Nigellus de Longo Campo speculum stultorum

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1872


Suscipe pauca tibi veteris, Willelme, Nigelli

      Scripta, minus sapido nuper arata stylo.

Hoc modicum novitatis opus tibi mitto legendum,

      Maxima pars anime dimidiumque meae.

5

Ipsa superficies quamvis videatur inepta,

      Materieque rudis, verba diserta minus;

Multa tamen poterit lector studiosus in illis

      Sensibus et studiis carpere digna suis.

Non quod verba sonant, sed quae contraria verbis

10

      Insita sensus habet sunt retinenda magis.

Quis vetet, ex magis vario paradigmate sumpto,

      Seria quandoque plurima posse legi?

Saepius historiae brevitas mysteria magna

      Claudit, et in vili res preciosa latet.

15

Quicquid ad exemplum morum scriptura propinat

      Doctrinae causa, debet habere locum.

Saepius admiror, dum tempora lapsa revolvo,

      Quam fuerint nobis quamque notanda tibi.

Nil cum praeterito praesens mihi tempus habere

20

      Cernitur, in caudam vertitur omne caput.

Fit de nocte dies, tenebrae de luce serena,

      De stulto sapiens, de sapiente nihil.

Fit Cato mentis hebes, linguam facundus Vlyxes

      Perdidit, instabiles nunc habet aura vices.

25

Plusque Catone sapit, magisque est facundus Vlyxe,

      Qui modo mutus erit, mente manuque carens.

Quique fuit sapiens duro sub tempore belli,

      Hunc quasi delirum tempora pacis habent.

Et qui nil sapuit nisi stultum tempore duro,

30

      Postquam pax rediit, incipit esse Cato.

Quodque magis miror, furantur Nestoris annos,

      Quos nondum partus edidit ipse suus.

Sic fortuna parit, dum partus prodigiosus

      Redditur, ex partu prodigiosa suo.

35

Prodiga facta magis, quam provida, prodigiosam

      Constitit ante suam se peperisse diem.

Nam puer impubes Cicerone disertio ipso

      Fingitur, et magno scire Catone magis.

Omnia lunari subiecta globo reserare

40

      Novit, et interdum mystica multa videt.

Qualemcunque virum cupias, quantumque disertum

      Fingere mente, manu pingere, talis erit.

Talis apud tales, talis sub tempore tali

      Subque suo tali iudice talis erit.

45

Sicque dealbatus paries depingitur extra,

      Interius plenus sordibus atque luto.

Sic pictura lutum vestit; sic gemma venustat

      Stercora; sic aurum putrida ligna tegit.

Qui nihil est per se, nec habet quo tendat in altum,

50

      Expedit alterius ut relevetur ope.

Est tamen absurdum, cum quilibet ex alieno

      Intumet ulterius quam tumuisse decet.

Quamvis, de propria cum quis virtute superbit,

      Sit vitium, levius hoc tamen esse puto.

55

Consuetudo tamen solet attenuare pudorem,

      Reddit et audacem quem mora longa iuvat.

Regna licet teneat sceptrumque leonis asellus,

      Iuraque det populis, semper asellus erit.

Asperior tamen est, in sede leonis asellus

60

      Si positus fuerit, quam foret ipse leo.

Pelle leonina tectum detexit asellum

      Fastus, et excedens gloria vana modum.

Si moderata foret, saltem sub imagine falsa

      Res simulata diu posset habere locum.

65

Sed nimis impatiens gravis in novitate vetustas

      Praecipites saltus in sua damna dedit.

Dum miser ipse sibi factus fuit, ex alieno

      Fortunam didicit dedidicisse suam.

Perdidit invitus, male se simulante leonem,

70

      Quod bene sive male credidit esse bonum.

Si qua minus prudens male perdidit, ex alieno

      Perdidit, ex proprio nil periisse liquet.

Quae fuit ante sibi nullo mediante figura

      Permanet, ex nihilo perdidit ergo nihil.

75

Qui leo non potuit fieri, si fiat asellus

      Sufficit, alterius sarcina pondus habet.

Quoque magis fertur magis est onerosa ferenti,

      Respectu vario pondera pondus habent.

Sanius ergo foret alienum non rapuisse,

80

      Quam cum dedecore non retinere suum.

Auribus immensis quondam donatus asellus

      Institit ut caudam posset habere parem.

Cauda suo capiti quia se conferre nequibat,

      Altius ingemuit de brevitate sua;

85

Non quia longa satis non esset ad utilitatem,

      Ante tamen quam sic apocopata foret,

Consuluit medicos, quia quod natura nequibat,

      Artis ab officio posse putabat eos.

Cui Galienus ait: Satis est bipedalis asello

90

      Cauda, quid ulterius poscis, inepte, tibi?

Sufficit ista tibi, nam quo productior esset,

      Sordidior fieret proximiorque luto.

Hac nisi contentus fueris, dum forte requiris

      Prolongare nimis, abbreviabis eam.

95

Quod natura dedit non sit tibi vile, sed illud

      Inter divitias amplius esse puta.

Crede mihi vetus est tibi cauda salubrior ista

      Natibus innata quam foret illa nova.

Nec placet ista tamen, sed habere cupis meliorem,

100

      Artibus et curis insita peior erit.

Sed neque de facili posset nova cauda creari,

      Quamvis deposita cauda vetusta foret

Vita brevis, morbus gravis est, et tempus acutum,

      Ars est longa nimis; abdita causa latet.

105

Difficiles curae nimium, sed et experimenta

      Ipsa suos medicos fallere saepe solent.

Certa pericla manent, medicorum dogmata non sunt

      Qualia tu credis, qualia quisque putat.

Sed neque sic passim praestat medicina salutem,

110

      Quamvis distribuat arte peritus eam.

Pendet in ambiguo morbi medicina, dolorem

      Impedit, atque parit conditione pari.

Quae prosunt aliis aliis nocuisse probantur,

      Non est in medico quam cupit aeger opis.

115

Velle potest medicus, sed non conferre, salutem;

      Gratia diva facit, ipse minister adest.

Saepe quidem medicini fallunt, falluntur et ipsi,

      Et vice conversa quae nocuere iuvant.

Esto quod ars mandat, faciat, nec abinde recedat;

120

      Non tamen evenient que cupit ipse sibi.

Solus enim Deus est morbis medicina salutis;

      Nos tantum velle possumus, ipse potest.

Nos nihil absque suo, vel eo nos praeveniente,

      Possumus; ipse sibi sufficit absque meo.

125

Nos herbis variis, pigmentis, et speciebus

      Vtimur; hic verbo singula sana facit.

Dicimur a populo medici, sed nomine solo;

      Sed Deus est medicus nomine reque simul.

Quam dedit ille tibi caudam retinere memento,

130

      Stulte, nec ulterius ulteriora petas.

Ne perdas quod habes, quod habes tenuisse labora;

      Ne veniant subito deteriora tibi.

Quam tibi plantavit caudam, qui contulit aures,

      Si mihi credideris, hanc retinere stude.

135

Inque statu quo te medicus tuus ille reliquit

      Sta, donec veniat, mutet et ipse statum.

Tutius est certe medico gaudere salubri,

      Quam magnis tristi conditione frui.

Volvere multa solet animi meditatio stulta,

140

      Quae magis impediunt quam sua vota iuvant.

Auribus ex propriis poteris cognoscere, quis sis,

      Quam sit absurdum quod statuisse cupis.

Auribus ex geminis tria corpora talia posses

      Investire satis et remaneret adhuc.

145

Non honor est, sed onus, tales aures habuisse,

      Quae pariant domino nil nisi damna suo.

Auribus ecce tuis si par tibi cauda fuisset,

      Quid nisi iuncta simul haec duo monstra forent?

Innatum solo satis est in corpore monstrum,

150

      Ingeminata magis deteriora forent.

Cum pateant oculis quas sunt manifesta duabus,

      Facilius poterit una latere lues.

Ex re nomen habens modo diceris auriculatus,

      Risus et es populi ludibriumque fori.

155

Quid tibi si cauda fieret quasi pertica longa

      Per caput et caudam tunc trahereris item.

Si duo monstra simul corpus iungantur in unum,

      A populo digitis nonne notandus eris.

Magnum magna decent; brevis es, nihil utilitatis

160

      Quam tibi cauda brevis amplius ampla daret.

Tutius ergo puto caudam retinere vetustam,

      Quam plantare novam quae minus apta foret.

Sed neque cauda nova, quod et auditu novitatem

      Narrat inauditam, crescere posset ita.

165

Res facilis dictu, sed difficilis nimis actu,

      Verba ruunt subito, rem mora longa trahit.

Est leve dixisse quia ventus et aura ministrant,

      Sed fecisse quidem non leve pondus habet.

Dicere multorum est, sed vox nisi crescat in actum,

170

      Est vento similis, ventus et ipse levis.

Dicere quisque potest, sed dictis iungere facta,

      Si bene perpendas, non ita quisque potest.

Haec duo sunt eius cuius sunt omnia, per quem

      Omnia, sub quo sunt omnia iure pari;

175

Cuius idem posse quod velle, nec hoc minus illo,

      Qui solus cunctis contulit esse suum;

Qui facit et reficit, creat, atque creata gubernat,

      Non minor aut maior tempore sive loco.

Huius in arbitrio, pendent mortalia quaeque;

180

      Hic, et non alius, praestitit esse tibi.

Quod dedit ipse tibi, qualem te contulit esse,

      Etsi nolueris, improbe, talis eris.

Cur non sustineas quod oportet sustinuisse

      Eius ad arbitrium, quem cohibere nequis?

185

Crede mihi, nihil est fieri quod posse putasti,

      Quod natura negat reddere nemo potest.

Numquid enim cervus, saliens in montibus altis,

      Supplicat atque petit qualia, stulte, petis.

Si te maiores, si te quoque nobiliores

190

      Talia nulla rogant, tu quid, inepte, rogas?

Nil lepus aut ursus, caper aut capra, damula, cervus,

      Causantur caudae de brevitate suae.

Numquid es his melior, maior, vel sanctior unus

      Et tamen his brevior quam tibi cauda manet.

195

Nobile corpus habes, non sit tibi cauda pudori;

      Nam si cauda brevis, est tibi grande caput.

Non brevis est adeo quod non aliis breviorem

      Esse lIquet; satis est ergo remissa tibi

Quod minus est caudae capitis supplebis honore;

200

      Non decet ut fiant illud et illa pares.

In titulo caudae Francorum rex Lodowicus

      Non tibi praecellit pontificesve sui.

Firmiter ergo tene quod habes, quia conditionem

      De facili posses damnificare tuam.

205

An nescis vaccis quid contigit ecce duabus,

      Quas puer aspexi patris in aede mei?

Altera Brunetta fuit, altera dicta Bicornis,

      Sed nigra Brunetta, flava Bicornis erat.

Contigit has igitur hiemali tempore quodam

210

      Nocte retardatas non rediisse domum.

Per vada transibant, limosa lutoque repleta,

      Pascua cum peterent cotidiana sibi;

Vtque solent vaccae, caudis de more lutosis,

      In pratis luteis concubuere toris.

215

Nocte gelu subitum veniens, terramque perurgens,

      Contulit in solidum mollia cuncta prius.

Duruit in lapidem quicquid fuit ante lutosum;

      Stagna, lacus, fontes, marmoris instar erant.

Quas fovet innatas ligat arctius alveus undas,

220

      Nec sinit elabi flumina more suo.

Tot pontes quot aquae, liber nec ut ante negatur

      Transitus, est per aquas qua via plana placet.

Haeserunt terrae cauda mediante iuvencae,

      Arctius astringit terra lutosa lutum.

225

Vndique terra riget, caudas retinente rigore,

      Surgere non poterant nec remeare domum.

Mane revertente pariter voluere reverti,

      Sed prohibet glacies conglutinata solo.

Plurima conatae, spem defrustante labore,

230

      Tandem lassatas continuere manus.

Multa tamen querulae tacitoque dolore gementes

      Attentare student et variare vices.

Sed nihil est quod agunt, propria virtute resolvi

      Non sinit obiecta vis violenta sibi.

235

Anxia facta nimis vitulo clamante Bicornis,

      Anxius instabat posse referri pedem.

Nam nova nata domi stabulis inclusa relicta

      Hesterno fuerat, ne sequeretur eam.

Sed nil proficiens cum desperata laboris

240

      Iam foret, ingemuit altius, haec et ait:

Vna salus superest, caudas resecare lutosas,

      Quae retinent miseras nec remeare sinunt.

Quid mea cauda mihi? vel quid sibi contulit unquam?

      Quis fructus? vel qua? gloria cauda mihi?

245

En per eam teneor tanquam captiva, quid ergo?

      Non honor est, sed onus, haec mea cauda mihi.

Esto quod hinc possem cauda remanente redire,

      Semper erunt oneri cauda lutumque mihi.

Attrahit ipsa lutum pendens oneratque ferentem;

250

      Quid tribuat video nil, nisi triste, mihi!

Libera nunc essem, nulloque tenente redirem,

      Ni foret in causa sordida cauda mihi.

Tollere materiam, ne propter materiatum

      Hic ego deficiam, tutius esse puto.

255

Causidici dicunt, quia legibus est ita cautum,

      Causatum perimit causa perempta suum,

Sanius est partem quam totam, perdere caudam

      Quam caput hoc modicum, quam meliora minus.

Malo mihi caudam pariter cum crure revelli,

260

      Quam subito vitam claudere morte meam.

Forsitan hic alias simili ratione morarer,

      Quoque modo teneor nunc retinerer item.

Si mea cauda modo fuerit succisa, regressus

      Tutior hic aderit quam fuit ante mihi.

265

Parvula, si peream, mecum mea nata peribit,

      Quam nondum quintum constat habere diem.

Et si non pro me faciam mihi talia, saltem

      Propter eam fieri cogit, oportet ita.

Corporis haec nostri pars est, quam dente procaci

270

      Consuevere canes dilacerare prius.

Dimidiumque fere iam pridem surripuere;

      Heu mihi! quod reliquum restitit usque modo?

Quod superest canibus placet hoc impendere natae,

      Hocque pium satis est, hocque salubre mihi.

275

Ergo quid ulterius, quae sum factura, morabor,

      Casibus in duris accelerare iuvat.

Dixit, et arreptam caudam pugione recidit,

      Festinansque domum carpere coepit iter.

Ante tamen studuit ferrum praestare sorori,

280

      Posset ut a simili solvere vincla sibi.

Sed minus haec praeceps, prudensque magis, patienter

      Verba tulit, cohibens a pugione manum.

Postea respondens dixit, Quid, inepta, laboras?

      Quod mihi persuades? Absit ut illud agam!

285

Rebus in adversis opus est moderamine multo,

      Non decet in gravibus praecipitare gradum.

Rebus in ambiguis quotiens fortuna laborat,

      Consilium praeceps non decet esse nimis.

Impetus, ut memini, gravis est, male certa ministrat;

290

      Si male cuncta facit, ergo nec ulla bene.

Non opus est gravibus, ubi res gravis est et acerba,

      Sed magis auxilio consilioque bono.

Mitius in duris sapiens Cato mandat agendum,

      Mollia ne pereant asperitate gravi

295

Res ubi difficilis, non est ita praecipitandum,

      Tempore sanatur quod ratione nequit.

Si fortuna modo gravis est, conversa repente

      Quod grave portamus alleviabit onus.

Tempora labuntur, dominique cadunt, renovantur

300

      Servi, vulgus abit, area lata patet.

Quae veniunt subito, subito quandoque recedunt

      Prospera cum duris mixta venire solent.

Fortuitos casus non est vitare volentum,

      Nemo futurorum praescius esse potest.

305

Plus valet interdum non praetimuisse futura,

      Quam certum fieri sollicitumque nimis.

Nam sua multotiens docuit vexatio multos,

      Obfuit et multis prosperitate frui.

Casibus in laetis minor est sollertia multis,

310

      Erudit incautos sollicitudo gravis.

Casibus in laetis magis est metuenda voluptas,

      Segnius in vitium tristia corda ruunt.

Integra Troia fuit dum se suspectus utrimque

      Subtraxit durus hostis ab hoste suo.

315

Pax data subvertit, quae praelia non potuerunt,

      Moenia, plus nocuit rege remissa manus.

Sola venire solent et vix et raro secunda;

      Turbine vallata sors inimica venit.

Si fortuna dedit dudum mihi dulcia, quare

320

      Dedigner sub ea paucula dura pati?

Dura quidem patior, sed non duranda per annum,

      Nondum praeteriit tota vel una dies.

Principis aut regis si carcere tenta ligarer,

      Asperiora luto ferrea vincla forent.

325

Mollius esse lutum ferro quis nesciat? ipsos

      Reges et satrapas ferrea vincla tenent.

Si leviora luti quam regia vincula ferri,

      Est levior certe sors mea sorte sua.

Illos forte sua quinquennia vincula servant,

330

      Forsitan in triduo carcere solvar ego.

Flante levi Zephyro, Notus in sua regna redibit,

      Percipientque statum prata lutosa suum.

Tunc dissolventur mea per se vincula gratis,

      Et remanebit adhuc haec mea cauda mihi.

335

Me cito privasse possem, sed paenituisse

      Forsitan aeternum perpetuumque foret.

Sorte pari poterit nox una resolvere vinctam,

      Sicut et anterius una ligavit eam.

Non decet ut quotiens quaedam minus apta putantur,

340

      Quod quis perpetua iure relegit ea.

Sed quibus obstat hiems aestatis gratia prosit,

      Vt sua quem deiicit sors aliena levet.

Sicque vices varias per se sua tempora mittunt,

      Posset ut alterius alter honore frui.

345

Dulce relativum socialia foedera iungit,

      Fortius incedunt foedera iuncta mihi.

Quod minus alter habet, sua quem fortuna gravavit,

      Suppleat alterius copia grata magis.

Nil ita praecipuum vel tam sublime creatum,

350

      Vt non alterius possit egere manu.

Tempora sive vices vario discrimine certant,

      Nec coeunt nexu foedera quaeque pari.

Saepe breves frutices currentiae sternere plaustra

      Vidimus, et celeres detinuisse boves.

355

Saepe brevis magnas subvertit machina turres,

      Impulsuque levi moenia summa ruunt.

Se premit imbre brevi violentia maxima venti

      Atque procellosas mitigat Eurus aquas.

Nil contemnendum reputes, quod tempore quovis

360

      Ferre vel auxilium vel nocuisse potest.

Vilius interdum quod carius esse putamus

      Constat, et est maius quod minus esse putas.

Obstitit interdum magnis res parva periclis,

      Terruit et rapidos parvula virga canes.

365

Vrbibus in mediis incendia magna repente

      Extingui modica saepe videmus aqua.

Corporis ergo mei quamvis pars ultima cauda,

      Vtilius tamen hac nil reor esse mihi.

Quae quamvis oneri modo sit nulloque decori,

370

      Aestivo redimit tempore damna sui.

Vnica cauda mihi plus quam duo cornua praestant

      Tempore muscarum, plusque salutis habet.

Ventilat haec vespes, saevos dispergit oestres,

      Verberat et muscas improbitate graves.

375

Cauda mihi clypeus, gladius mihi cauda, securis,

      Lancea, funda, lapis, clava, sagitta, faces.

Cauda colit corpus, cutis est fidissima nutrix,

      Pulveris abstergens quicquid adhaesit eis.

Haec lavat, haec tergit, haec omnibus una ministrat,

380

      Vltima membrorum, prima labore suo.

Si bene pensetur, quid honoris et utilitatis

      Contulerint dominae singula membra suae,

Sola suo capiti membris sed et omnibus una

      Plus valet, est et eis officiosa magis.

385

Omnibus una cavens fragilis discrimina sexus,

      Publica ne pateant cauda pudenda tegit.

Haec mea cauda mihi vario pro tempore confert,

      Quae tamen est certo tempore grata magis.

Tempora nam timeo quae sunt mihi iure timenda,

390

      Nec timet incassum qui mala nota timet.

Cumque quid et passa sim vel passura recordor,

      Haec ego sum semper dicere visa mihi:

Ecce dies veniunt veris, muscaeque resurgent,

      Quas castigat adhuc cana pruina gelu,

395

Cum calor aestatis nimio fervore per agros

      Sparserit omne pecus terrueritque greges;

Musca, gravis pestis, qua nulla nocivior unquam

      Extitit in mundo vel magis atra lues.

Dente gravi miseras totum sparsura per orbem

400

      Percutiet pecudes, nec sinet ire pedes.

Namque levi saltu tanquam per inane volantes

      Morsibus et stimulis exagitabit eas.

Illa dies caudam cunctis dabit esse salubrem,

      Et suus aestatem praevenit augur hiems.

405

Forte dies aderit in qua, ni fallor, egebit

      Vacca sua cauda quam modo sprevit ita.

Illa dies caudae faciet meminisse iuvencas,

      Et steriles vaccas, emeritosque boves.

Illa dies cauda faciet meminisse Bicornis,

410

      Qua mallet cauda non habuisse caput.

Illa dies caudas mundo faciet pretiosas,

      Quae plus sunt viles quam vetus olla modo.

Illa dies dura, multumque timenda per orbem,

      Tanquam Iudicii plena timoris erit.

415

Illa dies caudas nostras numerabit, et illa

      Discernet pariter quae bona quaeve mala.

Illa dies caudas nostras discernet utrasque,

      Quae bene mundata, quaeve lutosa nimis.

Haec est illa dies in qua, si forte iuvenca

420

      Posset habere duas, vellet habere decem.

Haec est illa dies veniet qua durus oester,

      Tortor vaccarum maximus atque boum.

Haec est illa dies quae muscas dente caninas

      Morsibus et stimulis mittet in omne pecus.

425

Haec est illa dies quam praetimuisse futuram

      Expedit armento, ne patiatur in hac.

O mihi quam felix! misera, quae posset ab illa

      Evasisse die, quam timet omne pecus.

Hanc etiam plus morte mea formido futuram,

430

      Qua nisi tunc munda non ero tuta satis.

Namque graves muscae nimium, fervorque diei

      Multus erit, nec ibi quis latuisse potest.

Nec pecori tantum fervor muscaeque nocebunt,

      Sed dominis pecorum pastoribusque gregum.

435

Haec est illa dies qua non aliena iuvabit

      Cauda, nec alterius quid nocuisse potest.

Sed nec pastor ibi pecori, taurusve iuvencae,

      Parve pari poterit ferre salutis opem.

Haec est illa dies qua nil nisi cauda iuvabit,

440

      Vel loca quae musca tangere nulla potest.

Hac est illa dies de qua si vera fatemur,

      Pendet ab illius nostra salute salus.

Ergo licet tenear cauda, graviterque coarcter,

      Non tamen effrangar ipsa dolore meo.

445

Malo per hos septem vel quinque dies cruciari,

      Forsitan interea tristis abibit hiems;

Quam praelonga nimis me fervida torreat aestas,

      Dilaceretque meam musca canina cutem.

Talia dum memorat, modico recreata sopore,

450

      Flante levi Zephyro tempora versa videt.

Sol calet, et superas clarus devexus in auras,

      Diffusis radiis temperat omne gelu.

Solvitur unda fluens, humus exhilarata tepescit,

      Aufugit et subito cana pruina solo.

455

Et status et facies silvis redduntur et arvis,

      Cuncta relaxantur carcere clausa prius.

Nec mora, consurgens caudam Brunetta retraxit,

      Acceleransque domum carpere coepit iter.

Quam procul ut videt sanam remeare Bicornis,

460

      Ingemit, et tonso pectore tristis ait.

Heu mihi! quid feci? quis me furor egit iniquus?

      Quam nimis accelerans in mea damna fui?

O quam perduros habet impatientia fines!

      Quamque solet praeceps exitus esse gravis!

465

Vae mihi! vae miserae! vae nunquam non miserandae!

      Vae, cui nil nisi vae tempus in omne manet!

Vae mihi! quod ego nunc cunctis animantibus una

      Sum data ludibrio tempus in omne meum.

Cur mihi cum cauda non est mea vita recisa,

470

      Vt caput et cauda continuata forent?

Cur non terra prius? cur non absorbuit unda

      Fluminis aut missis ignibus usta fui?

Quaeque nimis praeceps, non mea fata secuta

      Montibus e summis praecipitata rui?

475

Heu mihi! cur laquei circum mea guttura missi

      Vitam cum vitio non rapuere meo?

Cur non mors subita vitam, vel sonticus ille

      Morbus ademisset, qui vagus esse solet?

Quid queror? una mihi superest medicina doloris,

480

      Mors cita, qua: sola solvere cuncta solet.

Nec mora quin solvat, iam formidabilis aestas

      Imminet, exit hiems, vere vigente novo.

Vivet in exemplum populis moritura Bicornis,

      Instruet et stultos simplicitate sua.

