ecclesie, pugnat utrimque manus.
Scismate fervente, Friderica potentia venit;
Que Mediolanum post multa potenter ademit.
Quo satis absorto, lis recidiva redit.
85
Conspirant Ligures, profugus rex inde recessit;
Omneque ius regis Lonbarda superbia pressit.
Ipsa sibi dominans, tunc quasi Cesar erat.
Rex rediit, Morianna luit, Cilenia clusa
Prebuit introitum regi, pereunte Seusa,
90
Et reliqui Ligures regia signa timent.
Burmia cum Tanaro palearum fecerat urbem,
Quam subito veniens rex obsidione perurget.
Succurrunt Ligores; bellica signa patent.
Cesar ab opposito mox obsidione relicta,
95
Obviat his; pleps obstupuit, que stans quasi victa,
Pacta petit pacis, plena timore satis.
Nudatos gladios nuda cervice gerentes,
Cesaris ante pedes veniunt, veniam repetentes;
Cesar amore Dei parcere sanxit eis.
100
Regia mandata iurat gens pacificata.
Ante dies octo pax decidit evacuata;
Guerra, velut fuerat, stat recidiva rata.
Vrbs Mediolanum melius reparata resurgit;
Fortior effecta Lonbarda potentia turget,
105
Vtraque pars tumida fortis ad arma volant.
Rex prius obtinuit, set post fugiendo recessit.
Nec tamen a patria cessit; set verbere fessi
Tam rex quam Ligures iam super arma silent.
Annis ter senis tribulatis scisma recedit.
110
Vincit Alexander tandem, cui Cesar hobedit,
Paceque consedit consiliumque dedit.]
Ammodo Terdone superest recitare dolorem,
Que Mediolani veteri subnixa furore,
Consueto more vult inimica fore.
115
Rex ubi castra movet, metuit fera turba leonem;
Cingitur orribili procerum Terdona labore;
Miles ut agreditur, pleps fugitiva dolet.
Vndique ex arcet; populus secedit ad arcem;
Nec sibi sic parcet stringens eques undique partes.
120
Vrbs capitur plane; turba cacumen habet.
Hinc cibus artatur, fons tollitur, apta paratur
Talpa cavans, aries; mangonibus iniaculatur;
Perforat interius, rumpit utrumque latus.
Proxima iam morti cedit gens subdita sorti,
125
Introitum regi patulis dedit undique portis;
Plebis menbra tamen vitaque salva manent.
Insita telluri rex menia precipit uri;
Inde cadunt muri proprii digne perituri.
Sic Terdona ruit, que satis alta fuit.
130
Haec ubi complevit, celebris legatio venit,
Pergat ut hinc propere papalia iura tueri:
Ex ope pontificis iam monocrator erit.
Vtque moras purget, vehementer papa perurget.
Rex bonus exurgens, aquilas direxit ad Vrbem,
135
Dantque Placentina rura cremata viam.
Servit ei Parma; Bononica transiit arva,
Alpe satis parva Florentia pertulit arma.
Nuntius Achaie Palliologus adest.
Arnaldus capitur, quem Brixia sensit alumpnum,
140
Docmata cuius erant quasi pervertentia mundum;
Strangulat hunc laqueus; ignis et unda vehunt.
Tuscia devota sese dedit undique tota;
Nota vel ignota subduntur regna remota,
Ad Pendentis Aque predia castra iacent.
145
Ad vite meritum veniunt vexilla Viterbum,
Vnde patens herebus fontem facit igne protervum.
Fortis ibi populus, miles ad arma probus.
Optimus indigenis fons balnea multa paravit;
Fertilis est patria, quam copia multa beavit,
150
Nam genus et species fertilitate trahit.
Illic Roma suos voluit requiescere fessos.
Emeritos equites, senio seu vulnere pressos;
Sic vite meritum res facit ipsa locum.
Longa per obsequia cum vita labore gravetur,
155
Si senio premitur, si vulnere debilitetur,
Hic habeat requiem sepe senile decus.
Si preclara velit Cesar sua gesta foveri,
Hoc decus imperii decet omni lege teneri,
Debeat ut senibus vita quieta geri.
160
Non hec servorum fit gloria, set dominorum;
Si defectorum stet salvus honor seniorum,
Si nitet ipsorum veste platea, forum.
Si miserum prestat famulum sibi diva potestas,
Dedecus infestat dominum, cui servit egestas;
165
Non sibi, set domino stat miser ille suo.
Regia perveniunt tentoria plurima Romam,
Gestet ut imperium Romana sede coronam;
Cui favet aecclesia, publica signa tonant.
Romanus populus antiquos expetit usus.
170
Rex despexit eum, primatum milite tutus,
Nil petit, immo iubet; Roma furore tumet.
Spe male frustratus discedit abinde senatus.
Acriter iratus Romanus ad arma paratur,
Vincere primates regis et arma ratus.
175
Rex animo fortis movet agmina multa coortis;
Papa dedit patulis aditum per devia portis,
Tecta beata Petri nocte sub ense petit.
Mane sub aurora sedem tenet atque coronam.
Munere basilicam Petri reverenter honorat.
180
Roma dolens plorat; rumor in Vrbe sonat.
Rege coronato dum Teutona turma recedit,
Mox decus imperii Romana superbia ledit;
Arma tenens populus vulnera multa dedit.
Irruit in regem turba comitante senatus.
185
Miles ut armatur, subito pleps mixta fugatur;
Sic ubi pugna calet, sanguine terra madet.
Turba caduca gemit, quam fluminis unda peremit.
Mortibus innumeris populum tunc Cesar ademit;
Inde triumfantis verbere terra tremit.
190
Hiis ita depressis, cum Cesare papa quiescit,
Dans requiem fessis, modicum pro tempore cessit.
Transit abhinc Tiberim; sautia Roma gemit.
Obtulit obsequia tunc obtima terra Sabina,
Terra Tiburtina, Campania, terra Marina.
195
Cesar ut accedit, munera terra dedit.
Vndique delitiis dum fertilitate nataret,
Et gravis instaret febris proceresque necaret,
Plena manent feretis prata, platea, lares.
Dum male Romuleus populus foret agmine cesus,
200
In mediis campis fuerat cum Cesare presul,
Lesaque Romana curia tristis erat.
Cesare multimodam posuit presente querelam,
Et petit, ut dignam satagat prebere medelam.
Materiamque mali sic Adrianus ait:
205
En novus ingratus consurgit in Vrbe senatus,
Tollere primatus, papa prohibente, paratus
Qui nisi pellatur, spes bona nulla datur.
Conqueror Appuliam Siculo servire tyranno,
Qua Beneventano cupimus consistere Sampno;
210
Hanc nisi reddideris, non michi Cesar eris.
Sum tibi tuque michi sociali federe iunctus,
Esque meis manibus iam convenienter inunctus.
Est tibi terra prope, fer precor, inquit, opem.
Cesar ad hoc motus animo favet ilico totus,
215
Set neque propositum poterit persolvere votum;
Febris enim dominis tollit ubique iocum.
Rex placare bonum satagit mulcendo patronum,
Tempore quo valeant equites artare colonum;
Nunc satis est feretrum flendo referre domum.
220
Papa supervacuas Adrianus concipit iras,
Ad mala conspirat, faciens per secula mira,
Scismatis errores corde manuque movet.
Differo maiorem pape recitare dolorem;
Cesaris in patriam reditum describo priorem.
225
Post loquar errorem, quem male Roma fovet.
Inde Spoletinam Cesar procedit ad urbem.
Castra metatur eques; castrum precingit in orbem;
Digna tributa petit; turba dolosa dedit.
