Nigellus de Longo Campo passio Laurentii

Testo base di riferimento: J. M. Ziolkowski, 1994


Palma triumphalis roseo redimita cruore

Diuitiis cunctis digno precellit honore.

Palma triumphalis uictores iure coronat;

Gaudia post luctum, uitam post uulnera donat.

5

Gloria martyrii, quam ditat honor specialis,

Dignum laude docet quem ditat gloria talis.

Gloria martyrii, fuso licet empta cruore,

Inter celicolas quodam prefulget honore.

Gloria martyrii, sit fas michi uera fateri,

10

Celsior est toto quam possit ab orbe uideri.

Sanguinis hanc precio precioso promeruere

Hii qui propter eam morti sua seque dedere.

Huius opes uarii uario meruere labore,

Dum non succubuit constantia uicta timore.

15

Omnibus uera fides fidei feruebat amore;

Pena tamen dispar, dispar quoque lux in honore.

Spes et amor fidei fidei succendit amorem,

Que tormentorum dat non sentire dolorem.

Vnica spes patrie falli uel fallere nescit

20

Vixque moras patitur, tanto feruore calescit.

Huic coniuncta fides facit omnibus omnia posse

Et sperare quod hic non est possibile nosse.

Hec spes, ista fides, amor hic nichil edocet esse

Quod uelut aura leuis sic est transire necesse.

25

Hec spes, ista fides, amor hic uirtutibus almam,

Inclite Laurenti, tibi dant super ethera palmam.

Hec tria iuncta simul te primum predocuere

Qua sit iter superis, qua uite sit uia uere.

Hec tria te primum docuerunt spernere mundum,

30

Cor tibi reddentes cum casto corpore mundum.

Sic amor attraxit, sic spes firmauit amorem

Sicque fides mortis dat non timuisse timorem.

Ista fides, hic amor, spes hec in te reuirescunt

Et uelut ex uno tres hec de stipite crescunt.

35

Hic tibi fecit amor mentis calcare tumores;

Ista fides docuit primum componere mores.

Spes dedit in penis penitus contempnere penas,

Carceris antra, minas, uirgarum flagra, catenas.

Ista minas hominum docuit contempnere diras,

40

Cratem, carbones tortoris, Cesaris iras.

Inclite Laurenti, uictor specialis in igne,

Confer opem meritis, ut possim scribere digne

Qualiter a Christo, certans pro nomine Christi

Sub Decio, palmam celestem promeruisti.

45

Musa, referre para quo tempore quoue locorum

Martyriique modum, quo uictor ad alta polorum

Ignibus assatus Laurentius atque probatus

Hinc est translatus, celestibus associatus.

Tempore quo <Sixtus> Romana sedit in urbe,

50

Sub Decio, uerbi dispensans dogmata turbe,

Exiit edictum Decio dictante ferale,

Quod licet in populis cunctis fuerit generale,

Contra Christicolas tamen extitit hoc speciale

Et fidei sectam sectantibus exiciale.

55

Intonat ergo minas Decii uox imperialis,

Qua datur in populis tandem sententia talis:

"Si quis in hoc populo qui circumquaque moratur

Inuentus fuerit qui Christum confiteatur,

Si non sacrificat, nobis placet ut moriatur;

60

Nec quemquam sexus, genus aut etas tueatur.

Nullus fortune sub casibus excipiatur,

Ne pietate sua pietas dampnum paciatur;

Sed sic stultorum neglectus corripiatur,

Vt per eum sapiens sapientior efficiatur.

65

Neue rebellandi populis audatia detur

Regia maiestas dum sustinet et miseretur,

Christicolas si quis abscondere forte probetur

Qualibet ex causa, similis sententia detur,

Vt reus ipse reis in tormentis societur,

70

Soluat ut inuitus penas quas sponte meretur."

Hec ita preconis dum uox declamat in urbe,

Fama trahit populos que crescit murmure turbe.

Iam uulgata satis regis sententia turbis

Non latuit clerum nec pontificem latet urbis,

75

Qui licet exterius senio frigescat, amore

Mens calet interius, nullo compressa timore.

Mens iuuenilis ei fidei succensa calore

Feruet et ad penas nimio festinat amore.

Approbat ergo mori melius pro nomine Christi

80

Quam seruare sibi uitam discrimine tristi.

Cesaris ergo parat uultum festinus adire,

Cum tamen hoc doceat uirtus, non impetus ire.

Non prohibebat cum nec gloria pontificalis,

Nec terrenus honor, sed nec timor imperialis.

85

Plus sapiebat ei uirtus quam gloria uana,

Spiritus attrite mentis plus quam caro sana.

Sicque bonus pastor curam dispensat ouilis,

Ne fieret per eum domini custodia ullis.

Sicque bonus pastor, summi pastoris amore

90

Exemploque nitens, ouibus quod predicat ore

Perficit ipse prius, ne uox sit dissona factis,

Dum neque pro lana neque pro dulcedine lactis

Pascit oues Christi; quia non est pastor carum

Qui sic pascit oues ut predo sit exuuiarum.

95

Non bene pascit eas qui profectus animarum

Despicit atque nichil nisi uellera querit earum.

Qui sic pascit oues in uanum nempe laborat,

Nam pastoris opus non uox, sed uita colorat.

Turpe quidem satis est, sed plus pastoris in ore,

100

Vox et opus parili si non sunt iuncta tenore.

Quisue neget duplici pastorem corde carere

Cuius facta docent quod dogmata dedocuere?

Consulit ergo sibi uir discretus sapienter,

Res et opes cunctas sumens, sed cuncta latenter,

105

Auxilio cleri uarioque iuuamine fultus,

Congregat, in populo fiat ne forte tumultus.

Quid moror? Interea Decius iam nocte ruente

Sixtum cum clero precepit adesse repente.

Sixtus ut hec audit, quia tanto feruet amore,

110

Gaudet et applaudit pedibus festinus et ore.

Admonet ergo suos presentis prospera uite

Spernere propter opes Christi dixitque "Venite!

Tempus adest, fratres, quo celica uita paratur,

Nemo metu mortis terrene concuciatur.

115

Inter opes opus est mortem timuisse futuram,

Non mortem carnis, sed mortem non morituram.

Nemo sue carnis spolium plus apprecietur

Morte triumphali, que celica regna meretur.

Plus caro quam uestis, plus corpore spiritus esse

120

Creditur et cunctis constat sic esse necesse.

Nemo magis penset pereuntis gaudia mundi

Quam bona que soli capiunt a crimine mundi.

Hi sunt qui mundo morientes non moriuntur,

Qui pro morte sua celesti sede fruuntur.

125

Si tormenta modo tanto terrore timemus

Que transire cito uentorum more uidemus,

Quid de tormentis que fine carent faciemus?

Tempora ne pereant, fratres, dum tempus habemus

Ad uirtutis opus mentem corpusque paremus.

130

Numquid enim palmam sine pugna percipiemus?

Numquid et ad metam sine cursu perueniemus,

Qui non perficimus que nos facienda docemus?

Passio nulla satis uite condigna future.

Felix ille locus ubi curia nescia cure:

135

Hac tendamus iter, quia pro mercede laborum

Accipiemus ibi cum sanctis regna polorum."

Nec mora, Sixtus adest. Quem postquam cernit adesse

Cesar ait, "Duo sunt per que transire necesse

Est tibi, Sixte senex: aut per tormenta perire,

140

Legibus aut nostris diis sacrificando subire."

Sixtus ad hec, "Nichil est michi quod tormenta minaris.

Si quid habet fieri, quid differs quidue moraris?"

Cesaris ira furit; Sixtus pro nomine Christi

Sustinet et gaudet sic coram Cesare sisti.

145

Cogitur hinc Sixtus diis sacrificare prophanis,

Sed non frangit eum nec uis nec terror inanis.

Qui postquam nulla potuit ratione moueri

Vt consentiret diis uanis thus adoleri,

Carceris antra subit, soluens sine crimine penas;

150

Causa tamen dulcis dulces facit esse catenas.

Vrbis Romulee fuit hoc sub tempore uita

Clarus et insignis Laurentius archileuita,

Cui genus egregium, sed nolens degenerare

Nulla magis Christo cepit generosus amare.

155

Moribus atque fide, uirtutibus atque decore

Extitit insignis, populi famosus in ore,

Iustus et ingenuus, sanctus, pietatis amator,

Pauperibus largus, miseris pius auxiliator,

Ingenio pollens, affabilis atque modestus,

160

Pacificus, simplex, iocundus, mitis, honestus,

Sobrietate nitens, cum corpore corde pudicus;

Cum uiciis bellum traxit, uirtutis amicus;

Consilio prudens, diuino lumine tactus,

Corrigit excessus, nec paruos palpitat actus.

165

Nec studet in clero dominus dominando uideri,

Sed pia forma gregis factus quasi secus haberi,

Qui sibi subiectos tanta pietate magistrat

Quod tamquam seruus domino famulante ministrat.

Que docuit, fecit; que non facienda docebat,

170

Omnibus ipse prior summa uirtute cauebat.

Sanguinis ipsa sui quem laurea digna coronat,

Laurus ei digne nomen de nomine donat.

Nobilis ergo sui Laurentius esse probatur

Nominis interpres; Laurentius inde uocatur,

175

Quod, quia perpetua quasi laurus fronde uirescit

Qui neque blandiciis neque penis cedere nescit,

Iure quidem laurus dat ei de nomine nomen,

Cui deus ipse dedit cum nomine nominis omen.

Laurus ut arboribus cunctis prelata uirore,

180

Sic et martyribus Laurentius est in honore.

Hic postquam Sixtum iam carceris antra subire

Comperit, hunc rapido cursu festinat adire.

Feruet amor, prohibens mortis tormenta timere,

Atque negata magis magis optat uota uidere.

185

Inuenit ergo senem quasi mors dilectio fortis,

Que senis ante pedes lacrimis sic fatur abortis:

"Quo, pater alme, tuo sine nato progredieris?

Numquid enim sine me, sine me properasse uideris?

Numquid ego sine te uel tu sine me morieris?

190

Numquid martyrio me non moriente frueris?

Num me degenerem natum, pater, esse probasti,

Cui corpus Christi cum sanguine participasti?

Sancte pater, natum contempnere ne uidearis,

Esto memor nati. Sine nato ne moriaris,

195

Ne disiungantur tandem discrimine tristi

Quos sociauit amor, quos iunxit gratia Christi.

Quid tibi displicuit, pater, in me ne moriamur

Morte pari, simili qui uita consociamur?

Si tibi me dubitas fidum minus esse ministrum,

200

Experiare, precor, nec quicquam crede sinistrum.

Vna fides nobis fidei pia premia donet

Nosque pares uita mortis par causa coronet.

Ne nos disiungat neque mors neque pena malorum,

Quos fidei uirtus, quos iunxit gratia morum.

205

Pastor ouem propriam, natum pater, archileuitam

Presul, ama; pastor, reuoca; pater, instrue uitam!

Sancte pater, miserere mei nec desere natum!

Sanguine fac tingui, babtismi fonte renatum.

Res et opes Abraham meruit sibi multiplicare

210

Dum uoluit natum pro christo sacrificare.

Nonne Petrus Stephanum uiuens premisit ad astra?

Laudis erit per te, merear si celica castra.

Offer ouem pastor, natum pater inclite Christo,

Vt laudis titulos facto merearis in isto."

215

Hec ita dum memorat Laurentius archileuita,

Sixtus respondit lacrimans spondendo cupita:

"Non ego, Laurenti, si me, te desero, fili;

Te maiora manent certamina. Mente uirili

Sustine; tormentis preciosior ecce paratur

220

Palma; tibi ueniet quod mens, quod lingua precatur.

Nos, quasi iam senio fractos meritique minoris,

Sustinuisse decet cursum pugne leuioris.