485

Discant praecipites et quos mora nulla retardat,

      Ne nimis accelerent in sua damna manus.

Non reputet modicum modico contenta voluptas,

      Res de postfacto quod fuit ante docet.

Nec modicum quicquam reputet, si tempore quovis

490

      Fortuito casu perdere possit idem.

Cauda nocet capiti proprio, prohibetque timeri

      Cornua, dum metuunt posteriora sequi.

Quid queror incassum? Mando tamen ista modernis

      Qui post me venient, haec duo verba legant:

495

Dum superest nihil est, nihiloque minus quod habemus

      Cedat, et est magnum quod fuit ante nihil.

Nil mea cauda fuit, mihi dum coniuncta maneret,

      Maxima sed postquam desiit esse fuit.

Perdere cum timeas magnum, reputare memento

500

      Quicquid habes, modicum sit licet illud idem.

Desierat tandem, mentis stimulata Bicornis

      Anxietate gravi, talia verba loqui.

Venerat interea tempus quo fertilis aestas

      Prata solet primo pingere flore novo.

505

Induerat iam fronde nemus, iam gramine terram

      Texerat, intextis floribus arte pari.

Exierant volucres hiemis de carcere fracto,

      Solvere finitimis digna tributa locis.

Verba negata sibi redimens philomena sonoris

510

      Vocibus insistit, personat omne nemus.

Quos natura vocat, cum turture venit hirundo,

      Adventusque sui tempora certa tenent.

Nuncius aurorae merulam comitatur alauda,

      Nec sua permutant tempora lege nova.

515

Semper idem repetens, veteri nova tempora voce

      Ostendit cuculus, nil novitatis habens.

Concentu parili vocum concordia discors

      Intonat, et silvis organa mille sonant.

Certat odor florum cantus superare volucrum;

520

      Organa vox superat, balsama vincit odor.

Dulce sonant silvae, redolent thymiamata, campi,

      Floribus et fructu gignit annona solum.

Aestuat aestivo tellus fervore coactu,

      Solvitur in cineres quod fuit ante lutum.

525

Terra parit pulices, pariuntque cadavera vermes,

      Aera conturbat improba musca volans.

Ardor agit pecudes, pariter conturbat oester,

      Advolat et musca sordida, dente procax.

Per iuga, per colles, per devia quaeque locorum,

530

      Diruptis stabulis solvitur omne pecus.

Insidet armento stimulo perdurus oester,

      Assunt et vespes, immoderata lues.

Saltibus et silvis currunt sine lege vagantes

      Cum grege pastores, praecipitando gradum.

535

Vritur omne pecus, sudant animalia passim,

      Spargitur armentum, diffugiuntque greges.

Brunettam sequitur pariter fugiendo Bicornis,

      Quaeque tuta minus fortius urget iter.

Cui sua cauda manet muscis Brunetta resistit

540

      Fortiter, impendens pro vice saepe vicem.

Ventilat hinc vespes, alias dispergit oestres,

      Dissipat et muscas, seque tuetur ab his.

Haec abit, illa volat, fugit haec, comitantur et illi

      Hi stimulant, mordent, urget et illa pedes.

545

Aggreditur tandem miseram nudamque Bicornem

      Turbine multiplici turba proterva nimis.

Quid faceret misera? quo se lugubris, et amens

      Verteret, in tantis nuda relicta malis?

Quod potuit fecit, licuit dum currere, cursu

550

      Certavit crebro praecipitoque pede.

Praevenit ala pedem, vincitque volans gradientem,

      Plus pede currentis penna volantis habet.

Arma gerunt pacem, qui pugnaturus inermis

      Advenit, ex facili succubuisse potest.

555

Conveniunt muscae, vespes glomerantur in unum,

      Torvus oester adest, cuspide, dente nocens.

Praecipito cursu terras dilapsa per omnes,

      Donec deficeret, institit ipsa pedes.

Nec minus egit eam caudae pudor ille retrorsum,

560

      Quam stimuli quibus est obsita tota simul.

Ergo resupina tandem sub colle iugoso.

      Corruit in terram praecipitata tamen.

Cumque foret morti iam iam vicina, resumptis

      Viribus, ad modicum extulit illa caput.

565

Aspiciensque prope comites de morte gementes,

      Brunettamque suam, talia dixit eis.

Quam gravis ista dies, quam sit memoranda modernis,

      Casibus ex nostris discere quisque potest.

Nec mihi mors gravis est, quoniam, si vita superstes

570

      Esset, adhuc gravior haec mihi morte foret.

Dulce mori miseris, mors est mihi mite levamen,

      Morte nihil miseris mitius esse potest.

Non est mors oneri, sed plus conducit honori,

      Cum mors est talis quod cavet ipsa malis.

575

Mors invita dabit requiem, quam vita negavit;

      Nil mihi morte perit, sed relevamen erit.

Exemplum multis vixi, moriorque futurum

      Omnibus exemplum, non habitura modum.

Discite quam prope sit et quam vicina ruinae

580

      Gloria mundana, quae ratione caret.

Impetus evertit quicquid fortuna ministrat

      Prospera, nil stabile cui dedit ille statum.

Discite quam nihil est, quicquid peritura voluptas

      Possidet, et falso praedicat esse suum.

585

Nil proprium natura dedit, communia quaeque

      Instituit fieri, quo meliora forent.

Discite quae nostrae fuerint discrimina caudae,

      Quodque necis causam contulit illa mihi.

Plura loqui voluit, sed lingua deficiente

590

      Vir tantum potuit dicere, Bruna, vale!

Pastores igitur, ne fama periret in aevum,

      Signarunt tali grammate busta loci:

Haec igitur, Burnelle, tibi quae vidimus ipsi

      Diximus, exemplis ut docearis ab his.

595

Sufficiat quod habes; quoniam, si vera fatemur,

      Stulta petis, salvo semper honore tuo.

Nec tamen id fieri quovis medicamine posse

      Credideris; nihil est tutius ire domum.

Si quot habent medici spaciosi climata mundi

600

      Haec tibi iurassent, nil nisi verba forent.

Non tamen id renuo quin possit crescere multum

      Haec tua cauda tibi, sed nova nulla dari.

Fracta vel elisa medicorum cura reformat,

      Funditus abscisa sic remanere solent.

605

Mortua cum vivis nulla ratione cohaerent,

      Caesa nec abscisa cura iuvare potest.

Vnde satis longa poterit tua crescere cauda,

      Dummodo cum reliqua foedera carne tenet.

En tamen in curis et sumptibus enumerandis,

610

      Vt decet et debet, copia larga subest.

Ardua praegnantem poscunt medicamina bursam,

      Res et opes magnas vulnera magna volunt.

Nonne tibi satis est, unam si creverit ulnam

      Longior ex tanto quam fuit ante tibi.

615

Talibus auditis modicum subrisit asellus,

      Sic tamen audirent quod fora tota sonum.

Cui Galienus ait: Festinans perge Salernum,

      Inde relaturus cura quod ista petit.

Perge, redique celer, noli tardare pedester,

620

      Quatuor his quintum si potes adde pedem.

Sumptibus ergo tibi nisi tu defeceris ipse,

      Non tibi deficiet cura laborque meus.

Sumptibus insistas, nos artibus experiemur,

      Si valeat nostrae quod valuere manus.

625

Accelerans igitur, usus diplomate, longum

      Abbreviabis iter, nam via longa nimis.

Pluribus es notus necnon dilectus amicis,

      Qui tibi subvenient magnaque dona dabunt.

Forsitan ex facili poterunt species reperiri,

630

      Nec tamen ex facili credimus illa legi.

Vasa sed et tecum portabis idonea multa,

      In quibus et referes hic habitura locum.

Cura laborque simul solet exactissimus esse,

      Ne male depereant lecta locare bene.

635

Cuncta locata bene, vasisque recondita dignis,

      Tractari poterunt tutius atque geri.

Mentis hebes quamvis non sis, in pelle notabis,

      Scribere nam nosti qua specie sit opus.

Haec sunt quae referes variis signata sigillis,

640

      Ne pereant obiicit cura laborque tuus:

Marmoris arvinam, furni septemplicis umbram,

      Quod peperit mulo mula subacta suo;

Anseris et milvi modicum de lacte recenti,

      De lucis cursu, deque timore lupi;

645

De canis et leporis septenni foedere drachmam;

      Oscula quae niso misit alauda suo;

Pavonis propria libram de voce sonora,

      Ante tamen cauda quam sit adepta sibi;

De non contexta rubra sine flamine mappa,

650

      Nam risus asini tu dabis ipse tibi;

Allecis vel apum croceo de spermate libram,

      De ciroli iecore, sanguine, sive pede;

Natalis Domini modicum de nocte salubri;

      Quae nimis est longa iure valebit ad hoc.

655

In reditu de monte Iovis, de vertice summo

      Accipies libras quatuor, asse minus.

Alpibus in mediis sancti de nocte Iohannis,

      De nive quae cecidit tu simul inde feras.

Serpentisque rubrae necnon de cauda colubrae;

660

      Vtilis est valde, nec tamen illud eme.

Haec bene collecta, pariterque recentia quaeque,

      Impones humeris sarcinulisque tuis.

Talia dicenti supplex respondit asellus,

      Poplite deflexo, vertice pronus humi:

665

Cuncta libens faciam, celer ibo, celerque revertar,

      Nam mea res agitur, non aliena mihi.

Non ego tardus ad hoc, quamvis piger esse solebam,

      Si dederit Dominus prospera cuncta mihi.

En ego progredior, benedic mihi progredienti,

670

      Vt mihi sit tota prospera, vita, via!

Mox idioma suum vertens Galienus, et orans,

      Subridensque parum, sic benedixit ei.

Omnipotens odia tibi mille det, et tua cauda

      Obtineat per se millia dena sibi!

675

Sit tibi potus aqua! sit magnus carduus esca!

      Marmora stramenta, tegmina ros et aqua!

Grando, nives, pluviae, tecum comitentur ubique,

      Protegat et noctu cana pruina, gelu!

Saepius exosus veniat post terga molossus!

680

      Oscula dando tamen, dixit asellus, Amen!

Ingeminantis Amen vox est audita per urbem,

      Murmuriique sonum percipit omne forum.

Festinans igitur, veniens in limine portae

      Haesit, et eliso corruit ipse pede.

685

Signa revertendi sunt haec, dixere propinqui;

      Riserunt alii; dixit et ipse sibi:

Debile principium melior fortuna sequetur;

      Restat iter longum, non remanebit ita.

Dura satis didici postquam sum fusus ab alvo,

690

      Vnde satis possum plurima dura pati.

Non est deliciis assueta vel ebrietati

      Hec mea persona, quas mala ferre solet.

Carduus et lappa constant mihi carior esca,

      Sufficit ad potum nam pluvialis aqua.

695

In salsamentis non est meditatio mentis,

      In tenui victu corpora nostra vigent.

Sum piger et tardus, sed certe tardior essem

      Si mea nonnunquam lauta diaeta foret.

Sed neque qui debet sumptus impendere multos,

700

      Expedit, ut crebro vina Falerna bibat.

Quid mihi cum vino? quo desipiunt sapientes,

      Multaque contingunt quo mediante mala.

Hoc humeris non ventre suo gestare parentes

      Consuevere mei; sit procul ergo merum!

705

Ergo gestabo sed non gustabo Lyaeum,

      Arripiat ne me cotidiana febris.

Contra naturam vinum si forte bibissem,

      Mox mihi quartanam gigneret aut scabiem.

Quatuor ex causis teneor vitare Lyaeum,

710

      Quamvis sensus hebes exacuatur eo.

Sumptibus ut propriis parcam, ne febre laborem,

      Et ne desipiam degeneremque simul.

Qui vitare malum poterit, nec vult, manifestum,

      Plangendus minus est, si male cedat ei.

715

Postquam bissenas confecerat ergo diaetas,

      Ad quae tendebat, moenia summa videt.

Moxque genu flexo, sursum sua brachia tendens,

      Vota Deo supplex solvit, et orat ita:

Omnipotens Dominus meritis sancti Iuliani

720

      Det nobis veniam hospitiumque bonum!

Sit procul omne malum, pontes, portaeque gemellae,

      Partibus in nostris quae satis esse solent!

Rusticus aut saccus non inveniatur in urbe!

      Absque molendino sit locus iste, precor!

725

Sint hebetes stimuli, surdi mutique molossi,

      Sitque procul catuli vox inimica mihi!

Hospes ruricola mihi sit, cui semper abundet

      Carduus hirsutus et pluvialis aqua.

Sint species viles, sit et emptor rarus in urbe,

730

      Quilibet existat venditor aeris egens!

Sint merces multae, sit multum cara moneta;

      Sit tempus pluvidum, sitque lutosa via.

Prospera sint cuncta, sint cuncta salubria nobis,

      Vt nostrum citius expediatur iter.

735

Talia commemorans, postquam pervenit in urbem,

      Se dedit hospitio, membraque fessa toro.

Surgens mane forum species empturus adivit,

      Quas non inveniens tristis abire parat.

Quattuor ergo dies circumlustravit in urbe,

740

      Nec tamen invenit quae cupiebat ibi.

Talia quaerentem mercator Londoniensis

      Vidit, et advertens quis fuit inquit ei,

Nuncius es magnus, quisquis te miserit istuc;

      Maxima namque petis et preciosa nimis.

745

Et sapiens et dives erat, quicunque ministrum

      Huc ita te misit, res manifesta docet.

Nam facies vultusque tuus satis indicat unde

      Veneris, aut quis sis, nec latuisse potes.

Magnus es, et quamvis peregrini tectus amictu,

750

      In propria patria non peregrinus eris.

O quam sollicita pro te domus est tua tota,

      Proque tuo reditu vota precesque facit!

Anglia me genuit, Londanis civibus ortus,

      Praesulis huc veni nuncius ipse mei.

755

Cui quia plus aequo nasum natura retraxit,

      Institit arte malum posse levare suum.

Quatuor ergo viros partes transmisit ad istas.

      Praesul, ob hanc causam conditione gravem.

Annus et annus abit ex quo pervenimus istac,

760

      Tresque via comites mors tulit una meos.

Hic teneo species quas, si fortuna dedisset

      Posse referre domum maxima cura foret.

Quicquid in hac urbe venisti quaerere, totum

      Signatum teneo depositumque domi.

765

Sumptibus assumptis, alieni debitor aeris

      Arctor, et in patriam non licet ire meam.

Vror amore tamen patria, tantoque reverti

      Anxius exopto quo magis ire vetor.

Litera certa mihi patris de funere venit,

770

      Fama sed et dominum fingit obisse meum.

Vitrea vasa decem mihi sunt, et cuncta repleta

      His aliisque simul quae tua charta notat.

Si precium dederis quo res mihi constitit ipsa,

      Cras potes in patriam dives abire tuam.

775

Vlterius precio peregrinus de peregrino

      Absit ut accipiam, rem tibi dando meam.

Hoc tamen excepto, quia te puto religiosum,

      Vt liceat precibus participare tuis.

Illico Burnellus precium numeravit, et illa

780

      Nugis vasa decem plena recepit ibi.

Quoque magis fieret stabilis contractus, utrimque

      Nomen vendentis poscit, et ille refert.

Londoniis natus Gila de matre, parentis

      Nomine Truffator nuncupor ipse mei.

785

Bula mihi soror est, multis notissima regnis;

      Est et Truffa mihi fodere iuncta toro.

Nec minus ipse tuum nomen mihi dicere dignum

      Duxeris, ut memori mente tenere queam.

Nomen Burnellus mihi stat, respondit asellus,

790

      Notus ubique satis nomine reque simul.

Principibus regni necnon et regibus ipsis

      Servio, servili conditione carens.

Et pater et proavus regum de more ministri

      Semper erant et erunt tempus in omne suum.

795

Regis in obsequium successi iure paterno,

      Indiget officio curia tota meo.

Obvius ipse mihi si rex quandoque feratur,

      Cedit, et incedo rege ferente locum.

Est tamen una mihi multum contraria pestis,

800

      Rusticus immitis, exitiale malum.

Semper enim stimulos gerit, aut nodosa flagella,

      Aut graditur canibus cinctus utrumque latus.

Huic pater exosus meus extitit, atque parentes,

      Deque meo genere quicquid in orbe fuit.

805

Principis et procerum mores satis approbo, quorum

      Risus, verba, iocus, dulcis amica, decent.

Rex mihi dicit, Ave! per eum dum transeo; vae! vae!

      Fructifer ingeminat rusticus, orbis onus.

Impetat hunc scabies, hunc cotidiana perurat,

810

      Ne possit vel eques ipse vel ire pedes.

Faucibus insideat mala gutta, caputque fatiget,

      Defluat et venter nocte dieque suus.

Durus ei dominus longum succedat in aevum,

      Rixentur semper uxor et ipse simul.

815

Hunc pedis a planta summotenus ore perurant

      Vlcera, qua scateant vermibus atque lue.

Hunc ego commendo Sathana, de stercore cuius

      Dicitur esse satus, quod probat ipse satis.

Hunc ego si possem totum delere per orbem,

820

      Nullus ei fieret urbe vel orbe locus.

His igitur dictis, patrias Burnellus ad oras

      Laetus et exultans mane redire parat.

Crastina lux aderat, Burnellus onustus ab urbe

      Exit, et exsolvit vota precesque Deo.

825

Casibus in laetis quam sit vicina ruina,

      Et lapsus facilis nemo videre potest!

Iam prope Lugdunum veniens, callemque secutus,

      Per sata transibat, nil meditando mali.

Quem procul aspiciens quidam de Fratribus Albis,

830

      Quorum vicinam contigit esse casam,

Quatuor immensos mordaci dente molossos

      Immittens in eum, talia dixit ei.

Per sata nostra via tibi non directa videtur,

      Num nimis arcta fuit publica strata tibi?

835

Forsitan errasti, sed numquid quatuor isti

      Non poterunt rectam te docuisse viam?

Per crepitas nostras, melior tibi torta platea

      Calle foret recto num nisi stultus ego.

Per sata nostra via quam sit directa docebo,

840

      Hi nisi deficiant quatuor ecce mihi.

Vicit, et instigans clamosa voce molossos,

      Vndique correptum fecit inire fugam.

Serius hic, illi citius currendo retentum

      Morsibus attrectant praecipitantque soli

845

Ante tamen morsu nimium Grimbaldus iniquo

      Arripiens caudam, dimidiarat eam.

Funditus oblitus quidnam portaret, et illud,

      Quod sua praecipue vitrea vasa forent,

Ex quo corripuit canis hunc, caudamque momordit,

850

      Seque suumque simul praecipitavit onus.

Omnia vasa simul casu periere sub uno;

      Rem fragilem potuit frangere causa levis.

Parta labore gravi leviter cecidere, dolorem

      Perpetuum domino parturiendo suo.

855

Illa remanserunt tantum quod nulla fuerunt;

      Nil nisi vasorum fragmina sola manent.

In tenues aures substantia tota recessit,

      Deperiere simul spesque laborque suus.

Hinc queritur caudam Grimbaldo dimidiatam;

860

      Hinc dolet expensas deperiisse suas.

Anget utrumque malum, misero satis esset in unum,

      Anxius ille gemit quem duo damna gravant.

An labor? an sumptus? an cauda recisa? dolori

      Debeat esse magis dinumerare nequit.

865

Nam labor est cassus, sumptus periere, recisam

      Nemo potest caudam restituisse sibi.

Anxietas animi crescit, stimulata dolore,

      Alternantque: vices hinc dolor, inde pudor.

Plus tamen affligit pudor, hinc comitante dolore,

870

      Quam faceret solus absque pudore dolor.

Totus in ore canum miser et miserabilis ille

      Volvitur, et soli vix sibi vita manet.

Nec prius a misero se continuere molossi

      Donec Fromundus vix cohiberet eos.

875

Frater Fromundus, fratrum de more suorum,

      Non ferus, immo fera dissimulando diu;

Vt solet illius gentis genus illud iniquum,

      Vix etiam tandem tendere coepit eo.

Non tamen accelerans, ni cum pulsatur ad ollam,

880

      Vt solet ad mensam ventre docente viam;

Sed pede spondaico gressu gradiens asinino,

      Vt solet ad laudes nocte venire venit;

Extendensque manum, dicto, benedicite! ha! ha!

      Dixit, et amovit corripuitque canes.

885

Cui Burnellus ait; Nunquam sis tu benedictus,

      Sed maledicaris tempus in omne tuum!

Num Benedictus ita docuit vos, in peregrinos

      Instigare canes? Num Benedictus ita?

Hic est ordo novus; haec nova regula, frater,

890

      Observanda tibi, tradita iure novo.

Nunquid Cisterci canon fuit iste repertus?

      Venit et hinc ad nos ordinis iste rigor?

Numquid in hoc anno qui convenere sub uno

      Istud praeceptum constituere patres?

895

Summi pontificis canibus vexare ministrum?

      Nescio si vobis regula vestra iubet.

Nescio si vobis liceat morti dare quenquam,

      Praecipue causa non praeeunte necis.

Pontificis summi medicamina maxima portans

900

      Huc ego perveni, nil meditando mali.

Per sata transivi fateor peregrinus, et hospes;

      Quo tamen erravi callis apertus erat.

Semita magna fuit, quam rebar et esse plateam,

      Tum quia lata nimis, tum quia trita satia

905

Error inest facto, non praemeditata voluntas;

      Si qua fuit culpa, non nisi parva fuit.

Culpa levis tanto non est plectenda rigore;

      Mitior in minimis debuit esse modus.

Quamvis culpa foret, etiam dignissima plecti,

910

      Hoc plectenda modo non fuit illa tamen.

Criminis ad pondus deberet poena rependi,

      Maior poena suo crimine crimen habet.

Summi pontificis ego nuncius atque minister

      Pacificus veni, devia forte sequens.

915

Pontificis summi timor et reverentia vestrum

      Debuit ex aliqua parte levare malum.

Quod tamen auxerunt; non est in partibus istis

      Qui timeat Dominum pontificemve suum.

Non mihi, sed Domino, gravis est iniuria facta;

920

      Nostram papa suam vindicet ipse Deus.

In dominum papam transgressio facta redundat,

      Laeditur et tanto curia tota malo.

Horrendum facinus, tam detestabile factum,

      Tam gravis excussus nunquid inultus erit?

925

In domini papae contemptu tam manifesto

      Roma nisi fuerit usa rigore suo,

Vt breve sit dedecus, longum sit decus amicis,

      Hostibus eveniant dedecus atque decus.

Non erit ulterius quaevis metuenda potestas,

930

      Sed quod cuique libet iure licebit ei.

In dominum nostrum papam dedecusque redundat,

      Caetera sustineo vulnera solus ego.

Damnum marcarum plusquam duo millia constat,

      Sumptibus exceptis, absque labore viae.

935

Quanti sit dedecus at nescio, noverit ille

      Ad quem spectat honor, spectat et istud onus.

Est dedecus magnum, sed summus praesul utrumque

      Puniet ad libitum, criminis ultor erit.

Curia Romana, quae dignis digna rependit,

940

      Pro meritis dignis praemia digna dabit.

Causa gravis, gravior persona, gravissima damna

      Esse patet, magnum singula pondus habent.

In dominum papam specialiter ista redundant,

      Laesus et est graviter; vulnus utrumque patet.

945

Quod gravius dicet, citius leviusque remittet;

      Quod levius, poena sub graviore cadet.

Laesus honor lacrimis poterit precibusque piari,

      Ne nimis ulcisci se videatur in hoc.

Damna sed illius nulla ratione remittet;

950

      Mitis erit, redimi sed patiatur ea.

Dummodo solvendus fuerit Cistercicus ordo,

      Nil sibi de toto deperiisse potest.

Aut decimas solvant, et braccis lege perenni,

      Quamvis inviti, posteriora tegent.

955

Claustra nec exibunt, perdentque novalia passim,

      Aut tria mercarum millia plena dabunt.

Sortem cum poena solvent tria milia plena,

      Et nisi festinent solvere mille dabunt.

Sed quid erit de me? Quaenam vindicta sequetur?

960

      Qualiter ulciscar sic laceratus ego?

Papa quidem statuet ne quis de fratribus extra

      Septa sui claustri quolibet ire queat.

Quam si quis fuerit legem trangressus, eorum

      Haec tria perpetuo iure sequantur eum.

965

Nunquam vina bibat, nisi cruda legumina gustet,

      Sitque gravis culpa poena perennis ei.

Haec de iure poli faciet mihi papa libenter;

      Sed de iure fori quid genus omne meum?

Istud erit quod ego faciam statuisse per orbem,

970

      Si fuerit tanto tempore vita comes.

Istos conversos, quos perversos magis esse

      Constat, ut ex factis nomina certa trahant.

Ecclesiae portam quisquis conspexerit extra,

      Nox oculos dextros auferat atque pedes.