Falsa moneta datur; patuit fraus; pugna paratur.
230
Miles ut amatur, populus fugit; illa crematur.
Protinus urbs capitur; congrua pena datur.
Nunc sedet augustus; capitur locus ille perustus
Qui fuerat vacuus miles, discedit honustus.
Debita qui sprevit reddere, cuncta dedit.
235
Regia signa movent, veniunt ad plana Verone;
Fraudeque maiore plebs obstitit illa corone,
Cesaris et comitum perdere fata volens.
Flumen transitur; dum montis ad arta venitur,
Mox iter obstruitur, pons frangitur, hostis aditur,
240
Et quasi sub laqueo clauditur ille situs.
Inde pluunt lapides de verticis arce rotati;
Pila, sagitta cadunt; veniunt mortalia fati.
Conclusos equites rustica turba tenet.
Vulnera suscipiunt; mors undique prona paratur,
245
Arma vacant equitum, pugne locus inde negatur.
Pervia comperiunt; fit rediviva salus.
Passibus occultis patet hinc ascensio regi.
Rupibus Alpinis iter hoc ad summa peregit.
Rustica turba perit, que mala nostra gerit.
250
Que cupit imperium totum simul illaqueari,
Cogitur ex alto plebs vertice precipitari.
Quotquot precipitant; fluminis unda trahit.
Nec satis est illos unda vel rupe gravari,
Set pede truncari vel funditus exoculari;
255
Non vult dampnari singula sorte pari.
Imperat ingenuos meliori lege necari,
Quos facit excelsa furca super astra levari:
Talis honor reprobis debet ob ista dari.
Haec recipit dona pro traditione Verona.
260
Nunc turba magna sonat, procedit abinde corona;
Regia signa volant; pax datur inde bona.
Valle Tridentina nichil impedit ulla ruina.
Brixia festinat Bozanica tradere vina,
Gensque subalpina prebet ubique viam.
265
Hic vada dat Lichus; Germanica rura capescunt
Prelia compescunt; iocus ingruit; arma quiescunt,
Et repetit patrie gaudia quisque sue.
Cesar ut in patriam vexilla retorsit ab Vrbe,
Grandis et orribilis discordia crevit in orbe;
270
Pax perit aecclesiae; scismatis error adest.
Federe connexus fuerat cum Cesare papa:
Si foret interdum pars altera forte gravata,
Altera subveniat: stent ea pacta rata.
Absque pari voto cui consensisset uterque,
275
Nullum pacis opus Grecis pars altera prestet;
Sic neque cum Siculis pax agitanda fit.
Federe corrupto, quo fertur papa teneri,
Migrat in Apuliam; vult Cesaris hostis haberi.
Pactio nostra perit, Grecus amicus erit.
280
Hostibus imperii presul Romanus adhesit;
Federa dat Siculis, pariter dat federa Grecis:
Fit modo materies mortis et hora necis.
Scinditur aecclesia: pars altera pacta recusat,
Munera despiciunt, et federa Greca refutat;
285
Cesaris auxilia pars retinere putat.
Hac in parte manus misit prior Octavianus,
Guidoque Cremanus, vir nobilis et veterannus,
Et reliqui secum scismata longa petunt.
Pars monocratorem pleno fovet ista favore.
290
Papa suo more werram movet in regione;
Sic et aput Ligures pacta nociva movet.
Pactio qualis erat, satis hic describere possem.
Parco tamen dictis, ne forte pericla reportent.
Sit satis asserere, pacta nociva fore.
295
Ad sua Campana dum predia papa rediret.
Et gelidos fontes modicum spatiatus adiret,
Imperio varias intulit ore minas.
Qua iacet astricta nullo medicamine victa,
Colla tument, moritur, werra pro pace relicta;
300
Nam caput orribilis scismatis ipse fuit.
Ordine res agitur, quo presul in Vrbe creetur:
Conveniunt partes; Rome locus aptus habetur.
Pax ne rumpatur, iurat utrumque latus.
Cardi- simul -nales fuerant quasi bis duodeni.
305
Divisis animis vultu patuere sereni;
Fraude, dolo pleni, cetus uterque venit.
Pars partem ledit; neutri pars altera cedit.
Scisma parant sedi, qua Petro mundus hobedit.
Vna duos dominos turba furore dedit.
310
Vnus erat Victor, dictus prius Octavianus,
Nobilis, almificus, speciosus, ad omnia planus,
Germine Romanus, larga, pudica manus.
Alter Alexander, Rollandus nomine, Tuscus,
Vir pius et iustus, rebus vitaque venustus,
315
Inpiger, ingenuus, providus atque probus.
316a
Cesar Victorem digno refovebat amore,
316b
Cui si vita foret longeva, teneret honorem;
316c
Cum fortuna volet, iura perire solent.
316
Hiis ita contorvis totus confunditur orbis.
Languida Romuleis sunt omnia climata morbis;
Omne decus cleri, regula, norma perit.
Lis patet hac hora; quo vincat uterque laborat.
320
Roma nec explorat, cui iura favent potiora,
Set quis maiora dona det absque mora.
322a
Vir neque decreto neque lege capescit honorem,
322b
Set qui maiorem populi capit arte favorem,
322c
Hic solet ex more summus in Vrbe fore.
322d
Qualibet arte sedens, a scismate nemo recedet;
322e
Set maculat plebes, mundum sub scismate ledens,
322f
Vt patriam fedet: sic anathema sedet.
322g
Iudicium spernit, qui scismatis acta recernit,
322h
Ignibus eternis penam magis obtat Averni,
322i
Quam male quesitam deseruisse mitram.
322l
Qui moritur, reus est; qui vixerit, ille beatur;
322m
Sic stat papatus vita, stat morte reatus:
322n
Tali lege Deus fit moriendo reus.
322o
Set moriendo Deus legitur captasse trofeum,
322p
Et vivendo reus fuit; et cecidit Fariseus.
322q
Sic neque tunc iustus fit moriendo reus.
322r
Quid si morte prius qui vixerat occubuisset?
322s
Hunc cum parte sua numquid mors deposuisset?
322t
Nec mors nec vita rem variaret ita.
322
Vixit Alexander ter senis scismatis annis,
Exul ab imperio, dum multa pericula tangit,
Rex ubi concedit, pace vocante redit.
325
Annis bis binis sub pacis tempore vivit,
Culmen apostolicum tenuit, correxit, adivit,
Gestaque concilii post celebravit ibi.
Pax ubi facta foret, quo tempore, qua ratione,
Differo colligere; venient narratibus horae;
330
Nunc contra Ligures organa musa movet.
Federa dum Siculis Adrianus papa peregit,
Et Grecos Liguresque sibi sociatus adegit,
Ira movet dominum qui diadema regit.
Itala terra tremit, quia Cesar in agmine sevit,
335
Clade, fame gladiis hostilia multa peremit;
Brixia, Melana, torva Placenza gemit.
Predia Brixana, super omnia predia cara,
Regis in adventu rabies invasit amara;
Inclita Melana bella movere parat.
340
Influit ad populum tunc rustica turba virorum,
Omne genus pecorum portis reseratur eorum,
Clauditur interius copia multa boum.
Rex ubi procedit, fugiens Melana recedit;
Viribus obsedit populum, quia nullus hobedit.
345
Ictus mango dedit; ictus ab urbe redit.
Sol erat in cancro; Melana calore laborat.
Nulla datur requies, omnis datur ictibus hora.
Turba fame moritur, nec valet ire foras.
Maior erat pecorum numerus quam turba virorum.
350
Febribus et gladiis mortis metus instat eorum
Plena iacet feretris strata, platea, forum.
Omne pecus periit numerosaque copia plebis.