Te, quasi iam iuuenem fidei feruore calentem,

Forcius expectat mortis genus. Erige mentem!

225

Post triduum moriens uita sine fine frueris

Sicque sacerdotem moriendo leuita sequeris.

Vnica plus laudis dabit hec uictoria, nate,

Quam sociata michi; quapropter distrahor a te."

Inter uerba senis suspiria longa trahuntur.

230

Plura loqui uoluit, sed luctus non paciuntur.

Postquam pontificis singultus uerba repressit,

Talibus auditis Laurentius inde recessit.

Extitit excelsus prope menia mons cui nomen

Celius; a celo contraxit nominis omen.

235

Abtior inde locus, modicum quia distat ab urbe,

Grataque planicies, quia pressa minus pede turbe.

Pauperis hic uidue fuerat domus una fidelis,

Compatiens sanctis, sanctorum plena querelis.

Hic locus est miseris, istic tormenta timentes

240

Conueniunt, huc refugiunt mortem fugientes.

Hic abscondit eos mulier pro nomine Christi,

Que satagit sanctos morti subducere tristi.

Transtulit huc igitur Laurencius ecclesiarum

Res sibi commissas, ne sit stirpator earum.

245

Congregat huc igitur cunctos quos nouit egere,

Vestit, alit, recreat, cupiens tibi, Christe, placere.

Prestat opes inopi, censum partitur egenis,

Pauperibus Christi laxis succurrit habenis.

Sic dispensat opes, prestans solatia mestis;

250

Quod dispensanti mens, est et opus sibi testis.

Hic locus est illis quos Cesaris ira nefanda

Persequitur, cupiens hos morte mori miseranda,

Hic locus ignotus Decio Deciique ministris,

Principibus Rome, populis populique magistris.

255

Nec latuisse tamen montem prope menia posse

Credimus, aut ciues urbis non hec loca nosse.

Celius ergo patet, in quo domus ista manebat,

Sed domus ista latet, sub qua pia turba latebat.

Non carnalis amor trahit hunc nec gloria uana,

260

Que quasi fumus abit, non ledens pectora sana.

Exemplum tribuit pastoribus ecclesiarum,

Vt sic pauperibus res dispensentur earum,

Ne cognatus amor, ueniens quasi de pietate,

Cogat ut impietas nascatur de pietate.

265

In grege non solum, sed et in pastoribus ipsis

Temporibus nostris hec est totalis eclipsis.

Pontificem, clerum, populum trahit ambitionis

Ardor, et expirat iam feruor religionis.

Temporibus nostris sunt omnia plena malorum;

270

Cecus amor cunctos trahit in discrimina morum.

De pastore lupus, fit iam de presule predo.

Preda placet cunctis nec discrepat agnus ab edo.

Ignis auaricie cunctorum corda repleuit.

Mortuus est Finees; lex cum latore quieuit.

275

Ecce magus Symon Petro moriente reuixit;

Regnet ut in terris, rursum tentoria fixit.

Dum carnalis amor multorum pectora mollit,

Destruit ecclesias et earum predia tollit.

Hoc sapit, hoc sentit, mens quelibet illud hanelat

280

Quod caro, quod sanguis, non quod deus ipse reuelat.

Non ita dispersit Laurentius, non ita gessit,

Nec carnalis amor hunc a uirtute repressit,

Sed super afflictos martyr pia uiscera gestat;

Pauperibus, uiduis, pueris solatia prestat.

285

Fundit aquam pedibus, dans escam esurienti;

Tegmina dat nudo, potum prestat sicienti.

Hec dum Cyriaca pia martyris hospita cernit,

Martyris ante pedes toto se corpore sternit

Vtque capud tangat rogat hunc. Nec fit mora, tangit.

290

Morbus abit capitis, nec eam dolor amplius angit.

Martyr abit noctu, domini mandata sequendo,

Narciscique domum peciit, sanctos refouendo.

Abluit inde pedes et, adhuc quia portio restat

De sibi commisso thesauro, munera prestat.

295

Interea uir cecus adest, Crescencio dictus.

Martyris orat opem; martyr ceci prece uictus

Hec ait: "Alme pater, qui solus cuncta creasti,

Qui ceco nato miserans lumen reparasti,

Hunc, precor, exaudi. Fac te sentire benignum."

300

Dixit et impressit crucis admirabile signum.

Protinus ut credit fidei, uis celica cedit;

Lux optata redit, martyr redeundo recedit.

Contigit interea legem fugisse prophanam

Christicolas multos sub criptam Nepotianam.

305

His erat in Christo Iustinus uernula factus,

Quem commendabant uerbum uirtutis et actus.

Hos alit, hos refouet martyr qua competit hora

<>

Gaudet in aduentu tanti Iustinus amici

310

Poscit et a sancto prostratum se benedici.

Protinus hoc uiso martyr prosternitur, orans

Vt benedicatur, lacrimis sua uerba colorans.

Alter ad alterius dum se uestigia uoluit,

Surgit et exurgens martyr sic ora resoluit:

315

"Perfice uota, precor; sine me seruire magistro.

Abluat unda pedes tibi, me famulante ministro."

Hic rogat, ille fauet, facit hic quod fecerat ante.

Nox abit, ille redit, tenebras iam luce fugante.

Mens animosa uiri, fidei succensa calore,

320

Quo semel est imbuta recens, hoc feruet amore.

Pauperibus dispersit opes, dedit omnia gratis;

Ne sit auara manus, compellit amor pietatis.

Dextera larga docet que sit sententia mentis,

Quantus amor fidei thesauros distribuentis.

325

Quid moror? Interea Sixtus de carcere tractus

Morte trihumphali transit iam celica nactus.

Nec mora, morte pari cupiens Sixto sociari

Martir adest clamans nec cessans talia fari:

"Iam, pater, expendi thesauros ecclesiarum;

330

Res commissa michi iam natis cessit earum.

Esto memor nati placeatque tue pietati

Hinc ut translati ne simus dissociati."

Protinus ad nomen thesauri, census amore

Turba ruit properans, subito uelud acta furore.

335

Auri sacra fames solo de nomine gentes

Excitat; excitas magis efficit esurientes.

Res preciosa nimis, cui nomen tam pretiosum,

Quod facit esse suum nomen sine re preciosum.

Ista fames multos multum facit esse nocentes;

340

Imperat hec populis, populos facit ista furentes.

Carceris ista facit tenebras subiisse leuitam,

Claudere quem tedet carnali carcere uitam.

Nunciat hinc Decio Parthemius hunc retineri

A quo thesauri Sixti creduntur haberi.

345

Rex non surdus ad hec thesauri nomen in aure

Suscipit et tali flatu fit letior aure.

Hinc iubet ascissci unctum pro nomine Christi

Vt de thesauris reddendis suggerat isti.

Sanctus adest; princeps fictum mentitur amorem,

350

Palliat et risu facies conducta furorem.

Postquam mesta diu sermone silentia soluit,

Talibus exponit uerbis que pectore uoluit:

"Te michi, Laurenti, si queris reddere carum,

Dic ubi thesauros absconderis ecclesiarum."

355

Martyr ad hec tacuit. Princeps iubet inde prophanus

Vt de thesauris inquirat Valerianus.

Suscipit Ypolitus de iussu Valeriani

Carcere seruandum, spe census ductus inani.

Carceris Ypolitus custos custosque reorum;

360

Cesserat Ypolito custodia multa uirorum.

Ergo sub Ypolito Laurentius associatur

His quibus et penas et mortem causa minatur.

Non tamen illius mens est attrita dolore,

Sed neque penarum neque mortis uicta timore.

365

Vincit amor penas, mortem, tormenta, cathenas,

Deliciis plenas ad opes dum tendit habenas.

Inter eos igitur quos carceris antra tenebant

Vir gentilis erat, quem uincula longa premebant,

Nomine Lucillus, qui longo tempore flendo

370

Cecus erat factus, fortune dampna gemendo.

Martyr ad hunc ueniens, multa pietate refertus

Hec ait, illius precibus lacrimisque misertus:

"Lumina si cupias, consenti credere Christo.

Postquam credideris, fac babtizeris in isto;

375

Et quia uera deus lux est tenebrisque carere

Noscitur, ipse tibi reddet tua lumina uere."

Cepit ad hec cecus non ceca mente fateri

Exoptasse diu lauacrum se posse mereri.

Martyr ad hec, "Animo credis quod uoce fateris?"

380

Cecus ait, "Credo. Ne babtizare moreris!

Credo Deum uerum Christum de uirgine natum,

Hunc qui solus habet super omnia rex dominatum.

Ydola contempno, Christo seruire paratus,

Cuius amor castus, dulcis, super omnia gratus."

385

Talia confessum martyr catezizat et isti

Monstrat iter uite, quod tendit ad atria Christi.

Hec tamen Ypolitus, tacitus licet, inspiciebat,

Singula uerba notans animoque notata tenebat;

Res capit effectum nec iam facienda moratur:

390

Vestibus exuitur cecus, fons sanctificatur.

Dum capud ergo uiri babtismatis unda rigauit,

Martyr ait, "Credis patrem qui cuncta creauit

Atque Ihesum Christum, uera de uirgine natum,

In cruce pro nobis suspensum, mortificatum

395

Huncque resurgentem celos conscendere digne,

Qui uenturus erit iudex extremus in igne?"

Flens Lucillus ait, "Sic esse per omnia credo.

Linquo deos falsos et ab impietate recedo."

Martyr ad hec, "Christus, qui cuncta potest reparare,

400

Corporis et mentis tibi det lumen reparare."

Dixerat et dictum satis admiranda secuntur:

Lumina ceca diu Lucillo restituuntur.

Gloria lausque datur Christo, quia lux renouatur.

Christus laudatur; laus Christi multiplicatur.

405

Martyr honoratur, per quem deus hec operatur.

Cecus miratur; collaudans, talia fatur:

"Alme deus, qui semper eris semperque fuisti,

Qui quod perdideram lumen michi restituisti.

Christe Ihesu, tibi laus, tibi gloria; te uenerentur

410

Omnia - terra, polus - subiecta, tibi famulentur.

Virtus, honos, decus, imperium soli tibi detur,

Cuius larga manus miseris miserando medetur.

Carceris antra replet laus de nouitate canora,

Multiplicata sona, uox circumquaque sonora,

415

Sed quia nil fama cicius sublimia scandit,

Rumor abit celebris, qui carceris abdita pandit.

Conueniunt ceci, longa caligine fracti;

Istos fama trahit, sunt illi spe duce tracti.

Lux data Lucillo cecis spondere uidetur

420

Lucis opem. Properant ne lux optata moretur.

Martiris ante pedes prostrati conglomerantur

Et pietatis opem submissa uoce precantur.

Vir pius et mitis nescit pia uota morari;

Dando rogata cito, legem declinat auari.

425

Res data confestim plus promeruisse uidetur,

Cui mora non tollit meritum quod dando meretur.

Pauca rogare diu miserum miserumque rogare;

Gloria parua satis poscenti posse negare.

Si pretiosa magis precibus res nulla uidetur,

430

Que precibus constat res hec satis empta docetur.

Martiris ergo manus signo crucis exteriora

Lumina dat cecis. Resonat in laudibus ora

Copia cecorum. Numerum subtraxit eorum

Et locus errorum plenus tempusque malorum;

435

Fama tamen docuit, que cuncta solet numerare,

Dum numerum tacuit, numerum non posse notare.

Talibus interea gestis nec plura moratus,

Ypolitus sanctum conuenit, talia fatus:

"Consule, Laurenti, tibi, ne pro nomine Christi,

440

Quem colis ac laudas, pereas discrimine tristi.

Fama docet celebris quia multos ecclesiarum

Thesauros habeas, quasi custos factus earum;

Et quia de nichilo non nouit fama creari,

Certa minus poterunt fama perhibente probari.

445

Fac igitur pateant thesauri, lite remota.