975

Et nisi campana collo dependeat una,

      Mentula tollatur, quodque cohaeret ei.

Dentur eis braccae, vinum tollatur in aevum,

      Damnaturque caro, piscis, et ova simul.

Sufficiant cunctis duo cocta legumina tantum,

980

      Vel potius cruda, sit nisi festa dies.

Haec ego cuncta meos faciam stabilire parentes,

      Ne sit in aeternum res habitura modum.

Haec etiam papa sic confirmabit in aevum,

      Subscribetque suas curia tota notas.

985

Talibus auditis, timuit Fromundus, et ultra

      Quam credi poterit obstupefactus ait:

Si sciat haec abbas, nec eum res tanta latebit,

      Culleus aut certe mors mihi certa manet.

Quis furor impegit canibus vexare ministrum

990

      Pontificis summi? Non ita rebar ego.

Nunc opus est facto, sed et hoc nimis accelerato

      Nunc opus auxilio consilioque mihi

Constat enim quod si vivens discesserit iste,

      Res nulla poterit conditione tegi.

995

Blanditiis opus est multis insistere, donec

      Vna dies veniat quae sit ad istud opus.

Tollere de medio decet hunc, ne tota per ipsum

      Gens pereat, nostra depereantque loca.

Sed nimis astute tantum scelus est faciendum;

1000

      Et procul a populo convenit istud agi.

Nam si fama loquax quicquam cognoverit inde,

      Peius erit multo quam fuit ante malum.

Plus etiam fratres mihi sunt quam fama timori,

      Nam furor illorum nescit habere modum.

1005

Fama potest aliquo saltem moderamine flecti,

      Illos cum furiunt flectere nemo potest.

Fratribus atque foro par est committere quicquam,

      Prodere quod timeam, vel latuisse velim.

Vna fori facies, fratrum sunt mille, quid ergo?

1010

      Quod cupis occultum reddere nemo sciat.

Menstrua namque fides faciem cum tempore mutat;

      Ne credas fidei, sit mihi fida tibi.

Qui se multorum fidei committere curat,

      Auguror hunc leviter posse carere fida

1015

Res erit arcana, quae sunt facienda seorsum

      Nemo sciat; satis est ut solus ipse sciam.

Quid moror? accedam supplex, veniamque precabor,

      Reddere promittam perdita quaeque prius.

Accipiam stultum, socium simulabo fidelem,

1020

      Committet sese credulus ille mihi.

Dixit, et accessit supplex, veniaque petita,

      Plus quam perdiderat reddere spondet ei.

Hospitiique mora longos relevare labores

      Obtulit, et molli membra fovere toro.

1025

Spondet opes, medicos, generalia festa, salubris

      Aeris accessum, quicquid et ipse velit.

Nil deerit votis, simul et semel omne quod optat

      Accidet, accedat ipse videre locum.

Nam prope Lugdunum Rodani conterminus undis

1030

      Est situs arboribus consitus ille locus.

Est alter Paradisus ibi quia quicquid habere

      Mens humana cupit terra beata parat.

Ipse loci dominus domui disponet, ut eius

      Cederit arbitrio, nemo rebellis erit.

1035

Serviet ad nutum famulus, venietque vocatus,

      Quisque placebit ei, quisque sequetur eum.

Ipse modum dicet sibi, quo servire clientes

      Hos velit aut illos, nemo resistet ei

Nec novus hospes erit, nec ut advena cras rediturus,

1040

      Sed quasi perpetuus civis in urbe sua.

Postulat, adiurat, hortatur, et omnia spondet,

      Vimque facit precibus, voce manuque trahens.

Annuit ille libens, tamen hac sub conditione,

      Tollat ut e medio mors inopina canes;

1045

Comperiensque dolos Fromundi, dissimulare

      Rem studet, et risu palliat ore levi.

Dixit et ipse sibi secum duo verba, nec illa

      Sic tamen audiret ut suus hospes ea.

En aliud minans aliud meditatur asellus,

1050

      Eventus varios dissona vota tenent.

Saepe solet vitio virtus velocior esse.

      Praevenit et morbum cura diserta gravem.

Fraude cadunt fraudes, falluntur et artibus artes,

      Obruiturque dolus praeveniente dolo.

1055

Nec mora, Fromundus, correptis fuste molossis,

      Disponit socium fallere fraude suum.

Cumque super ripam Rodani graderetur asellus,

      Et prope Fromundus subsequeretur eum,

Cernens Burnellus quantum foret aptus, iniquis

1060

      Saltibus et subitis mortibus ille locus,

Impulsu subito summa de rupe reiectum

      Fromundum Rodani fecit ad ima vehi.

Interceptus aquis mortem gustavit in undis;

      Lusus et est propriis artibus ipse prior.

1065

Tunc cecinit carmen resonum Burnellus, et altis

      Vocibus exultans, ora resolvit ita.

Cantemus, socii! festum celebremus, aselli!

      Vocibus et votis organa nostra sonent.

Exultent asini, laeti modulentur aselli,

1070

      Laude sonent celebri tympana, sistra, chori!

Grimbaldus periit, sociique sui perierunt;

      Mors hostes rapuit quatuor una meos.

Fromundus cecidit, Rodani submersus in undis;

      Lusus et est subito legibus ipse suis.

1075

Incidit in laqueos frater Fromundus iniquos,

      Quos tamen ipse sibi texuit arte sua.

Quem voluit sapiens stultum delere scienter,

      Stultus et ignorans praecipitavit eum.

Corruit in foveam praeceps Fromundus, in illam

1080

      Quem manibus propriis foderat ipse prius.

Ne via longa foret, saltu Fromundus in uno

      Complevit cursum nescius ipse suum.

Saltus erat subitus, rupes praerupta deorsum,

      Fluminis unda rapax, alveus absque vadis.

1085

Quem nunquam didicit saltum docuisse probatur;

      Non opus est alio, sufficit unus ei.

Exultet Rodanus celebri de laude triumphi!

      Fromundus cecidit, florida psallat humus

Mortuus est igitur postquam Fromundus, et undis

1090

      Extractus, patrio sunt data membra solo.

Cuius busta videns cum pertransiret asellus,

      Flevit, et inciso marmore scripsit ita.

Fratribus exemplum frater Fromundus in aevum

      Hunc titulum vivo cepit ab hoste suo;

1095

Quem celer ac sapiens stultum tardumque putavit.

      Fallere, praeveniens ipse fefellit eum.

Sic tardus celerem, sic sic stultus sapientem

      In saltu celeri desipuisse dedit.

Sic fraus fraude perit, sic ars deluditur arte,

1100

      Sic dolus et fraudes praemia digna ferunt.

Saltus Fromundi fratres memorentur iniqui,

      Prosit ut a simili nota figura mali.

His igitur gestis patrias Burnellus ad oras

      Festinat celeri corpore, mente, pede.

1105

Sed quia pauper erat, expensa deficiente,

      Mendicando suum saepe retardat iter.

Saepe suos casus secum memorando retractat,

      Dixerat et dudum quid Galienus ei.

Quoque magis pensat propriae discrimina sortis,

1110

      Se magis accusat, sic sibi saepe loquens:

Non sum Burnellus sapiens, sed iners, et asellus

      Semper, et in primis stultus, hebesque nimis.

Stultus ego natus sum, stultus et ante creatus,

      Quamque diu fuero, non nisi stultus ero.

1115

Stultus et ipse pater meus, et stultissima mater,

      Dat natura mihi desipuisse mea.

Quod natura dedit, quod tractu temporis haesit,

      Haeret, et est remanens, nec removetur idem.

Vah! quis ego? quid ego? qualis? quantumque pudendus?

1120

      Si bene perpendam, nescio, quid sit ego?

En ego consumpsi pariter cum corpore sumptus,

      Cumque labore meo tempus et ipse meum.

Iamque satis senui nec adhuc nisi desipuisse

      Me fateor facio, res facit ipsa fidem.

1125

In sene sensus hebes multum solet esse pudori;

      Ni sensus sapiant, est pudor esse senem.

Vertitur in risus iuvenum delira senectus,

      Nec redimunt damnum tempora lapsa suum,

Quantumcunque senex sapiat, tamen ecce iuventus

1130

      Semper delirum somniat esse senem.

Et si deliret quisquam, pariterque senescat,

      Iudicio iuvenum nil nisi stultus erit.

Hoc habet innatum multis comitata senectus,

      Quo plus desipiat plus sapuisse putet.

1135

Nosse satis potui verbis vultuque magistri,

      Quam mea vota forent a ratione procul

Ha! quotiens voluit ea quae nocitura putabat

      Dissuadere mihi, si licuisset ei.

Sed furor infelix et mens mea caeca futuri

1140

      Sprevit, et irrisit utile quodque magis.

Et quid erit propriam cum mane revertar in urbem,

      Non demutata conditione mea?

Error posterior peior quandoque priore

      Esse solet; vereor posteriora mea.

1145

Nonne revertentem praeses populusque videbunt?

      Nonne meos casus curia tota sciet?

Diceturque mihi, Qualis discessit ab urbe,

      Ecce reversus adest, nil novitatis habens!

Ista quidem dici possent, si, quae modo non est,

1150

      Integra cauda foret ut fuit ante mihi.

Ergo quid inspecto tanto discrimine dicent?

      Num poterunt risus continuisse suos?

Risus ero populis, risus totius et urbis,

      Risus erit magno cauda recisa foro.

1155

Si non ante fuit populi Burnellus in ore,

      Tunc erit, et digito quisque notabit eum.

Quosque loqui prohibet claustri censura, tacentes

      Clamabunt digito, cauda recisa fuit.

Sicque loquax digitus redimendo silentia verbi

1160

      Monstrabit signis dedecus omne meum.

Si de tot vicibus posses, Burnelle, vel unam

      Surripuisse tibi, quantus et ipse fores!

Est melius quod non redeam mutilatus in urbem,

      Donec prisca tegam crimina sorte nova.

1165

Corpus adhuc sanum superest, patiensque laborum,

      Nondum centenus sum nisi fallar ego.

Sum levis et fortis, nec adhuc virtute solutus,

      Sensus hebes studiis exacuendus erit.

Pervigiles studii longa de nocte labores,

1170

      Et caput et corpus hoc bene ferre potest.

Restat et annorum numerus de iure legendus

      Plurimus, usque patri comparer ipse meo.

Non mihi virga gravis puerorum more nocebit;

      A puero didici multa flagella pati.

1175

Pes vagus a studii non me revocabit amore,

      Qui magis accrescit ex gravitate mea.

Aetatis gravitas mihi de levitate cavebit,

      Alleviabit onus consuetudo frequens.

Nec pudor annorum, quamvis puerilia discam,

1180

      Iam coget senior deseruisse scholas.

Non timor impediet vel desperatio, coeptis

      Quo minus insistam nocte dieque meis.

Vtque nihil timeam, labor improbus omnia vincet,

      Et Deus audaces ipse iuvare solet.

1185

Parisius veniam, studioque vacando decenni

      Artibus insistam; non remorabor iter.

Postea Boloniam Domino ducente revertar,

      Legales apices conciliare mihi.

Pagina divina necnon decreta laborum

1190

      Finis erunt, fuerit si mihi vita comes.

Sicque meum nomen alio praeunte Magister

      Burnellus dicar nomine reque simul.

Si quis Burnellum non addens forte Magistrum

      Dixerit, ille mihi publicus hostis erit.

1195

Nominis ergo mei fama praeeunte celebri,

      Subsequar orator publicus, absque pari.

Obvius adveniet populo comitante senatus;

      Plebs ruet et dicet, Ecce Magister adest!

Praesulis et fratrum concors sententia, nostro

1200

      Se volet auxilio consilioque regi.

Illud erit stabile quod nos statuemus in urbe,

      Verba sed et nostrae legis ad instar erunt.

Quod minus in cauda, quod et aequo maius in aure,

      Tunc fuerit, redimet nomen honore suo.

1205

Maius erit lucrum nostrum quam damna fuerunt;

      Gloria finalis crimina cuncta teget.

Talia dum replicat, comes est sociatus eunti,

      Parisius tendens sarcinulasque ferens.

Cui Burnellus ait, dicto dedit oscula, quaerens

1210

      Quis sit, et unde satus, quo citus ire velit.

Ille refert, Siculus ego sum, cupiensque doceri

      Parisius propero; sit via tuta, precor!

Cui Burnellus ait, Tria sunt communia nobis,

      Votum, causa, solum; sit via quarta, peto.

1215

Annuit Arnoldus, socioque ferenda petenti

      Capsas et libros tradidit ille suos.

Inde simul dextris sociali foedere iunctis,

      Parisius properant pectore, voce, pede.

Dumque simul pergunt, socio Burnellus eunti

1220

      Quis sit et unde refert, quas sibi causa viae,

Quos tulerit casus, quae sit discrimina passus,

      Qualiter acciderint illa vel illa sibi;

Qualiter a patria primo discessit, et ad quid,

      Consilium dederat quod Galienus ei;

1225

Brunettae casus varios, causamque Bicornis,

      Actibus expositis tempus utrumque notans;

Qualiter accepit a Truffatore Salerni,

      Londoniis orto, vitrea vasa decem;

Qua ratione canes frater Fromundus in illum

1230

      Miserit, et quantum perdidit ipse miser;

Inde canum mortem narrat, saltumque sequentem

      Fratris Fromundi, iudiciumque Dei.

Addidit et titulos bustali marmore scriptos,

      Nunc quoque Parisius qua ratione petat.

1235

Talia dicenti casusque suos memoranti,

      Reddidit Arnoldus talia dicta sibi.

Quam varus vicibus humanae res variantur,

      Non est res facilis dinumerasse mihi.

Quam minima causa magnum discrimen oriri

1240

      Possit, ab effectu res manifesta docet.

Contigit Apuliae, celebri res digna relatu,

      Tempore Willelmi principis huius avi.

Presbyter urbanus quidam, digressus ab urbe

      Longius, agrestem coepit habere casam.

1245

Cui bene temporibus cunctis sua rura colenti,

      Multotiens segetum copia multa fuit.

Fecerat et natos propria de coniuge, dici

      Coniux presbyteri si licet absque nota

Quorum Gundulfum quendam, quem vidimus ipsi,

1250

      Cum puer esset adhuc, contigit esse domi.

Cumque foret frugum custos patris, ostia servans,

      Consuevit virgam saepe tenere manu.

Accidit ergo semel, pullis comitantibus eius,

      Coppa quod intraret horrea, grana legens.

1255

Cumque suam matrem pulli sequerentur egentes,

      Ostia presserunt improbitate sua

Quos puer elata virga quam forte tenebat

      Cedere praesumpsit atque fugare foras.

Qui, quoniam turbatus erat, plus institit aequo,

1260

      Transgressus verbis verberibusque modum.

Ira quid expediat, dum non discernit, inique

      Plurima dispensat praecipitando gradum.

Saepe levi iactu constat iactura perennis,

      Atque levi puncto pignora cara cadunt.

1265

Cumque puer virgam nimis exerceret in iram,

      Contigit ut pulli tibia fracta foret.

Tibia fracta diu pullo pariterque parenti

      Tristitiae causa non mediocris erat.

Hinc dolor, hincque pudor, pullum stimulavit in iram,

1270

      Vt cuperet puero reddere posse vicem.

Tempore crescente caro consolidata recrevit,

      Obduxitque cutis vulnera veste nova.

Ossa diu fracta multum doluere dolore,

      Vulneris inflicti corde tenente notam.

1275

Vulneris exterius satis est obducta cicatrix;

      Cruda sed interius vulnera corda tenent.

Iam proscripta diu, proprias remeavit ad oras

      Tibia, sed facti mens memor exul agit.

Pes graditur recte, femur est sine vulnere sanum;

1280

      Nil sapit elisum, tibia sana coit.

Claudicat ast animus, pectus sine vulnere languet,

      Cor queritur, mens est ulcere plena gravi.

Vltio suspensa, sine qua mens laesa quieti

      Nil habet, expectat pervigil ante fores.

1285

Nulla quies mentis laesae, nullumque levamen,

      Nil nisi vindicta pectora laesa levat.

Non mergus stagnum, fugientem non lupus agnum,

      Turba canum leporem, vel fera capta fugam;

Nec plus piscis aquam, nec ave plus nisus alaudam,

1290

      Quam mens vindictam laesa videre cupit.

Sic quoque Gundulfi pullus cupiebat iniqui

      Sumere vindictam, si locus esset ei.

Creverat in gallum sextum iam pullus in annum,

      Fungens defuncti patris honore sui.

1295

Creverat et multum iam iam Gundulfus in altum,

      Iamque suo patri substituendus erat.

Iam nihil obstabat, iam nil deerat, nisi solus

      Ordo sacerdotis nuper habendus ei.

Praesul enim victus precibus meritisque beati

1300

      Rufini vota censuit esse rata,

Constituitque diem quo sanctificatio tanta

      Debuit impendi more, modoque loci.

Sabbata Natalem Domini praeeuntia festum

      Terminus est positus, urbs Tarabella locus.

1305

Gundulfum provehi cupiunt gaudentque parentes,

      Iamque parant festis munera digna suis.

Ante diem festum generalia festa parentes

      Vt faciant, veniunt conveniuntque simul.

Aula patet cunctis, onerant cibaria mensas,

1310

      Indulgentque nimis potibus atque cibis.

Bacchus adest festo, patulo diffusus in auro,

      Exhilarans populum sanctificansque locum.

Nox aderat, qua mane citus Gundulfus ad urbem

      Profecturus erat, sanctificandus ibi.

1315

Ad gallicantus primos iter arripiendum

      Esse volunt, aberat nam locus ille procul.

Mandatur famulis tempus, praescribitur hora,

      Qua profecturus mane citandus erit;

Scilicet ut studeant cantus audire priores

1320

      Quos dederit gallus nuncius ante diem.

Sufficietque satis si tunc surrexerit ille,

      Nam nox longa nimis, nec grave restat iter.

Gallus ut haec verba vigili percepit in aure,

      Gaudet, et exultat pectore, voce tacens.

1325

Tanta quidem super his fuit exultatio cordis,

      Ora quod a laude vix cohibere potest.

Quodque praeoptabat multum differre tacendo,

      Vocibus explosis accelerare parat.

Quam dolor excludit immutant gaudia vocem,

1330

      Haec sua plectra monent, hic reticere iubet.

Inter utrumque manens, neutri consentit, utroque

      Vincitur, et vincit, voce tacente tamen.

Iam nox tota fere fuerat consumpta bibendo,

      Cum iam fessa mero dant sua membra toro.

1335

Tempora nocturna, studio delusa bibentum,

      Nec bene distincta, praeteriere cito.

Nec mora potantum potuit noctem remorari,

      Quin non consueta lege ligaret eos.

Affuit interea cantandi temporis hora.

1340

      Sed cantor vocem supprimit atque sonum.

Vox silet, et cantor, potus siluere ministri,

      Pocula, nox, somnus quos vigilare vetant.

Admiransque diu gallina silentia galli,

      Et quod ab officio cederet ipse suo,

1345

Leviter accedens sponso, suggessit in aure,

      Quod iam transissent tempus et hora simul.

Qui respondit ita, Noli vexare, quiesce!

      Semper eris stulta; stulta, recede, precor!

Vae cui stulta comes sociali foedere nupsit!

1350

      Non erit illius absque dolore torus.

Nec minus illa tamen, nimis importuna, marito

      Institit, ut noctis tempora certa notet.

Ille sed e contra tentans cohibere loquacem,

      Porrigit inde preces, intonat inde minas.

1355

Illa tamen iurat, nisi tanta silentia solvat

      Ille, quod illa canet, concutietque domum;

Impatiensque morae, raucas de gutture voces

      Profert, quaque potest voce sonare sonat.

Qua tamen audita, quidam respondit eidem,

1360

      Desine, Coppa, precor, nam nihil est quod agis

Quamvis gallina nocturno tempore cantet,

      Non ideo citius lux oriunda venit.

Nox ruit interea, domus ebrietate profunda

      Tota sepulta iacet, dormit et ipse vigil.

1365

Omnia somnus iners operit, Gundulfus et ipse

      Dormit, et in somnis somnia grata videt.

Ordine suscepto iam se putat esse reversum,

      Indutusque sacris iam celebrare parat.

Cantorisque videt niveo sub tegmine gallum

1370

      Obtinuisse vices, atque tenere chorum.

Introitus missae, quem gallus voce sonora

      Omnibus invitis intulit, iste fuit:

Omnia quae, domine, nobis fecisse videris,

      Iudicio iusto facta fuisse liquet.

1375

Cumque calix magnus vinoque repletus, adesset,

      Hausit, et a fundo viscera tota tulit.

Cumque calix saperet, absumptus et ipse fuisset,

      Caetera perfecit ordine cuncta suo.

Sed finem missae, cum cantor debuit, Ite,

1380

      Dicere, conticuit, signa nec ulla dedit.

Talibus obstupuit visis Gundulfus, et altis

      Vocibus exclamans, Est, ait, estne dies?

Cui respondentes famuli dixere, volenti

      Surgere, Sustineas, tempus adesse tuum.

1385

Nondum cantavit gallus, qui tempora noctis

      Novit et assignat singula voce sua.

Quamvis vellemus furari tempora, nobis

      Invitis, gallus significaret ea

Novit enim melius quam nos discrimina noctis,

1390

      Pars quota transierit, pars quota restat adhuc.

Committamus ei surgentes tempora noctis,

      Qui non dormitat sit vigil ille tuus.

Nox est longa nimis, superest pars maxima nobis;

      Verte latus, dormi, non breve tempus habes.

1395

Nox hiemalis enim tribus est perlonga diebus,

      Nec sub momento dissiluisse potest.

Nos vigiles erimus, gallo mediante fideli,

      Qui quamvis vellet subticuisse nequit.

Gallus ad haec tacite gallinae dixit in aure,

1400

      Obses ego vobis nec fideiussor ero.

Vt poterit, fiat, lex est, quam tessera dictat;

      Qui iacet, hic iaceat, qui bibit, ille bibat.

Dum loqueretur ita, clarum iam mane fenestras

      Intrat, et ad rimas lux manifesta ruit.

1405

Iam Phoebus radios toto diffuderat orbe,

      Iamque bobus iunctis vergit arator humum.

Gundulfus surgens, et palmis pectora tundens,

      En, ait, en mallem mortuus esse modo!

Et nimis accelerans, strato femoralia linquens,

1410

      Protinus ad stabulum sternere currit equum.

Frenum cum sella transacta nocte bubulci

      Transtulerant, solito nec fuit illa loco.

Insilit ille tamen, frenum redimente capistro,

      Nec redit ad patrem qui benedicat ei.

1415

Fortiter elisus cursu dum transvolat urbem,

      Corruit in terram, largus aberrat equus.

Institit ergo pedes, sed cum pervenit in urbem,

      Ordinibus factis, serior hora fuit.

Omnibus expletis praesul secesserat aris,

1420

      Nec locus exstabat, nec fuit hora super.

Lectio tota fuit perlecta, legensque Tu autem,

      Dixerat, et pueri vox resonarat Amen.

Quid faceret Gundulfus ad haec, medicina dolori

      Restabat nulla quam remeare domum.

1425

Ergo domum propere tristis, multumque pudore

      Confusus, rediit, flensque gemensque satis.

Hinc pater, inde parens, cum tota prole parentum,

      Gundulfum plangunt pectore, voce, manu.

Confusi redeunt qui convenere parentes,

1430

      In lacrimas etenim gaudia versa vident.

Arguit hic vigiles, causatur et ille bibentes,

      Impetit hic gallum, damnat et ille merum.

Talibus auditis, nido gallina relicto

      Exiit, et gallo talia verba refert.

1435

Gundulfus noster rediit frustratus ab urbe,

      Tristis, et in lacrimas totus abire parat.

Et pater, et genetrix, fratres, miseraeque sorores

      In lacrimas abeunt; omnia luctus habent.

Quamvis Gundulfus laqueo suspensus obisset,

1440

      Non possent eius funera flere magis.

Imponuntque tibi culpam discriminis huius,

      Sis quasi totius causa caputque mali.

Talia dicenti gallus respondit, Iniquam

      Non puto, sed dignam, pro vice dare vicem.

1445

Pullus eram quondam, Gundulfo percutiente,

      Tibia fracta fuit, ipse recordor adhuc.

Materiam prior ipse mihi causamque doloris

      Intulit, indicio tibia fracta manet.

Ipse prior risit, dum vulnera nostra dolerent,

1450

      Nunc ego derisum rideo lege pari.

Sic variat fortuna vices, sic gaudia luctus

      Occupat, excelsa sic cecidisse solent.

Exoptata diu dulcis medicina dolorum,

      Sero licet veniat, grata venire solet.

1455

Nunquam sera venit morbi medicina cruenti,

      Quotibet antidoto dummodo curet eum.

