Postquam tristis hiems Zephyro spirante recessit,
Grando, nives, pluviae, consuluere fugae;
Terra, parens florum, vires rediviva resumpsit,
Exeruitque caput exhilarata suum.
5
Ver, caput atque comes aestatis, in otia curas
Laxat, et ablato frigore flore nitet.
Vernat fronde nemus, vestitur gramine tellus,
Veris odoriferi spirat ubique vapor.
Quicquid hiems hiemisque graves rapuere ministri,
10
Reddidit aestatis gratia vere novo.
Veris ad imperium surgens statione soluta,
Clausa sub aestivo carcere cedit hiems.
Flavit levi Zephyro dum ver lascivit in herbas,
Aestas multiplici flore maritat humum.
15
Temporis atque loci facie redeunte serena,
Saltibus et silvis redditur exul avis.
Quaeque diu siluit philomena silentia solvit,
Voce sua redimens verba negata sibi
Cuius ad exemplum, sterili torpore remoto,
20
Morem temporibus qui gerit, ipse sapit.
Ergo quid hic latitas? quid, parve libelle, moraris?
Ne mecum pereas, et cito rumpe moram.
Pergere securus poteris quocumque placebit,
Nil sibi quod cupiat praedo cruentus habes.
25
Neve reformides propterque pericula cesses;
Est via tuta tibi; liber, abire potes.
Cur t quia secure coram latrone viator
Cantabis vacuus cum nisi verba feras.
Nec tamen unde venis, vel quo mittente, vel ad quem,
30
Dixeris, aut subitae qua tibi causa viae.
Omnia sint suspecta tibi, semperque timere
Sollicitus studeas quicquid obesse potest.
Non quia laesisti quemquam, nec feceris unde
Debeat infestus quilibet esse tibi;
35
Sed quia multotiens multi quo non meruerunt
Ex odio domini deperiere sui.
Crimen ob alterius multi cecidere, fiuntque
Plus aliena mali quam sua causa sibi.
Ne nihil ergo tibi valeat nocuisse vianti,
40
Haec duo verba tene, dic bona, facque bene.
Neve tuos timeas hostes, in rebus agendis
Non sic securus sollicitusve nimis.
Nec nimium facilem nec difficilem nimis esse
Te volo, sed medium velle tenere locum.
45
Non usurpabis quicquam quod vendicet alter,
Sed eis contentus conditione tua.
Non opibus studeas, ne sit suspecta potestas,
Que leviter tollit parta labore gravi.
Paupertas tutum, sed non facit esse disertum;
50
Si sapias omni tempore dives eris.
Novit abundare sapiens, et novit egere,
Insipiens omni tempore pauper erit.
Multa scias cum nil habeas, sic dives haberi
Et liber poteris, teque tuoque frui.
55
Nec pretiosa putas studeas vel parta tueri
Quae possunt adimi iure dolove tibi;
Non tibi res propria sed res aliena videtur
Quam fortuna potest tollere sive dare.
Vt tibi sit proprium quod habes, et non alienum,
60
Tu quod habent alii deforis intus habe.
Sint tibi divitiae, sed quae comitentur ubique,
Nec possint dominum deseruisse suum.
His comitatus erat, licet incomitatus abiret,
Exul ad ignotos Naso poeta Getas.
65
Ecce viae comites dedimus, ne devius erres,
Hi comitentur iter nocte dieque tuum.
Vt quid adhuc dubitas, nectisque moras in eundo,
Et cupis invito me residere domi.
Plurima causaris, et te nescire fateris
70
Quis status atque modus debeat esse tuus;
Quis cultus, quas lingua tibi, quis gestus habendus,
Quove loqui liceat quove tacere loco;
Qui mores hominum, quae consuetudo locorum,
Curia cur reprobet ista, vel illa probet;
75
Quid cui conveniat, quo tempore quid sit agendum,
Rebus in incertis quae sit habenda fides.
Quod petis, expediam, paucis breviterque docebo
Te quibus addictum legibus esse velim.
Nolo rudem nimium, sed nec nimis esse facetum,
80
Nec videare sequi summa vel ima nimis.
Tempore sive loco sis circumspectus in omni,
Nec levis in gestu, nec nimis esto gravis.
Damna pudicitiae redimas sectator honesti;
Sobrius esse stude, pectore, voce, manu.