Regis amicus eris si feceris hec sua uota.

Carius ergo nichil, Laurenti, sit tibi uita.

Quod potes et debes, mortis discrimina uita."

Talibus Ypolito finem uerbis faciente,

450

Subdidit egregius Laurentius ista repente:

"O si credideris Christum de uirgine natum,

Morte crucis passum, post mortem glorificatum!

Quod cupis, ostendo, thesaurum non periturum,

Et tibi post mortem regnum promitto futurum.

455

Crede Dei natum, pura de uirgine natum.

Hic dabit optatum thesaurum multiplicatum,

Omnia qui solus fecit solusque magistrat,

Cui mare, terra, polus, populus, sol, luna ministrat."

Subdidit Ypolitus, "Si compensare uiderem

460

Facta tuis uerbis nec falli forte timerem,

Ecce quod hortaris facerem." Cui talia fanti

Martyr ait gaudens, "Tantum modo crede tonanti

Facque cito ueri lauacri te fonte lauari,

Ciuibus ethereis si te cupis associari.

465

Crimina cuncta lauat sacri babtismatis unda;

Vera fides saluat nec non confessio munda."

Credidit Ypolitus Christo, Christumque professus,

Ad bona que sperat festinat tendere gressus.

Nec mora, more patrum lauacri fons sanctificatur,

470

Ypolitus per aquam babtismi purificatur.

Spiritus almus adest, quia sacro fonte renatus.

Ypolitus gaudens exclamat, talia fatus:

"En innocentes animas candore repletas

Ad patriam uite uideo conscendere letas.

475

Ergo, precor suplex, si quid pia uota merentur,

Vt precibus faueas nec me mea uota morentur,

Hec precor ut facias nec despice iusta precantem;

Vtque domum uenias, coniuro per omnipotentem,

Scilicet ut Christi pars crescat et amplificetur

480

Et mea tota domus babtismate sanctificetur."

Annuit his precibus martyr, limphaque parata,

Tota salutari domus est in fonte renata.

Nuncius interea regis mandata prophani

Nunciat Ypolito de iussu Valeriani,

485

Scilicet ut ueniat Laurentius archileuita

Regis ad aspectum. Quod uerus ut Israhelita

Audit ab Ypolito, iussis parere paratus,

Exit ouans, properat, postremo talia fatus:

"Cesaris, Ypolite, tormenta nichil timeamus.

490

Finis adest uite nostre; constanter eamus.

Vita quid est hominis nisi mors, caro quid nisi fenum,

Vermibus esca quidem corpus pinguedine plenum?

Iam uixisse satis, satis est uixisse. Quid ergo,

Quid nisi iam mundum placet hunc postponere tergo?

495

Cesaris ira potest carni tormenta parare,

Tollere diuicias et corpora dilapidare;

Vlterius misero non est concessa potestas.

Carnis yemps abiit cum iam prope floruit estas.

In cruce Christus obit, prestans exempla ministris

500

Ne male declinent a dextris siue sinistris.

Quisque sibi caueat: lupus insidiatur ouili.

Pro se quisque sibi decertet mente uirili.

Tempus adest messis. Mors sanctorum preciosa

Dat requiem fessis et tempora deliciosa.

505

Hic operemur opus, ne sit caro desidiosa

Et nos possideat post mortem mors tenebrosa.

Quisque sibi timeat, ne deuoret atra uorago.

Non est quam patimur mors hec, sed mortis ymago.

Hec semel atque cito carnis mors est peritura;

510

Illa timenda magis mors est mors non moritura."

Cesaris ergo lares, dum talia uerba seruntur,

Martyr et Ypolitus subeunt nec plura loquuntur.

Principis ergo uices prefectus Valerianus

Supplet et accedens tumido uir pectore uanus

515

Hec ait in primis, intentans uerba minarum:

"Profer, Laurenti, teshauros ecclesiarum;

Profer opes nobis quas abscondisse notaris.

Consule sic opibus, ne propter opes moriaris.

Profer opes nobis et amicus constitueris

520

Regibus et populis, et amica luce frueris.

Prodigus ipse tui ne fias forte cruoris,

Elige consilii sapiens partem melioris.

Est sapientis opus sic dispensare minora

Vt sibi conseruet, ne depereant, meliora."

525

Hec ita prefectus. Sed ludens Valerianum

Martyr ait, "Spacium super hoc posco triduanum,

Quod michi si dederis, teshauros ecce uidere

Te facio faciamque tibi mea cuncta patere."

Lingua diserta uiri uerbis deludit auarum

530

Dum promittit ei teshauros ecclesiarum.

Nec mentita uiri uox est, quod et ipse probauit

Exitus, acta probans; finis rem certificauit.

Valerianus ait, "Quod postulat, hoc mediante

Ypolito fiat; sit et hic custos uelut ante."

535

Iamque reuertendi sancto uia prona patescit,

Quid facturus erat quia regis curia nescit.

Non est humane mentis prenosse futura;

Neumatis ista quidem sunt et celestia iura.

Iam quasi liber abit, quasi regi pacificatus

540

Et quasi teshauros regi proferre paratus.

Non quasi carnali caro sit concussa timore

Postulat hoc spacium, carnali uictus amore,

Sed rudibus fidei cupiens animos animare

Et, ne marcescant, nouiter plantata rigare.

545

Pectora firma minus ueniens tentatio ledit

Atque nouella fides persepe timore recedit.

Circuit ergo serens fructus dulcedine plenos;

Dando, docendo simul fouet et solatur egenos

Sicque breui spacio dum tempora longa redemit,

550

Morte sua uitam meruit; requiem labor emit,

Res ita gesta placet Decio gaudetque prophanus,

Namque putat uerum quod spondet Valerianus.

Sperat opes multas, sed cum spes multa fefellit;

Sepe tamen motus animi spes uana repellit.

555

Esurit atque sitit quod mens suspirat auara.

Hec est illa fames, post gustum fellis amara,

Hec est illa sitis que principibus dominatur,

Hec est illa sitis per quam deus ipse negatur,

Hec est illa sitis que non saciata bibendo

560

Omnia consumit, magis atque magis sitiendo.

Hec facit omne malum, uirtutes displicuisse

Cogit et indignis quodcumque libet licuisse.

Munera corrumpunt reges regumque clientes;

Munera confundunt hominum cum corpore mentes.

565

Munera peruertunt iuste moderamina legis,

Munera plus possunt quam rex, quam curia regis.

Munera mundus amat, cupit, attrahit, accipit, orat.

Munera dulce malum, morbus quo quisque laborat.

Munera, dum sapiunt, oculos etiam sapientum

570

Excecant faciuntque manus timuisse potentum.

Munera condempnant iustos, saluant nece dignos

Destituuntque pios, superexaltando malignos.

Congregat ergo senes, cecos, claudos et egentes,

Confractos, pueros, uiduas tutore carentes.

575

His domus Ypoliti gaudet iam tota referta;

Paupera turba coit, quia spes de munere certa.

Dextera larga uiri ne quid sibi forte reseruet,

Quicquid ei superest, hoc pauperibus dare feruet.

Dextera dando docet mira pietate repletam

580

Mentem, muneribus que nescit ponere metam.

Iste uelut dominus, non seruus, diuiciarum

Pauperibus tribuit teshauros ecclesiarum.

Tercia lux aderat, roseo splendore nitescens.

Luminis accessu disscesserat umbra tepescens.

585

Clara dies nituit solis radiante nitore;

Grata magis meruit fieri mediante calore.

Sol, quasi prenoscens quidnam fortuna pararet,

Vndique plus solito collato lumine claret;

Sidera plus solito radiantia lumine puro -

590

Quid nisi martyrio fuit arrisisse futuro?

Martyr, ut inceptis finis succedat honestus,

Accelerare studet, uir corpore, mente modestus.

Claudere fine bono laus est bene cepta, nec ipsis

Principiis laus est si finis fiat eclipsis.

595

Totus ad hoc tendit, ne laus in fine canenda

Concidat et pereant pia premia percipienda.

Aut nichil aut modicum possunt prodesse labores,

Principiis fines nisi succedant meliores.

Cuius enim finis bonus est, bonum esse uidetur;

600

Res de fine suo dici bona tota meretur.

Felix ille labor quem sors extrema coronat;

Felix uita uiri cui mors pia premia donat.

Exitus acta probat, quia finis facta colorat.

Digna quidem titulo res est quam finis honorat,

605

Sed neque principio neque fine suo sine Christo

Esse potest aliquid; nichil est nisi fiat in isto.

Nemo potest aliquid, nisi quod caro suggerit isti,

Hunc nisi preueniat miserentis gratia Christi;

Nam bona posse bonos dat gratia spiritualis;

610

Gratia preueniens hominem, non mens animalis,

Dat bona uelle uiros, uires post uota ministrat;

Spiritus hic hominum corpus mentesque magistrat.

Hic ubi uult, quos uult, quantum, uel quando calorem

Spirat, et inspirat quem nescit mundus amorem.

615

Forsitan hic amor est de quo dixere plerique:

Omnia uincit amor, regit omnia, regnat ubique.

Omnia uincit amor, sed non amor ille pudendus,

Carnis ab excessu ueniens, lacrimis redimendus,

Sed celestis amor qui cunctos uincit amores,

620

Cuius odor dulcis super omnes spirat odores.

Spirat odoris amor qui uite sperat honores,

Quo carnalis homo carnales calcat amores.

Dulcius hoc nichil est, nichil est iocundius isto,

Qui facit humanam mentem coniungere Christo.

625

Hoc semel accensus Laurentius igne beatus

Sparsit opes, risit mundum, spreuit cruciatus;

Viluit ergo uiro mundus cum flore uirente,

Cuius opes et opus calcauit corpore, mente.

Qui quamuis iuuenis iuuenile tamen nichil egit,

630

Quem caro nec mundus nec cratis ferrea fregit.

Cani sunt hominis sensus etasque beata

Que sapit, annorum numero non enumerata.

Nonne quidem melior puer est sapiens sene stulto,

Quem neque perdocuit sapientia tempore multo?

635

Commendant hominem uirtus, sapientia, mores,

Non decor aut facies, nec uultus exteriores.

Non genus aut species hominis, non uerba rotunda

Sunt laudanda magis quam mens a crimine munda.

Nemo potest hominis facie cognoscere mentem,

640

Sed neque frons neque mens hominis latet omnipotentem.

Omnia corda probans, deus aspicit interiora;

Ipse uidet mentes, homo iudicat exteriora.

Corda licet facie soleant interprete fari,

Non tamen hec possunt his signis certificari.

645

Mens quandoque solet uultu mediante notari;

Siue tamen sic sit necne, nequid inde probari.

Multociens mala mens facie uestitur amena,

Palliat et facies ridens in corde uenena.

Sepe sub ornatu uili preciosa latere

650

Vidimus et uario cultu minus apta nitere;

Nam preciosa minus per se quibus accidit esse,

Vt magis eniteant, his est aliunde necesse.

Sepius ora silent dum garrula dextra perorat.

Lingua silere studet, digitus signare laborat

655

Dumque decem digiti totidem uelut ora loquuntur,

Corda silere negant que signis diripiuntur.

Signa tamen bona sunt et congrua religioni,

Sobria dummodo sint et concordent racioni.

Inter signa, precor, sint sepius hec repetita

660

Que docuit, fecit Laurencius archileuita,

Qui per signa crucis cecis lumen reparauit

Et cruce signatis pia munera multiplicauit.

Omnia signa solet magis insignire potenter

Larga manus, quoniam decus est dare cuncta libenter.

665

Hec duo signa uiro cognata fuisse probantur;

Hec duo signa uiri que sint insignia fantur.

Hec duo sunt morum testes, testes meritorum

Hec duo; iustorum uerbum stat in ore duorum.

Quam digna crucis signo manus extitit illa,

670

Quam nec auaricie maculauit feda fauilla!