Quae venit ex facili, nullo praeeunte labore,

      Vltio delicti, dulcior illa venit.

Laetus ab hoste meo victor sine caede triumpho,

1460

      Vltus et est animus ore tacente meo.

Bella gerant alli, sint nostra silentia nobis,

      Voce tubisque tonent, nos tacuisse iuvat.

Quo levius nobis cessit victoria belli,

      Victoris tanto gloria maior erit.

1465

Non opus est armis, ubi vox suppressa triumphat;

      Qui bene dissimulat et tacet, ille sapit.

Hostibus ergo meis lacrimae pro sanguine stillent,

      Vulneris obtineant ira dolorque vicem.

Vulnus enim cordis dolor est, graviusque perurit

1470

      Intima quam gladius exteriora secat.

Exterioris enim levis est medicina doloris,

      Sed vix aut nunquam saucia corda vigent.

Serius admittit animus solatia laesus,

      Quam medicinales saucia membra manus

1475

Vix ea fatus erat gallus, cum morte soluti

      Cesserunt pariter hinc pater, inde parens.

Mox, patre defuncto, patris est Gundulfus ab aede

      Pulsus, et exterius tradita tota domus.

Gundulfusque miser, pauper, mendicus, et omni

1480

      Auxilio vacuus, cessit ab urbe procul.

Mansit apud multos tamen hoc memorabile factum,

      Hocque patres natis saepe referre solent.

Vt memores facti sic se moderentur ubique,

      Ne de post facto poenituisse queant.

1485

Talia cum a pariter gradientes plura referrent,

      Parisius veniunt, hospitiumque petunt.

Corpora fessa quies recreat, tenuisque diaetae

      Damna recompensat mensa calixque frequens.

Ossa, cutem, nervos, quae vel labor aut via longa

1490

      Quassarat, refovent balnea, cura, quies.

Burnellusque sibi minuit crinesque totondit,

      Induit et tunica se meliore sua,

Pexus et ablutus, tandem progressus in urbem

      Intrat in ecclesiam, vota precesque facit.

1495

Inde scholas adiens, secum deliberat utrum

      Expediant potius ista vel illa sibi.

Et quia subtiles sensu considerat Anglos,

      Pluribus ex causis se sociavit eis.

Moribus egregii, verbo vultuque venusti,

1500

      Ingenio pollent, consilioque vigent.

Dona pluunt populis, et detestantur avaris,

      Fercula multiplicant, et sine lege bibunt.

Wessail et dringail, necnon persona secunda,

      Haec tria sunt vitia quae comitantur eos.

1505

His tribus exceptis, nihil est quod in his reprehendas;

      Haec tria si tollas, caetera cuncta placent.

Nec tamen haec ita sunt semper reprobanda, quod illis

      Esse locus nequeat tempore sive loco.

Nam duo praecipue sunt exclusiva dolorum,

1510

      Laetitiaeque vias insinuare solent.

Tertia res cohibet, quo dicitur esse referta

      Gallia fermentum ne nocuisse queat.

Hinc comes Angligenis prudens desiderat esse,

      Possit ut illorum conditione frui.

1515

Est in eis etiam quiddam, nam publica fama

      Somniat adiungi cur magis optet eos.

Si de convictu mores formantur eisdem,

      Cur nihil accrescat si comes esse queat?

Si quid eis praeter sortem natura ministrat,

1520

      Ante retrove bonum cur nihil inde ferat?

Accelerans igitur studio, studiosis adhaesit,

      Vt discat lepide grammaticeque loqui.

Sed quia sensus hebes, cervix praedura, magistri

      Dogmata non recipit, cura laborque perit.

1525

Iam pertransierat Burnellus tempora multa,

      Et prope completus septimus annus erat,

Cum nihil ex toto quodcunque, docente magistro

      Aut socio, potuit discere praeter ya.

Quod natura dedit, quod secum detulit illuc,

1530

      Hoc habet, hoc illo nemo tulisse potest.

Cura magistrorum multumque diu laborabat,

      Demum defecit, victa labore gravi.

Dorso se baculus, lateri se virga frequenter

      Applicat, et ferulam sustinuere manus.

1535

Semper ya repetit, nihil est quod dicere possit,

      Affectus quovis verbere, praeter ya.

Vellicat hic aurem, nasum quatit ille recurvum,

      Excutit hic dentes, perforat ille cutem.

Hic secat, hic urit, hinc solvitur, inde ligatur,

1540

      Intonat iste minas, porrigit ille preces.

Sic in eo certant ars et natura vicissim,

      Ars rogat, illa iubet, haec abit, illa manet.

Quorum principia constant vitiosa fuisse,

      Aut vix aut nunquam convaluisse valent.

1545

A puero didicit Burnellus ya; nihil ultra

      Quam quod natura dat retinere potest.

Quod fuit innatum servat natura, quod artis

      Sic abit, ut vento pulvis abire solet.

Perdidit expensas, periitque labor, sed et omne

1550

      Quod fuit impensum conditione pari.

Spes quoque deperiit caudae superinstituendae,

      Sentit et Anglorum carmina falsa fore.

Ergo recordatus tandem Burnellus ineptae

      Damna iuventutis, se reprehendit ita:

1555

Heu mihi! quod vixi, quis me furor egit, ut istas

      Aggrederer partes Parisiique scholas?

Quid mihi cum studio, cunctoque labore petito?

      Nonne satis potuit esse Cremona mihi?

Alpibus emensis et post mea terga relictis,

1560

      Stultus in extremis partibus orbis agor.

Vt quid in has partes patriaque domoque relictis,

      Trans Rodanum veni, regna videre nova?

Quae mihi cura fuit per tanta pericula mortis

      Cernere Francigenas Parisiique scholas;

1565

Nosse vel Angligenas largos, Gallosque tenaces,

      Hos calices, illos multiplicare minas.

Appulus huc veni, sed Gallicus ecce revertor;

      Burnellusque tamen qui fuit ante manet.

Hic nihil addidici, modicumque quod ante sciebam

1570

      Hic ego me totum dedidicisse scio.

Gallica verba duo tantum retinere loquique

      Si possem, certe gratia magna foret.

Quod si forte tria, vel multum quatuor essem

      Par Iovis, aut maior crederer esse Iove;

1575

Italiam facerem tanto trepidare timore,

      Quod mihi rex ipse certa tributa daret.

Tunc ego Parisius in vanum non adivissem,

      Si subiecta foret sic mea terra mihi.

Non modo vadit ita; longo mea stamina Parcae

1580

      Venerunt aliter quam mea vota forent.

Dura mihi certe multum, sed fatae fuerunt,

      Quae mala multa mihi nilque dedere boni.

Quod satis apparet, quia toto peior in orbe

      Non est conditio conditione mea.

1585

Sensus hebes mens est et saxo durior omni,

      Durius hoc pectus est adamante meum.

Cor, caput, et cerebrum sunt ponderis atqui metalli

      Eiusdem, plumbo nam graviora magis.

Ferrea crura mihi, latus est quasi lamina ferri,

1590

      Non est in toto corpore vena meo.

Aenea ceu pelvis cutis est mea, quae tamen ictus

      Excipit incassum, nam nihil inde olet.

Non ego verberibus, non per maledicta, perire

      Possum, malleolis vix puto posse mori.

1595

Cur mea me mater maledicto fudit ab alvo?

      Cur gladio iugulum non dedit ipsa meum

Tristis abortivum si me peperisset, in aevum

      Quam fortunata quamque beata foret!

Cur lupus esuriens partes non venit in illas,

1600

      Tolleret et partum dum tener esset adhuc?

Cur mea me mater primis devovit in annis,

      Atque venire citum saepe rogavit eum

Huic ego pro certo non solum praeda futurus,

      Esca sed et rapidis auguror esse lupis.

1605

Nam celer eventus, si fas est credere fama?

      Maternis precibus semper adesse solet.

Quoque magis moveor, me certa pericula terrent,

      Praeterita nocte somnia visa mihi.

Nam pater et mater Domino pro me prece fusa

1610

      Orabant, et in haec verba fuere preces.

Esto, Deus, nobis clemens, et ab ore luporum

      Eripe Burnellum, facque redire domum.

Sanus et incolumis patrias peregrinus ad oras

      Burnellus redeat, liber ab ore lupi.

1615

Non leo, non pardus, nec peste nocentior omni

      Rusticus obsistat vel dominetur ei.

Transeat immunis per compita quaeque viarum,

      Olfactu careat bestia quaeque suo.

Sit canis elinguis, catulo non pareat auris;

1620

      Currere ne possit sit mala gutta lupo.

Quem quia nos aliis plus formidamus, ab ipso

      Protege Burnellum, facque redire domum.

Vnde per antiphrasim quia somnia saepe resolvi

      Consuevere, magis mens mea visa timet.

1625

Qualia cernuntur nocturno somnia visu,

      Talia non debent mane sequente sequi.

Sed vice conversa sunt exponenda vicissim,

      Atque per antiphrasim somnia, crede mihi.

Si bona vidisti, tunc aspera multa sequentur;

1630

      Si mala, non dubites prospera multa sequi.

Sic mea consuevit exponere somnia mater,

      Sicut erat prudens atque diserta nimis.

Mater ob hanc causam litem cum patre frequenter

      Instituit, super his plurima verba serens.

1635

Ipse tamen matri semper contraria sensit,

      Et sua dicebat dogmata falsa fore.

Vtpote qui fuerat astrorum lege peritus,

      A puero doctus signa notare poli.

Sed quodcunque mei super his sensere parentes,

1640

      Mens mea tota tremit, plena timore novo.

Cur tamen hoc timeam? cum non sint iure timenda

      Quae nequeunt alio stare vel ire modo.

Fata, nec id dubito, quicquid statuere futurum

      Eveniet; contra nemo venire potest.

1645

Rebus in humanis seu decrevere futurum

      Fata, quod eveniat semper oportet ita.

Nemo sui fati vel devitare tenorem

      Vel mutare potest; ergo nec ipse mei.

Et tamen ignoro quae sunt mea fata futura,

1650

      Prospera vel dura, seu mala sive bona.

Pontificem forsan me constituere futurum,

      Inque mea patria sedis honore frui

Nam miranda solent magis his contingere mundo,

      Quam mihi contingat pontificale decus.

1655

Et si contingat me pontificalibus uti,

      Quo poterit capitis mitra sedere loco?

Auribus erectis, ceu mos est pontificalis,

      Nullus erit mitrae de ratione locus.

Praesulis in mitra non est sua tota potestas,

1660

      Quamvis officii signa sacrata gerat.

Inter eos igitur non est discretio mitrae,

      Immo potestatis quae comitatur eam.

Mitra caput nostrum sine munere pontificali

      Nulla deaurabit, auxiliante Deo.

1665

Mitra nec ascendet caput hoc, neque cornua sumam,

      Si non affuerit quod solet inde sequi.

Caetera cum desint qua, sunt comitantia mitrae,

      Quid iuvat hac sterili conditione frui!

Plenus praesul ero, quia pontificalibus uti

1670

      Nolo velut mulus, sed volo sicut equas.

Annulus abbatis et mitra sophistica semper

      Sit procul a nobis, et decus absque Deo!

Abbatum steriles mitras, quas nulla sequuntur

      Chrismatis officia, non probo, sintque procul.

1675

Gignere cum nequeat, sua sic genitalia gestat

      Mulus, et est sterilis tempus in omne suum.

Cum rem non habeant, sua sic insignia portant

      Hi, qui nomen habent, officioque carent.

Absit ut ascendam, vel talia cornua sumam,

1680

      Qualia sumpserunt ille vel ille sibi.

Integer et plene totus volo pontificari,

      Vt non sit sine re nomen habere rei.

Nomen habent sine re qui sic sibi cornua sumunt,

      Et nihil ulterius exhibuisse valent.

1685

Absit ut hoc faciam, vel sic mihi cornua sumam,

      Cornua multiplici praemutilata modo.

Auribus esse meis contentus malo duabus,

      Quam duo sic nasci cornua posse mihi.

In quibus excellunt, quoniam patiuntur eclipsim.

1690

      Mulus et abbates sunt in honore pares.

Abbatis tantum capiti valet infula quantum

      Testiculos mulo pendere quisque velit.

Qui ne pontifices fiant, sunt apocopati,

      Ne sint abbates syncopa mitra facit:

1695

Nomen habent sine re, insignia monstrua portant,

      In quibus effectus nominis omnis abest.

Non ita Burnellus capiet sibi nomen honoris;

      Non sinet imponi cornua vana sibi.

Munus ab obsequio vel lingua praeambula voci,

1700

      Aut immunda manus non maculabit eum.

Non erit intrusus, foedo cum Symone foedus

      Non paciscetur, praemia nulla dabit.

Sed neque promittet, quia nunquam cauteriatam

      Mentem, sed sanam praesulis esse debet.

1705

Non prece, nec precio, sed nec terrore potentum,

      Burnello veniet pontificale decus.

Ingrediar simplex et sana mente; sin autem

      Praesul in eternum non ero, crede mihi.

Ordine legitimo gradiar, cleroque vocante

1710

      Ingrediar, ne quis me reprobare queat.

Ne, postquam fuero tanto donatus honori,

      Dicere quis possit, improperando mihi:

Sic ascendisti, sic es promotus, et a me,

      Sic es et ingressus, pastor, ovile tuum.

1715

Vt presul fieres, pepigisti talia nobis;

      Esto memor verbi, cur facis haec, vel ita?

Pontificis vita liber est, quem iure legendum

      Sumere quisque sibi debet, eamque sequi.

Pontificis mores clerus populusque fidelis

1720

      Debet in exemplum semper habere sibi.

Nil in eo vitii vel non virtutis haberi

      Condecet, ut forma sit gregis ipse sui.

Non leviter liget, aut solvat, quaecunque potestas

      Fit preciosa nimis, ex levitate sui,

1725

Simplex, non duplex, blandus, non blaesus, honori,

      Non oneri, studeat civibus esse suis.

Qui sua largiri debet, non hunc aliena

      Quolibet obtentu diripuisse decet.

Nam nisi sit simplex oculus mentis, tenebrosum

1730

      Totum corpus erit, totaque vita sequens.

Si quod habet mundus totus virtutis, in unum

      Pontificem veniat, vix reor esse satis.

Quique tenetur ad hoc sit ut omnibus et via duxque,

      Nil ergo vitii debet adesse sibi.

1735

Non odium vel amor hebetent rationis acumen,

      Non oculum cordis faex nebulosa tegat.

Non caro, non sanguis, quae sunt facienda revelet

      Primum pontifici Spiritus immo Dei.

Nil faciat quod amor carnis vel suaserit ira,

1740

      Haec quia praecipitat, ille trahendo ligat.

Sit baculus claudo, sit caeco lumen, egenti

      Copia, spes lapso, consiliumque reo.

Et veniant ad eum dolor et gemitus viduarum,

      Pauperis et lacrimam iudicet esse suam.

1745

Causa pupillorum sua sit, sibi credat ademptum

      Quod non abstulerit pauper ab aede sua.

Non inopem spernat, voltum venerando potentum,

      Est hominis faciem cernere, corda Dei.

Non sit captator famae popularis ineptae,

1750

      Non studeat mundo sed placuisse Deo.

Namque quid est aliud quam ventus et aura recedens

      Laus populi, celebris fama, favorque brevis?

Quid iuvat, ad famam populi sibi conciliandam,

      Tollere pauperibus divitibusque dare

1755

De lacrimis inopum ventrem satiare potentum,

      Nescio quem laudis debet habere locum.

Sanius est famam, dum non de iure laborat,

      Spernere, quam redimi conditione gravi.

Multi dum laudes hominum venerantur ad horam,

1760

      Infames fieri promeruere diu.

Ad laudes hominum nimias sibi conciliandas,

      Qui nimis aspirat, non sapienter agit.

Ergo cum fuero praesul promotus in urbe,

      In toto mundo par mihi nullus erit.

1765

Obvius exibit populus mihi totus ab urbe,

      Dicet et obstipo vertice, Praesul, ave!

Quid mea tunc mater, cum me benedicere clerum

      Viderit et populum, dicere quaeso potest?

Exhilarata diem, tempus, benedicet et horam,

1770

      Qua peperit natum me benedicta suum.

Et pater ille meus quanto gaudebit honore,

      Cum Dominum dicent pontificisque patrem

Forsitan emerito patrem matremque videre

      Rusticus accedet, excutietque caput,

1775

Dicet et occulto, quoniam versutior usque

      Ad mare non poterit esse repertus eo:

Magna puer vidi, sed adhuc maiora videbo,

      Si fuero sospes et mihi vita comes.

Tempora Burnelli modo sunt; quandoque fuerunt

1780

      Alterius, vicis est non habuisse vicem.

Pontificis tanti nunc tempora sunt in honore,

      Quae prius alterius conditionis erant.

Eius et ipsa parens, quae nunc communia spernit,

      Auguror, assuetum prona subibit onus.

1785

Deferet et saccum pater eius, ut ante solebat,

      Desinet et dici praesulis esse pater.

Plurima multotiens quae vidimus atque videmus

      Sustineamus adhuc, nec moveamur in his.

Est quoque, quod timeo, quoniam de iure timere

1790

      Debeo, nam modicum quid nocuisse potest.

Vrbis praepositus, fuerit nisi forte coactus,

      Non me suscipiet, congrua causa subest.

Namque meo patri saccum summamque farinae

      Surripuit furto, res bene nota fuit.

1795

Rumor erat celebris, vicinia tota sciebat,

      Vrbs est tota mihi testis, et ipse Deus.

Conduxere sibi nostri genitoris in aulam

      Tres pariter fures, tertius ille fuit.

Nequiter, et noctu venientes, tollere plura

1800

      Proposuere sibi si licuisset eis,

Primus equum tulit, alter ovem, tulit ille farinam,

      Qui modo praepositus extat in urbe sua.

Egressique domum, cum iam remeare pararent,

      Certantes subita dissiluisse fuga;

1805

Nescio, sive pedum strepitu casuve molossi

      Exciti veniunt praepediuntque viam.

Acceleransque pater praevenit eos, et in arcta

      Vincula coniecit compedibusque dedit.

Mane quidem facto, cives venere vocati,

1810

      Eique quibus fuerant tradita iura fori.

Carcere producti u manibus pedibusque solutis

      Stabant, quisque suum turpe tenebat onus.

Quos timor exsangues, quos et pudor ipse parentum

      Fecerat elingues immemoresque sui.

1815

Insistendo diu tandem coepere fateri,

      Quos tamen ante satis constitit esse reos.

Crimina confessos, populus decrevit iniquos

      In cruce suspendi, quam meruere sibi.

Tota nocte cruces famuli funesque parabant,

1820

      Debuit et mane quisque subire suam.

Cum mihi que mecum miseratio crevit ab alvo

      Suggessit, miseris ut misererer eis;

Non tamen oblitus vulgi memorabile verbum,

      Quod solet ex tali conditione sequi,

1825

Inter mille viros erit ille nocentior hostis,

      Quem te constiterit subripuisse cruci.

Sed tamen his sumptis tandem miseratio mentem

      Vincit, et evicit me pietatis amor.

Clavibus ergo patris clam sumptis, clamque relatis,

1830

      Rem grandem feci, quamque recordor adhuc.

Carceris e fundo fures de nocte, solutis

      Compedibus, solus et sine teste tuli.

Nam si forte nefas tantum sciretur in urbe,

      Protinus inflicta debita poena foret.

1835

Sicque recedentes nostro mediante labore,

      Evasere simul verbera, verba, cruces.

Quosque meis humeris, ne forsitan alter adesset

      Conscius, exposui trans vada, transque vias.

Tres simul, atque semel, ne quis remaneret eorum

1840

      Impositos humeris longius ipse tuli.

Nec, postquam ferre didici mala pondera, pondus

      Me memini tale tamque tulisse grave.

Quisque satis per se fuerat grave pondus, in unum

      Quanto collecti plus nocuere mihi.

1845

Annis quingentis si vixero, ponderis huius

      Prae gravitate mihi corpore peior ero.

Ponderis illius, quia me tulit inde deorsum,

      Quin memor existam non erit ulla dies.

Malo tamen miseros nostro servasse labore,

1850

      Quam non servatos exposuisse cruci.

Cumque vale facerent, et fletibus ora rigarent,

      Talia prostrati vix valuere loqui.

Ecce tui, domine Burnelle, per omnia servi

      Hic et in aeternum tres sumus ecce tui.

1855

Tu dare nos poteris, tu vendere, tuque vocare,

      Quo tibi cumque placet, et veniemus eo.

Tu tribus his miseris veniam vitamque dedisti

      Sed data non nostra sed tua semper erit.

Nostrum quisque tibi servus remanebit in aevum,

1860

      Tempore nec quovis desinet esse tuus.

Iure tuus debet servus certissimus esse,

      Quem tu salvasti carcere, fune, cruce.

Quemque tuis humeris dignatus es ipse magister

      Et dominus ferre, non erit ille tuus?

1865

Absit ut ille tuus non sit, qui nec suus esse

      Posset in aeternum, si tibi velle foret.

Et si vita comes fuerit, nos retribuemus

      Hac tibi condignam pro vice iure vicem.

Quam bene reddemus tanti benefacta laboris,

1870

      Si dominus dederit posse referre vicem.

Detque Deus nobis tempusque locumque nec ante

      Quam tibi reddamus, det potuisse mori.

Ista satis memini, quoniam dixere, ruentes

      Saepius in terram, Tres sumus ecce tui!

1875

Neve nefas patri populoque pateret et urbi,

      His ita dilapsis, mox ego vincla tuli.

Et mea culpa, miser, nec non mea maxima culpa,

      Coelitus, asserui, singula rupta fore.

Quodque Dei sanctus veniens Leonardus, eorum

1880

      Vincula solvisset, quodque tulisset ea.

Hinc ergo nam vereor, ne vulgi verba secundum

      Praepositus reddat facta priora mihi.

Proque bonis satagat mala reddere, meque prioris

      Ob causam meriti, nolit habere parem.

1885

Non desperarem super his, nec iure timerem,

      Conscius admissi criminis ipse sui.

Insita si misero generosi sanguinis illi

      Naturae studio stilla vel una foret.

Nam solet hoc proprium generosi sanguinis esse,

1890

      Condignam meritis reddere velle vicem.

Contra naturam niti moresque caninos

      Quam sit difficile dicere nemo potest.

Stigmata naturae servilis conditionis

      Tollere nec medicus nec medicina potest.

1895

Semper ab effectu quae sit natura, vel unde

      Venerit? ostendit, nec latuisse potest.

Talia Burnellus secum meditatus, ab urbe

      Parisius statuit mane referre pedem.

Ergo vale facto sociis et flentibus illis

1900

      Omnibus, exit, abit, acceleratque gradum.

Montis in ascensu positus, post terga relictam

      Parisium cernens, obstupefactus ait:

Sancta Maria Deus! crux Christi, me benedicat!

      Hac in valle situs quis locus esse potest

1905

Haec est Roma, puto, magnis circumdata muris!

      Vrbs ita turrita quid nisi Roma foret?

Atque quid esse potest aliud quam Mons Iovis iste?

      Sancta Maria Deus! est ita Roma prope?

Vrbs, in qua studui, cuius modo nomen ab ore

1910

      Fugit, et a corde? Vae mihi! qualis ego?

Ergo domum repetens, patri matrique roganti

      Quonam profitear me studuisse loco.

Me forte trutannum, me nil didicisse, parentes

      Dicent, et sumptus deperiisse suos.

1915

Ergo revertar ego, nomen quod nescio discam,

      Ne rudis in patria praedicer esse mea.

Non nihil illud erit, cum nomina certe locorum

      Dixero, confingens me tenuisse scholas.

Et si nesciero vel nomina sola referre,

1920

      Quicquid ego dicam credere nemo volet.

Talia dicenti, iam iamque redire volenti,

      Rusticus adveniens obvius, inquit ei:

Parisius qua causa tibi, Burnelle, petenti?

      An docuisse venis? an didicisse tibi?

1925

Nomine Parisius statim Burnellus adepto,

      Vertit iter, retinens nomen in ore suo.

Quod ne perdat item casu, studiove loquendi,

      Accidat ut rursum sicut et ante sibi,

Nil omnino loqui statuit ter quinque diebus

1930

      Excepto solo nomine Parisius.

Quicquid contingat, quicunque salutet euntem,

      Nil respondebit, sed quasi mutus erit.

Contigit interea quod, cum completa fuisset

      Religione sub hac iam duodena dies,

1935

Quidam Romipeta peregrinus ab urbe vicina

      Alpibus in mediis se sociavit ei,

Accedensque prope dixit: Reverende magister,

      Sit Dominus tecum! sit tibi mane bonum!

Prospera tota dies succedat, vespere clarum,

1940

      Hospitium gratum, noxque quieta tibi!