85
Iustitiae cultor maneas, dissuasor iniqui,
Consona sint verbis singula facta tuis.
Sordida ne maculent mundam tibi munera dextram,
Suspectos Danaos et sua dona time.
Omnia sint odio quas non commendat honestas;
90
Quicquid honestati convenit, illud ama.
Hic status, iste modus est, hic tibi cultus habendus,
Qui placeat sola simplicitate sua.
Lumina, lingua, manus, nulla ratione vagentur,
Sed sint perpetuo carcere clausa tibi.
95
Haec tria conservant vitam, mortemque ministrant;
Haec tria custodias tempus in omne tuum.
Haec tria sunt quae se semper servantia servant,
Spretaque dant sperni conditione pari
Ista precor serves, ut tu serveris ab istis,
100
Hae tua vota regant si meus esse velis.
Haec tria sunt hominis speculum quo cernitur extra
Quicquid in archano pectoris intus habet.
Haec tria sic homine sese comitantur in omni,
Exponant dominum semper ut ipsa suum.
105
Haec tria non possunt morum non esse fidelis
Interpres, tribus his se probat omnis homo.
Haec tria sub tanta semper gravitate gubernes,
Vt nunquam levitas fraena relaxet eis.
Haec tria si serves, aliorum discere mores
110
Et levius poteris composuisse tu.
Haec tria te facient virtutis amore placere,
Et quibus ista placent displicuisse nequis.
Forsan adhuc quaeris quae sunt quae curia curet,
Cur leviter reprobet ista vel illa probet.
115
Curia curat opes, inopum fastidit amores,
Nausea divitibus pauper amicus adest.
Curia suspendit tales in poste salutes,
Quae vacuis manibus nil nisi verba ferunt.
Curia sollicitas parit omni tempore curas,
120
Et facit ut placeant aspera, dura iuvent;
Gratia cuius, amor cuius, constantia cuius,
In pretio pretium constituere suum.
Curia cura gravis, labor improbus, error inanis,
Otia multa serit, seria nulla sequens.
125
Ridet, adulatur, et fingit amare quod odit,
Sicque quod est album praedicat esse nigrum.
Plurima si dederis, modicum tibi forte refundet,
Colligat ut rursum fertiliore manu.
Curia quos hodie submissa voce salutat,
130
Cras subsannabit sorte cadente sua
Curia, crede mihi, sine munere nescit amicum,
Munera si dederis hostis, amicus eris.
Suscipit ad pondus, trutinatque negotia quaevis,
Reddit et ad pondus omnia lance pari.
135
Nec tamen ad pondus ratione reponderat aequa,
Sed redimit gravia pondera saepe levi.
Munera parva probat, promissaque grandia spernit,
Et vacuas surda suscipit aure preces.
Curia non curat quemquam sine munere cuius
140
Pendet ab obsequio gratia, vita, salus.
Curia causa mali, vitii schola, fabrica falsi,
Fomes luxuriae, fons et origo gulae.
Sed de fallaci fieret si forte fidelis,
Disceret et cursum dedidicisse suum.
145
Posset adhuc merito nomen famamque mereri,
Quam constat meritis demeruisse suis.
Non tamen haec dicas cum tu perveneris illuc,
Et prodas dominum nuntius ipse tuum.
Sed magis accelerans memori mandata reconde
150
Pectore festinus, ique redique cito.
Dum peregrinaris vultum sapias peregrinum,
Vox quoque cum veste sit peregrina tibi.
Postquam transieris pontes, vada, stagna, paludes,
Est quibus Elysii gloria septa loci,
155
Virginis Eldrethae venies devotus ad aram,
Dignaque pro meritis dona precesque dabis.
Praesulis inde domum tacito pede solus adibis,
Qua tibi dant patulam claustra gradusque viam.
Si tibi porta patet, mox ingrediaris ut hospes,
160
Mixtus ut hospitibus interiora petas.
Non tamen accedas donec plebs tota recedat,
Et vacet hora, locus, praesul, et ipse tibi
Tunc habitu posito vultuque simul peregrino,
Ante salutatum pronus adibis herum.
165
Lingua tamen caveas ne sit materna, sed illa
Quam dedit et docuit lingua paterna tibi
Excipiet vultu te quo solet omnia laeto,
Quaque nequit larga non habuisse manu.