Signa crucis remouent uirtutes demoniorum;

Munera larga leuant hominem super alta polorum.

His insignitus signis, martyr memorandus

Regis ad aspectum festinat, uir uenerandus.

675

Montis in excelso nequid urbs fundata latere;

Lux facit in tenebris prius abdita queque patere.

Omnis arans, retro conuertens lumina, captus

Carnis amore sue regno iam non erit aptus.

Omnibus ergo datis cum nil restare uideret

680

Et iam pauperibus factus coegenus egeret,

Ne sibi uel modicum quicquam proprium retineret,

Illi se totum mactat cui totus inheret.

Iam quia nil superest proprium nisi corpus, ad astra

Hoc transferre studet, contempnens terrea castra.

685

Assumptis igitur non paucis martyr egenis

Limina regis adit, preponens premia penis.

Rex, quia sperat opes, non segnis adesse laborat;

Causa moras tollit, quia spes sine uoce perorat.

Protinus assurgit Decio ueniente senatus;

690

Quisquis adest dignos regi prestat famulatus.

Acciti ueniunt subeuntque palacia ciues,

Plurima turba ruit, currit cum paupere diues.

Tantus adest populus quod regia tota referta,

Que prius ampla fuit, nunc est angusta reperta.

695

Postquam turba silet, murmur, fragor atque tumultus,

Omnis et in regem deflectit lumina uultus,

Rex, quia teshauros totus sitibundus hanelat,

Talibus alloquiis tandem sua uota reuelat:

"Res et opes ubi sunt, Laurenti, quas statuisti

700

Declarare michi? Numquid memor inde fuisti?

Ne tua propter opes pereat laudanda iuuentus

Profer eas, quoniam nobis quid opes nisi uentus?

Parcat honestati tua gloria, parcat honori;

Parce iuuentuti, iuuenili parce decori.

705

Res manifesta satis numquid ualet inficiari?

Quod populus totus clamat, poteritne negari?

Omnibus est notum quia teshauros habuisti

Pontificis Sixti, cuius leuita fuisti.

Profer eos, sed sponte tua, ne forte coactus

710

Id facias, habeatque minus laudis tuus actus.

Impetus est animi, uirtute carens rationis,

Vltro uelle mori pro lege supersticionis."

Talibus auditis nec Cesare plura loquente,

Regis ad aspectum Laurencius ecce repente

715

Introduxit eos quibus omnia distribuendo

Ipse prius dederat sibi nec quicquam retinendo.

Rex stupet et dubio sub pectore plura reuoluit,

Dum sic ingressus Laurentius ora resoluit:

"Ecce quod optasti, Cesar, fierique cupisti.

720

Hii sunt teshauri quos me proferre petisti.

Hii sunt teshauri qui semper distribuuntur

Et non deficiunt, sed crescunt dum minuuntur.

Hii sunt teshauri qui numquam deficientes

Semper erunt pleni nec tempore, fine carentes.

725

Hii sunt teshauri ueri, super omnia clari.

Quicquid habet mundus, nequit istis assimilari.

Has ignorat opes omnis possessor auarus

Et cui teshaurus suus est plus se sibi carus.

Omnia si ueniant homini bona multiplicata -

730

Longa salus, pax multa nimis, pax inuiolata -

Et sic continue succedant prospera fata,

Quod uelut ad uotum ueniant seruire parata,

Non tamen ista miser moriens auferre ualebit,

Sed quod auara manus collegerat, alter habebit

735

Nec sua post ipsum descendet gloria. Quare

Omnis homo uiuens uideat ne uiuat auare."

Valerianus ad hec, "Laurenti, quid uariaris,

Ludicra proponens? Quidnam per multa uagaris?

Si sapis, esto tibi sapiens. Erit hoc sapuisse

740

Has magicas artes uel sero deseruisse.

Error ut extremus grauior ne forte priore

Fiat, ab incepto iam nunc desiste furore.

Ars tua uana tibi preter tormenta mereri

Nil poterit; regem tibi ne speres misereri."

745

Martyr ad hec, "Quare sic uos inimica potestas

Possidet et mentis morumque reliquit honestas

Vt michi dicatis 'diis sacrifica!', quia sana

Mens michi qua uideo, quia dii sunt ydola uana -

Ligna, lutum, lapides - uario uestita colore

750

Quodque satis nostis manuum formata labore?

Quis putet esse deos lapides ratione carentes,

Nomine quos falso dicunt sua numina gentes,

Quos etiam noctu nec pro deitatis honore

Fur rapit, expolians, auri deuictus amore,

755

Qui nisi tollantur manuum mediante labore

In cineres abeunt ignis ueniente calore?

Hos quoque tempestas summergit aque uenientis,

Quos facit esse deos manus artificis sapientis.

Esse deos ueros quanam ratione putemus,

760

Quos nec posse loqui nec posse uidere uidemus?

Vos igitur propria ducti ratione uidetis

Quo tendatis iter, dum deuia queque tenetis.

Es, lapis, aut ferrum quidnam deitatis habere

Debeat aut possit, non est de iure uidere.

765

Num poterit fieri deus hoc qui cuncta creauit

Quod tamen ex trunco manus ingeniosa parauit?

Non deus, immo magis demon qui fraudis amator

Circuit, insidians quem deuoret insidiator,

Quolibet ex trunco poterit nouus hac ratione

770

Ecce deus fieri, crescente supersticione,

Et bene de trunco fieri deus iste meretur,

Qui nil plus trunco uirtutis habere uidetur.

Iustius ergo coli quis debeat, ipse creator

Siue quod ipse creat, rerum rex et dominator?

775

Laus est factori, non facture, tribuenda;

Num factore suo plus est factura colenda?"

Cesar ait, "Quisnam fecit uel factus haberi

Debet, in instanti uolo te monstrante doceri.

Quis mare, quis terras, quis celum, sidera, montes

780

Fundauit, statuit, quis fecit flumina, fontes?

Quisnam serpentes, uolucres per inane uolantes,

Quisue feras fecit certa sine lege uagantes?

Quis statuit terram fructus proferre decoris

Fructibus et uariis uarii dedit esse saporis?

785

Quicquid habet mundus, quisnam formauit et unde?

Quis nemus et siluas foliis uestiuit habunde?

Quis mare, quis terram propria uirtute gubernat?

Quo tribuente solum redolenti gramine uernat?

Quis facit ut tellus segetes producat habundas?

790

Piscibus innumeris quis compleuit maris undas?

Quis tempestates uarias uentosque refrenat?

Quis mare turbatum uento retinente serenat?

Quis uirtute sua conseruat menia tuta,

Vel quis bella mouet, populorum pace soluta?

795

Quis facit in terris reges regnare potentes?

Quis subicit gentes nobis populosque furentes?

Quis saluat gentes, quis seruat et ipsa iumenta,

Hostibus et plagis pateant ne cede cruenta?

Quis facit inter se ne discordent elementa?

800

Quis uel aquis flammas uel temperat igne fluenta?

Quis dat opes nobis? quis tempora grata ministrat?

Estne tuus Christus qui solus cuncta magistrat?"

Hec Decius Cesar dum uultu uerba colorat,

Respondens Decio Laurencius ista perorat:

805

"Omnibus his, Cesar, que uox tua connumerauit

Contulit esse suum deus hic, qui cuncta creauit.

Demonis effigies quanam ratione ualebit

Esse deus? Demon semper deitate carebit.

Quis lapides surdos, mutos sensuque carentes

810

Estimet esse deos? Quis dixerit omnipotentes?

Demonis atque dei non est conuentio, quare

Cum Belial Christum non conuenit associare.

Nonne uidere potes quoniam sunt ydola uana

Quosque deos esse testaris uoce prophana?

815

Hunc sine principio, semper sine fine manentem,

Hunc uiuum, uerum testamur et omnipotentem."

Talibus auditis, Cesar ratione remota

Seuit, et ira furens depascit uiscera tota.

Corda tument, facies ignita furore rubescit.

820

Mens quid conueniat, quid non, discernere nescit.

Vox suppressa silet, suspiria longa trahuntur,

Colla retorta rigent propria nec lege reguntur

Dumque supercilium deducto lumine pendet,

Dentibus ora premens Cesar quasi bestia frendet,

825

Naribus attractis, labiis turgentibus, ore

Spumat, et immani mens est succensa furore.

Crure genu premitur, manus est procul usque reiecta.

Talibus indiciis est Cesaris ira retecta.

Ira, malum magnum modico de semine surgens,

830

Crescit et excrescit, stultos magis ad scelus urgens.

Vt solet ignis edax arens absumere fenum,

Sic mentes hominum uorat hoc mortale uenenum.

Ira lues grauis est, animis cognata superbis,

Mentis hanela febris, furor immedicabilis herbis.

835

Rara quidem laus est in rege superbia; mentes

Has cupit hasque colit tamquam cognata parentes.

Nata super celos et nolens degenerare,

Vnde semel cecidit, semper cupit huc remeare

Et, quia lapsa semel, numquam meruit reuocari

840

Inque status primos numquam potuit reparari.

Quo semel ascendit, ualidis nisi uiribus acta

Cedere contendit, casus memor esse coacta.

Exul ut in patriam, semper suspirat ad astra;

Semper in excelsis temptat sua figere castra.

845

Quo sit nata loco memor est, memor atque parentum,

Diuitiis innata comes, cognata potentum.

Melle uenena tegit uarioque colore colorat;

Semper ad yma ruit dum summa tenere laborat.

Omnia posse putat; nubes transcendere credit.

850

Sponte uenit remanetque libens; inuita recedit.

Contrahit ex modico fermenti massa saporem

Et modicum uicii uirtutum perdit odorem.

Possidet ista quidem non solum regna regentes,

Sed cum principibus etiam comitatur egentes.

855

Hec sua regna regit, cum regibus associatur,

Imperat et regnat, cum pauperibus dominatur.

Nulla magis proprie sibi uendicat appropriata

Quam que cognouit uili de puluere nata.

Nulla lues grauior quam cum de paupere factus

860

Diues erit subito rerum moderamina nactus.

Hec cum patre suo de celo precipitata

In patre regnat adhuc, tamquam sua cum patre nata.

Huic de Lucifero cessit uictoria prima

Huncque ruens Herebi secum detraxit ad ima.

865

Corruit e summo faciente <...> celo

Angelus, a proprio perpessus uulnera telo.

Hac dominante sibi Cesar furit et furibundus

Omnia contempnit, nulli putat esse secundus.

Mens rationis egens, humane condicionis

870

Immemor, ad metam festinat perdicionis.

Totus ad hoc tendit, ut martyr sacrificaret

Et quem corde colit, Laurentius ore negaret.

Firma super petram fundata domus uenienti

Obstat aque; certant pariter cum flumine uenti.

875

Flauerunt uenti, uenerunt flumina multa;

Firma super petram mansit domus undique fulta.

Rex hinc blanditur, rex hinc tormenta minatur,

Hinc iubet ut princeps, quasi supplex inde precatur.

Nil ualuere preces nec uerba minantia mortem;

880

Spiritus inuictum facit hunc et ad omnia fortem.

Cesaris ira furit; nam postquam talia cernit,

Quod pro lege sua Laurentius omnia spernit,

Exacuata magis sanctum iubet expoliari,

Vt saltem plagis contingat eum superari.

885

Vestibus exutus, Laurentius ante senatum

Stat, martyr tutus, Christus uelud ante Pilatum.

Verbere multiplici sanctum manus impia cedit;

Aspera uirga uirum, crudus quia scorpio, ledit.

Vulnera uulneribus succedunt, uerbera uerbis,

890

Institit et dictis rex insultando superbis.

Verberibus carnem lictor terit exteriorem,

Verberat at uerbis animum rex interiorem.

Verberat exterius lictor, rex intus et extra.