Sed Burnellus adhuc, indicta silentia servans,

      Nil respondit ei, verba nec ulla dedit;

Sed tamen inclinat supplex, verboque salutis

      Nutibus et signis annuit, ore tacens.

1945

Hospitium subiere simul, quo fessa diurno

      Membra labore suo nocte dedere toro.

Cumque Pater Noster peregrinus in ore frequenter

      Volveret, exorans sollicitansque Deum,

Evigilans Burnellus ait: Solum quod habebam

1950

      Verbum subripuit vox peregrina mihi.

Syllaba consimilis verbi totiens repetiti

      Nomen subripuit urbis ubi studui.

Quique Pater Noster totiens iteravit eodem,

      Me nimis intentum reddidit ille sibi.

1955

Perque suum simile verbum peregrinus inique

      Me supplantavit, et mea verba tulit.

Sanius est, memini, socialia foedera rumpi,

      Quam cum collega foedus inisse malo.

Hoc satis ante mihi, damni praesaga futuri,

1960

      Mens mea praedixit, vera propheta nimis.

Verbum pro verbo, proprium mutans alieno,

      Destruo, septenni parta labore gravi.

Verbum quod peperi nostrum, verbo peregrini

      Par fuit in parte principioque sui.

1965

Finis erat dispar, quod si meminisse valerem,

      Me satis inferior Iupiter ille foret.

Centum vel mille solidos si dives haberem,

      Vellem sub tali conditione dare.

Nominis amissi vix syllaba prima remansit,

1970

      Quod superest reliquum desiit esse meum.

Est aliquid melius quam nil tenuisse, tenebo,

      Quae superest tantum syllaba prima mihi.

Partem pro toto poni docuere diserti,

      Dummodo remaneat, sufficit una mihi.

1975

Nec totum superest, ubi pars est una recisa,

      Nec totum periit, parte manente sui.

Praestat de toto partem retinere vel unam,

      Qualemcunque talem, quam reticere mihi.

Plures non poteram forsan retinere, sed unam,

1980

      Pluribus elapsis, hanc retinebo bene.

Artibus ex septem si syllaba sola supersit,

      Hoc mihi non nihil est, nec reor esse parum.

Et quia multotiens errare scientia multos

      Fecit, et inflatos praestitit esse graves.:

1985

Litera ne lapsum pariatque scientia damnum,

      Sufficit una mihi syllaba, nolo magis.

Taedia nonnunquam generosa scientia gignit,

      Et faciunt apices moribus esse graves.

Saepius in paucis melius natura ministrat,

1990

      Exerit et vires fortius ipsa suas.

Contenti paucis studiis, brevitate iuvantur,

      Opprimit et sensum sollicitudo frequens.

Scire quidem multa, nisi sit bene scire, scienti,

      Vt verum fatear, non honor est, sed onus.

1995

Paucula de multis multi rapuere scientes,

      Ni videantur in his omnibus esse suis.

Est quoque scire labor, et est etiam retinere;

      Est didicisse labor, est docuisse labor.

Quoque magis moveor, quia nulla scientia mortem

2000

      Qualibet arte sua dedocuisse potest.

Nonne timor mortis toto dominatur in orbe?

      Omnibus et solis istud inesse solet.

Omnia lance pari, paribusque et omnibus, uno

      Pondere distribuit dura sed aequa nimis.

2005

Hanc ego non possum nisi praetimuisse futuram,

      Ex improviso ne mihi dicat, Abi.

Hinc ego disposui me tradere religioni,

      Vt valeat salvus spiritus esse meus.

Vtque senex redimam iuvenalia tempora, vitam

2010

      Fas est ut satagam corripuisse meam.

Et superest modicum vitae, ne tota deorsum

      Defluat, hoc opto claudere fine bono.

Est melius sero quam nunquam paenituisse,

      Quem pudet erroris poenituisse decet.

2015

Et si mane fuit vel tota dies nebulosa,

      Obscurum redimat vespera clara diem.

Quod male dispersit incircumspecta iuventus,

      Ens in flore suo prodiga facta sui.

Damna iuventutis redimens annosa senectus,

2020

      Colligat in fructu floribus usa suis.

Spes fuit in flore, sed flos defloruit, a spe

      Spes cecidit, fructu deficiente bono.

Spes abiit floris, spes una novissima fructus

      Dum superest, aliquid utilitatis agat.

2025

De re tam certa nil morte latentius ipsa,

      Omnes ipsa latet, omnibus ipsa patet.

Rebus in humanis mors est res publica nobis,

      In qua quisque vicem proprietatis habet.

Si qua tamen propria res est, vel publica, morte

2030

      Nulla magis propria, publica nulla magis.

Ergo quid hic facio? nisi quod deservio mundo;

      Mors mihi cras dicet: En ego! surge, veni.

Nil igitur superest, nisi tantum religioni

      Me conferre, procul sit, precor, ergo mora!

2035

Sed quia diversae species sunt religionis,

      Nescio praecipue quae sit habenda mihi.

Si cruce signatus rubea me confero templo,

      Trans mare me mittent solvere vota Deo.

Servus ero, servam facient procul esse seorsum,

2040

      Serviet et forsan in regione Tyri.

Non tamen ibo pedes, sed equo, qui pastus avena

      Crassus, et ad calces sit tener atque levis.

Quique pedem servans, et fractis gressibus errans,

      Molliter incedat, regula nostra iubet.

2045

Scandere trottantem prohibet quoque regula, nolo

      Quod per me careat ordo rigore suo.

Ingrediar miles ne candida pallia desint,

      Sed tunc ad bellum non rediturus eo.

De cute corrigiam nostram Saladinus habebit,

2050

      Et comedet carnes bestia saeva meas.

Incircumcisi gladius mea viscera fundet,

      Detracto corio caetera tradet humo.

Rursum si fuero crucis Hospitularius albae

      Ad Libanum mittar, ligna referre domum.

2055

Cum lacrimis pergam, scutica caedente trimordi,

      Et venter vacuus et profinellus erit.

Multa licet subeant mihi, nil de iure licebit,

      Praeter mentiri magnificando domum.

Et si transgressus fuero semel, atque secundo,

2060

      Vade foras, dicent, diripientque crucem.

Esse Niger Monachus si forte velim Cluniaci,

      Ova fabasque nigras cum sale saepe dabunt.

Surgere me facient media de nocte, volentem

      Amplius in calido membra fovere toro.

2065

Quodque magis nollem, vellent me psallere sursum,

      Et geminare meos in diapente tonos.

Vox est rauca nimis, quamvis sit et ipsa sonora,

      Pectus et obstrusum tussis anhela gravat.

Psallere si nolim, facient me ferre lucernam,

2070

      Debita reddentes praemia mane mihi.

Multotiens carnes et pinguia saepe vorare

      In feria sexta saepe licebit eis.

Pellicias portant, et plura recondita servant,

      Quae non sunt sociis omnia nota suis.

2075

Sed neque sunt dominis abbatibus omnia nota,

      Quamvis vel cupiant praecipiantque satis.

Quod si contingat stabilita silentia solvi,

      Corripient verbis verberibusque simul.

Et si percutiam, vino stimulante vel ira,

2080

      Me gravibus culpis carceribusque dabunt.

Qui nisi claustrali multumque diuque laborarem

      Expertis tribuunt exteriora loca.

Non amor abbatis ibi, nec cognatio quaevis,

      Contra claustrales obtinuisse potest.

2085

Ordinis aut morum nunquam dispendia quisquam

      Fratribus ex nigris sustinuisse valet.

Non commodant, vel emunt sua praedia, vel prioratus;

      Omnia sed gratis distribuuntur ibi.

Cellarum numerus quem damno dedecorique

2090

      Esse putant, multis commoda multa parit.

Si quam de membris nebulam contingit oriri,

      Hanc caput absorbet nobilitate sua.

Quamque semel culpam vindex sententia punit,

      Vlterius cuiquam non licet inde loqui.

2095

Si fuero Monachus Albus, generalia dura

      Hi pulmenta duo, sed bene cocta, dabunt.

Hoc odiunt, quod ego sine fine fideliter odi,

      Scilicet ut prope se rusticus arva colat.

Agrorum cupidi, nunquam metas sibi poni

2100

      Vicinis vellent pestis iniqua suis.

Lac et lana greges ovium pecorumque ministrant,

      Quod satis est, quamvis nil satis esse putent.

Paucis contenti, non cessant quaerere magna,

      Et cum possideant omnia, semper egent.

2105

Otia sectari non me patienter ibidem,

      Sed bene me pascent in novitate mea.

Omnibus iniungunt operas, ne desidiosus,

      Aut quandoque vacans, inveniatur ibi.

Sabbata rara colunt, male respondente coquina;

2110

      Est ibi virga frequens, atque diaeta gravis.

Non comedunt carnes, nisi cum permiserit abbas,

      Praepositusve loci, de pietate sua.

Et quia quadrupedum prohibet sua regula carnes,

      Nec sinit his vesci pro gravitate sui,

2115

Quae volat aut currit cupiunt carnem bipedalem,

      Non quia sit melior, sed quia rara magis.

Cum tamen illud agunt, testis vicinia fumi

      Non erit, aut facti conscia facta sui.

Carnibus absumptis, vestigia nulla videbis,

2120

      Ne clamant, her her, ossa sepulta iacent.

Tres etiam tunicas de iure duasque cucullas

      Omnes accipiunt, et scapulare breve.

Taedia de nocte femoralia nulla iacenti

      In lecto facient; sit procul iste timor.

2125

Nescia braccarum, genitalia membra deorsum

      Nocte dieque simul libera semper erunt.

Ergo quid facerem, veniens si ventus ab Austro

      Nudaret subito posteriora mea?

Qua facie tantum quis sustinuisse pudorem

2130

      Possit, et ad claustrum postea ferre pedem.

Quod si contingat mea nuda pudenda videri,

      Numquam de reliquo Monachus Albus ero.

Dispensare tamen mecum poterunt et oportet,

      Ne pila quam porto sit manifesta foro.

2135

Pila pusillorum vitari scandala debent,

      Ergo meum certe, namque pusillus ego.

Membra pudenda magis, magis est texisse necesse,

      Atque minus dignis maior habendus honos.

Est in fratre suo sua vel texisse pudenda,

2140

      Vel detexisse; qui tegit, ille sapit.

Tu tibi quod non vis fieri ne feceris ulli,

      Quod cupis ut faciat quis tibi, fac et ei.

Frater ab effectu, non solo nomine dici

      Frater habet, sine re nomen inane tenet.

2145

Sunt etiam multi quos falso nomine fratres

      Dicimus, et scimus hostibus esse pares.

Fratribus in falsis quia multa pericula Paulus

      Passus erat, scriptis inserit ista suis.

Plurima falsorum sunt vera pericula fratrum,

2150

      Et venit a falsis fratribus omne malum

Quisque sibi caveat a fratre suo, nec in illo

      Ponere praesumat spemque fidemque sibi

Rara fides fratrum, quia, cum sit quisque fidelis,

      Se probat infidum, dum caret ipse fide.

2155

Frater carnalis nec non et spiritualis

      Fallitur, et fratrem fallit uterque suum.

Si tibi contingat fratrem reperire fidelem,

      Sit tibi pars animae dimidiumque tuae.

Nam tot sunt ficti, tot furti, totque ferales,

2160

      Quod iam mundus eos dinumerare nequit.

Qui sunt in claustro tanquam Sathan in Paradiso,

      In quo constat eum iuris habere nihil.

Talia me terrent, dum religionis ad arcem

      Tendo, nec attendo quove vel unde ruo.

2165

Forsitan et vanus timor est, vanoque moveri

      Multotiens hominum corda timore solent.

Grandimontanam vitam cum veste professus

      Si fuero, vereor asperiora pati.

Hi cum nil habeant, ne se patiantur habere

2170

      Ex nihilo semper sufficienter habent.

Abdita claustra colunt, et nulla silentia servant,

      Nescit signa manus, libera lingua manet.

Non fundos, nec agros, nec pascua lata requirunt,

      Nec facit ad saccos annua lana decem;

2175

Vellera nec triplici positu distinguere norunt,

      Idem saccus habet pectora, colla, latus.

Non macerant nudas assumpto vellere pelles,

      Nec faciunt pingues in nemus ire sues.

Non mare conscendunt ratibus, quo retia laxant

2180

      Piscibus, aut hamis insidientur eis.

Qualia vel quando comedunt, si lauta diaeta

      Vel tenuis sit eis, non mihi scire licet.

Si pluit e caelo semper quod habent quasi manna,

      Quid plus praestaret area lata brevi

2185

Si vivunt ut homo, nec sunt velut angelus ipsi,

      A studiis hominum cur prohibentur ita?

Et si sunt homines, mortales conditione,

      Cur non humana vivere lege licet?

Quod fit in occulto raro sine suspicione

2190

      Esse potest homini, nec licet absque nota.

Si satagunt corpus carnemque domare rebellem,

      Commodius facerent et meliore modo.

Non reprehendo tamen super his, nec iudico quenquam,

      Servas enim domino statque caditque suo.

2195

Litibus et causis variis fora publica vexant,

      Et teritur longo tempore causa brevis.

Sumptibus insistunt, nil proprietatis habentes,

      Fitque trilustralis causa sepulta diu.

In duo divisi multumque diuque laborant,

2200

      Atque supervacuis sumptibus usi vacant.

Nam vice conversa, laico dictante, sacerdos

      Exhibet officii vota sacrata sui.

Motus ob hanc causam mons est, Romamque profectus,

      Sed nec ibi meruit sumere causa modum.

2205

Plurima fuderunt, sed mons est pinguis et uber,

      Qui de lacte suo cuncta ministrat eis.

Et quem nullus arat, serit, aut metit, ordine miro

      Pullulat ad votum quicquid habere volunt.

Ergo quid est homo? qui vivit ut angelus intus,

2210

      Pulsatur totiens exteriore foro.

Quid si Carthusiam me convertendo revertar

      Pellibus et tunicis pluribus utar ibi?

Cella mihi dabitur, quam solam solus habebo,

      Nemo mihi socius, nemo minister erit.

2215

Solus enim psallam, solusque cibaria sumam,

      Et sine luce meum solus adibo torum.

Semper solus ero cella retinente trimembri,

      In qua continue pes meus alter erit.

Semper erunt praesto, pulmento conficiendo,

2220

      In cella propria ligna, tegumen, aqua.

Visere me veniet prior ordinis? atque frequenter

      Panis erit calidi portio magna mihi.

His ovium, pecorum, nemoris terraeque feracis,

      Vivere qua possunt, portio certa datur.

2225

Interior vestis, quam lana caprina ministrat,

      Carnem castigat asperitate sua.

Qualibet hebdomada ter pane cibantur et unda;

      Non comedunt carnes, sit nisi festa dies.

Et semel in mense, vel bis, de iure venire

2230

      Ad missam poterunt, si vacat atque volunt.

Contenti propriis, nec divitibus nec egenis

      Esse volunt oneri, cras, hodie, nec heri.

Non licet augere numerum pecorum vel agrorum,

      Taxatur certo canone quicquid habent.

2235

Carnis in aeternum cuncti prohibentur ab esu,

      Praeter eum si quem tabida lepra tenet.

Ad fora non veniunt, quo litem scire resolvant,

      Nec populi vanum depopulantur Ave.

Hospitis adventu gaudent, mutantque diaetam,

2240

      Dant quod habent hilari pectore, voce, manu.

Est et item vita Nigrorum Canonicorum

      Iudicio populi digna decensque Deo.

Mollibus induti, non semper pinguibus uti,

      Inque refectorio carnibus, absque mero.

2245

Quid caro peccavit plus quam faba, pisa, legumen,

      Ne posset comedi conditione pari?

Quam nos causamur non est in carne reatus,

      Sed comedente male nec cohibente gulam.

Causa datur vino, debetur culpa bibenti,

2250

      Cum caput, aut membra caetera mane dolent.

Ne pareat psalmus vel lectio taedia longa,

      In psallendo tenent inque legendo modum.

Nec nituntur ad hoc ut vocibus immoderatis

      Ardua praevaleant rumpere tecta domus.

2255

Candida sed pura subtili stamine texta,

      Mundis munda placet linea vestis eis.

Vestis honesta quidem, quae nec cum carne rebelli

      Vt cute bella gerat asperitate sui.

Exteriora tamen claudentur themate nigro,

2260

      Vt color alterius aptior esse queat.

Lumina ne laedat, alto nigredo repugnat,

      Inque timore nigro gaudia candor habet.

Sic arcus coeli gemino splendore refulget,

      Sic pilus est pardo candidus atque niger.

2265

Pallia cornici dat penna sub albida nigrae

      Candida, sic picas et nigra penna tegit.

Si vestis bicolor carnem sine corde colorat,

      Mens erit absque nota, veste tenente notam.

Quid refert quales veniant in veste colores,

2270

      Si mens unicolor interiora regat?

Praemonstratenses rursus; qui vestibus albis

      Induti veniunt, simplicitate placent.

His color unus adest, niveo candore refulgens,

      Hos semper simplex vestis ovina tegit.

2275

Omnibus abiectis, dura pro mollibus uti

      Vestibus, ad presens hoc statuere modo.

Vellere partito, quod colli nuda protexit,

      In proprios usus constituere suos.

Ne caro luxuriet, vervecis vellere crispo

2280

      Corpora castigant asperitate gravi.

Damna tamen lini, lana redimente suavi,

      Ordine cogente sustinuisse decet.

Ordinis austerus rigor est, quia carnibus uti

      His in conventu tempus in omne vetat.

2285

Dispensando tamen, sacer ordo salubrius usus

      Consiliis, super his alleviavit onus.

Pinguia concedens, quae sunt affinia carni,

      Sic tamen ut nunquam sit manifesta caro.

Bellum cum carne, pacem cum pinguibus esse,

2290

      Pacis amatores hoc statuere modo.

Carnis honestatem sic conservare volentes,

      Ne contra carnem lex inhonesta foret.

Si foret exclusa penitus caro, carnis honestas

      Laesam se posset de ratione queri.

2295

Si foret in totum sine conditione recepta,

      Saepe daret causam materiamque mali.

Vnde nec admissa penitus, nec tota repulsa,

      Exulat, in patria menstrua facta sua.

Sunt et canonici qui secularesque vocati

2300

      Nomen ab officio promeruere suo.

His quodcunque libet, nova lex, licitumque sub isto

      Canone constituit vivere tota cohors.

Hi nihil excipiunt, nec dicunt despiciendum,

      Quicquid in obsequio corporis esse potest.

2305

Illud praecipue tamen instituere, tenendum

      Omnibus in tota posteritate sua:

Lex vetus ut suasit, ne quilibet absque sua sit,

      Et quod quisque suas possit habere duas.

Hi sunt qui mundum cum flore cadente tenentes,

2310

      Ne cito marcescat, saepe rigare student.

Hi sunt qui faciunt quicquid petulantia carnis

      Imperat, ut vitiis sit via prona suis.

Totus in errorem mundus, praeeuntibus illis,

      Ducitur, hi praeeunt praecipitesque ruunt.

2315

Hi mundum non mundus eos habet, atque deorsum

      Hi quia compellunt, funditus ille cadet.

Hi fundamentum fidei subvertere prompti,

      Moribus expugnant quae facienda docent.

Hi sunt pontificum per quos vigor, ordo, potestas

2320

      Nutat, et ecclesiae fit status absque statu.

Languet et exspirat per eos reverentia cleri,

      Deficit in nihilum religionis honos.

Horum consilio reges meditantur iniqua,

      Et quae debuerant stringere laxa tenent.

2325

Pontificum latera sunt hi, regumque sinistra,

      Pes errans, mendax lingua, recurva manus,

Cor duplex, simulatus amor, sine vivere nomen,

      Ira latens, vera motio, falsa quies

Bursa carens fundo, praedae sine nomine praedo,

2330

      Lanx mendax veri, vera statera doli.

Lex sine lege Dei, canon sine canone Christi,

      Praevia causa mali, pagina plena doli.

Ei sunt iustitiam qui prostituere pudicam,

      Falsa loqui linguas qui docuere suas.

2335

Qui dum labentem mundum retinere laborant,

      Cumque labente labent, cumque ruente ruent.

Quorum vita labor, via lubrica stat quasi stercus,

      Finis in incerto, praemia certa dolor.

Quod bene dum secum quidam meditantur eorum,

2340

      Talibus a studiis se cohibere student

Qui pariter mundi foeno cum flore relicto,

      Omnia quae mundi sunt nihil esse putant.

In medio fornacis agunt flammaeque vorantis,

      Ignitum studium constituere suum.

2345

Nec tamen uruntur, quia quos refrigerat intus

      Spiritus, exterior flamma cremare nequit.

Decoquit hos mundus, et sicut in igne camini

      Aurum flamma probat, sic Deus urit eos.

In mediis flammis et in ignibus esse, nec uri,

2350

      Non est naturae sed deitatis opus.

Cum propria carne certamina longa tenere,

      Res est difficilis et metuenda nimis.

Nam caro mortalis levis est, et cerea flecti,

      Quo natura vetus et vitiosa trahit.

2355

Est et adhuc ordo velatarum mulierum,

      Quas etiam nonnas dicimus esse sacras

Qui de virginibus viduisque coactis in unum

      Ordo, satis notus pluribus esse solet.

Horas canonicas solito de more frequentant,

2360

      Solventes pensum nocte dieque suum.

Vocibus altisonis adeo modulamine dulci

      Cantant, sirenes quod cecinisse putes.

Corpore serpentes, sirenes voce, dracones

      Pectore, Susanna smigmate, corde Paris.

2365

Sed tamen illud habent, unum quod cuncta refellit,

      Ante Deum lacrimas quae sine lege fluunt.

His Dominum placant semper, veniamque merentur,

      His sua cuncta lavant crimina, quicquid agunt.

Omnibus auretenus licet his nutrire capillos,

2370

      Sed non ulterius, regula namque vetat.

Vtuntur niveis agni de corpore sumptis

      Pellibus intonsis, pallia nigra gerunt.

Hae caput abscondunt omnes sub tegmine nigro,

      Sub tunicis nigris candida membra latent.

2375

Cingula nulla ferunt, sed nec femoralibus uti

      Consuetudo fuit, nescio si modo sit.

Nunquam rixantur, nisi cum locus exigit, aut res,

      Sed neque percutiunt, sit nisi causa gravis.

Harum sunt quaedam steriles et quaedam parturientes,

2380

      Virgineoque tamen nomine cuncta tegunt.

Quae pastoralis baculi dotatur honore,

      Illa quidem melius fertiliusque parit.

Vix etiam quaevis sterilis reperitur in illis,

      Donec eis aetas talia posse negat.

2385

Est et adhuc alius nuper novus ordo repertus,

      Quem bene, nam bonus est, commemorare decet.

Hic apud Anglorum fines exortus, ab ipso

      Nomen habet natus quo fuit ipse loco.

Simplingham dictus, de simplicitate vocatus,

2390

      Sim per antiphrasim ordo vocatur ita.

Canonicos laicosque simul, duplicesque sorores,

      Quas simul in unum continet illa domus.

Canonici missas tantum, reliquumque sorores

      Explent, officii debita iura sui.

2395

Corpora, non voces, murus designit, in unum

      Psallunt directo psalmatis absque metro.

Talia dum mecum tacitus considero, vitam

      Nescio quam possim constituisse mihi.

Tutius ergo puto nec non consultius esse,

2400

      Vt statuam leges ordinis ipse novi.

Sic igitur fiet de quolibet ordine suum

      Quod melius fuerit commodiusque mihi.

Qui meus ordo meo nomen de nomine sumat,

      Nomen in aeternum vivat ut inde meum.

2405

Ordine de Templi sumamus equos gradientes

      Leniter, ut lenis sit meus ordo mihi.

Vt mihi mentiri liceat quocunque locorum,

      Fratribus ex aliis hoc retinere volo.

Vt feria sextae liceat mihi pinguibus uti,

2410

      Haec Cluniacensis conferat ordo mihi.

Fratribus ex aliis satis est et sufficit illud,

      Vt liceat braccis nocte carere meis.

Grandimontanos in eo quod multa loquuntur

      Multum commendo, quodque tenere volo.

2415

Carthusiae fratres in eo discerno sequendos,

      Missa quod in mense sufficit una satis

Canonicos nigros carnes comedendo sequamur,

      Ne quid ab hypocrisi contrahat ordo meus.

Praemonstratenses statuo de iure sequendos

2420

      In molli tunica multiplicique toga.

Ordine de reliquo placet, ut persona secunda

      Foedere perpetuo sit mihi iuncta comes.

Hic fuit ordo prior, et conditus in Paradiso;

      Hunc Deus instituit, et benedixit ei.