Quos gladius cedit, fetor malus undique ledit.
Cesaris ad veniam turba superba redit.
355
Porrexere preces, veniam pro pace petentes,
Et veniunt nudos gladios cervice ferentes;
Cesar amore Dei parcere sanxit eis.
Vix tribus hic vicibus fuerat lunatio plena,
Cum devicta foret gravis hec obsessa leena:
360
Omnia subiciunt Cesaris arma fera.
Ortus et occasus urbem superare nequiret,
Quam citius faciunt nostre subcumbere vires.
Hac ita devicta, cetera victa silent.
Civibus hiis victis, gens Itala tota quievit.
365
Totius imperii Cesar fiscalia querit.
Omnibus Italicis rex nova iussa dedit.
Vnde satis propere vocat edita carta Quirites.
Ad loca Runcalie, dixit quicumque venite,
Quotquot sunt urbes in regione site.
370
Erigitur solium, procerum constante senatu.
Bulgarus et Iacobus, Martinus et Hugo vocatur;
Hiis in Runcaliis dicere iura dedit.
Legibus inspectis et rebus abinde notatis,
Iudicis officio proceres sunt certiorati,
375
Qualiter imperii terra tributa dabit.
Lex, ait, o Cesar, tibi donat ubique monetas;
Dat tibi tutelas, tibi subdit et ipsa querelas.
Flumina, silva, fera regia iura ferant.
Litora, porta, palus, fisco via publica servit;
380
Omnis ager plebis dat vectigalia regi,
Omne genus pecorum publica iura ferunt.
Cuncta molendina solvunt tibi iure farinam,
Quotquot habet lina mare, quot vehit unda carinas
Et quod nauta geret, publica iura feret.
385
Principis officium sine Cesare nemo meretur;
Omnis honor mundi te constituente tenetur;
Absque tuo dono vix valet ullus honor.
Tu lex viva potes dare, solvere, condere leges.
Stantque caduntque duces, regnant te iudice reges;
390
Rem quocumque velis lex animata geris.
Cesar ut innumera sentit sibi crescere iura,
Singula procurat titulis describere rura;
Fiscus abhinc properat tollere iura sua.
Vrbibus Italie comites pro consule ponit.
395
Quos ubi suscipiunt, venerantur ubique coloni;
Et vacat obsequiis terra referta bonis.
Cumque datus preses Melanica rura teneret,
Hos quoque prebere condigna tributa iuberet,
Spernit eum populus, nec iuga nostra feret.
400
Cuius rupta fides a Cesare tota recedit;
Acrior incedit, regnum pro tempore ledit.
Dedecus exhibuit, verba maligna dedit.
Cuius ad inpensas reparat Terdona ruinas,
Evaditque minas quas intulit ante Papia.
405
Vt pax non fiat, tollit ubique vias.
Prestat opem sceleri Brixana, Placentia dives,
Et passura simul Bononia bella requirens.
Set reliqui Ligures dissimulando silent.
Nondum parte sua super hoc discrimine lesa,
410
Cedit ab Italia cauto moderamine Cesar;
Cuius et in reditu vindicat ipse dolum.
Obprimit interea fortissima Crema Cremonam.
Nunc Melana tonat, tunc ledit ubique coronam,
Vt male diripiant que potuere bona.
415
Si Melana potens garrire velit, scia fiat,
Expedit ut caveat bello veniente; Papia
Ad mala cuncta quia plena furoris hiat.
Totius Ytalie frenum Melana teneret,
Si monocrantis ei modicum fortuna faveret;
420
Quem quia non timuit, digna pericla tulit.
Cesaris adventum probitas Melanica novit,
Et mediis campis conmittere prelia vovit.
Civibus eductis, cauta latenter adit.
Adua fluminei servabat litora ruris,
425
Qua tunc securi fuerant a sorte futuri.
Tunc strepitus populi concitus arma tulit.
Cesar in opposito stans litore cuncta notabat;
Cui vada dat fluvius, que nemo vadanda putabat.
Adua tunc aditus plebe negante dabat.
430
Irruit in populum turba trepidante Boemus;
Vincitur hinc penitus; victricia signa tenemus.
Vir perit in fluvio, femina quodque genus.
Pontibus evectus transit cum milite Cesar.
Adua grandis erat; nant plurima corpora cesa.
435
Rex iubet, ut reliqua copia castra petat.
Agmina, que pridem campo latuisse notavi,
Regis in excidium Melana superba paravit,
Nescia, quod populi litore turba cadit.
Ex inproviso pervenit ad illa Boemus;
440
Qui nimis ignarus direxit in agmina frenum.
Grandis erat strepitus; vulnus ab hoste ferunt.
Vir dum bella gerit, mortem discrimine querit.
Miles ab hoste perit; neuter putat arma tueri.
In dubium venit, quis modo victor erit.
445
Regia turma recens veniens adiungitur illis;
Quisque suis manibus gladium presentat Achillis.
Que latitabat agris, turba dolosa cadit.
Carcere quingentos equites res publica cepit;
Vulnere confectos reliquos Melana recepit.
450
Grandis et orribilis planctus in urbe redit.
Tunc Martisanam, sibi quam Melana subegit,
Victor Cesar habens, ad gaudia prisca redegit.
Sic prius oppressos aula benigna regit.
Omnia circuitu subito castella tenemus.
455
Plurima destruimus; set plurima stare iubemus.
Vndique subicimus predia, rura, nemus.
Cesar abinde feram precingit in orbe leenam,
Pro meritis merita referens, pro crimine penam,
Vt sic morte ream perdere marte queat.
460
Haec ubi gesta tonant, venit generosa Cremona;
Astans mente bona, regi dedit inclita dona.
Gaudia multiplicat nostra Papia bona.
Brixia colla dedit; Bononia prorsus hobedit.
Arte quidem cedit, set corde Placentia ledit.
465
Cesaris ad libitum terra subacta redit.
Diruta Cuma venit, quam torva leena subegit,
Laudaque conqueritur, quam viribus hostis adegit.
Ora rigat lacrimis qui diadema regit.
Rex iubet hanc miseram cicius cessare querelam,
470
Et monet, ut nullam super his petat illa medelam,
Ni prius obsessam perditione premat.
Turgida messis erat, quam curia perdere querit,
Arma premunt segetes, que non potuere tueri;
Terra iacet sterilis, fructus ubique perit.
475
Surgit ab obsessis, postquam perit undique messis;
Civibus obpressis, ad proxima castra recessit.
Qua requiem querat, frigus et imber erat.
Servantur montes, servantur et undique valles,
Litora fluminea cunctique per abdita calles,
480
Ad loca morte rea ne cibus ullus eat.
Evolat interdum solita feritate Boemus,
Cuius ab obsequiis predas retinere solemus;
Perforat intrepidus flumina, rura, nemus.
Vrbs silet et patitur, terroribus undique plena.
485
Iam lepus efficitur plebs, que fuit ante leena;
Egregius populus iam quasi victus erat.
Viribus imperii iam nunc nova Lauda creatur.
Cuma reformatur; invisaque Crema crematur.
Grecia turbatur; terror in orbe datur.
490
Prelia Cesarei narrantur in orbe trophei;
Viribus imperii quantum sibi culmen adegit,
Quis vigor insit ei, publica fama vehit.
Ammodo iacturam regum sibi quisque futuram
Estimat, et curat, ne fiat ei nocitura,
495
Ne per tam dura prelia regna ruant.
Vrbs bona septeno subcumbere cogitur anno
Marte, fame valida, regali perdita banno,
Absque tenore bono iam ruitura solo.
Vrbs veniam querit; veniam nequid ipsa mereri.