Vox agit hoc uerbis quod agit per uerbera dextra.

895

Sanguine terra madet, tortoris dextra madescit.

Ceditur ut cedat, sed cesus cedere nescit.

Cesaris ira furens, nec adhuc saciata cruore,

Talia polluto proclamans euomit ore:

"Sic, sic, Laurenti, sic per tormenta subibis

900

Regna tui Christi, pro cuius amore peribis.

Blasphemare deos, Laurenti, desine tandem."

Hanc princeps uocem, populus conclamat eandem.

Dextera lassatur, sed martir non superatur.

Ne sibi parcatur, Cesar iubet atque precatur.

905

Martiris excrescit uirtus, quam frangere nescit

Pena, nec algescit, fidei quod amore calescit.

Cedere tormentis nescit constantia mentis.

Virtus torquentis minor est quam uis patientis.

Martiris in corpus lictor cum Cesare seuit,

910

Dextera tortoris donec lassata quieuit.

Rex blasfemat cum uerbis et uerbere tundit;

Ipse preces domino proprio cum sanguine fudit

Iamque diu tacuit uir sanctus rege loquente,

Sed quia cognouit scriptum Salomone docente

915

"Iuxta stulticiam, sapiens sibi ne uideatur,

Responde stulto," respondens talia fatur:

"Stulte, carens sensu, quidnam tormenta minaris?

Non ego, Cesar, in his penis, sed tu cruciaris,

Delicias etenim tua per tormenta dedisti.

920

Omnis pena michi dulcis pro nomine Christi.

His ego deliciis, Cesar, cupio saciari,

Viribus et uotis ut ei possim sociari.

Qui michi dat uires nec permittit superari

Verbere uel uerbo, solum decet hunc uenerari;

925

Qui me dignatur ad regna superna uocare,

Indignum uoluit cum sanctis annumerare.

Ecce furore, miser, misero torqueris, hanelant

Intima; namque statum mentis tua facta reuelant.

Estuat ira furens, sunt pectora plena furore,

930

Nondum sanctorum satis exsatiata cruore.

Nil aliud faciam quam feci. Plura parentur!

Fac tormenta michi, nec uerbera uerba morentur."

Cesaris ira furit; facies notat ipsa colore

Corporis et gestus, quod mens fit plena dolore.

935

Quid faciat, nescit, quia dum se uincere credit,

Vincitur, inuictus quia martyr non sibi cedit.

Vix tandem confusus ait, "Quidnam faciemus?

Tollite postorem, noua dum tormenta paremus.

Verbere, non uerbis habet insipientia frangi;

940

Verba nichil prosunt, stultus uult uerbere tangi.

Tolle magum! Noua nos opus est tormenta parare,

Ne contingat eum cunctos magica superare.

Tolle magum, tolle! Magica nos arte fefellit,

Preualet arte sua, magicis tormenta repellit.

945

Tollite postorem manibus sursumque leuate!

Accelerando moras mortis genus omne parate.

Omne genus pene nec non tormenta uocate

Et simul ante magum nullo prohibente locate."

Turba ministrorum regi parere iubenti

950

Certat, et ad facinus festinant ad bona lenti.

In scelus accelerat miseris gens subdita fatis;

Ad bona nec precio properans, ruit ad mala gratis;

Dumque quod est carnis caro perficit absque labore,

Ad uirtutis opus nullo suspirat amore.

955

Ad mala queque manus presto studet esse parata;

Ad bona uix etiam uult accessisse uocata.

Spiritui subiecta caro carnalia queque

Spernit et illecebras carnis caro temperat eque.

Dum caro spiritui non uult seruire, fit heres

960

Filius ancille, cui tanquam seruus adheres.

Si consentis ei, si carnalis placet actus,

Carnis seruus eris, carni seruire coactus.

Despice quod caro uult, ne fiat forte magistra

Et dominetur ei cui debuit esse ministra.

965

Spiritus ut carnem semper dominando magistret,

Spiritui subiecta caro famulando ministret.

Spiritui subiecta caro seruire tenetur,

Tanquam sponsa uiro. Carnem preme ne dominetur!

Namque caro mulier, mulier mala perniciosa

970

Queque suo domino semper studet esse perosa;

Semper in insidiis domino sedet insidiosa.

Spiritus alta petit; caro, quod caro, uult uiciosa.

Ne caro spiritui fiat quandoque rebellis

Intret et interius fel sub dulcedine mellis,

975

Ne magis eterna presens placeat tibi uita,

Respice quid fecit Laurencius archileuita,

Quem neque plumbate, rota, cardi, lamina, nerui,

Ferreus aut lectus, sed nec cum principe serui

Verbere uel uerbo certantem preualuere

980

Vincere, sed uicti non uictores rediere.

Omnibus allatis tormentis, rege iubente,

Fortis et inuictus stat martyr corpore, mente.

Taliter iste suam sub seruitute redegit

Spiritui carnem, sibi quam seruire coegit.

985

Cesar ad hec dixit, "Per numina sacra deorum,

Iam nisi sacrifices ritus sectando priorum,

Omnibus his penis que conspicis ecce parari

Tanquam contemptor suspensus habes cruciari."

Martyr ait, "Cesar, numquid terrena timere

990

Me tormenta putas? Tormentis dedidicere

Spes et amor frangi, quia dum pro nomine Christi

Torqueor, ignorans michi fercula grata dedisti:

Delicie tormenta michi. Spes certa timorem

Tollit et interius fidei succendit amorem.

995

Has ego delicias quesiui semper et harum

Optaui fieri possessor diuiciarum.

Te tormenta, miser, non me, torquere probantur.

Gaudeo post penas quia premia certa parantur.

Est michi dulce mori nec penis terreor istis.

1000

Premia pena parit; mortis dilatio tristis.

Sed quia pauca nimis sunt hec tormenta, parentur

Plura, precor, cicius ne me mea uota morentur.

Plura, precor, facias, Cesar, tormenta parari,

Possit ut ad plenum mens deliciis saciari."

1005

Rex ait, "Ergo, miser, si sunt tam deliciosa

Hec tormenta tibi quod ad hec sit mens animosa,

Ipse tui similes quotquot cognoscis in urbe

Prodere festina, ne sint in scandala turbe.

Vt semel atque simul contingat uos saciari

1010

Deliciis istis, similes tibi fac sociari.

Vrbs utinam uana mundata supersticione

Seruiat antiqua diis nostris religione."

Martyr ad hec, "Cesar, signatos nomine Christi

Lumine conspicere polluto non meruisti,

1015

De quibus ipse rogas. Sua nomina scripta dedere

Iam semel in celo, iam premia promeruere.

Premia digna quidem - sed qualia, quanta uidere

Non ualet hic oculus hominis, nec lingua docere.

Vna dies melior domini super atria mille

1020

His quos mundus habet, tot prospera dat locus ille.

Est quasi fumus ad hec pereuntis gloria mundi,

Census, opes, famuli, possessio, predia, fundi."

Talibus auditis, celesti feruet amore

Plurima pars populi, cordis compuncta dolore.

1025

Quod tamen attendens, iudex furibundus ad horam

Dissimulat, populo ne fiant scandala coram.

Anxius ignorat quid agat. Dolor intima tangit;

Fluctuat incertus; mentem pudor et furor angit.

Iudicat ergo locum iudex mutare necesse.

1030

Cur? Quia delusum fantasmate se putat esse.

Ascribit deitatis opus mens demone plena

Demonibus uiciisque uacat uirtutis egena.

Sordida quemque sibi similem mens estimat esse

Et quod habet sordis, aliis putat esse necesse.

1035

Hiis igitur gestis toto spectante senatu,

Ducitur ad penas Laurencius absque reatu.

Rex mutando locum populum declinat, at ille

Crescit, et accurrunt populi, post milia mille.

Fama, trahens populos, populum collegit in unum.

1040

Excitat hinc urbis proceres, uocat inde tribunum.

Singula quid memorem? Ruit omnis sexus et etas,

Quisque rei tante cupiens cognoscere metas.

Nec mora, templa Iouis Cesar subit atque senatus.

Martyr adest uinctus, Decio mandante uocatus.

1045

Turba ruit properans, populus Iouis intrat in edem

Hic etenim statuit princeps fieri sibi sedem.

Iussa tacere, tacet populorum turba coacta;

Principibus sedes sunt atque silentia facta

Iamque tribunali princeps in sede locatus

1050

Verba colorat ita, post longa silentia fatus:

"Imperiale decus pietatis lege tenetur

Parcere subiectis, ne plus iusto dominetur.

Principis est populum iusta ratione tueri,

Cuius amore frui studeat fugiatque timeri.

1055

Ne uelit extolli nimium princepsque uideri,

Sed magis illorum studeat uelut unus haberi.

Qui cupit in populo fieri uirtute magister,

Non ita sit dominus quod nesciat esse minister.

Hinc humilis princeps, illinc ferus esse laboret,

1060

Vt uarios mores uaria uirtute coloret.

Sit blandus blandis, rigidus sit mente superbis;

Aspera uerberibus mollescant, mollia uerbis.

Principibus pietas magis amplectenda uidetur,

Vt quodcumque facit princeps pietas moderetur.

1065

Sic tamen et pietas, sic et seruetur honestas,

Principis ut non sit quandoque remissa potestas,

Virtutes uiciis ne cedant sancta prophanis

Relligioque cadat dum gloria crescit inanis.

Ecce diu tulimus, Laurenti, sed pacienter,

1070

Et uellemus adhuc te sustinuisse libenter,

Si consentires nobis Christumque negares

Numinibusque piis supplex pia thura litares.

Sed quia contempnis, quia nos spreuisse uideris

Atque deos nostros, mortem de iure mereris.

1075

Contemptus proprios pacienter ferre uidemur;

Diis tamen illudi nostris numquid paciemur?

Indulgere reis gaudet decus imperiale,

Sed spreuisse deos non est leue nec ueniale.

Nunc igitur duo sunt, Laurenti; quodlibet horum

1080

Elige, uel mortem uel sacra subire deorum.

Lusimus hucusque uerbis; post uerba sequentur

Verbera, crede michi, nisi diis thimiamata dentur.

Sacrificare quidem si non consentis ad horam,

Quotquot habes socios fac nos cognoscere coram,

1085

Artibus ut magicis urbs hec mundata nitescat

Relligioque patrum nostro sub tempore crescat.

Ne nouus hic error fidei rursum reuirescat,

Sed, quasi cera fluens, ignis feruore liquescat.

Nec de thesauris confidas quos rapuisti

1090

Occultosque tenes, sed non de nomine Christi;

Sed neque per magicas artes nos fallere speres,

Quas nisi nouisses, mortis tormenta timeres."

Finierat Cesar; cum Cesare contio tota

Sentit et assentit dictis, ambage remota.

1095

Curia collaudat quicquit dixisse probatur

Cesar et affirmat, nec ei contraria fatur.

Quod cupit et fieri consentit gloria regis,

Omnis in hanc partem declinat sanctio legis.

Mulcet amor multos, multorum pectora terror

1100

Frangit, et ad tempus uirtuti preualet error.

Hinc amor, inde timor falsum sub nomine ueri

Palliat atque studet quasi uerum falsa tueri.

Regia tota fremit, confuso murmure plena;

Hinc procerum clamor, uox hinc auditur egena.

1105

Cesaris at postquam nutu siluere tumultus

Concidit atque fragor populi prius undique multus,

Cesaris ante pedes quod dudum pectore uoluit,

Talibus exorsus Laurentius ora resoluit:

"Cesar, ut in primis satis asseruisse uideris,

1110

Parcere subiectis legis de iure teneris,

Scilicet ut populo subiecto sic domineris

Quatinus a cunctis studio pietatis ameris

Quique preest aliis tantum uirtutis habere

Debet, ut ex propria possit uirtute docere

1115

Subdita queque sibi. Talis laudanda potestas,

Quam meritum uite, morum decorat honestas.