2425

Hunc in perpetuum decrevimus esse tenendum,

      Cuius erat genitor cum genetrice mea.

Et genus omne meum semper fuit ordinis huius,

      Quo genus humanum deficiente cadet.

Ordine de sacro sacratarum mulierum

2430

      Accipiam, zonam semper abesse meam.

Cingula lata mihi non sunt bona, sed neque ventri

      Conveniunt grosso cingula stricta meo.

Est et adhuc aliud in eis quod in ordine nostro

      Apponi volumus, cum locus aptus erit.

2435

Quid de Simplingam, quantum, vel qualia sumam,

      Nescio, nam nova res me dubitare facit.

Hoc tamen ad praesens nulla ratione remittam,

      Namque necesse nimis fratribus esse reor,

Quod nunquam nisi clam nullaque sciente sororum

2440

      Cum quocunque suo fratre manere licet.

Sunt etiam quaedam quae si non nunc meminisse

      Possumus ad praesens, postea tempus erit.

Ergo nil restat nisi confirmatio sola

      Pontificis summi, quam dabit ipse libens.

2445

Nam qui iusta petunt, nulla ratione repulsam

      A domino papa sustinuisse solent.

Illuc ergo decet primo divertere, papam

      Et fratres humili sollicitare prece.

Talia dicenti veniens Galienus ab urbe

2450

      Obvius accessit, vidit, et inquit ei:

Numquid non es tu noster Burnellus? Et ille:

      Heu mihi! sum certe; care magister, ave!

Ille dolens ego sum Burnellus ab urbe Cremona,

      Quem bene tu nosti, si meminisse placet.

2455

Ecce senem cernis fractumque labore decenni,

      Qui iuvenis quondam fortis et acer eram.

Quam mala multa tuli pridem! sed me tamen unum

      Funditus absumpsit sollicitudo scholae.

Rusticus atque schola duo sunt tormenta doloris,

2460

      Intus et exterius quae me nocere solent.

Rusticus exterius pungit, ferit, atque flagella

      Dat schola, sed pascit viscera, corda, latus.

Saxa sed et lapides mallem portare molares,

      Quam sic assiduis invigilare scholis.

2465

Quam mala fata mihi! verum mea fata nec ultra

      Vel citra possum quam statuere mihi.

Fluctuat in dubiis animus meus, inque dolendis,

      Praeque dolore meo mens mea mente caret.

Namque tot et tanta miseri sunt scandala mundi,

2470

      Tot regum scelera pontificumque mala,

Tot quoque sunt mortes in religione, tot extra,

      Pessima praeque sui sorde tacenda mihi,

Quod dum flens recolo, mundi mala prospicioque,

      Quis sit, quis fuerit, quis status orbis erit,

2475

Ignis ut a facie subito nova cera liquescit,

      Et solis radio nix glaciesque fluunt,

Sic ego deficio, sic defluo, sicque revolvor,

      Totus et in lacrimas fontis ad instar eo.

Quarum praecipua, quarum praemaxima causa, est

2480

      Curia Romana, quae modo vadit ita;

Quae regum domina, quae regnantum diadema,

      Quae decus atque decor urbis et orbis erat;

Quae solis radius, noctis carbunculus ardens,

      Malleus erroris, poena parata malis,

2485

Iustitiae gladius, oleum pietatis abundans,

      Larga manus inopis, dextra referta bonis;

Flos novos; et nullo marcescens temporis aestu,

      Fons sine defectu, balsama larga fluens;

Religionis obex, pacis concordia, morum

2490

      Gloria, fax fidei, regula recta boni;

Vexillum patriae, sed et omnibus ordine facta

      Debuit esse caput, sicut origo fuit.

Sed conversa retro rediit, fideique pudoris

      Immemor, in caudam fecit abire caput.

2495

Si caput a capio vel dixeris a capiendo,

      Tunc est ipsa caput, omnia namque capit.

Sic declinando, capio, capis, ad capiendum

      Retia laxavit, retia longa nimis.

Quod de praeterito coepi formare futurum,

2500

      Non valet ad praesens, nec videt unde locum.

Quondam larga sui proprii, nec avara, cruoris,

      Fundere consuevit seque suumque suis.

Nunc vice conversa sitiens sitit, atque cruorem

      Fundat ut alterius, ebibit ipsa suum.

2505

Sic causam mortis, quae debuit esse salutis,

      Fecit et in populo prodiga, fudit eum.

Vasaque commutans ex hoc transfudit in illis,

      Sub mellis specie pocula felle luat.

Ipsa tamen semper in se sitibunda manebit,

2510

      Cumque bibat semper, semper avara sitit.

Cuius in os patulum, quamvis foret aes mare magnum,

      Influeretque simul, non satiaret eam.

Vae! barathro ventris nequeunt extinguere cuius

      Fercula nulla famem, pocula nulla sitim.

2515

Vae! cui nil satis est, et quem sua reddit egenum

      Copia, nec totus sufficit orbis ei

Sustinet aeris egens quicquid peccatur avarum,

      Quicquid delirant caetera bursa luet.

Bursa referta reos solvit, peccata relaxat,

2520

      Quae non peccantis evacuata ligat.

Nil tam difficile, nil tam grave, nil ita pravum,

      Quod non emendat bursa referta bene.

Haec facit ut licite fiat quodcunque libebit,

      Reddit et illicitum quod licet arte pari.

2525

Cum sua non mundet, aliorum crimina mundat,

      Cernere quae propria vulnera sola nequit.

Sic dolor in capite facit omnia membra dolere,

      Toxicat et modicum dolia magna virus.

Sic ovis una gregem totum maculando respergit,

2530

      Et trahit ex modico maxima massa luem.

Sic sapit ex fonte, quamvis procul inde remotus,

      Rivus, et ex igne fumus odoris habet.

Ex morbo capitis artus traxere dolorem,

      Peccatumque patris plangit origo sequens.

2535

Virtutum quondam decus et decor, in vitiorum

      Est conversa caput, quae caput orbis erat.

Non mihi sufficeret longaevi Nestoris aetas,

      Singula si memorem quae memoranda forent.

Sed sit ut ad summam tituloque referre sub uno

2540

      Quae sit vox populi, que solet esse Dei,

A summo capitis in ea pedis usque deorsum

      Ad plantam, sanum nil superesse reor.

Rursus si regem mores vitamque revolvam,

      Quid nisi maioris causa doloris erunt?

2545

Quorum vita dolor, quorum dominatio dura,

      Quorum verba velut ventus et aura levis.

Cumque creatus homo sit ad instar imaginis eius,

      Qui dedit ex nihilo cuncta creata fore,

Pluris habent homine reges animantia terrae,

2550

      Et genus humanum vilius esse putant.

In cruce suspendi pro sumpta carne ferarum,

      Quam plures faciunt saepe dolore gravi.

Quid gravius Siculi possent statuisse tyranni,

      Quam pro morte fere quod moriatur homo?

2555

Qui sic regna regunt, qui sic sine remige regnant,

      Vix regum tantum nomina sola tenent.

Quamvis regna sua sibi sint subiecta, tributa

      Dent populi, trepidet terra timore suo,

Non tamen hi regnant, quoniam regnare timeri

2560

      Non est, aut dura lege ligare suos.

Quos non rectores sed raptores bene dici

      Constat, et ex facto nomen habere suo.

Quorum nulla fides, et qui confidit in ipsis

      Errat, et arbitrio desipit ipse meo.

2565

Quorum fictus amor, quorum via nulla fidelis,

      Quorum lingua dolo plena, cruore manus.

Munera respiciunt, que dum venerantur, abesse

      Iustitiam faciunt, iudiciumque procul.

Quicquid enim faciunt, vel dicunt, vel meditantur;

2570

      Si bene discutias, omnia munus olent.

Quod, nisi praecedat, comitetur, sive sequatur,

      Vt vaccam vitulus, non procul, immo prope,

Nil habitus, nil ordo tibi, nec opinio vitae,

      Quilibet aut titulus plusve minusve dabit.

2575

Munera conturbant reges, rursusque reservant,

      Munera dant pacem, munera bella parant.

Munera pontifices subvertunt, munera reges,

      Munera ius statuunt destituuntque simul.

Munera stultorum linguas dant esse disertas,

2580

      Munera cum clamant caetera quaeque tacent.

Munera pervertunt leges, decreta refellunt,

      Evacuant patrum iura rigore suo.

Munera palpare faciunt delicta potentum,

      Vtque magis vigeant facta nefanda tegunt.

2585

Munera sed taceo, ne forte tegenda revelem,

      Quae in manibus sanctis esse reperta solent.

Munera declarant quidnam meditantur avari,

      Quidve velit fieri mens maculosa viri.

Munera quid valeant sedes pastore vacantes,

2590

      Credere si fas est, saepe docere solent.

Munera dulce malum, virus sanabile sanis

      Mentibus, aegrotis mortis imago recens.

Munera semper habent aliquid portantia secum,

      Verborumque cives ore tacente gemunt.

2595

Munera iudicii libram moderantur, et ipsam

      Protinus inflectunt, quo data pensa trahunt.

Munera mortifero dant pocula plena veneno,

      Excaecant oculos, praecipitantque gradus.

Omnia vincit amor, sed amorem munera vincunt,

2600

      Quod si quis dubitet, ponderet haec et ea.

Munera virtutum suffocant germina, sanctos

      Irritant, reprobos mortis ad ima trahant.

Munera corrumpunt mores, pariuntque recepta

      Damna pudicitiae dona cupita procis.

2605

Munera pontifices extollunt, munera reges,

      Munera dant apices exhilarantque duces.

Munera suffodiunt turres, montesque coaequant

      Vallibus, et pariunt absque cruore necem.

Munera praecedunt, quoties mala multa sequuntur,

2610

      Munera cum veniunt proxima causa subest.

Munera si cessent, cessabunt iurgia, lites,

      Mars cadet, et Veneris nullus amicus erit.

Munera si cessent, sine sanguine tempore pacis,

      Quod nunquam potuit, Roma subacta ruet.

2615

Munera si cessent primatum pallia multo

      Constabunt levius et meliore foro.

Munera si cessent, abbatum cornua longa

      Ponderis et precii iure minoris erunt.

Munera si cessent, regis revocatus ab aula

2620

      Monachus, in claustrum limina sacra teret,

Munera si cessent, grex cum pastore quiescet,

      Iunctus et amborum spiritus unus erit.

Munera si cessent, Deus in cellas Cluniaci

      Forte revertetur, et remanebit ibi

2625

Munera si cessent, Iudam cum Simone clerus

      Tollet, et e medio coget abire sui.

In quorum manibus crebro tractantur iniqua,

      Dextera muneribus esse referta solet.

Munera si cessent, miseris mortalibus ultra

2630

      Clamor, nec luctus, nec dolor ullus erit.

Munera si cessent, pariter cum Simone Iudas

      Decidet, et loculos perdet uterque suos.

Munera subversum faciunt de rege tyrannum,

      Convertuntque suas in sua membra manus.

2635

Plebs sine doctrina, populus sine lege, cruentis

      Moribus, accelerat pronus in omne nefas.

Gens gravis, esuriens carnem, sitiensque cruorem,

      Armat in armatas ad scelus omne manus.

Ille timor Domini, reges qui terruit olim,

2640

      Et populos, periit nomine reque simul.

Quid demum loqueris? Deus est post terga relictus,

      Non opes est alio, sit sibi quaeque Deus.

Regis ad exemplum populus lascivit ineptus,

      Vervecisque pedes sors facit una pares.

2645

Ecce tot et tantas patiuntur secula strages,

      Posteriorque dies deteriora parit.

Nec superest, redimat, neque qui salvos faciat nos,

      Sed sperata salus funditus omnis abest.

Non alios igitur super his nisi temporis huius

2650

      Pontifices sacros auguror esse reos.

Qui si pastores legemque tenere fatentur,

      Nec tamen haec faciunt quae facienda docent.

Qui potius fures quam pastores vocitari

      Teste Deo debent, de quibus illud ait:

2655

Advenient multi pseudo falsique prophetae,

      Et satagent multos fallere fraude sua.

Qui, quamvis veniant ovium sub veste, rapaces

      Sanguinis, hos avidos noveris esse lupos.

A pascendo grege, non de pascendo merentur

2660

      Pastores ovium nomen habere suum.

Nomen, ab officio sumptum, vertere seorsum,

      Vt non pastores sint gregis, immo lupi.

Tres sunt praecipue, prope qui versantur ovile,

      Quorum quisque gregi proximus esse studet;

2665

Primus enim pastor est, mercenarius alter,

      Tertius insidians dicitur esse lupus.

Primus oves gratis pascit, mercede secundus,

      Tertius ut perdat diripiatque gregem.

Pastores igitur, quia gratis nulla ministrant,

2670

      Nil sibi cum primo proprietatis habent.

Et quoniam pascunt mercedis amore, secundi,

      Officio similes, sors facit esse pares.

Nil sibi cum primo, sed habent coniuncta secundo

      Plurima, de reliquo quaestio nulla manet.

2675

Ergo, lupis similes, comedunt cum sanguine carnes,

      Matris et ex utero viscera rapta vorant.

More lupi, veniunt pastores temporis huius,

      Morte gregem primum perdere quisque suum.

Quodque vident fragile frangunt, quod debile spernunt,

2680

      Quod crassum, comedunt, quod vile despiciunt.

Lac gregis et lanam querunt miscere, subactas

      Vndique dispersas depopulantur oves.

Nec satis istud eis, quod depraedantur ovile,

      Disperguntque greges, diripiuntque sibi,

2685

Sit, nisi quem sitiunt calidum sorbere cruorem,

      Inque gregis iugulum mittere posse manum.

Qualiter introeant pastores temporis huius

      In caulas ovium, quo doce, quaque via?

Ingressi quid agant? et quam studiose ministrent,

2690

      In grege suspecto non, mihi crede, foro?

Pastorum vitam si discutiamus ad unguem,

      Plurima quae faciunt plena ruboris erunt.

In speculo positi, quo circumquaque videri

      Seque videre valent, lumina clausa tenent.

2695

Sanguinis et carnis curam non despicientes,

      Solliciti curant seque suosque simul.

Quem sibi praecipue deberent praeposuisse,

      Vix valet extremo delituisse loco.

Vritur, alget, eget, sitit, esurit, ulcere plenus,

2700

      Qui dedit, unde suam cuiquam levare famem?

Praesulis ad mensam tot fercula, totque ferentes

      Vestibus ornati, tot sine lege scyphi;

Totque domus domini, tot circumquaque ministri,

      Tot stantes pueri, totque meando vagi;

2705

Tot iuvenes compti, variisque modis redimiti,

      Totque senes docti gesta priora loqui;

Et quasi castrorum regem, statione soluta,

      Discurrunt acies, corpore, mente, leves.

Dumque bibit dominus, quidam sua brachia tendit,

2710

      Atque genu flexo pronus adorat eum.

Splendida tota domus, duplici radiante metallo,

      In quibus offertur hostia sacra Deo.

Sed quae pontificis sunt usibus appropriata,

      Non sunt de vili materiaque rudi.

2715

Non norunt recte partiri, qui statuerunt

      Aurea pontifici, stagnea vasa Deo.

Praesul in argento totus discumbit et auro,

      Vix quoque fictilibus utitur aula Dei.

Ecclesias laceras, altaria nuda, crucesque

2720

      Extractis spoliis, stare videre potes.

Splendida pontificis sublimibus aula columnis,

      Intus et exterius marmore fulta, nitet.

Tot sunt pontifici tunicae, tot pallia, cappae,

      Ipse quod ignoret, vel numerare queat.

2725

Praesulis e digitis gemmarum pendet et auri

      Septem divitibus quod satis esset opum.

Praesul amat marcam plus quam distinguere Marcum,

      Plus et amat lucrum quam facit ipse Lucam.

Sic hodie, sic cras, sibi credita, non data certe

2730

      Dispensant, Domino dissimulante diu.

Qualiter atque quibus curam credant animarum,

      Quod magis est aliis omnibus esse patet.

Ante puer patrem primum matremque vocare

      Quam sciat, aut possit stare, vel ire pedes,

2735

Suscipit ecclesiae claves animasque regendas,

      In cunis positus dummodo vagit adhuc.

Quid dicet Petrus, cum me Robekinus ad astra

      Aut Wilekinus aget duxque comesque meus.

Petro, non puero, claves Deus ecclesiarum

2740

      Tradidit atque dedit, iussit habere vices.

In manibus, Domine, Robekini vel Wilekini

      Ne me tradideris, sit tibi cura mei.

Sed neque me tradam, quamvis mihi forte, quod absit,

      Praesul vim faciat, exagitetque diu.

2745

Tristis ob hanc causam prius appellabo Petrumque,

      Eius et haeredem solus adibo pedes.

Cum nutrice suam Romam Robekinus adibit,

      Quem nova sive vetus sportula tecta feret.

Missus et in peram veniet Wilekinus in urbem,

2750

      Curia Romana tota videbit eum.

Nec vacuis manibus aderunt, nec ventre soluto,

      Sed quasi parturiens et prope tempus agens.

Accedent propius, venientque videre sepulchrum,

      Quod semper vacuum permanet atque capax.

2755

Quod deest aetati tenerae supplebit eorum

      Gratia, consortes quos habuere viae.

Praestabunt annos pater et paedagogus eisdem,

      Quotquot opus fuerit, si tamen esset opus.

Qui dedit ecclesias, numquid non contulit annos,

2760

      Et mores, quales talibus esse decet

A simili reliquum potuit, qui contulit unum,

      Iure pari licuit illud et illud ei.

Impuberes pueros pastores ecclesiarum

      Vidimus effectos, pontificesve sacros.

2765

Sic dixit quidam de quodam pontificando,

      Cum princeps regni sollicitaret eam,

Est puer, et nondum discernere possumus utrum

      Foemina vel mas sit, et modo praesul erit!

Talibus est hodie cleri populique potestas,

2770

      Atque domus Domini cura regenda data.

Talibus ecclesia Christi suffulta columnis

      Decidet, ante suam praeiugulata diem.

Si quaeras, quid agat festinus praesul in urbe,

      Assumptis canibus in nemus ire parat,

2775

Aut ut aves avibus capiat, vel piscibus hamum

      Mittat, et esorem hinc trahit, inde lupum.

Ardea visa fuit fluviali proxima ripae,

      Iactet ut accipitrem praesul ab urbe ruit.

Silvarum saltus plusquam loca sancta frequentat,

2780

      Latratusque canum canone pluris habet.

Plus cane percusso dolet anxius, aut ave laesa,

      Quam si discedat clericus unus ei.

Saepe dies tota causis cedit sine causa,

      Officiisque sacris sufficit hora brevis.

2785

Litibus impensa brevis est quaevis mora longa,

      Mox quod est Domini taedia magna parit.

Arctius insistit lepori canis ire, quietus

      Donec et officium compleat ipse suum,

Quam sua persolvant, cum tempus et hora requirit,

2790

      Pontifices nostri debita pensa Deo.

Qui si pro Domino paterentur, quod patiuntur

      Propter res viles deliciasque breves,

Nullus eos dubitet vivos, in carne manentes,

      Esse Dei sanctos martyribusque pares.

2795

Nec tamen ista pati pudet hos, aut poenitet horum

      Quamvis saepe gravat sustinuisse iugum.

Nam Deus illorum, pro quo patiuntur ad horam,

      Haec mala pro meritis praemia digna dabit.

Quodque magis miror, abbates atque priores,

2800

      Conventusque sacri, quos suus ordo ligat,

Canone posthabito, quem sunt servare professi,

      Quemque patres sancti constituere sibi,

Ecce retro redeunt, sorbentque quod evomuerunt,

      Vt canis ad vomitum, susque reversa lutum.

2805

Exterius faciem praetendunt religionis,

      Interiusque gerunt pectora plena dolo.

Qui duce Bernardo gradiuntur, vel Benedicto,

      Aut Augustino, sub leviore iugo,

Omnes sunt fures, quocunque charactere sancto

2810

      Signati veniant magnificentque Deum.

Ne credas verbis, ne credas vestibus albis,

      Vix etenim factis est adhibenda fides.

Quorum vox lenis vox Iacob creditur esse

      Caetera sunt Esau brachia, colla, manus.

2815

Rursus in Aegyptum quem deseruere reversi,

      Dulce sibi reputant a Pharaone premi.

Carnis ad illecebras nullo retinente ruentes,

      In foveam mortis carne trahente cadunt.

Invidiae stimulis vexantur, et ambitionis

2820

      Aestibus assiduis, praecipueque tribus.

Primus ut ascendant labor est, sequiturque parentum

      Indiscretus amor, cura, quiete carent.

Haec omnes ardent, hac omnes febre laborant

      Haec tenet imperium, postpositura Deum.

2825

Hinc, ut opes habeant, summa virtute laborant,

      Possideantque brevi tempore parta diu.

Olim paupertas, rebusque carere caducis,

      Religiosorum gloria magna fuit.

Nunc nisi possideant, animarum damna suarum.

2830

      Res et opes magnas, pascua, prata, greges,

Esse putant miseri, quia mundo pauper haberi,

      Inter eos hodie creditur esse nefas.

Pauper erat Christus, quem sic imitando sequuntur,

      Pauperis ut sine re nomen habere queant.

2835

Sicque volunt dici quod nolunt esse, putantes

      Omnia cernentem fallere posse Deum.

Omnibus abiectis inopis vestigia Christi

      Verbis, non factis, se statuere sequi.

Spreverunt mundum, sed tali conditione

2840

      Vt semel abiectus, semper adesse queat,

Ne quid eis desit, spreverunt omnia, felix

      Quisquis, ut ipse metat plurima, pauca serit.

Cum lupus ex habitu non est suspectus ovili,

      Dentis ab effectu quo timeatur habet.

2845

Simpliciter graditur vulpis vultuque modesto,

      Et nihil in facie suspicionis habet,

Corde sed astuto vincens animalia multa,

      Semper in insidiis tota dolosa manet.

Quo magis ascendit, coelo vicinior alto

2850

      Ancipiter, praedam fortius inde capit.

Fortius ut feriat aries retrocedit, et ictus

      Suscipit obstipo vertice datque simul.

Sic faciunt hodie, quos mundus religiosos

      Aestimat, et sanctos praedicat esse viros.

2855

De quibus ad praesens, quamvis mihi multa supersint,

      Plura loqui timeo, ne reprehendar ego.

Sed quid de laicis dicam? Si publica quaedam

      Dixero quae didici, publicus hostis ero.

Nuper cum profugus fugerem festinus ab urbe,

2860

      Bernardum fugiens, verbera saeva timens,

Abdita quaerebam loca, que non posset adire

      Ille mens dominus, rusticus ille miser.

Qui me quaerebat per devia quaeque locorum,

      Cum canibus multis multa minando mihi;

2865

Iurabatque satis quod si possem reperiri,

      Illud iter luerem tempus in omne meum,

Quodque fugam dorso mihi scriberet esse legendam

      Taliter, ut nunquam non meminisse foret.

Me quoque stertentem laetus quandoque putabat

2870

      Admota propius prendere posse manu.

Sed, celer exiliens, Bernardum pone sequentem

      Ridebam dominum, conscius ipse, meum.

Saepe supinatum per posteriora coegi,

      Calce repercussum, stertere more meo.

2875

Aestas erat, lassusque fui, voluique sub umbra

      Ilicis optato membra fovere toro.

Carmina, quae nuper me composuisse videbar,

      Scribere conabar tutus ab hoste meo.

Et locus et tempus, studio nimis apta, volentem

2880

      Scribere cogebant improbitate sua.

Venter erat plenus, pes lassus, pagina prompta

      Excerptura nova carmina digna nota.

Cumque manus calamum ferrumque teneret acutum,

      Exciperetque novos pellis ovina tonos,

2885

Nescio quem prope mel sub ramos ilicis altae

      Audio garritum percipioque sonum.

Nec mora, tanta locum volucrum vaga turba replevit,

      Silva quod, ampla prius, tunc tamen arcta foret.

Intonat omne nemus, volucrum dispersa per auras

2890

      Vox abit in coelum concutiendo solum.

Ipse mihi timui, coepique timendo coactus

      Dicere, Quod sibi vult hoc novitatis opus?

Terreor aspectu; nec mirum; tum quia notus

      Non erat illa locus, tum quia solus eram.

2895

Auribus erectis, et fixo corpore toto,

      Prostratus iacui, murmuris absque sono

Pectora tundebam tacitus, veniamque precabar

      Voto, non verbo, supplice corde meo.

Pene timore gravi ventrem sine ventre resolvi

2900

      Contigit, et dubito ne sit et an sit ita.

Namque graves venti tempestatesque morosae,

      Imbribus exiguis, conticuere simul.

Murmure sedato tenuere silentia tandem,

      Et quotquot fuerant conticuere simul.