500
Que regnabat heri, nulla valet arte tueri.
Stantibus aecclesiis, Troia secunda perit.
Enses et laqueos nuda cervice ferentes,
Cesaris ante pedes populi iacuere dolentes,
Qui miserendo reis menbra relaxat eis.
505
Cesar ait: Victis solito moderamine parco,
Corpora Romuleo satis est prostrasse monarcho;
Vivite vulgari rura colendo lare.
Quattuor ex populo taxentur in ordine turbe;
Haut procul a veteri iam nunc habitabitis urbe.
510
Quilibet in proprio miles arabit agro.
Arguo vos proceres et te simul arguo regem:
Non ita captivis facilem decet edere legem;
Tecta suae patriae quis rehabere neget?
Si captiva potest vulpis rehabere cavernam,
515
Arte sua latebram sataget retinere paternam,
Et iam capta semel cautius antra tenet.
Iam nunc tempus adest; ratio monet atque perurget,
Vt socie scelerum pariter sua crimina purgent,
Et rex morte reas sorte coequet eas.
520
Menia Terdone, qua clamabant fia fiat,
Cesaris auxilio destruxit amanda Papia;
Nec scelus evadunt, menia cuncta cadunt.
Brixia, Bononia divesque Placentia plangit;
Hasque dolor similis destructis turribus angit.
525
Menia parva tamen Cesare dante manent.
Regia pax crescit; rex digna tributa capescit;
Prelia conpescit; gens Itala prelia nescit.
Attamen aecclesias scismata longa gravant.
Vnde per imperium condigna querela movetur;
530
Cesar ut aspiciat, precibus quam sepe monetur:
Vult procerum cetus tollere scisma vetus.
Spondet opem super his rex Francorum Lodoicus,
Vir quasi catholicus, pacis quasi verus amicus.
Cesaris alloquiis querit adesse citus.
535
Fraude parans artes, spondet constringere partes,
Cesar ut ipse suas simili ratione coartet;
Et quem iura volent sumere, papa foret.
Iurat et obsidibus spondet rex Francigenarum,
Debita causarum non fallere prorsus earum,
540
Possit ut ignarum fallere fraude parum.
Sic precibus cedit Cesar; seductus hobedit,
Et nimium credit, quia subdola Gallia ledit.
Ad loca iudicii sistere scisma dedit.
Iudicii prebet nobis Burgundia sedes,
545
Ne sacras fedent contagia scismatis hedes,
Cesar apostolicum protulit ante suum.
Rebus in Ytalicis longa statione patratis,
Ad loca iudicii pergit regina Beatrix,
In propria patria letificata satis.
550
Annuit egregiis procerum sententia fatis;
Cesar ut aecclesiis reddat sua iura beatis,
Vadit ab Ytalia copia multa satis.
553a
Parte subalpina perreximus absque ruina;
553b
Vrna Bisuntina nobis dedit optima vina;
553c
Munera preclara Gallica Sauna parat.
553
Obtima nostrorum confinia sunt dominorum;
Flumine regnorum stat terminus aptus eorum,
555
Qua sedet amborum fertilitate forum.
Concilii loca Sauna dedit; locus ipse Laona,
Quo veniunt proceres quos continet aurea Roma;
Clerus ad hec properat papaque mente bona.
Cesaris aula fuit sublimibus alta columpnis;
560
Qua sedet innumeris solio stipatus alumpnis;
Inclita pars vatum stringit utrumque latus.
Rex ibi Danus erat, prebens ingentia dona;
Poscit ut inponat Cesar sibi rite coronam.
Diva manus donat; laudibus aula tonat.
565
Rex sedet in terra, modica constante caterva.
Litus aque servat; solium facit arbor et herba.
Maxima pompa sui non ibi tota fuit.
Solvere promissum Cesar sine fraude paratus,
Vrget ut alterutrum iudex bonus instituatur;
570
Set Rex pollicitis defuit ille suis.
Pactio regis erat iurandi nexa catena:
Qui modo iudicium fugiat, ferat ordine penam;
Qui reus obses erit, pena feratur ei.
Fraus erat in patulo; Cesar promissa requirit.
575
Rex promissa negans, pacti violator abivit.
Restat, ut obsidibus pena petatur ibi.
Henricus comes obses erat sociique potentes
Cesaris ad libitum remanent, promissa tenentes.
Federe quippe reos causa coartat eos.
580
Obses ait: Rex noster abit, nobisque relictis,
Inminet a scriptis persolvere debita dictis;
Cesaris in manibus sorte ferente sumus.
Corpora cum rebus Cesar tibi subiciemus,
Quicquid erat proprium, per te quasi feuda tenemus.
585
Si pars nostra luit, regia culpa fuit.
Hec ubi dicta placent procerum plaudente senatu,
Laus datur obsidibus, nullo remanente reatu.
Sponsio iuratur; gratia plena datur.
Nunc tuba magna sonat, arva trepidante Laona.
590
Teutona signa volant; procedit abinde corona.
Et redit ad propria Renica rura bona.
Temporis exigui Cesar brevitate quievit;
Rursus in Italia propria virtute resedit,
Cardinis Ytalici terra tributa dedit,
595
Censentur bine partito milite turme.
Vna suis ducibus conducta refertur ad Vrbem,
Perdita colligere, publica iura dare.
Plurima pars equitum, quae Cesaris agmine pergit,
Tendit in Apuliam, quam tunc sine marte subegit;
600
Absque labore sui subdita terra fuit.
Altera pars equitum Latios invadere pagos
Pergit, et Vrbs animos in eos inpellit amaros,
Et parat, ut bello iam tueatur agros.
Castra movet populus Romanaque signa senatus,
605
Instructis cuneis saliens ad bella paratus,
Acriter iratus, vincere cuncta ratus.
Obvia Romanis acies Iermana resultat,
Quos gladii feritate sui sub vulnere multat;
Terga dedit populus: Romula signa ruunt.
610
Roma cadit fugiens, cecidit pars magna senatus.
Strata iacens capitur; set et urbs capienda putatur;
Arma, decus, spolium perdit ubique suum.
Vrget Agrippinus Rainaldus prelia presul,
Atque Maguntinus Romana trofea meretur,
615
Victaque Roma vetus perdidit omne decus.
Hii duo presbiteri, quos pretulit ordine Cesar,
Tam male cantabant requiem super agmina cesa,
Cesa per arva necant et tumulanda vetant.
Milia bis bina per prata iacent resupina,
620
Pluraque captiva retinent in carcere viva;
Vulnera mortifera sanguine prata rigant.
Vrbs exausta suis populis pro pace precatur;
Cesar ab Appulia, qua venerat, huc revocatur;
Vrbs ut tradatur, spes satis ampla datur.
625
Fervida stella poli canis est coniuncta leoni,
Ordine zodiaci connectens sidera soli,
Datque calore poli corpora febre mori.
Hoc solet ardore sol perdere corpora Rome,
Febribus innumeris infligere sepe dolores;
630
Nunc dedit ex more deteriora fore.
Dum nequid in gladio se maxima Roma tueri,
Febris ab auxilio poterit salvanda videri:
Miles febre perit, quem metuebat heri.
Quos non Roma potest, potuit disperdere ventus,
635
Cuius in adventu cecidit Iermana iuventus:
Sic ubi Roma tacet, gloria nostra iacet.
Heu quia Romuleis modico sub tempore morbis
Vincitur et premitur dominator et Vrbis et orbis;
Febre calente gemit, quem mare terra tremit.
640
Cesaris ad libitum iuraverat omnia Roma.
Venit ab australi ventus cum fulgure zona,
Castraque precipitant ventus et aura tonans.