Iure quidem reliquis digno prefertur honore

Qui complere studet factis quod predicat ore.

Sed tamen ignoro, Cesar, qua condicione,

1120

Qualiter id fieri possit, uel qua racione,

Vt sibi subiectos regat insipiens sapienter

Et mala propter eos ferat impaciens pacienter.

Cuius adhuc uiciis mens subdita tendit ad yma,

Quid studet alterius mores componere lima?

1125

Qualiter in populo presumit hebes dominari,

Qui neque scit neque uult motus proprios moderari?

Quisquis enim proprios refugit componere mores,

Nescio si dignus dignos conscendit honores.

Quod quis non didicit, quanam ratione docebit?

1130

Inter uirtutes uicium quid laudis habebit?

Si cupis alterius sapiens componere mores,

Excessus proprios primum pensare labores.

Nulla quidem laus est iustum te uelle uideri,

Cum tamen ex facto non queras iustus haberi.

1135

Si bonus affectas dici, bonus esse labora,

Quatinus ipsa sua sit res cum uoce sonora.

Res uiciosa quidem, cum mens sub crimine sordet

Interiusque latens hominem mens ipsa remordet.

Si pius es, populus testis tibi sit pietatis.

1140

Gloria uana nichil faciat, sed amor deitatis.

Si tibi larga manus, hoc experiatur egenus,

Predicet hoc pauper uacuus, non gutture plenus,

Et, quia laus omnis proprio sordescit in ore,

Ipse tue laudis numquam capiaris amore.

1145

Vox igitur, cum sit quasi quedam nuncia cordis,

Indicat ecce michi quia mens tibi conscia sordis;

Predicat esse ratum quicquid predixerat ante.

Ira furorque fouent litis discrimina tante.

Non ego miror in hiis nec enim res prodigiosa,

1150

Si fauet atque fouet litem mens litigiosa.

Que latuere diu, saltem quandoque necesse

Est prodire foras; uox mentis denotat esse.

Ira furorque simul mentis secreta reuelant

Dantque uidere satis quod pectoris abdita scelant.

1155

Os licet ad tempus discat reticere dolorem,

Nemo diu poterit mentis celare furorem.

Plenius ex animo, tandem cum ceperit, exit

Fraus concepta prius, cum se furor ipse retexit.

Sanctum sancta decent, placuere prophana prophanis;

1160

Mentibus egra solet fieri contraria sanis.

Mens igitur uiciis et curis subdita uanis

Vana cupit, mentem quia gloria temptat inanis.

Hoc igitur satagis factis complere nefandus,

Quod stimulus Sathane tibi suggerit, igne cremandus.

1165

Ille prior cecidit, celi de sede coactus,

Post lucem tenebras, luctum post gaudia nactus

Quique prius fuerat felici munere letus,

Deliciis plenus, tanto splendore repletus,

Protinus ut tumuit, spoliatus luce priori

1170

Corruit in tenebras, pena plexus grauiori;

Quosque prius socios habuit mens plena tumoris,

Hos sibi consortes sociauit pena doloris

Quique pares fuerant culpa, pariter cecidere,

Sed neque post lapsum miseri ueniam meruere.

1175

Par fuit excessus miseris, par causa tumoris,

Par fuit et lapsus, lapsis par pena doloris,

Quique prius fuerat deitatis lumine plenus,

Nunc sedet in tenebris, celestis lucis egenus,

Quique prius fuerat cunctis prelatus honore,

1180

Corruit yma petens, tanto priuatus amore.

Celsior unde gradus, grauior fuit inde ruina;

Quo suspecta minus, magis extitit inde supina.

Qui modo pulcher erat miroque decore choruscus,

Promeruit turpis fieri, caligine fuscus;

1185

Sicque tumor mentis, sic sola superbia strauit

Illum, celicolis cunctis qui preradiauit,

Quem magis inter eos sapientia summa beauit

Et splendore suo rex regum glorificauit.

Non tamen hic latuit mentis tumor omnipotentem

1190

Queque subirrepsit tam uana superbia mentem.

Angelus unde ruit mentis cogente tumore,

Huc conscendit homo Christi mediante cruore.

Sedibus ethereis hominem super astra locari

Vidit et inuidit nec destitit insidiari

1195

Qui, meruisse uidens omen quod perdidit ille,

Versus ad insidias tendit laqueamina mille

Et, quia non potuit sociis super astra preesse,

Qua licet atque potest, homini non cessat obesse.

Hic genus humanum non cessans nocte dieque

1200

Infestare studet, quod et incitat ad mala queque.

Quot mala, quot mortes, que, quanta pericula terre

Suscitet arte sua, uox non ualet ulla referre.

Iste tuus deus est, Cesar, quem pronus adoras;

Hunc colis, hunc laudas, et huic seruire laboras.

1205

Hic tibi post mortem secum regnare parauit

Iamque tibi sedem quo considet ille locauit.

Hic tibi more suo meritos prestabit honores:

Ignes sulphureos, tenebras, tormenta, dolores.

Dicere nemo potest que sint tormenta malorum,

1210

Quis dolor ac quantus sit ibi, que pena reorum,

Quantus ibi luctus, ubi fine dolor cariturus,

Ignis et unda nocens; ibi uermis non moriturus.

Neue meos cursus igitur mea lingua retardet

Et sermone morer, mea quod mens celitus ardet;

1215

Te quia commemoras patienter sustinuisse

Et luxisse diu mecum multumque tulisse,

Iam non sustineas, Cesar, iam nulla moreris;

Promptior ad penas non me magis inuenieris.

Quod super absconsis thesauris testificaris,

1220

En ego confiteor plane quod uera loquaris:

Thesauros habeo, thesauros multiplicatos,

Sed tamen absconsos et tuta sede locatos.

Is suspectus erit neque fur nec tinea; quare

His ego confido nec eos mens cessat amare.

1225

Hos michi thesauros uiolentia nulla ualebit

Tollere; certa quidem spes est que fine carebit.

Spes non confundit, spes hec mea nescia finis

Permanet in celis, nullis suspecta ruinis.

Has ego, Cesar, opes miro complector amore;

1230

Has michi conseruat spes non frangenda timore.

Quis michi tollet opes, Cesar, quas semper amaui,

Quas michi mente, manu uiuens super astra locaui?

Mens mea sperat in his et eum qui preualet eque

Depositum seruare meum per secula queque.

1235

Spes mea fraudari nequit ista uel euacuari

Dum caro iure pari cum mente cupit sociari.

Quamuis multari ualeat caro uel macerari,

Spiritus artari numquam ualet aut uiolari.

Quotquot in hoc mundo fieri possunt cruciatus,

1240

Hos pro lege dei iam sum tolerare paratus.

Omnis pena quidem, dolor omnis erit michi gratus,

Nam tormenta solent carnis purgare reatus.

Asperiora quidem quanto tormenta uidentur,

Premia post mortem tanto maiora merentur.

1245

Causa tamen, non pena, facit meruisse coronam;

Causa michi Christus, cuius pro nomine ponam

Quod solum superest: animam cum corpore. Pena

Hec michi post mortem prestabit gaudia plena.

Carnis in hac uita caro si fuerit bene trita,

1250

Mors breuis atque cita prestabit regna cupita.

Res mundana perit, que dum festinat abesse

Indicat hunc mundum quod sit transire necesse.

Dum pereunt, dum pretereunt quecumque uidentur,

Hinc abeunt, huc non redeunt, nichil esse docentur.

1255

Respice quis fueris, quis sis, quis forte futurus

Et quod in hac uita uiuas semper moriturus.

Heu, miser effrenis! Que tanta superbia mentem

Inflat et inflatam reddit ratione carentem?

Rebus in humanis quid prodest glorificari,

1260

Si te contingat miserum Sathane sociari?

Omnia lucrari quid prodest uel dominari,

Et iam sorte pari cum demonibus cruciari?

Quid prodest homini rebus florere caducis,

Si non percipiat celestis gaudia lucis?

1265

Rebus in humanis quid uilius esse probatur

Corpore mortali, cum iam uita spoliatur?

Ergo quid est uita, nisi quedam mors repetita,

Cum magis inuita sit morte mori stabilita?

Quid nisi terra, cinis, uariis addicta ruinis,

1270

Mortibus atque minis, hominis caro conscia finis?

Vendicat ista sibi caro, uermibus esca futura;

In cinerem redigi sunt hec carnalia iura.

Nascimur in luctu, sub luctibus atque labore

Viuimus et morimur; sunt omnia plena dolore.

1275

Ex utero matris, ex quo iam nascimur, imus

Inque status carnis proprios moriendo redimus.

Tendimus ad terram, redeuntes unde uenimus.

Omnibus hac iter est; hac tendit summus et imus.

Terra quod est terre sibi uendicat; omnia rursum

1280

Vnde prius ueniunt festinant tendere cursum.

Mors cita, uita breuis, tempus sine tempore, finis

Fine carens uitam plenam notat esse ruinis.

Soluimur in cineres et mortis iura coacti

Soluimus, in terram uita fugiente redacti.

1285

Mors, quasi fur ueniens, ruit improuisa, repente

Omnia consumit, rapido terit omnia dente;

Que tardando diu dum dissimulare uidetur,

Irruit et nulli parcit, nulli miseretur.

Omnia dissoluit, non nouit parcere. Quamuis

1290

Differat ad tempus, cum uult non tardat eam uis.

Fallere uel falli nescit; numquam uariatur;

Regibus, et populis uirtute pari dominatur.

Hec uia communis; communiter hac gradiuntur,

Sed tamen inuiti, uita quicumque fruuntur.

1295

Principium, medium, finem si respiciamus

Et mala que patimur per singula queque notamus,

Principium luctus, medium labor, exitus istis

Consonat, et finis sequitur post omnia tristis.

Hec uia qua gradimur, dum festinamus abesse;

1300

Omnibus ista patet, hac est transire necesse.

Hac, licet inuiti, sub condicione tenemur;

Quo sit iter nostrum communi sorte docemur.

Semper in hac uita uariis uicibus uariamur;

Nascimur ad mortem, sic uiuimus ut moriamur.

1305

Parcere mors homini cum nesciat aut misereri,

Iustior hac mundo poterit res nulla uideri.

Non tamen hic morimur sic ut semper pereamus

E moriendo semel, uelut in nichilum redeamus,

Sed ne carnales carnalia transgrediamur

1310

Debita, si forte mortales non moriamur.

Credimus hanc etenim post mortem non morituram

Esse quidem uitam, uitam sine fine futuram

Iudiciique diem uenturum credimus esse

Tuncque reuicturum corpus mortale necesse.

1315

Spiritus atque caro duo sunt coniuncta, sed istis

(Vt solet interdum) fit mors disiunctio tristis.

Partibus ex geminis homo sic constare uidetur

Quod mortalis in hac, nec in hac mortalis, habetur;

Immortalis enim quia spiritus esse docetur

1320

Et caro mortalis que carnis lege tenetur,

Sic immortali caro spiritui sociatur,

Quatinus hec per eum non posse mori mercatur.

Mors sequitur uitam, post mortem uita sequetur

Que neque posse mori neque claudi fine meretur.

1325

Quod caro commisit uiuens, decet ut caro purget

Post mortem carnis, quia non moritura resurget.

Premia post mortem meritis condigna parantur:

Punit pena reos, iustis pia gaudia dantur

Sicque resurgentes in corpore, non morituri,

1330

Corpora suscipient, sed non rursum perituri.

Quotquot in hoc mundo mortis sub iure tenemur,

Iudicis ante pedes cuncti sursum rapiemur.

Tunc caro que uariis nunc est addicta ruinis

Immortalis erit, mortalis nescia finis.

1335

Quisque quod hic gessit dum corpore uixit in isto

Accepturus erit sub iusto iudice Christo.