2905

Agminis in medio, tota reticente caterva,

      Surrexit solus corvus, adorsus ita.

Dilecti fratres, dominique mei speciales,

      Si placet, audite me, quia pauca loquar.

Non quia sim melior vobis vel sanctior unus,

2910

      Vtpote de vili cespite natus ego,

Vel quod plus sapiam, cum sit sapientia prima,

      Teste David magno, fore timere Deum.

Sed quia sum maior natu senioribus istis

      Omnibus, annorum tempore teste mihi.

2915

Me Noe septennem prudens induxit in arcam,

      Cum tegeret montes altior unda fluens.

Postea fluxerunt quamplurima secula nobis,

      Pluribus ignota secula, valde bona.

Quorum dum recolo, mecum tacitusque recordor,

2920

      Quam bona tunc fuerint, quamque referta bonis!

Eorum respectu quae sint modo tristis et amens

      Tempora festinae mortis adesse reor.

Namque senescentis mundi decus omne recessit,

      Et sua quaeque suum deseruere statum;

2925

Sidera, terra, mare, solito privata tenore,

      Legibus antiquis dedidicere regi;

Et si praeterita praesentibus annumeremus,

      Nulla cohaerebunt corpore membra suo.

Ordine transposito variantur saecula quaeque,

2930

      Alter et est hodie quam fuit orbis heri.

Contra naturam rerum natura ministrat,

      Deserit et cursum noxque diesque suum.

Hinc homines morbi perimunt, animalia pestes,

      Hinc quoque languore praemoriuntur aves.

2935

In promptu causa est quoniam peccavimus omnes,

      Nec superest qui se iudicet esse reum.

Omnes sunt iusti, nullus peccavit iniquus;

      Nil ego commisi, tu nihil, ille nihil

Non ego gustavi, cuncti dixere ministri;

2940

      Et tamen absorptum constitit esse canem.

Esto quod apponat aliquis sua crimina flere,

      Et de commissis poenituisse velit;

Pectore contrito statuat sua facta fateri

      Crimina cum lacrimis, cumque dolore gravi;

2945

Cui sua secure poterit secreta fateri

      Omnibus ex nobis nescio, crede mihi.

Mille mihi fratres numeres, totidemque sorores,

      Mille sed et matres sint mihi, totque patres,

Omnibus ex illis secreti conscius unus,

2950

      Vnicus atque mens consiliator erit.

Dixero si corvo corvus mea crimina, dicet

      Cornici, cornix per fora cuncta canet.

Si me prodidero gallo, gallina, quod absit,

      Prodigium pullis me dabit esse suis.

2955

Mors mihi, si taceo, mors est si dixero quicquam;

      Me duo dura premunt, hinc timor; inde pudor.

Lingua sacerdotum, quoniam secreta revelat,

      Cogit ut inviti confiteamur eis.

Nulla lues gravior quam cum secreta revelat

2960

      Factus secreti conscius ipse tui.

Qui cadit in gladio semel est plangendus, at ille

      Tempore perpetuo quem sua lingua necat.

Vos igitur qui vel facitis fierique videtis

      Plurima quae non sunt enumeranda modo,

2965

Quid cui dicatis, ne postea poeniteatis,

      Quique per exemplum discite, quaeso, meum.

Qui sciat, atque velit crebro relevare cadentem,

      Et magis afflictos exhilarare magis,

Qui mox quassatum calamum non conterat, immo

2970

      Alliget, et sanet sustineatque diu;

Qui graviter lapsis ignoscens compatiatur,

      Seque reformidet talia posse pati;

Qui semper fragilis quam sit caro praemeditetur,

      Et levis ad lapsum conditione gravi.

2975

Qui graviter laesus non exardescit in iram,

      Nec mox vindictam poscat ab hoste suo,

Sed pius ac patiens omnem prius ipse remittat

      Criminis offensam, quam roget alter eum;

Qui sibi sufficiens, nec opum cupidus nec honorum,

2980

      Respuat oblata proprietate carens;

Quem nec amor mundi vexet, nec causa parentum,

      Vel data supplantent munera, dulce malum;

Qui nec amet vel agat quod qui iusto reprehendat,

      Cui sit idem secum vivere, quod sine se;

2985

Si fuerit talis tantusque repertus in orbe

      Confessor, fateor, cuncta fatebor ei.

Exemplum vobis ego sum, cui garrula quondam

      Lingua fuit damno, teste colore meo.

Dum tacui, dilectus eram, sed prodiga lingua

2990

      Reddidit exosum; vae tibi, lingua loquax!

O quam dives eram, multisque beatus amicis,

      Donec subripuit me mea lingua mihi.

Felix si statua Martis taciturnior essem,

      Mansissetque mihi qui fuit ante color.

2995

Quod semel amisi, longum damnatur in aevum;

      Lugeo perpetuo tempore tristis ego.

Gratia, fama, decor, mihi sunt sublata loquenti,

      Surripuit totum lingua diserta minus.

Lingua loquax nocuit, fateor, quia, si tacuissem,

3000

      Cuncta remansissent insita dona prius.

Inter aves omnes formosior unus habebar,

      Et magis acceptus omnibus unus eram.

Vox mea, clara prius, misero vix rauca remansit,

      Criminis admissi testis et ipsa mei.

3005

Perpetuata foret mea gloria, si tacuissem,

      Sed quia non tacui, tota repente ruit.

Vnde, mei memores, linguam cohibete loquacem,

      Ne iugulet dominum prodiga facta suum.

Pauca loquar, salva dominorum pace meorum,

3010

      Vera tamen, veris si licet esse locum.

Non est mirandum, quamvis adversa frequenter

      Nobis contingant, et mala plura premunt,

Nos sumus in causa, si causam quaerimus, ipsi

      Cur tot in adversis deficiamus ita.

3015

Nos sata destruimus, nos semina diripientes

      Tollimus, et plenos depopulamus agros.

Ne faciant fructum, flores mox arbore natos

      Vnguibus et rostris dilaceramus eos.

Caedibus assiduis insistimus, atque rapinis,

3020

      Ad bona difficiles, luxuriosa cohors.

Aestimat excussam tuto se deposuisse

      Rusticus annonam, poste tenente seram.

Sed gallus veniens, tota comitante sequela,

      Quantumcunque placet tollit, et inde fugit.

3025

Nec satis est, sumpsisse satis, totam nisi massam

      Dispergat pedibus per loca cuncta domus.

Nisus et ancipiter, postquam fuerit bene pastus,

      Advolat, et dominum spernit adire suum.

Nec pueri lacrimas, sese revocantis, et illi

3030

      Brachia tendentis, respuit atque fugit.

Qua totiens pastus, totiens portatus, amicam

      Spernit ut hostilem captus ab hoste manum.

Certa licet quamvis obiecta pericula mortis

      Immineant pueris, non miserentur eis.

3035

Dumque sequuntur eos per devia quaeque locorum,

      Saepe quidem silvis, saepe necantur aquis.

Sic bene pro meritis nostrosque beamur amicos,

      Reddimus atque bona pro vice saepe malae

Psittacus in thalamum domina redeunte puellas

3040

      Prodit, et illarum verba tacenda refert.

Quod fuerant secum tacite timideque locutae,

      Auribus et tutis, et sine teste loco.

Nescius ille loqui, sed nescius immo tacere,

      Profert, plus aequo Psittacus oris habens.

3045

Hinc avidus crebro miscent aconita puellae,

      Discat ut ante mori quam didicisse loqui.

Sunt et aves alia, quae toto tempore vitae

      Religiosorum claustra beata colunt;

Quas quot eis faciant discrimina saepe per annum,

3050

      Non ego sufficio dinumerare modo.

Hinc est quod populus odio nos odit iniquo,

      Reddit et exactam pro vice saepe vicem.

Hinc est cotidie quod nobis insidiantur,

      Tollit et e medio nos inimica manus.

3055

Hinc laqueos nobis ponunt, hinc retia tendunt,

      Hinc lapis, inde parit missa sagitta necem.

Hinc inviscatis pedibus retinentur et alis;

      Fallimur et dulci saepe tonante tono.

Ista, nec immerito, patimur, luimusque coacti

3060

      Plurima, quae gratis facta fuisse liquet.

Talia dicenti Gallus respondit: Amice,

      Pone modum verbis; sunt satis ista; tace.

Sunt discreta minus tua verba, minusque diserta,

      Nec capit in nostro pectore sermo tuus.

3065

In sermone tuo nimis es di usus, abundans

      Verbis, non sensu, quod solet esse senum.

Olim lingua tibi damnosa fuisse refertur,

      Sed nec adhuc quicquam profuit illa tibi.

Plurima vidisti velut is qui tempore longo

3070

      Vixit, et inspexit secula multa retro.

Vnde nec est mirum, si iam delira senectus

      Erret, et existat mens ratione carens,

In sene decrescunt semper, crescentibus annis,

      Hinc mentis ratio, corporis inde vigor.

3075

In sene deliro sensus patiuntur eclipsim,

      Quem constat casu non ratione regi.

Turbato cerebro turbantur et omnia membra,

      Deficiuntque sibi lumina, lingua, manus.

Hinc est quod sceleris nos arguis, et reprehendis,

3080

      Tanquam sis solus iustus et absque nota.

Iustus es, et certe toto spectabilis orbe,

      Quodque satis sine me praedicat arca Noe.

Nonne reversurum Noe te dimisit ab arca?

      Quae te detinuit causa cadaver erat.

3085

Te gula, te venter, te vicit inepta voluptas,

      Proderes ut dominum perfidus ipse tuum.

Si vitam, moresque tuos, actus bene penses,

      In toto mundo par tibi nullus erit.

A teneris annis didicisti perfidus esse,

3090

      Non potes illud adhuc deseruisse senex.

Ventris ob ingluviem vilemque cadaveris escam,

      A puero constat te violasse fidem.

Nam bene pro meritis dominum male deseruisti,

      Tempore quo fuerat deseruisse nefas,

3095

Contraherent de te maculam ne caetera quaeque

      Perfidus existi, non rediturus item.

O quam dissimilis tibi sum, quantumque repugnant

      Moribus et factis omnia nostra tuis.

Nactus enim dominum quemcunque, fidelis eidem

3100

      Tempore perpetuo servio, servo fidem.

Proveniunt etiam per me nonnulla per annum

      Commoda, pauperibus divitibusque simul

Per me pluma datur, qua fessa labore diurno,

      Vt vires reparent, molliter ossa cubant.

3105

Per me praecipue medicorum cura iuvatur,

      Et datur infirmis deliciosa caro.

Per me debilibus desperatisque salubris

      Esca datur, pulli deliciosa caro.

Pinguis et eunuchus, de nostra stirpe creatus,

3110

      Fortibus et sanis fortior esca datur.

Belli perpetui, belli quod fine carebit,

      Quod nullus hominum pacificare potest,

Inter claustrales, quod semper durat et ova

      De lumbis nostris cepit origo prior.

3115

Tempore nocturno vigili vigilantior omni

      Horarum signo tempora voce mea.

Ipse pigros pueros nec surgere mane volentes

      Excito, nec patior incaluisse toro.

Et per quam pingues pulli procreantur et ova,

3120

      De lumbis nostris coepit origo prior.

Plura sed et per me constant collata fuisse

      Commoda, quae non sunt enumeranda modo.

Non tamen ingratus vel inofficiosus eisdem,

      Quos mihi sors dominos contulit, esse volo.

3125

Namque malignari si vellem, sique, quod absit,

      Nescirem labiis ponere fraena meis,

Multi de medio fierent, dignasque subirent

      Poenas pro meritis carceris atque crucis.

Nocte sub obscura quae fiunt multa nefanda,

3130

      Et quae nocte nigra sint nigriora satis.

Quid faciat dominus, quid dicat servus iniquus,

      Si fora novissent omnia sicut ego,

Saepe viros multos multas etiam mulieres

      In cruce suspensos m ne videre foret.

3135

Rusticus uxori tacitus quod dicit in aure,

      Ipse licet nolit, me latuisse nequit.

Dii nolunt quod me contingat laedere quemquam,

      Vel scelus alterius prodere voce mea.

Absit ut assimiler corvo, qui prodidit illum

3140

      Qui sibi praecipue causa salutis erat.

Iupiter ante precor in me sua fulmina mittat,

      Devoret et terra meque genusque meum.

Me prius unda maris absorbeat, inque profundum

      Gurgitis inferni praecipitatus eam,

3145

Quam commissa mihi quaevis secreta revelem,

      Exeat aut sermo pravus ab ore meo.

Cum quibus est vita, cuius communis, habenda,

      Hos nisi commendet, laudet, honoret, amet,

Desipit, et statuae similis, quamvis sine sensu

3150

      Corporis humani, sensile corpus habet.

Hic meus est animus, haec est sententia vera,

      Haec pro me solo dixero solus ego.

Nisus et ancipiter pro se reliquique loquantur,

      Qui satis aetatis, vocis, et oris habent.

3155

Ruricolis subiici mea me fortuna coegit,

      Et procul a regum iussit abesse domo.

Hinc nisi vim passus venio, delatus in aulam,

      Insita tum fuerit lignea cauda mihi.

Nisus et ancipiter quoniam versantur in aula,

3160

      Intersunt regum consiliisque ducum.

His loca secreta strepituque carentia vulgi,

      Et procul a turbis, incoluisse datur.

Principis in thalamo positi statuuntur in alto,

      Vt de sublimi multa videre queant.

3165

Angulus extremus thalami locus, aptus agendis

      Rebus in occultis, intitulatur eis.

Illic consilia crebro capiuntur iniqua,

      Illic temptari pessima saepe solent.

Gratior interdum pueris simul atque puellis

3170

      Angulus est aula nox tenebrosa die.

Hic solet abscondi furtum, quod, ventre soluto

      Egrediens, tempus vim tulit ante suum.

Hic quoque consuevit fieri confessio, nulli

      Facta sacerdotum, nec facienda reor.

3175

Hic aconita latent, longo quaesita labore,

      Hicque novercarum carmina dira vigent.

Vt puer ancipitrem veniens de nocte profunda

      Visitet infirmum, postulat ille locus.

Hic locus asthmaticos sanat, curatque caducos,

3180

      Et facit in noctem saepe venire diem.

Haec igitur loca sunt quibus est odiosa lucerna,

      Et vitii titulo praemia laudis habent.

Nisus et ancipiter, loca quae mala facta sequantur,

      Rem bene noverunt, quae sit, et unde loquor.

3185

Hi duo praecipue, si vellent dicere verum,

      Mira quidem possent dicere, vera tamen.

Nec tamen ignorans pecco, sed prava scienter

      Et prudens facio, religiosus ego.

Dumque miser meditor, loquor, ac operor mala, semper

3190

      Posteriore die deteriora sequor.

Pravus heri, peior hodie, cras pessimus, ultra

      Quonam progrediar, pronus in omne malum?

Hinc est quod statuo me tradere religioni,

      Cuius ero primus doctor et auctor ego.

3195

Hanc ego quam citius, Domino praestante, subibo,

      Sollicitus vita de brevitate meae.

Hac quoque de causa Romam devotus adibo,

      Vt confirmetur hic novus ordo mihi.

Nec mihi difficilem super his credo fore papam;

3200

      Assensum facilem curia tota dabit.

Et si forte velis vitam mutare, magister,

      Consulo ne quoquam longius ire pares.

Nec te discipulo pudeat tua colla magister

      Subdere, pro Domino proque salute tua.

3205

Istud contingit in religione frequenter,

      Quod maior servit praeficiturque minor.

Digna sub indignis vivunt, rosa sub saliuncis,

      Lilia sub tribulis, ne movearis in his.

Opprimit ingenuum servus, stultusque disertum,

3210

      Iniustus iustum, nox tenebrosa polum.

Quod magis abiectum, vel quod minus utile cernunt,

      Maiori studio magnificare solent.

Exemplumque meae matris meditantur in actu,

      Quod fuerat solita saepe referre mihi.

3215

Ibant tres hominum curas relevare sorores,

      Quas nos fatales dicimus esse deas.

Vnus erat cultus tribus his eademque voluntas,

      Natura, vitiis ferre salutis opem.

Et quod avara minus dederat, vel prodiga multum,

3220

      His emendandi plurima cura fuit.

Dum graderentur ita casu reperere puellam,

      Colle sub umbroso, quae Iove digna foret.

Nam formosa nimis, generoso stemmate nata,

      Aequabat vultus nobilitate genus.

3225

Propter eam superi, superis si nota fuisset,

      Movissent magno praelia magna Iovi

Iupiter ipse polo, quam virgine se caruisse,

      Septenni spacio mallet et exul agi.

Nil tribuisse magis potuit natura decoris,

3230

      Si Styga iurasset, vel Iove nata foret.

Planctibus illa tamen tantis lacrimisque vacabat,

      Quod circumpositam saepe rigaret humum.

Nunc faciem caedens, nunc palmis pectora tundens,

      Non requiescebat, unguibus ora secans.

3235

Talibus auditis, Nisus respondet, Iniquum

      Arbitror, officium deseruisse suum.

Nos sumus ingenui, generoso stemmate nati

      Non decet os nostrum turpia verba loqui

Quicquid agant pueri, nobis patientia facit

3240

      Tempore perpetuo quod sit habenda puto.

Si ludunt pueri, cum non laedamur ab ipsis,

      Cur laedamus eos? sit procul iste furor!

Qui sua non dubitant nobis secreta fateri,

      Ne prodamus eos, iure tenemur eis.

3245

Nos pueri pascunt, nos portant, nosque reportant,

      Nos quoque conservant sedulitate sua.

Redditur exosus merito delator, amico

      Criminis est crimen imposuisse suo.

Cum taceant oculi qui res videre stupendas,

3250

      Cur quod non vidit garrula lingua refert?

Absit ut os oculis hac conditione ministret,

      Alter ut ambobus causa sit unde ruat.

Os male si pravum laxes, cum sit tamen unum,

      Quid prodest oculos continuisse duos?

3255

Os igitur pravum taceat, quoadusque loquantur

      Aures, aut oculi, pesve, manusve sibi.

Solvere tunc poterit indicta silentia lingua,

      Cum prius audierit caetera membra loqui.

Si prius ediderit oculus quod vidit, et auris

3260

      Ante quod audivit, pesque manusque mea,

Libera tunc linguae sua vox reddetur in omnes,

      De quibus ad praesens quaestio mota fuit;

Hoc tamen adiecto, quod si sibi forte cavere

      Nec membris valeat, muta sit usque queat.

3265

Nam nihil in mundo, cum sint nequissima multa,

      Hoc vitio nequam nequius esse potest.

Talia dicente Niso, mea lumina clausit

      Somnus, et coepi stertere more meo.

A sonitu volucres vernaque velocius aura

3270

      Excitae subito disparuere loco

Talia, mi doctor, mecum dum saepe recordor,

      Arctor, et in curas distrahor ipse graves.

Cumque nihil stabile maneat sub sole creatum,

      Quis neget instabilem quemlibet esse statum?

3275

En! ego qui fueram iuvenis patiensque laborum,

      Et fortis, modo sum fractus et ipse senex.

Cumque satis constet centum vixisse per annos,

      Vix mihi iam videor tres habuisse dies.

Omnia testantur solum superesse sepulchrum;

3280

      Sique dies superest, auguror esse brevem.

Vivere velle diu, nihil est, nisi velle, quod absit!

      Vivere peccato; vita sit ergo brevis.

Cum sine peccato non sit nascentis ab alvo

      Vna dies pueri, quid reor esse mihi

3285

Qui semper pecco, nunquamque miser resipisco,

      Non metuens hominem despiciensque Deum.

Hac igitur visa geminae voluere sorores

      Ferre salutis opem, si licuisset eis;

Instabantque duae dominam sociamque, rogantes

3290

      Vt saltem sineret mitius esse malum.

Illa sed e contra vultu verbisque renitens,

      Obstitit et surda pertulit aure preces.

Sed ne sollicitas super his timidasque sorores,

      Et quasi contemptas, redderit, inquit eis:

3295

Venimus, ut nostis, nos tres invisere mundum

      Vt ferremus opem, sed quibus opus esset.

Non opus est isti, quia quam natura beavit

      In quantum potuit et quibus ausa fuit,

Cui genus et speciem formae tribuit specialem,

3300

      Debet id et a nobis et satis esse sibi.

Forsitan auxilium si praestaremus eidem,

      Posset de facili deteriora pati.

Obfuit augmentum multis, meliusque fuisset,

      Vivere contentos simplicitate sua

3305

Quaerere quam supra vires proprias aliena,

      Et vetitis pariter illicitisque frui.

Naturae studio quae non comitantur et usu,

      Succumbunt leviter, deficiuntque cito.

Non patitur natura diu contraria iungi,

3310

      Nec sibi vim ferri; vult ratione regi.

Dixit, et abscedens flentem tristemque reliquit,

      Non immutato qui fuit ante statu.

Cumque recedentes ferventior ureret aestus,

      Arctaretque nimis hinc calor, inde labor.

3315

Vicini nemoris umbras petiere, volentes

      Arentem gelido fonte levare sitim.

Iam nemus attigerant, sed et ecce puella venusta

      Inque toro posita sola iacebat ibi.

Quae cum numinibus assurgere laeta parasset,

3320

      Non potuit multa mole retenta pedum.

Quod potuit fecit, sua brachia prona tetendit,

      Obtulit et lepide verba salutis eis.

Edocuitque viam nemoris, qua parte serenus

      Fons erat, et vivas parturiebat aquas.

3325

Addidit et dicens, Irem comesque libenter

      Vobiscum, sinerent si mea fata mihi.

Sed pedis et femorum tum pondere tumque dolore,

      Haereo continuo corpore fixa toro.

Huc ut obumbrarer alieno fulta ducatu,

3330

      Non proprio, veni sumque relicta mihi.

Talibus auditis geminae flevere sorores,

      Quaerentes dominam flectere flendo suam.

Cumque nimis flerent, multumque diuque rogarent,

      Quatenus huic saltem redderet ipsa gradum,

3335

Vt pedibus niti propriis possetque reverti

      Sana, nec ulterius aegra tenere torum

Illa nihil mota, sed nec miserata sorores,

      Ibat, et exorsa taliter inquit eis:

Vt decet et debet, multa pietate moveri

3340

      Vos video, bene nunc votaque vestra scio.

Sunt pia, sed iusta non sunt, quapropter oportet

      Iure repellantur quae ratione carent.

Virginis illius pro qua me sollicitastis,

      Quae sit conditio cernite, quisve status.

3345

Pondere pressa pedum prohibetur figere gressum,

      Haeret et assiduo pondere mersa toro.

In membris aliis vigent specialia dona,

      Si bene pensetis, insita multa manent.

Hinc sensu mentis, hinc pollet acumine vocis,

3350

      Moribus et studiis hinc vacat, inde viget.

Gratia tanta sibi manuum concessa videtur,

      Quod vix aut nunquam possit habere parem.

In tribus excellit, cum sit pulcherrima vultu,

      Pectore, voce, manu, sunt satis ista sibi.

3355

Sola decem possit satis exhibuisse puellis,

      Ex manibus solis; sola quid ergo iacet?

Non opus est igitur ditari munere nostro,

      Cui natura potens tot preciosa dedit.

Officio privata pedum si languet in uno,

3360

      In tribus aut certe quatuor ipsa viget.

Talibus auditis, lacrimas tenuere sorores,

      Restantemque sibi corripuere viam.

Serior hora deas monet indulgere quieti,

      Alternaque vice nocte levare diem.

3365

Cumque forent positae, sese iam composuere

      Vrbis in introitu, quae prope forte fuit.

Exiit in bivium ventrem purgare puella

      Rustica, nil reverens inverecunda deas.

Vestibus elatis retro nimiumque reiectis,

3370

      Poplite deflexo, crure resedit humi.

Vna manus foenum, panis tenet altera frustum

      Vtraque dat dominae debita pensa suae,

Sed neque pro populo cessavit praetereunte,

      Nec propter posita numina sacra prope.

3375

Erubuere duae visum vultumque tegentes,

      Vestibus obiectis arripuere fugam.

Tertia subsistens revocansque duas fugientes,

      Vt quid, ait, fugitis? sistite, quaeso, gradum.

Quaenam causa mali? num somnia vana videtis,

3380

      Quod modo vidistis alter horizon erat?

Non habuit melius quam quod nobis manifestum

      Fecit et ostendit, simplicitate sua.

Si natura potens misera meliora dedisset,

      Non ita monstrasset cornua luna nova.

3385

Hic opus, hic opus est, non parcere, sed misereri,

      Et festinando ferre levamen ei.

Hic opus, hic opus est, ut diffundamus abunde,

      Et demus larga munera magna manu.

Huic nihil omnino dives natura reliquit,

3390

      Haec eget, hic opus est ut faciamus opem.

Ista sua nunquam virtute resurgeret; isti

      Est pietatis opus ferre salutis opem.