Omnis homo madidus, solis fugiente calore,
Leditur orribili febri, veniente rigore.
645
Et caput ex more, viscera, crura dolent.
Omnia iam fuerant febrili vulnere lesa,
Solus sanus erat, quo nescio munere, Cesar.
Qui modo ne pereat, gratia summa vetat.
Cesar ait: Feretra faciant hinc inde parari.
650
Respondetur ei: Quo possunt monte secari?
Vnde tibi poterunt stramina, ligna dari?
Ecce iacent equites, dudum iacuere clientes.
Plaga tenet pariter dominos servosque dolentes;
Nemo potest domino reddere iura suo.
655
Roma quidem languet; set si nos sana iuvaret,
Ferre suis feretris tot corpora posse negaret.
Nec si plaustra daret, ducere cuncta valet.
Quis dabit hiis medicos? aut quae medicina valeret
Corpora tot iuvenum digna pietate fovere,
660
Omnia quis gelidus fons adaquare feret?
Quis sellabit equos? aut quomodo frena trahemus?
Armaque cum feretris qua calliditate vehemus?
Plena iacent feretris prata, platea, nemus.
Vix regina potest sanos habuisse iugales,
665
Qui sua sufficiant medicamina posse levare;
Quid reliqui facient, qui neque stramen habent?
Heu dolor orribilis, timor inclitus, orrida pena!
Qui poterunt medici solacia solvere plena?
Quod nequid hic medicus, gratia summa queat.
670
Fetor ab infirmis nimis intolerabilis exit;
Fetet equus, plus fetet homo, fetet quoque vestis,
Fetet iter nimium, fetet ubique domus.
Cum fetoris honus non possent agmina ferre,
Cedit ad irrigua laudata cacumina terre;
675
Fontibus et glera lucus amenus erat.
Summus aput Tuscos mons dicitur ille Miatus,
Qua requiem capiunt quos fervidus urget hiatus,
Arboribus, pratis, aere, letus aquis.
Cesar ut ascendit, sua castra sub arbore tendit.
680
Dum calor intendit, medici solacia prendit;
Curaque flebotomi digna paratur ei.
Sanus et incolomis dum staret in arce monarcus,
Fortius in proceres mortis pretenditur arcus;
Vndique dum vadunt, morte calente cadunt.
685
Regis Conradi natus recolenda potestas
Dux Fredericus obit, quem regia planxit honestas.
Dux Welfo cecidit, duxque Boemus obit.
Rainaldus presul, quem Cesar ad omnia misit,
Ossa velut reliqui patriae decocta remisit.
690
Heu quot depereunt febre, calore, siti!
Heu quot pontifices comitesque ducesque potentes!
Plangunt exhauste patrie sine fine dolentes,
Vnde pater patrie, quid sibi plangat, habet.
Ibant armigeri bini, iam iam morituri.
695
Alter ait socio: Tumulo sumus hic carituri,
Suscipe iam tumuli tu tibi fata tui.
Mors sedet in prora; iam nulla vivimus hora.
Nil valet ergo mora tumuli, que nec dabit horam.
Spiritus aut anima gestit abire foras.
700
Tunc ego: Dum vivis, cur, stulte, sepulcra requiris?
Ille refert, tumulos melius fore tunc dare vivis,
Quam careant tumulis corpora lapsa viis.
Que dedit armatum mater ditissima natum,
Ignorans fatum dum sperat honorificatum,
705
Maternis manibus os sine carne datur.
Ossa tenens mater lacrimis solatia querit:
Quis dedit Ytalie tua viscera, nate, mereri;
Ossa michi peperi, cetera, dixit, ei.
Cesar ad hec: Omnes, inquid, properanter abite.
710
Eger ait moriens: Obto, mea fata venite.
Rex iubet, ut pariter suscipiatur iter.
Pergunt pacifice, servit sibi Tuscia tota;
Ad pontis Tremuli veniunt montana dolosa.
Volvitur ambigua sorte ferente rota.
715
Parturiunt Ligures dudum concepta venena,
Datque scelus sceleri Ligurum Melana leena,
Nec licet ut feretra corpora sana ferant.
Rustica turba furens equites confundere querit;
Nec putat hic Cesar egra corpora posse tueri.
720
Regia dum comedit castra sagitta ferit.
Miles ut assistat, Cesar clamoribus instat.
Mors quasi non distat; gladio furit atque balista.
Non quasi Cesar erat, set leo mente fera.
Omnibus armatis, sunt omnia dedita fatis.
725
Morte minante satis, armatur et ipsa Beatrix,
Et geminis clipeis candida colla capit.
Impetus augetur; nimium regina veretur,
Nescio quo merito clipeis protecta tuetur.
Sic dum bella petunt, obtinet illa decus.
730
Qui iacet eger eques, redivivus ad arma resurget,
Nam timor incumbens plus quam dolor ipse perurget;
Sic metus est medicus, pugnaque sanat egrum.
Non poterant miseri pacem moriendo mereri;
Tecta sui feretri vir cogitur ipse tueri.
735
Vult pugil hic fieri, qui fuit eger heri.
Miles inermis erat, quia cuncta reliquerat arma,
Vixque potest feretra vacuus vectare per arva:
Vndique sunt honeri corpora lesa suis.
Parvulus armorum numerus parvusque virorum
740
Prelia tantorum sic sustinet Ytalicorum,
Nec perit istorum sarcina, preda, forum.
Plebs mala conspirat montisque cacumina girat.
Bella ferunt dira; redeunt certamina mira.
Gens egra febricitat, nec minus arma parat.
745
Opizo markise, quem tunc Mala spina vocabant,
Magnus apud Ligures nostros vehementer amabat;
Dum labor instabat commoda multa dabat.
Quod maris aut terrae mons Appenninus habebat,
Opizo quem memini proprio sub iure tenebat,
750
Et que turba fera venerat, eius erat.
Hic venit, ut nostris succurrat ibi morituris,
Et facit, ut bellis cessetur abinde futuris.
Hic ubi ductor adest, turba quieta favet.
Aspera terra nimis feretrum deducit ab imis
755
Asperiorque cibis, gelidis ditissima rivis.
Hinc ad Ticini litora pace venit.
Tunc velut Abigail vel Magdalena Maria
Currit amica pia, domino redeunte, Papia;
Multa per obsequia plena favoris hiat.
760
Corpora fessa vacant; tunc balnea multa parabant.
Tunc cibus instabat, qualem medicina vocabat.
Quicquid egri cuperent, nostra Papia dabat.
Grandis aput Ligures iurata rebellio crevit;
Laudaque nos ledit, quam Cesar ab hoste redemit.
765
Gaudia sunt reliquis; sola Papia gemit.
Rex sedit iratus, Ligurum feritate gravatus,
Milite nudatus sociisque minorificatus,
Pluribus ingratus ludibrioque datus.
Cedit ab Ytalia Cesar, paucis comitatus.
770
Tunc iter obstruitur sibi, mors occulta paratur.
Venit Segusium, qua latet hostis honus.
Insidias Ligurum tunc evasisse putaret,
Cum sibi iam mortem Segusius arte pararet.
Dum dolus instaret, fraus patet; ipse cavet.
775
Sic ubi regis eques pro rege manere paratur.
Nocte fugit dominus, solo socio comitatus.
Montis Cilleni nocte sub Alpe venit.
Miles erat regi specie conformis, et illi
Barba, manus, facies similis flavique capilli;
780
Quem faciunt regis sede sedere sui.
Vesteque Cesarea persona fuit redimita;
Creditur a populo Cesar fore fraude petita,
Arteque mentita sede sedebat ita.