Gloria sanctorum nec non et pena reorum

Sic erit amborum, uelut acta merentur eorum.

Quisque suum portabit onus propriosque reatus

1340

Nec dampnandus erit patris pro crimine natus.

Numquid in hac uita saluabit amicus amicum

Aut erit hic quisquam proprium dampnans inimicum?

Hic dolor et gemitus, lacrime, suspiria, planctus,

Horror et ira grauis; uix confidet sibi sanctus.

1345

Iudicis extremi nescit sententia flecti

Vel prece uel precio quodam de tramite recti;

Cumque supernorum pariter concussa timebit

Curia, peccator numquid terrore carebit?

Ignibus eternis pars est dampnanda malorum,

1350

Sedibus ethereis sed pars socianda bonorum.

Illa dies mortis, mortali plena dolore,

Horror et error ibi, facies confusa rubore.

Illa dies luctus, tenebroso turbine plena

Sulphuris et fumi, celestis lucis egena.

1355

Illa dies miseris nox est sine fine futura,

Illa dies sanctis lux est numquam peritura.

Singula quid memorem? Procedet iudicis ore

Condempnando reos sententia plena timore.

Hinc procul, o miseri! Procul hinc estote, maligni,

1360

Semper in inferno cruciatu perpete digni!

Pars saluanda tamen uocem dulcedine plenam

Audit, et ad uocem pars hec applaudit amenam.

Ecce deo grati, merito super astra locati,

Sumite iam nati regnum, sine fine beati.

1365

Ecce quid est hominis, mundo dum uiuit in isto,

Viuere siue mori, studeat nisi uiuere Christo?

Mors metuenda malis, quia proxima pena sequetur;

Mors optanda bonis, ne debita uita moretur.

Si bene quis uixit, moritur bene; si male, certe

1370

Ad mala que meruit moriens festinat aperte.

Cesar, ob hanc causam quicquid tormenta minantur

Est michi dulce nimis, quia premia certa parantur.

Dulcius est animo uitam moriendo mereri

Quam uiuendo diu mortis sub lege teneri.

1375

Pena dolorque placent. Precor, accelerare labora

Expectata diu. Iam uenit tempus et hora.

Non michi terrori, Cesar, mors est, sed amori;

Est michi dulcori mors hec, non pena timori.

Spes mea posse mori pro Christo. Nulla dolori

1380

Pena uel horrori, michi mors mea fiet honori."

Principis interea cupiens lenire furorem,

Valerianus ait, uerbis mulcendo dolorem:

"Dic michi, Laurenti, tam uana superbia mentis

Accidit unde tibi. Non est opus hoc sapientis

1385

Blasfemare deos, populum contempnere, regis

Subsannare minas nec non moderamina legis.

Omnis ut affirmat populus, metuenda potestas

Quatinus et leges et morum regnet honestas.

Est furor hoc quod agis, non feruor relligionis,

1390

Mensque superba tumet cum nil habeat rationis.

Sed quia plus equo rex sustinuisse probatur,

Dum quod iuris erat sola pietate moratur,

Hinc magis ingratus cupis et minus aptus haberi

Erroremque tuum satagis quasi sancta tueri.

1395

Nec reuocare potest errantem sanctio legis

Nec pacienter agens tecum clementia regis;

Sed licet in penis tibi sit caro ferrea, mentem

Emollire stude mentis ratione carentem.

Vidimus innumeros stultos pro nomine Christi

1400

Probra tulisse diu, uelut improbus ipse tulisti;

Sed quid eis Christus pro quo tormenta tulere

Contulit aut quantum, uel premia que meruere?

Num tibi plus aliis quicquam prestabit honoris

Iste tuus Christus quasi pro mercede laboris?

1405

Numquid ab his penis, opibus confisus auare,

Liber abire putas et nos magica superare?

Arte quidem magica, Laurenti, preualuisti.

Numquid et hic uictor fies, uelud ante fuisti?

Fallere posse semel regem regisque ministros

1410

Sors tibi concessit populum populique magistros;

Dii tamen ulterius, Laurenti, non patientur

Artibus hiis magicis falli quos iure tuentur.

Quos tibi post mortem census prestabit honores?

Numquam diues eris, nisi prodigus esse labores.

1415

I citus, affer opes ut Cesaris ira quiescat,

Ne furor ulterius turbato principe crescat.

Numina, Laurenti, que Cesar adorat, adora;

Quod princeps laudat, lauda; quod honorat, honora;

Et cui tota choors seruit, seruire labora,

1420

Nam maiora sequi debent de iure minora.

Moribus absque mora te conformare labora.

Principis implora ueniam dum tempus et hora.

Ira, furor cedant animo procul a sapientis,

Ne corpus ledant tumor atque superbia mentis.

1425

Si michi credideris qui cetera uincere queris,

Qua nondum frueris uictoris laude frueris.

Fortius est mentem nil iam rationis habentem

Vincere, quam gentem populorum cede furentem.

Fortior est animo proprio quisquis dominatur

1430

Principe qui muros urbis strauisse probatur.

Suggero, laudo, precor: Laurenti, deprime lites,

Quatinus ad tempus mortis discrimina uites.

Nec tibi confidas nec thesauris perituris;

Nam uelud ipse doces, que spes rebus morituris?"

1435

Finierat tandem regis captando fauorem

Valerianus, in his uerbis uenatus amorem.

Sed quia uerba nichil nisi uentus et aura fuere,

Ipsa uirum sanctum peruertere non ualuere.

Martir ad hec breuiter respondit Cesare coram,

1440

Res, locus, et tempus quia sic poscebat ad horam:

"Valeriane, miser, terrenis uel morituris

Non ego confido uel thesauris perituris;

Immo super celos transcendens omnia uota

Est michi thesaurus: ibi mens, ibi spes mea tota.

1445

Seruus enim Christi, securus predico Christum.

Hic michi thesaurus; confido semper in istum.

Verba, precor, cessent, quia nil nisi uerba fuerunt.

Verba putas facient quod uerbera non potuerunt?

Protraxisse diem quid prodest ore loquaci?

1450

Numquid enim flecti potero sermone minaci?

Que mora tormentis? Vel quid differre paratis

Iam tociens promissa michi? Numquid dubitatis?"

Rex quid agat nescit; uotis uia nulla patescit.

Ira tamen crescit mentisque furore calescit.

1455

Fustibus ergo uirum cedi pro nomine Christi

Iussit et innocuum cruciari uerbere tristi.

Dextera carnificum, largo perfusa cruore,

Verbere multiplici seuit stimulante furore.

Sed ne carnifices lassati forte quiescant,

1460

Alternando uices satagunt, ne flagra tepescant.

Verbera uerberibus tot multiplicata fuere,

Quod loca uulneribus noua uulnera non habuere.

Plus torquente potest patiens, quia dum cruciatur

Verbera contempnens hec inter uerbera fatur:

1465

"Vel modo disce, miser, quoniam non sentio penas.

Ad grauiora, precor, manus impia laxet habenas.

Nunc ubi tortores, ubi nunc tormenta parata?

Numquid erit tociens michi mors promissa negata?"

Vix ea fatus erat cum rex cogente furore

1470

Vixque manus cohibens tumido sic intonat ore:

"Valeriane, quid est? Num uincimur arte nefanda?

Que mala, que pene, que sunt tormenta paranda?

Vincimur en iterum sub fustibus atque flagellis!

Vix etiam spirat nec desinit esse rebellis.

1475

Proh dolor! Augete fustes et lamina candens

Vrat utrumque latus, sub costis uiscera pandens.

Preualet ecce magus, sed quid? Vincemur ab isto?

Dii quid agunt? Vbi sunt? Noluntne resistere Christo?

Non homo, sed lapis est, cui nec tormenta dolori

1480

Vel mala que patitur nec mors est ipsa timori.

Vlterius quid agam? Nisi ferreus ipse fuisset,

Fustibus aut ferro cedi certe timuisset."

"Christe, deus, miserere mei, miserere precantis.

Esto memor serui, precibus commotus amantis.

1485

Esto memor miseri, Iesu, quem semper amaui,

Quem confessus amo nec per tormenta negaui.

Si placet ergo tuum, pater, exaudire ministrum,

Pronus adesto michi, quia te sequor ipse magistrum.

Accusatus enim te sum confessus amare;

1490

Mens quod amat nescit etiam moriendo negare."

Ignis ut absumit quicquid superesse uidetur

Nescit et extingui quauis dum parte fouetur

Vtque magis seuit obiectaque robora sternit,

Quo minus illa sibi se nolle subicere cernit,

1495

Haud aliter Decius sanctum superare laborat

Multiplicansque minas sic demum uerba colorat:

"Audi, Laurenti; que dixero sint tibi menti

Pronus et assenti michi te seruare uolenti.

Numina preclara uenerare, precor. Patet ara;

1500

Sacrificare para uel morte peribis amara.

Sepe licet magica tormenta fefelleris arte,

Non tamen hac Decium te credas fallere parte.

Hac uice, Laurenti, ne nos deludere credas

Artibus hiis magicis; precor, ergo, precor, michi cedas.

1505

Ille tuus Christus de quo tu testificaris

Nonne crucem subiit clauis confixus amaris?

Si deus est ut ais, mortem quanam ratione

Sustinuit potuitque mori qua conditione?

Si deus est et homo uerus prout esse docetur,

1510

Qua ratione fit hoc quod mortis lege tenetur?

Si deus est et homo deus hic, quod et ipse fateris,

Nonne duo dii sunt uelud asseruisse uideris?

Si caro mortalis deus immortalis habetur,

Cur caro non moritur, deus autem morte tenetur?

1515

Quid deitatis habet deus hic, cui mors dominatur?

Quis deus esse potest, per tempora qui uariatur?

Si deus est et homo, duo sunt et non deus unus;

Sed male conueniunt deitas carnaleque funus.

Si deus est et homo, duo sunt prout astruis esse;

1520

Sed ne iungantur ratio probat esse necesse.

Hinc deus atque caro nequeunt simul associari,

Alter ab alterius ne sorte queat uiciari;

Nam deus esse caro nulla ratione probatur

Et caro, mortalis cum sit, deus esse negatur.

1525

Si deus atque caro iungantur, sunt duo certe;

Sed ne iungantur natura repugnat aperte

Sitque caro deus est - cedant fantasmata ueris -

Sed mortis reus est, quod et asseruisse uideris

Cumque deus nequeat mortis sub lege teneri,

1530

Cur propriam carnem nequit hic a morte tueri?

Si deus atque caro duo sunt que discriminari

Tempore siue loco non possunt uel uariari,

Et duo sunt unum, deus et caro, nec uariatur,

Qua ratione deus uiuit, caro cum moriatur?

1535

Si deus atque caro moriendo dissociantur,

Ipsa fuisse duo mortis ratione probantur.

Ergo duo dum sunt deus et caro, non deus unus,

Hic manet, illa perit. Quid namque caro nisi funus?

Hec duo si dii sunt, deus et caro, dic michi que sunt

1540

Et tamen hii si sunt dic an tres, an duo dii sunt.

Cumque deos igitur numeras, bene si numeramus,

Si duo iuncta tribus, ea quinque fuisse putamus.

Quid mirum, nouitas si nascitur ex nouitate,

Cum mutabilitas etiam uiget in deitate?

1545

Et, bene si memini, tres asseris esse colendos,

Tres in honore pares condignos dicis habendos.

Tres michi distinguis - patrem cum flamine, natum -

Nomine quemque suo uelud astruis esse uocatum.

Amodo quid credam, quid dicam, nescio certe;

1550

Namque tuis uerbis, Laurenti, fallor aperte.

Si cupis ergo pie cultum deitatis amare,

Hoc quod amamus, ama, quod Roma colit, uenerare."

Hiis igitur dictis, rex tandem gutture fesso

Sustinuit siluitque parum sermone represso.