Si cadat ista semel, non est qui sublevet eam.

      Nec quicquam proprium quo relevetur habet.

3395

Pauper, inops, et egens, quam sic natura creavit,

      Insita quod miserae gratia nulla manet.

Non quem fortuna, sed quem natura beavit,

      Munere virtutum divitis omen habet.

Contra naturam nihil inseruisse valemus,

3400

      Nec volumus, nisi quod de ratione licet.

Intus et exterius eadem natura manebit

      Quae prius extiterat, sed status alter erit.

Quodque nequit fieri, naturam degenerare

      Nolumus, iniustas non decet esse deas.

3405

Res et opes adiici possunt, extraque liniri

      Naturae salva proprietate sua.

Nos igitur, quibus est super his collata potestas,

      Demus abundanti munera magna manu,

Divitias, et opes, census, fundos, et honores,

3410

      Praedia, montana, pascua, prata, greges.

Vrbis et istius dominam statuamus eandem,

      Vt nihil in nostro munere desit ei.

Haec mea multotiens genitrix narrare solebat,

      Cuius me certe non meminisse pudet.

3415

Talibus exemplis in religione frequenter

      Multa solent fieri, quae ratione carent.

Hic modus esse solet in religione, magister,

      Illud oportebit te quoque saepe pati.

Illud ubique viget, haec sunt specialia multis,

3420

      Hic praelatorum mos malus esse solet.

Haec sunt quae faciunt inconvenientia multa,

      Et ne conveniant pastor ovesque gregis.

Haec sunt quae pariunt in religione ruinas,

      Scandala, contemptum, schismata, damna, dolum.

3425

Caetera cum possit multis obnoxia virtus,

      Contemptum proprium dissimulare nequit.

Nil gravius laedit mentem, nil altius urit,

      Quam cum virtutum munera spreta iacent.

Caetera cum soleant etiam cum tempore labi,

3430

      Hoc animum nunquam deseruisse solet.

Vulneris hoc genus est, quod per medicamina crescit,

      Et gravius tractu temporis ulcus habet.

Aspidis hoc animo fac instillare venenum,

      Cui nihil antidotum praevaluisse potest.

3435

Contemptum proprium qui ferre potest patienter,

      Caetera de facili sustinuisse potest.

Omnia cum soleat victrix patientia ferre,

      Victa sub hoc onere succubuisse solet,

Talia dicenti subito de nare sinistra

3440

      Frigidus erupit sanguis, et ipse brevis.

Quo statim viso dixit Burnellus: Iniquum

      Portendunt aliquid talia signa mihi.

Olim, nocte prius quam caudam mane molossi

      Surripuere meam, contigit illud idem.

3445

Prospera det Dominus mihi nunc! et ab omine duro

      Eruat! inque bonum sit cruor iste, precor

Omni mane suo currens lepus et capra clauda

      Obvia sint illis, qui mala nostra volunt!

Noctua prima precor sit avis quae mane sereno

3450

      Exeat, occurrens hostibus atra meis

Obvia nens veniat lanam de vellere nigro,

      Deque talo taxi foemina nuda pedes!

Mane senex calvos, et vespere crine soluto

      Hostis in occursum curva feratur anus.

3455

Obvius occurrat utrique coloris eisdem

      Obstipo monachus vertice, voce carens.

Pauperis aut viduae veniens de funere tristi

      Presbyter, iratus ipse salutet eos.

Ad levam bufo transversus, corpore toto

3460

      Eis prior occurrat et ferat ipse pedem.

Quique solet dici pestisque nocentior omni,

      Rusticus, occurrat hostibus ipse meis.

Vix ea fatus ita, cum rusticus ecce cruentus

      Intrat, et acclaudens ostia, dixit ita:

3465

O Burnelle, mihi multos quaesite per annos,

      Et nunc fortuitu vixque reperte tamen!

En ego! Bernardus, dominus tuus! en ego, certe

      Sub quo praeterita crimina cuncta lues.

Huc ades, accede! mecum gradieris ad urbem

3470

      Vnde recessisti nocte, patrando dolum.

Et novus annus erat, et sabbata sacra fuerunt,

      Tempore quo scelus hoc ausus es atque nefas.

Et, bene si recolo, postquam me deseruisti,

      Quatuor aut quinque lustra dedere locum.

3475

Iam senio fractus, iam viribus atque vigore

      Corporis effractus, diceris esse senex.

Absit ut alterius quicquam, nisi forte coactus,

      Sive libens facias, absque labore tamen.

Vsibus addictus tantummodo cotidianis,

3480

      Nil facies, nisi quod paucula ligna feres.

Sportellas aeneas geminas, duplicesque farinae

      Saccos, meque super; nec grave pondus ego.

Dixit, et iniecto capiti de more capistro

      Duxit, et abduxit, fuste docente viam.

3485

Et ne forte fugam rursus meditetur iniquam,

      Subtrahat et domino debita pensa suo.

Funditus abscidit aurem Bernardus utramque,

      Cautior ut fieret cauteriatus ita.

Tunc Burnellus ait Bernardo: Nunc scio vere,

3490

      Vertice cum cauda conveniente mea,

Quod mihi sit verus sanctusque propheta locutus

      Parisius dudum, dum meditarer ibi.

Hic quasi praeterita narravit saepe futura,

      Multaque praedixit non memoranda modo.

3495

Quicquid enim factum vel dixerit esse futurum,

      Fecerunt factis verba secuta fidem.

Saepius ille mihi de te quoque multa locutus,

      Plurima praedixit que memorabor adhuc

Nam nihil in terram cecidit quaecunque locutus,

3500

      Nec sunt privata pondere verba suo.

Saepe meos casus, et quae ventura super me

      Viderat, exposuit praescius ille mihi.

Prospera quinque mihi praedixit adesse futura,

      Postquam praeterita quinque sinistra forent.

3505

Quatuor ex quinque iam praeteriere sinistris,

      Quae mihi praedixit ille propheta meus.

Quinta mihi superest, sed et ipsa novissima, plaga,

      Quam sum passurus, perpetiorque modo.

Vltimus ille dolor erit ultimus ille dolorum

3510

      Terminus, et tanti meta laboris adest.

Vltima plaga mihi finem requiemque laborum

      Conferet, et voto perfruar ipse meo.

Namque meis iam quinque malis modo sic superatis,

      Mox totidem venient prospera fata mihi.

3515

Rusticus hic nequam, velut extitit ante dolorum

      Principium nobis, sic quoque finis erit.

Prima mali causa, contrarius atque rebellis

      A puero coepit rusticus esse mihi.

Prima status nostri per eum mihi quaestio mota,

3520

      Namque prius toto tempore liber eram.

Callidus ille prior sibi me servire coegit,

      Fecerat et multum ferre laboris onus.

Sed vice conversa finem vexatio nostra

      Vnde prius coepit est habitura suum.

3525

Non ego, crede mihi, sed rusticus ille malignus

      Praestitit exemplum principiumque mali.

Vnde suis meritis condigna rependere, certe

      Non erit indignum sed pietatis opus.

Lex antiqua iubet pro membro reddere membrum,

3530

      Dentem dente, pedem restituisse pede.

Sic ego Bernardo faciam, nisi forte, quod absit,

      Fata vocent aliis quam mea vota velint.

O si Bernardus quae sunt ventura videret,

      Et quam Burnellum gloria magna manet.

3535

Non ita me premeret virga, baculoque feriret,

      Nec ferrum faceret in latus ire meum.

Sed potius prostratus humi, vestigia nostra

      Pronus adoraret porrigeretque preces.

Talia Burnello secum meditante, Cremonam

3540

      Intrat, et est domino subditus ipse suo.

Contigit interea Bernardo res memoranda,

      Quae satis in tota nota Cremona fuit.

Fama frequens populi, ne tempora gesta senescant,

      Annorum senio consuluisse solet.

3545

Fama frequens populi rerum facies redivivas

      Suscitat, et veteres res facit esse novas.

Damae venustatis, moritura tempora nobis

      Fama frequens redimit, gesta priora docens.

Tres habuit pueros pauper Bernardus alendos,

3550

      Quarta fuit coniux, quintus asellus erat,

Ille domus dominique sui substantia tota

      Solus erat, quamvis parva parumque valens.

Ad fora ligna trahens, sese dominumque domumque,

      Quinque labore suo solus alebat eos.

3555

Contigit ergo semel quod cum Bernardus ab urbe

      In nemus exisset ipse comesque suus,

Audirent hominis velut existentis in antro

      Vox foret exclamans, auxiliumque petens.

Haesit et obstupuit primo Bernardus, at inde

3560

      Imposuit fronti signa sacrata crucis,

Discernensque modum clamoris, vocis acumen

      Corporis humani comperit esse sonum;

Designansque locum, quo vox diffusa per auras

      Clarius auditur, ire parabat eo,

3565

Sicque sonus vocis, vox verbi nuncia, tandem

      Nosse dat expressa verba quid ipsa velint.

Nobilis atque potens, vir magnus ab urbe Cremona,

      Forte Dryanus erat, dives et ipse nimis,

Qui cum saepe canes sequeretur, amore ferarum,

3570

      In foveam lapsum contigit esse semel.

Os erat angustum foveae, sed lata deorsum,

      Atque profunda nimis et tenebrosa fuit.

Corruerantque simul in eam leo, simia, serpens,

      Cum quibus et quartus ipse Dryanus erat.

3575

His tribus in foveam lapsis, collapsus et ipse,

      Hospes et invitus coeperat esse comes.

Quisque sibi timuit, tacuitque, timore coactus,

      Praeter eum cui vox aucta timore fuit.

Quarta dies aderat ex quo, clamore lugubri,

3580

      Quaesierat vana voce salutis opem.

Qua tamen excitus venit Bernardus, et illum

      Poscit ut exponat quis sit, et unde refert.

Ille, Dryanus, ait, miser et miserabilis hic sum,

      Qui nuper fueram maior in urbe mea.

3585

Quisquis es, accede; fer opem miserumque misertus

      Extrahe; pro certo praemia magna feres.

Quicquid in humanis rebus mihi competit, illud

      Pro mercede tua dimidiabo tibi.

Quoque magis possis securior esse, Deorum

3590

      Per sacrosancta numina iuro tibi.

Talibus auditis, spe lucri ductus ad antrum

      Rusticus accedens acceleravit opus.

Vimine contextum funem dimittit, at illum

      Simia corripiens, exit, abitque cito.

3595

Tunc ita Bernardus Sathanae phantasmate lusum

      Se reputans, dixit, Vah! quid ineptus ago?

Ecce quod extraxi? dum debuit esse Dryanus,

      Daemone fallente, simia magna fuit.

Est locus infaustus, vox daemonis, arsque maligna

3600

      Me male subvertit, meque fefellit ita.

Ergo revertar ego, signo crucis intitulatus,

      Ne quodcunque malum possit obesse mihi.

Talia dicentem magno clamore Dryanus

      Advocat, adiurat, multiplicatque preces.

3605

Et ne delusum sese phantasmate credat,

      Commemorat sanctos et sacra verba refert.

Postulat ut funem rursus dimittat in antrum,

      Praemia ne pereant percipienda sibi.

Vincit amor lucri, rursum remittit ad ima

3610

      Funem, sed frustra, spe pereunte sua.

Funibus immissis serpens exivit ab antro,

      Horridus aspectu, delituitque cito.

Quo viso, Bernardus ait, Tua dona, Dryane,

      Respuo, cuncta tua sint tibi, tuque procul!

3615

Daemonibus plenus locus hic, phantasmata terra

      De gremio profert, et nova monstra parit.

Iamque recessisset fugiens, sine spe redeundi,

      Spes nisi lucrandi detinuisset eum.

Spes et amor lucri cupidum vicere, Dryano,

3620

      Quas promissa iuvant multiplicare preces.

Ordine quo supra, misero remanente Dryuno,

      Funibus immissis exiit ante leo

Quam vel eos posset subito discernere visu,

      Vel celeri missos corripuisse manu.

3625

Palluit inspecta Bernardus ad ora leonis,

      Concutit et gelidus omnia membra timor.

Nec remanere putat tutum, nec voce timorem

      Prodere, nec celerem corripuisse fugam.

Si fugit, ecce! fame longa stimulante coactus

3630

      Circuit esuriens ore fremente leo.

Si manet, exosus locus est, quia daemone plenus,

      Exactoque die nox metuenda venit.

Viribus elapsi sensum timor ebibit, artus

      Deficiunt, domino deficiente suo.

3635

Auget et ipsa secum vox exclamantis in antro,

      Importuna satis, et miseranda nimis.

Spondet opes, et agros, turrita palatia spondet;

      Quicquid spondere corde vel ore potest.

Iamque tot addiderat precibus promissa, quod ipsa

3640

      Vox simul et ventus deficiebat ei.

Et pietate sua, nisi plus innata cupido

      Bernardum traheret ad pietatis opus,

Dixissent pariter et vox et vita tu autem

      Suppremumque vale cuncta, Dryano, tibi.

3645

Sed quia cuncta facit vincitque pericla cupido,

      Convertit cupidi vota viamque viri.

Ardet anhela sitis, et, spe fallente laborem,

      Amplius accensa crescit avara fames.

Funibus immissis tandem Bernardus ab imo

3650

      Carceris horrendi triste levavit onus.

Vtque solent crebro varii contingere fines

      Casibus in variis, praecipueque malis,

Cum prope iam putei foret egressurus ab ore,

      Inque pedem laetus depositurus humo,

3655

Rupto fune miser rursum cecidisset ad ima,

      Ne cita Bernardi dextra tulisset opem.

Qui subito casu rapiens, retinensque ruentem

      Longius abstraxit, restituitque suis.

Sic patriae domuique suae rebusque Dryanus

3660

      Redditus, evasit damna, pericla, necem.

Quo facto, Bernardus adest, poscitque Dryanum

      Vt firmata fide pacta tenere velit.

Quem quia mutata facie considerat, olim

      Facta recordatur, et sua pacta petit;

3665

Et si non possit. servare per omnia pactum,

      Vel saltem pacti pars quota detur ei.

Ille sed e contra pactum negat, huncque furoris

      Arguit, et canibus arcet ab aede sua;

Quoque magis cogat miserum reticere, minatur

3670

      Privandum capitis proprietate sui.

Obstupefactus ad hoc verbum, Bernardus ab aula

      Festinans, digito comprimit ora suo.

Compertoque satis quod sit metuenda potestas,

      Atque quod interdum divitis ira furor,

3675

Tutius esse putat linguam cohibere, Dryanum

      Quam de promisso sollicitare suo.

Nam cui sunt etiam suspecta silentia, certe

      Verba magis fieri suspiciosa solent

Divitis offensam non est incurrere tutum,

3680

      Cuius rara fides, et metuendus amor.

Cumque die quarto silvam Bernardus adisset,

      Burnello dominum more sequente suum,

En leo deposita solita feritate, ferinis

      Carnibus oblatis, annuit ore, pede.

3685

Sicque vicem meritis referens gratesque rependens,

      Et sic quaque potest parte iuvare iuvat

De grege cervorum quod pinguius esse putabat

      Abstulit, et domino contulit ipse suo.

Vertice submisso, nec dum retinente leone,

3690

      Venit et in dorso simia ligna tulit.

Lignorumque struem posita prope quam prius ipse

      Fecerat ex sicco, praemia monstrat ei.

Quam sibi tollendam se collegisse revelat

      Nutibus et signis officiosa suis.

3695

Nec semel aut iterum fuit hoc iterare, sed omni

      Quo Bernardus adest constituere die.

Haec duo cotidie carnes et ligna parata

      In nemus adveniens accipiebat ibi.

Sed neque serpenti labor est impensus inanis,

3700

      Munere qui modico maxima dona dedit.

Nam semel accedens supplex, similisque volenti,

      Si posset, grates voce referre sua.

Faucibus inclusam gemmam dimisit ab ore,

      Imposuitque manu suscipientis eam.

3705

Neve moram faciens facerent collata minoris

      Ponderis aut precii dona timore sui.

Protinus effugiens, doni dantisque favorem

      Auget, et obtentu fit fuga grata suo.

Cuius enim non est praesentia grata videnti,

3710

      Dona parum sapiunt, et sua verba minus.

Talia Bernardus cernens sensumque ferarum,

      Factaque dinumerans, hinc stupet, inde probat.

Carnes, ligna, lapis, quae dant leo, simia, serpens,

      Moribus ingenuas praedicat esse feras.

3715

Bestia pro meritis dum praemia digna rependit,

      Arguit ingratos immemoresque boni.

Quod bene Bernardus, male respondente Dryano,

      Pro meritis tantis se didicisse probat.

Munere donatus tanto Bernardus ad urbem

3720

      Festinat, laeto corde iuvante pedem;

Atque sui lapidis vires cognoscere quaerens,

      Artifices lapidum sollicitare studet.

Sed lapis ignotus, nec in urbe repertus eadem

      Antea, scire negat insita dona sibi.

3725

Quem, tamen aeris egens, tandem distraxit, et auri

      Pondere pro triplici fecit abesse sibi.

Cumque domum rediens vellet numerare monetam,

      Quam retinere magis quam numerare iuvat.

Quem modo vendiderat lapidem, preciumque tenebat,

3730

      Impositum loculis comperit esse suis.

Quem retinere volens, timuit, quia principis illum

      Emerat eunuchus, vir bene notus ei.

Vnde celer veniens, simulans errore retentum,

      Reddidit emptori fida timore manus.

3735

Vix Bernardus erat intra sua tecta receptus,

      Cum lapis in loculis ecce reversus adest.

Reddidit eunucho rursus velut ante relatum,

      Sed redeunte domum rursus et ipse redit.

Iamque reversus erat totiens quotiensque relatus,

3740

      Et vice conversa res variata fuit,

Quod murmur populi regis pervenit ad aures,

      Et rumor lapidis se referentis ita

Qui, novitate rei ductus, praecepit adesse

      Non lapidem solum sed simul hunc et eos.

3745

Partibus accitis, mixtus cum divite pauper

      Intrat, et ingressus atria lata replet.

Sub damno capitis, sub conditionis et urbis,

      Subque fide Christi, quaque tenentur ei,

Rex iubet ut si quis factum factique tenorem

3750

      Noverit, impune dicat, et absque metu;

Quae sit causa latens, quanam ratione lapillum

      Collatum totiens, nil retinere queat;

Vnde sit allatus, vel qua regione repertus,

      Quod sit ei nomen, gloria, si qua latet.

3755

Surgit ad hanc vocem, poscensque silentia solus,

      Bernardus regis procidit ante pedes;

Exurgensque statim, positoque timore, resumptis

      Viribus ebibitis, ora resolvit ita:

Quatuor in puteum nuper cecidere profundum,

3760

      Ex quibus unus homo tresque fuere ferae.

Exitus omnis eis fuit interdictus, et esset

      Tempus in omne suum, ni mea cura foret.

Namque loci positu puteus fuit, ordine tali

      Depositus, caeca nocte tegente diem.

3765

Dum nemus ingrederer, solo comitatus asello,

      Auribus insonuit vox miseranda meis,

Quam dum persequerer, multo discrimine tandem

      Assequor, inquirens quaeve vel unde foret.

Quae mihi respondit, quoniam foret illa Dryani,

3770

      Qui iam factus erat quatriduanus ibi.

In puteum lapsi fuerant leo, simia, serpens,

      Hospes et ipse tribus quartus adauctus erat.

Sed tamen id tacuit, ne me terreret eorum

      Nomine prolato, corriperemque fugam.

3775

Sed de post facto res est patefacta, fuitque

      Nota satis misero, teste labore meo.

Anxius ille nimis mortisque timore coactus,

      Hinc spondebat opes, inde petebat opem.

Iuravitque mihi per numina summa, suumque

3780

      Baptisma, Christi per caput atque pedes;

Per sanctum Iacobum, per Thomam Cantuariensem,

      Quos etiam nudo vovit adire pede;

Quod mihi res et opes, sed et omnia dimidiaret,

      Si meus inde labor tollere posset eum.

3785

Spes et amor lucri multum suasere, Dryano

      Multiplicante preces, ut misererer ei.

Sed plus, teste Deo, vicit miseratio mentem,

      Persuadendo simul vimque ferendo mihi.

Artibus ergo meis, multo comitante labore,

3790

      Quid factum fuerit facta loquuntur adhuc.

Quod leo, quod serpens, quod simia non perierunt,

      Non ego Bernardus causa, sed ille fuit.

Nam, nisi propter eum, quia caetera turba latebat,

      Qua prece, quo precio, curque gravarer ego?

3795

Quatuor extraxi, fuit ille novissimus horum,

      Cum quibus et primum nollet habere locum.

Vltimus exivit sed vix tardeque Dryanus,

      Non quia tardus ego, sed gravis ille fuit.

Ergo gravem dixi, quem multo tum graviorem

3800

      Optarem stricto iure fuisse meo.

Rupta forent utinam mea vincula cuncta repente,

      Et me frustrassent arsque laborque meus.

Funibus abruptis, puteus clausisset iniquum,

      Texissetque suum nox tenebrosa caput.

3805

Reddidit obsequium dignum mihi cura ferarum,

      Et maiora dedit dona labore meo.

Nam leo cotidie carnes de caede ferarum

      Praestat, et adventum praevenit ipse meum.

Simia ligna legit, que tuto lecta reponit,

3810

      Inque loco certo praeparat illa mihi.

Haec quotiens quantumque volo mihi tollere tollo,

      Tanquam pro meritis certa tributa meis.

Hunc etiam lapidem serpentis ab ore recepi,

      Propter quem praesens quaestio mota fuit.

3815

Cui tamen, an alia, quam quod nequeat retineri,

      Insita sit virtus, nescio, teste Deo.

Haec ita sunt, domine mi rex; aliterque locutum

      Quam fuerit servum non reor esse tuum.

Ipse velim, sine me quaeras, faciasque requiri,

3820

      Vera rei series quae sit, et an sit ita.

Praemia veridicus capiam, falsumque locutus

      Si fuero, gladio vel cruce plectar ego.

Talibus auditis, rex iussit adesse Dryanum;

      Nec mora, iussus adest, inficiatur opus.

3825

Sed quia de facto regi constabat, et ipsa

      Res fuit indiciis certificata tribus,

Protulit edictum, vel consentire Dryanum,

      Vt cum Bernardo dimidiaret opes,

Vel quod per triduum putei loca nota subiret,

3830

      Adiunctus tribus his cum quibus ante fuit.

In commune placet cunctis sententia regis,

      Bernardoque satis res ita gesta placet.

Maluit ergo sua se dimidiare Dryanus,

      Et servare simul pacta fidemque suam,

3835

Quam se fortunae tali committere, totum

      Quae sibi subriperet dimidiando nihil.

Dimidians igitur Bernardo cuncta, Dryanus

      Tristis et invitus dimidiata dedit.

Nec minus ingrati nomenque notamque perennem,

3840

      Incurrit facti conditione sui.

Ex tunc Bernardus fit dives, flente Dryano,

      Quod sic perdiderat tanta, dolore gravi

Taliter ecce luunt ingrati saepe, quod ipsi

      Non reddunt digna praemia pro meritis.

3845

Expedit idcirco melius quandoque dedisse,

      Corde libenti, quam detinuisse manum.

Maxime pro meritis impendere praemia digna

      Est pietatis opus, et iubet ista Deus.

Non hominis labor, aut opus, usque moretur apud te

3850

      Mane, quod hinc non sit clamor in aure Dei.

Et nova lex dicit quod quilibet est bene dignus

      Vir mercede sua, teste labore suo.

Ergo qui non dat, dum tempus postulat, aut res,

      Suscitat ipse sibi damna nociva nimis.

3855

Cedat in exemplum cunctis viventibus ista

      Burnelli vita, nam docet auctor ita.

Non quod verba sonant, sed quicquid mystice signant,

      Scrutetur lector caute quid ipsa velint

Designare sibi, poterit tunc forte videre

3860

      Plura pericla mali iure cavenda sibi

Nam sunt nonnulli transcendere magna volentes,

      Et nituntur ad hoc nocte dieque simul,

Qui dum magna petunt, et talia certe laborant,

      Saepe repente ruunt, saepeque deficiunt.

3865

Contra naturam vel sortem quaerere quicquam,

      Nemo potest illud reddere vel facere.

Burnello teste, qui, dum quaesivit inepta,

      Semper permansit quod prius ipse fuit.

Est igitur felix aliena pericula cautum

3870

      Quem faciunt, formant et ratione regi.

Plura loqui possem, sed nolo scribere plura,

      Sufficiant ista carmina tam modica.

Te precor ergo pia prece, si quid lector in illis

      Inveniat vitium vel ratione carens,

3875

Corrigat ipse pie, me commendando Mariae

      Felici Nato, quod roget omnis homo!