Ordine regali mensam iubet ille parari,
785
Qua ratione pari stat cetus eum venerari,
Fercula militibus mandat ubique dari.
Dux Bertoldus erat, per quem fuga nostra paratur;
Hic aput Alpinos populos vehementer amatur;
Cuius et ingeniis vita redempta fuit.
790
Alpibus ingeritur, vallemque subit Murionum,
Suscipit egregium gavisa Gebenna patronum,
Cui comes et populus contulit omne bonum.
Donat ei Rodanus lucios truitasque decoras;
Gaudet ab Ytalia dominos restringere lora;
795
Miratur Ligures hos pepulisse foras.
Hiis ita salvatis, ratio monet, ut videatis,
Quid Segusa facit, quid agat regina Beatrix,
Et fortes reliqui, quos labor ille capit.
Civis ubi regem noctu percepit abire,
800
Arte dolum reprimunt, quem morte parant aperire,
Vnde patent domine pacis ubique vie.
Pergit, et ignorat, quo ducant fata maritum;
Carta refert ipsum patria cum pace potitum.
Legit, et ingemuit; nescit et ipsa situm.
805
Hec ubi carpit iter, studet amplicuisse marito.
Gaudet, et invento longa statione petito,
Cuius ad imperium fervet abire cito.
Inde suam patriam cum coniuge Cesar adivit.
Omnis terra sibi placito moderamine vivit;
810
Fortius Allobroges; nam dominatur ibi.
Sic decet, o lector, que nunc legis acta, notare:
Vt, dum Lombardos dominum loquor inde fugare,
Non quasi vulgares sint probitate pares.
Maxima dum minimam potuit devincere turmam,
815
Et dum sanus egrum subito certamine turbat,
Si pars egra luit, laus ibi nulla fuit.
Teutonicis gladiis potuit mare terra moveri,
Nulla potest paritas tante probitatis haberi.
Qui fuit eger heri, cras quoque sanus erit.
820
Sunt, fateor, Ligures animo populoque viriles,
Gens feritate valens proprias extollere vires;
Nec tamen est tenebris equiperanda dies.
Lombardia foro multoque referta colono,
Subdita Romano Romana lege patrono,
825
Leta sedet populo, milite, rure, bono.
Quantumcumque tamen dinoscitur aucta decore,
Cesaris ad laudem se conspicit inferiorem,
Huncque suum dominum iure subacta colet.
O mala tempestas, quam Romula protulit estas,
830
Agmina funestans, que regia planxit honestas,
Que veniente gemit, quem mare, terra tremit.
Nunc gravis imperio gens Itala prelia gestat;
Cesaris infesta cessavit ubique potestas;
Fisci pompa ruit; consul ubique fuit.
835
Tunc bene vallatam Melana recolligit urbem,
Et magis elatas firmavit in aggere turres,
Dansque magistratus, extitit ipsa caput.
Burmia cum Tanaro coniuncta nociva patravit,
Ingentes populos cives sibi multiplicavit;
840
Nomina glorifica villa superba trahit.
Vrbs ab Alexandro nomen tulit, arte reperta,
Flumine conplexa, populis armisque referta,
Vinetis, pratis, milite, pisce satis.
Hec nova planta manens, fisci circumdatur agris,
845
Vnde suam propriam Cesar sibi tunc reputavit;
Set quia sic vadit, ius sine iure cadit.
Hec sibi gens Liguris maioraque crimina querit;
Sevit, et imperii contempnit iussa vereri;
Tota per Italiam gloria nostra perit.
850
Nostra Papia timens, ne forte sub hoste periret,
Vrget et inquirit, dignetur ut ipse venire;
Ipsa timens Ligures, iam quasi victa silet.
Ex precibus tractus, Ligurum feritate coactus,
Asperior factus, ad prelia dirigit actus;
855
Carpit iter; solitas dat Murienna vias.
Montis Cinisi via tunc satis obtima risit;
Rex nichil ammisit, set prisca pericla revisit,
Saxa movent populi tunc super arce siti.
Tunc cum Segusis Cesar pro crimine lusit,
860
Civibus exclusis, domibus rebusque caducis,
Ictibus argutis os perit atque cutis.
Sola domus comitis stans integra cetera plancxit;
Rex pius hoc sancxit, domus incombusta remansit;
Cuius tutor ego, qui mea metra lego.
865
Pluribus armatis castrisque per arva paratis,
Tunc regum genitrix venit regina Beatrix,
Lesa prius gratis, nunc sibi leta satis.
Gaudia regine sunt quas videt ipsa ruine;
Hec decet in fine genti dare dona canine;
870
Ammodo Segusie pergere nostra sinent.
Civis ut Astensis sibi circiter agmina sensit,
Obtinet inpensis, ne Cesaris irruat ensis;
Ordine iuratur, gratia plena datur.
Vrbs Alesandrina, quam Burmia parva recludit,
875
Vidit, et obstupuit, male dum res publica ludit:
Que Segusa fuit, tota perusta ruit.
Optat et ipsa bonum precibus placare patronum:
Tolle tuum populum Cesar propriumque colonum;
En tibi subicimus corpora, iura, solum.
880
Haec ubi dicta placent, dum curia tota faveret,
Marchio Willelmus satagit maledicta movere,
Corde, manu, precibus parta venena ferens.
Montis farrati comites ad crimina nati,
Corde venenati, longeva fraude notati,
885
Cesaris agnati, tradere regna rati.
Hec aiunt: Si planta manet, moriemur inulti;
Denique sunt multi vallo vel flumine stulti.
Destruitur plane, si valitura manet.
Debilis est, quinque vel sex capienda diebus;
890
Dives erit miles, habitis his illico rebus,
Et metuent populi deteriora sibi.
Fraus erit in patulum, comitis dolus inde patebit:
Cum populus fortis urbem sine fine tenebit,
Tunc rubor imperio perpetualis erit.
895
Fraudibus ille comes animos subvertit exiles,
Et reputat miles populos certamine viles,
Ac nimis exiles, dum super arma silent.
Arva premit populi miranda potentia regis,
Castraque contiguis populis obsessor adegit;
900
Plurima circuitu menia rupta cadunt.
Algor et imber adest, pluvie vehementer habundant,
Omnia castra natant, quia flumine campus inundat,
Valla damus domibus, fit locus ipse palus.
Stramina deficiunt, lignis omnino caremus,
905
Prorsus equi pereunt, neque quo pascantur habemus,
Perdita circuitu sunt quoque rura, nemus.
Terra caret cerere; nulle sunt Cesaris edes;
Miles habet tristes per rura palustria sedes.
Pro dolor! omnis eques pergit ubique pedes.
910
Quomodo nunc proceres poterunt ad bella parari,
Quos maledicta palus sub gurgite precipitavit,
Calceus aut ocrea crura retrorsa trahit?
<>
Sola Papia forum, navi referenter, petivit,
915
Arma dabat paucos pauper emendo cibos.
Pulcra Boemorum iam multitudo recedit,
Et reliqui, quos dira fames pro tempore ledit;
Miles ut abscedit, pabula nemo dedit.
Heu labor, immo dolor, nec sic dolor, immo dolores!
920
Non sensit Mutina tantos peritura labores.
Heu quantos dominos tradidit ille comes!
Primus et ante suos Cesar sua castra locavit,
Excelsas turres hostiliter arte paravit:
Hoc genus artificis Ianua magna dedit.
925
Fert lapis inde sonum mangonibus usque colonum,
Mango refert ictum, lapides hinc inde reponunt,
Fossa tenens medium servat in urbe bonum.
Procedit testudo cavans, pellente Papia;
Porte, castra ruunt, qua clamabant fia, fiat!