Indutusque suam quam nec gravis abstulit unquam
170
Ira viri faciem vina petita dabit.
Vimque tibi faciet Cererem redimente Lyaeo,
Servato patriae more modoque loci
Tu tamen esto memor cui, quis sis missus, et a quo,
Ne tibi foecundus obstruat ora calix.
175
Praesulis ergo manu facieque potitus amica,
Sollicitus caveas ne videare rudis.
Sed si te fuerit oculis dignatus et ore,
Offer quicquid habes officiosus ei
Nec leve vel modicum quicquam suppresseris, immo
180
Omnia fac pateant interiora tui.
Crimina pontifici studeas tua quaeque fateri,
Possis ut salvi praesulis ora tui.
Forte rubore gravi facies subfusa tacebit,
Plurima nec poterit omnia verba loqui.
185
Nulla tamen taceas, sed singula quaeque reveles,
Nec palpes vitium conscius ipse tuum.
Nec medicum timeas, nec ei tua vulnera celes,
Nam magis absconsa vulnera peius olent,
Quamque prius potuit facilis medicina salutem,
190
Postea vix valuit reddere cura gravis.
Et quia non tantum medici sed manus amici,
Tractabit levius vulnus amica manus.
Auribus hinc tutis nec ab ulla parte timendis,
Securus poteris dicere quicquid habes.
195
Ergo nihil dubites, nec te pavor aut pudor urat,
Quin pateant medico vulnera cuncta tuo.
Ipse quod hinc sanum quod viderit inde secandum
Dicat, et arbitrio cuncta relinque suo.
Esto tamen patiens, quoniam diuturna secari
200
Vulnera non possunt absque dolore gravi.
Et resecare semel praestat quam saepe dolores,
Et breve tormentum quam tolerare diu.
Vtile cauterium quod ad omnia vulnera praestat,
Quod simul atque semel omnia sana facit.
205
Omnibus expositis quicquid tibi dixerit ipse,
Hoc fac et vives tempus in omne meum.
Si stes, stabis ei, si forte cadis, cadis illi;
Seu stes, sive cades, non minus eius eris.
Si non cancellat te cancellarius, immo
210
Approbat, ulterius irreprobatus eris.
Pontificum flori si complaceas Elyensi,
Non potes aut poteris displicuisse mihi.
Quicquid enim de te dictaverit ipse sequendum,
Hoc sequor hocque sequar, tuque sequeris idem.
215
Ipse tibi nomen dabit, et tibi nominis omen,
Vivat ut illius nomen in ore tuo.
Sicque relativo praesul gaudebit honore,
Cui tribuit vitam vivat ut eius ope.
Hoc decedenti debet praestare superstes,
220
Alter ut alterius sit sine fine memor.
Postquam pontificis fueris satis ore sereno,
Vsus et alloquio pocula dante mero.
Silicet atque vacat monachorum claustra subibis,
Portans multiplicis verba salutis eis.
225
Protinus occurret meus ille tibi Nicholaus,
Dicere nec Petro vix patietur, ave.
Totus in amplexus et in oscula tantus abibit,
Cedat ut anguillae filia febris ei.
Organa nec deerunt, licet ordinis hora reclamet,
230
Virginis Eldrethae festa redisse putes.
Ergo, liber, propera, tibi nec baculus neque pera
Deficit, aera tibi sunt satis atque cibi.
Perge, nihil dubites, fuge iurgia, subtrahe lites,
Ne sit terrori vivere sive mori.
235
Perge, nec expensis parcas dum sol Elyensis
Extat et extabit seque videre dabit.
Perge, nec expecta, patet exitus, et via recta;
Fasta sed et prona sunt tibi, sintque bona.
Perge libens, perge, lacrimas preme, lumina terge,
240
Quodque facis nolens fac videare volens.
Si mihi credideris nulla ratione moreris,
Perficies leviter hoc brevitatis iter.
Nec timeas enses, quia seu statuant Elyenses
Praelia, sive ioci sint ibi more loci,
245
Praesule tutus eris, vita votoque frueris,
Legatusque tibi non erit hostes ibi.
Nec cancellatus, sed ab ipso canonizatus,
Iure reverteris, sicque perennis eris