930
Sepe putat patulas miles habere vias.
Mango ferit rursus, iterum dat funda recursus,
Sustinet incursus populus quasi forcior orsus,
Et reparat nocte, que cecidere die.
Ignibus emissis populus plerumque tuetur,
935
Ne pereant turres, unda mediante conetur;
Vultibus oppositis pugnat uterque sexus.
Congregat interea sibi Lombardia labores;
Quotquot habent equites, veniunt peditesque minores,
Quotquot sunt Ligures, insimul arma movent.
940
Vrbs Alexandrina cum iam capienda putatur,
Eius in auxilium Ligurum fortuna paratur,
Extensas acies signaque multa ferens.
Sederat hic septem rex sub certamine menses;
Adversus gentes Ligurum nunc dirigit enses,
945
Infima postponens, vincere summa volens.
Surgit ab obsessis populis iam vulnere fessis;
Vt leo processit, gaudens quia bella capescit,
Oppositas acies, obvia signa tenens.
Affuit imperii coniuncta Papia labori,
950
Cuius et in campis acies ausu meliori
Eligit imperio vivere sive mori.
Vidit et obstupuit Lombardica turba leonem,
Cesaris expertum recolit . . . . . . . . . .
Sat neque signa movent castra . . . .
955
Circumvallatur, pacem quasi victa . . . . .
Pax cito prestatur, cito vita reis reparatur,
Decipitur dominus, gratia plena datur.
Quicquid agunt Ligures, studeas a fraude cavere.
Vulpe salitur ovis, densis dum vepribus heret;
960
Hac Ligures genitos fabula stirpe refert.
Nudatos gladios nuda cervice ferebant,
Omnia vexilla Lombardica prona iacebant,
Vt stantes aquile subdita signa premant.
Nemo prius functus tanto datur ense triumpho,
965
Qua neque defunctus eques est, neque vulnere punctus,
Tunc erat hoc populo Grecia tota minor.
Regia mandata iurat gens pacificata,
Iam putat optata Cesar sibi tempora nata,
Si pax iurata stet sine fraude rata.
970
Vix octava dies fraudem paritura recedit,
Cum periura manus a tramite lapsa recedit;
Vnde dolus Ligurum pessima dampna dedit.
Nunc sancti Syri Cesar loca sancta requirit,
Gaudia sortiri, requie quacumque potiri;
975
Occurrunt pueri, femina, signa, viri.
Portat ei dona tunc conciliata Cremona,
Astans mente bona, satagit salvare coronam;
Cetera turba quidem non tenuere fidem.
Dimissis ducibus sociisque minorificatus,
980
Mandat, ut a patria miles veniat renovatus.
Venit, et a Cumis transitus ille fuit.
Incipiunt Ligures venientia signa vereri,
Conveniunt omnes armis sua rura tueri,
Occultas acies callida turba gerit.
985
Alpibus abiectis exercitus exilit ultra;
Ignorant equites, ubi parta pericula surgant,
Et quia nescierant, miles inermis erat.
Vix ibi quingentos equites ad bella retentos
Noveris inventos, reliquos de signo clientes;
990
Set tamen hec equitum sarcina multa fuit.
Milia bis sena Lombardus miles habebat,
Et peditum numerosa manus vexilla ferebat,
De quibus innumeros Cesaris ira necat.
Prosilit ante suos Cesar, dum cuncta notavit,
995
Hostibus infestus cuneos binos penetravit,
Tercius atteritur, quartum virtute fugavit;
Quintus erat validus terribilisque magis.
Rex iubet abscedi; miles iam fessus obedit;
Nox obscura redit; gens mea terga dedit.
1000
Hos ubi pugna premit nostros fuga facta redemit,
Cumane plebis populum Lombardus ademit,
Clade sui populi languida Cuma gemit.
Iam quasi ter senis transactis scismatis annis,
Exulat ecclesia, regalibus obruta bannis,
1005
Et maris et terre multa pericla ferens.
Innumeris precibus monocrator ubique monetur,
. . . . . . . . . . matrique reconcilietur,
Det requiem populis, quam pereundo petunt.
Petiit et querit quisnam locus aptus haberi
1010
Possit, ubi cleri credunt ab hoste tueri,
Nec male terreri, cum sibi tempus erit.
Sors favet Illiricis, Venetis prestamus honorem,
Qua solito more fidei constantia floret,
Here, domo, cerere nulla coequa foret.
1015
Presul Alexander ratibus devectus ab Vrbe
Pergit, et innumere veniunt per litora turbe,
Qua Ligurum tute tunc sonuere tube.
Legatos Siculus Grecusque per equora mittunt,
Qui referant scriptum, quod erat sub Cesare dictum,
1020
Consocii pacis, quam sibi papa facit.
Convocat huc laicos Cesar, vocat undique cleros,
Quos numero vero nequeo neque promere quero,
Tedia namque gero, cum breviator ero.
Vrbe Ravennatum digno monocrator hiatu
1025
Iussit, ut equoreum capiat ratis alta meatum;
Hinc iter arripiunt prosperitate datum.
Occurrunt proceres populusque per equora dives;
Cesar ibi cives habitu conspexit eriles.
Organa dant iuvenes, musaque nulla silet.
1030
Aurea vexilla procul optulit aurea villa,
Ornate quasi mille rates gradiuntur ab illa,
Gaudia multiplicant, aurea signa micant.
Vndique cum cithara resonat campana sonora,
Maxima trumba sonans reboavit in ulteriora;
1035
Dum mare, terra tonat rex venit absque mora.
Quis non mirari poterat visuque vagari?
Ordo puellaris precurrit eum venerari,
Iuncta venus veteri litore, rure, mari.
Quantus erat clerus, baculus, crux, mitra, galerus,
1040
Pontificum numerus, describere nescit Omerus;
Opprimitur populis Cesar et omnis erus.
Ad Sanctum Marcum conducit papa monarcum;
Aureus est arcus; iam papa perisset in arto,
Cesar ubi vetulum ni relevasset eum.
1045
Sunt satis amplexi domini, quos turba repressit;
Oscula dant fessi, gavisus uterque recessit.
Pax datur ecclesiis gracia plena bonis.
Fama per Illiricum celebris dispersa vagatur,
Quam probus et sapiens, quam pulcer erat monocrator:
1050
Divus adoratur; laus, favor usque datur.
Qui videt astantes equites aulaque vagantes,
Pro nichilo reputat reges, quos viderat ante,
Quelibet hic equitis regia forma fuit.
Presul Alexander, cui Lombardia favebat,
1055
Impetrat his treguas populis, quos werra premebat,
Et monet, ut Siculus pacificanda petat.
Cesaris audacis Grecus timet acta minacis;
Papa dari gratis petit illi federa pacis.
Restitit optatis rex; dolet ille satis.
1060
Wicmannus presul pacis nunc actor habetur,
Cuius apud Venetos honor et laus magna tenetur,
Hic habet eternum pace manente decus!
Pax ut aput Venetos gratissima tempora fudit,
Romuleis laribus citius se papa recludit,
1065
Nulla super Ligures bellica pena furit.
Castra per Italiam Cesar sua visere querit,
Nec volet in populis tamquam gravis hospes haberi,
Imperat armigeris, agmina pauca geri.
Circuit Italiam Cesar, paucis comitatus,
1070
Quem Tuscana fides dimisit honorificatum;
Prospicit archatus; circuit omne latus.
Ianua cum Pisa sunt tunc a Cesare visa,
Vtraque gavisa servire per omnia nisa,
Hec dominum ditat, hec quoque fecit ita.
1075
Pisa suum dominum tanto suscepit honore,
Quantum nemo potest metrico narrare canore;
Invida de more Ianua magna dolet.
Ianua maiorem domino nisi prestet honorem,
Extimat atque dolet se viribus inferiorem,
1080
Vnde minor domini gratia danda foret.
Nec mare nec stagna tetigit tunc gens Alemanna,
Set per Serzana subiit montana Lovagna,
Expensas regi villa Sigestra vehit.
Vndique presbiteris populisque per arva paratis,
1085
Laudibus intonuit: Wilicom! bene vos veniatis!
Porrigitur gratis victima multa satis.
Organa, trumba sonant, laudatur ubique corona,
Ianua nostra bona sic sic facit usque Saonam.
Munera tunc donat, scrinia plena sonant.
1090
Ianua discedit, maris undique litus obedit;
Subdita Niza redit, Cesar super arce resedit,
Grassa, Forum Iulii debita iura dedit.
Que vexilla reget, recipit Provincia regem,
Sub cuius lege longevo tempore deget;
1095
Hoc quicumque negat, cronica nostra legat.
Suscipit inventum dominum pars multa potentum,
Organa tum centum referunt sub laude retentum;
Quot dat musa tonos, protulit arte sonos.
Erogat addictum domino gens optima victum,
1100
Affluit ascriptum, magis effluit inde relictum,
Nam velut unda fluit, potus et esca fuit.
Vrbs Arelatensis Rodanusque peroptimus amnis,
Iam quasi centenis dominum non viderat annis,
Nunc gavisa magis cantica longa trahit.
1105
Nunc videt optatum regem gaudens Arelatum,
Rite coronatum, regali sede locatum,
Fertque sibi gratum munus abinde datum.
Saxonici qui gesta ducis dignoscere queris,
Cesaris ad laudem referas, si digna fateris,
1110
Si variare velis, lector iniquus eris.
Sic neque cum vicio neque turpibus acta reponas,
Nam licet absque mora sic vicerit alma corona,
Assero personam stirpe venire bona.
Dux etenim proceres dum nobilitate foveret,
1115
Dum foret imperio solita virtute coherens,
Gemma fuit patrie, regia facta gerens.
Gratia dum cedit domini, fortuna recedit;
Quem Cesar cedit, sol, portus et aera ledit:
Talia nam dominis gratia summa dedit.
1120
Volvitur humana tamquam rota sepe voluntas;
Gratia si fuerit post a duce plena resumpta,
Fit, qui digna luit, carus, ut ante fuit.
Hinc precor, o lector, cui Cesaris acta repono,
Si magnum cecidisse ducem sub Cesare promo,
1125
Ne reputes vicio; quippe cavere volo.
Germina Welfonum iuga despiciunt dominorum,
Munere Grecorum feritas crassatur eorum,
Turbet ut imperii tempora, iura, solum.
Regibus invisa, nimis est ad prelia nisa,
1130
Menteque divisa temptasse refertur iniqua;
Nunc satis attrita victaque languet ita.
Ex hac stirpe ducem scimus cecidisse potentem,
Bawariam cum Saxonia quandoque tenentem,
Sic ratio voluit, sic sua culpa fuit.
1135
Principio werre, quo dux erat incola terre,
Non poterant proceres ducis ampla gravamina ferre,
Nec poterant cives pacis habere dies.
Dux homo pontificum feudi ratione teneri
Noluit, aut dominos tunc iure suo revereri,
1140
Set nimis in cleri parte nociva gerit.
Vrbis Agrippine, cui copia multa marine,
Sepe fuere mine ducis, amplos tollere fines;
Iura suis dominis nulla quieta tulit.
Fuderat ex ere magnum dux ipse leonem,
1145
Cuius et acta movens exercuit ipse furorem;
Talia Welfones rite fovere solent.
Dicitur Henricus, dum Cesaris esset amicus
Federis oblitus Greco sociatus iniquo,
Ledat ut imperium Romuleosque situs.
1150
Grecus amicus ei scelus hoc scelerosus adegit,
Spreta lege Dei plenusque dolo Farisei;
Cesaris ense mei pena paratur ei.
Hec ubi prospexit Cesar, non crimina texit,
Vltio surrexit, subitanea bella capescit,
1155
Tollit ubique torum rex ducis arva, forum.
Dux bone, quid restat, quid ad hec tibi gratia prestat?
Tardus ad hec festa rex Gallus et Anglicus extat,
Non erit hic Siculi res valitura tibi!
Anglicus et Siculus, gens Gallica, munera Greci
1160
Nil magis auxilii referent quam lumina cecis.
Spes tua iam cecidit, traditus ima petis!
Res miranda satis, dux tante nobilitatis
Obrutus in fatis sic perdidit omnia gratis,
Quod neque bella capit nec nocuisse sapit.
1165
Viribus imperii velut hic potuit resecari,
Extimo sorte pari reges alios superari,
Ense coartari, flumine, rure, mari.
Iudicio veri si querimus apta fateri,
Dux Henricus heri poterat premaior haberi
1170
Milicia, populis, flumine, rure, feris.
Optima Saxonia clero populoque decora,
Hospitibus donat, gentes vehementer honorat,
Qua Deus irrorat celitus ampla bona.
Orrea, triticea gens Saxona plena meretur,
1175
Carnibus ac pisce plenissima semper habetur,
Et variis griseis splendet, habundat equis.
Saxonico fundo clipeo gens pulcra rotundo,
Doctior in gladio, toto fortissima mundo,
Maior in ecclesiis, dives, honesta nimis.
1180
Credo bis denos vel plures esse potentes,
Lumina Saxonie quasi regum more tenentes,
Et quasi regales semper habere lares.
Quos ibi ter denis devicit Karolus annis,
Hos, Frederice, potes citius supponere bannis,
1185
Pace tenere truces et renovare duces.
In duo divisit, que dux solet alter habere,
Bernardumque ducem partem iubet inde tenere;
Intima Saxonie Cesaris arma tenent.
Altera pontifici pars magna refertur Agrippo,
1190
Corpore glorifico, placido sermone, Philippo,
Cui neque laudis ego culmen adire queo.
Presul Agrippinus dux est et presul et archos,
Rebus in imperii fit proximus ipse monarcho,
Est et apostolico culmine magnus homo.
1195
Hic ducis obsedit patriam, victorque resedit,
Victor abinde redit, cui gloria plurima cedit;
Pompa ducis perit, subditus arma dedit.
Marte coartavit, que dux retinere putavit,
Igne, fame, gladiis per circuitum peragravit;
1200
Terra ducis periit, duxque repulsus abit.
Saxonie florem, cleri populique decorem
Qui recitare volet, Wicmanno prestet honorem;
Gaudia multa movet, regna decore fovet.
Presul Wicmannus melior quam fertilis annus,
1205
Munere laudandus, virtute sua venerandus:
Hunc efferre volo laude, canore novo.
Corpore formosus Wicmannus, ad omnia letus,
Cui sedet omne decus, quem laudat in ordine cetus,
Stat sibi multa secus laus nova lausque vetus.
1210
Dum foret Henricus dux presulis huius amicus,
Non erat attritus guerra neque marte petitus;
Ad ducis imperium plebs erat atque situs.
Ast ubi Greca fides hominem variavit inanem,
Desipuit plane, voluit testudo volare,
1215
Defuerant ale, precipitata cadet.
Denique proscriptus dux solus ubique relictus,
Acrius astrictus gladium dedit ordine victus,
Deditus, ut decuit, munera Greca luit.
Saxonie causa modico sub carmine clausa,
1220
Arte mea plausa satis est; mea fistula, pausa;
Finis adest libri; gratia, Christe, tibi!