1555

Iusserat interea rex a tellure leuari

Pluribus afflictum penis propiusque uocari.

Debilitarat enim uim corporis unda cruoris

Et minus audiri tenuis poterat sonus oris.

Vox tamen una manet, corpus licet undique totum

1560

Vulneribus plenum pateat quasi sanguine lotum.

Nescius ergo more, nullo prohibente timore,

Non sine feruore martir sic intonat ore:

"Si michi uera loqui, Cesar, uel pauca liceret,

Te, quasi mendacem, falsum dixisse pateret;

1565

Nam deus est et homo, quem tu reprobare uideris,

Cesar, et affirmas quedam contraria ueris.

Hunc sine principio, sine fine manere fatemur

Et quod constet ita, certa ratione docemur.

Mundus ab eterno fuit aut ex tempore factus;

1570

Quod tamen eternus non sit, probat illius actus,

Nam si principio nec non et fine careret,

Non uariando uices, stabilis sine fine maneret.

Quicquid in humanis rebus transire probatur,

Non manet eternum, per tempora quod uariatur.

1575

Omnia que pereunt et pertransire uidentur,

Esse sed ad tempus, sed non eterna docentur.

Ergo non mundus, per tempora cum uarietur,

Mansit ab eterno, quoniam transire uidetur.

Non manet, immo perit uaria uice quod uariatur

1580

Hincque quod eternus mundus nequit esse probatur.

Mundus ab eterno si non fuit, ergo necesse

Cepit et est factus, factus quoque desinet esse.

Si factus cepit, quod sit factura uidetur;

Ergo prior facto factor suus esse docetur.

1585

Si factus, quis fecit eum, nisi qui fuit ante

Quam mundus fieret, deus, ens nullo mediante?

Inde patet plane quod non ex tempore factus

Sit deus, aut rerum uaria sub sorte redactus.

Singula quid memorem, rerum monstrando tenorem?

1590

Factis factorem semper decet esse priorem.

Si deus inciperet fieri cum mundus abiret,

Qualiter id fieret ne non pereunte periret?

Si deus omnipotens semper manet atque manebit

Principioque caret nec non et fine carebit,

1595

Quod neque principium neque finem possit habere

Iste deus noster, satis est hinc inde uidere.

Hic pater omnipotens, natus cum flamine sacro,

Cui pia Christicola gens seruit, tincta lauacro.

Tres sunt persone, cum sit deus unus et idem,

1600

In deitate manens, numquam uariatus ibidem.

Sic in personis trinus, non in deitate,

Cuncta creata regit renouatque carens nouitate.

Credimus ergo patrem non factum nec generatum

Esse deum uerum, genitum tamen a patre natum

1605

Non sibi dissimilem, sed nec deitate minorem,

Immo parem semper nec tempore posteriorem.

Spiritus a nato procedit et a patre; quare

Hos tres consimiles decet atque pares numerare.

Sed licet in numero persone tres numerentur,

1610

Vna tamen deitas non plures esse docentur.

Iste deus mundum mundanaque cuncta creauit

Atque locis propriis ea distinguendo locauit.

Sed quia primus homo peccauit agente maligno

Presumpsitque frui de iam uetito sibi ligno,

1615

Penam peccati transfudit posteritati,

Quam didicere pati patrum post tempora nati.

Causa fuit fati transgressio prima reati,

Qua sunt dampnati genitores et generati

Aspiciensque deus quia quem plasmauerat ante

1620

Corruit atque reus periit nullo reparante

Condoluit, miserans sua quod factura periret

Et genus humanum penam moriendo subiret.

Missus ab arce patris, carnem de uirgine matre

Filius assumpsit, mundo natus sine patre.

1625

Sed quamuis deitas carnem sumpsisse docetur,

Absit ut hec per eam minuatur uel uarietur.

Quid mirum, deitas si carne nequit uiciari,

Cum neque uirginitas partu potuit uiolari?

Filius ergo dei carnem sumpsisse docetur,

1630

Non pater aut flamen, ne uera fides uioletur.

Solus enim natus, testantur ut hec mea dicta,

Est incarnatus, sed non deitate relicta,

Et, quoniam deitas deitate mori prohibetur,

Filius assumpsit carnem per quam pateretur.

1635

Sic igitur Christus crucis est oblatus in ara,

Ne genus humanum mors condempnaret amara.

Sic crucis in ligno Ihesu redimente benigno

Nos precio digno saluamur ab hoste maligno.

Ob nostram sortem subiit deus in cruce mortem,

1640

Qua simul et fortem strauit fortisque choortem.

Credimus ergo deum, populum qui saluat Hebreum

Et redimendo reum fert uictor ab hoste tropheum,

Qui uictor mortis infernalisque cohortis

Confractis portis surgit, tamquam leo fortis.

1645

Mortuus est ut homo corpusque quod in cruce fixit,

Post triduum surgens, deuicta morte reuixit.

Quicquid inest homini, deus accepisse probatur,

Preter peccatum, quoniam peccasse negatur.

Qua carnalis erat, debitum carnis caro soluit;

1650

Sed deitate sua carnalia iura resoluit.

Mortuus est ut homo pro carnis condicione;

Ex deitate quidem uicto surrexit agone.

Qua mortalis erat, mortem gustauit ad horam;

Sed tollendo moram docuit se uiuere coram.

1655

Illud idem corpus, eadem caro uera reuixit,

Quam deus ipse crucis moriens in stipite fixit.

Ne super his quisquam dubitet uel diffiteatur,

Accipiendo cibum caro uera fuisse probatur

Quique prius moriens gustauit pocula fellis,

1660

Postquam surrexit cibat ex dulcedine mellis.

Qui redimendo reum crucis est opprobria passus,

Hunc in carne deum sumptus piscis probat assus.

Hoc quoque monstrauit Thomas qui, dum dubitarat,

Vidit et expauit, quoniam fantasma putarat;

1665

Namque quod optauit, fieri iam posse negauit.

Vulnera palpauit digito carnemque probauit.

Ad patris inde sui dextram super astra locatus,

Cum patre cumque sacro regnat iam flamine natus.

Vnde prius uenit missus de sede paterna,

1670

Morte triumphata scandit deitate superna.

Inde suis misit quod eis promiserat ante;

Spiritus aduenit quasi fulguris igne micante.

Flamen ut accessit, mortis formido recessit;

Omnia suggessit, uicium uirtute repressit.

 

1675

Spiritus impleuit pia pectora, perfida spreuit;

In quo decreuit, amor adueniens requieuit.

Qualiter ascendit post mortem non moriturus,

Taliter adueniet iudex, in fine daturus

Cuique quod hic meruit prout hoc in corpore gessit."

1680

Dixit et, hiis dictis, uocem uerbumque repressit.

Cesar ut hec audit, nimio stimulante furore

Quod prius interius latuit sic exprimit ore:

"Principis est, etiam cum possit, nolle nocere,

Vt magis exemplo ualeat quam uoce docere.

1685

Ipse quidem fateor nec possum uera negare:

Mens fuit usque modo tibi parcere teque beare

Principibus regni primisque meis sociare,

Si tamen hoc quod amas tua mens cessaret amare.

Sed quia non cedis nobis, nec cesus obedis,

1690

Immo deos ledis, quia diis contraria credis,

Asperiora quidem tibi sunt tormenta paranda;

Forsitan hec facient plus quam correptio blanda.

Iuro deos igitur et numina queque deorum,

Qui mare, qui terras moderantur et alta polorum:

1695

Aut diis thura dabis Christumque negando litabis,

Aut si Christus ab his te uult saluare probabis."

Martyr ad hec, "Cesar, neque diis mea dextra litabit,

Sed neque tormentis Christum mea lingua negabit.

Iam tibi, iam dixi: fac quod facis. Has michi penas

1700

Spes et amor regni celestis reddet amenas.

Fac cito, tolle moram. Nichil est quod terret ad horam.

Fac ut ais coram uocemque repone sonoram."

Cesar ad hec motus suspirat, preque furoris

Turbine quo totus rapitur, uox deficit oris.

1705

Vox tamen ut rediit modicum cessante furore,

Lingua fit effrenis, nullo moderata tenore.

Sepius hec eadem repetens sermone loquaci

Prouocat actores Decius clamore minaci:

"Cedite plumbatis, plumbatis cedite multis!

1710

Iuro deos magnos, quia diis non uiuet inultis.

Nescio quid sperat, nullo discrimine uictus;

Sic perseuerat quasi iam non sentiat ictus.

Quod colimus, spernit; quod non ueneramur, honorat;

Quem detestamur, Christum ueneranter adorat.

1715

Si sapit aut sentit nouitque timenda timere,

Cur sibi non parcit nec uult tormenta cauere?

Si rationis eget nec sane mentis habetur,

Qua ratione suam causam causando tuetur?

Sed quid ago? Quid litus aro frustraque laboro?

1720

Cumque nichil prosint mea uerba, quid illa coloro?

O si uellet adhuc diis nostris sacrificare,

Posset ab inceptis resipiscens nos reuocare.

Est hominis errare quidem ueniamque mereri,

Si tamen erroris studeat commissa fateri."

1725

Hec ita dum Decius cum uerbere uerba colorat,

Taliter expansis manibus Laurentius orat:

"Nate dei patris, lux et splendor bonitatis,

Vera salus mundi, fons immense pietatis,

Omnia regna regens solo nutu deitatis,

1730

Omnia disponens, dans celica regna beatis,

Suscipe uota, precor; tibi me committo. Dolorum

Tu michi solamen, tu spes requiesque laborum,

Tu uia, tu uita, precium mercesque cupita.

Quod mens contrita rogat, annue dando petita.

1735

Educ, Christe, tuum carnis de carcere seruum,

Pro quo sustinui fustes, cruciamina, neruum;

Instat enim tempus quo me de corpore mortis

Huius ad eterne perducas gaudia sortis.

Si placet ergo tibi, iam uenit tempus et hora

1740

Vt me suscipias tribuasque michi meliora

Quam meruisse puto, quoniam si uera fatemur

Hac in carne nichil nostra uirtute meremur."

Hec ita poscenti respondit in ethere sursum

Talia uox quedam: "Laurenti, perfice cursum,

1745

Sed tormenta tibi restare scias grauiora,

Quorum respectu quasi nulla fuere priora.

Fac pacienter agas; pacientia sola dolorum

Post mala, post mortem perducit ad alta polorum.

En, ego sum tecum! Constancior esse labora:

1750

Maior erit merces penis cum uenerit hora."

Terruit astantem populum populique magistros,

Terruit et regem uox hec regisque ministros.

Contio tota timet uocisque notando tenorem

Non ualet ulterius iam dissimulare timorem.

1755

Ipse timore graui Decius licet intus hanelet,

Dissimulare studet, facies ne forte reuelet

Quod latet interius; sed celans intima mentis

Sic ait: "O ciues, Romane gloria gentis,

Numquid et has uoces audistis demoniorum,

1760

Qualiter in penis socium solentur eorum?

Vox que turbauit populum satis insinuauit

Quid miser optauit, quis sit quem magnificauit.

Iam satis instruimur, de cetero quid sit agendum.

Fallitur arte sua; nichil amplius est metuendum.

1765

Demonis insidie sunt hee, non sacra deorum,

Quod uelut audistis uoces testantur eorum.

Qui tormenta nichil uel numina nostra ueretur,

Per tormenta mori iusto de iure meretur.

Tollite plumbatas! Opus est grauiora parari.

1770

Hoc genus irridens, alio querit cruciari.

Accelerate, precor, modicum ne forte quiescat

Colligat et uires, uirtus si nostra tepescat.

Nescio que misere placuit sentencia menti;

Omne genus pene spernit quasi flamina uenti.

1775

Cetera iam cessent tormenta; catasta paretur,

Vt prostratus in hac luat hoc quod sponte meretur."

Nec mora, uix etiam mandarat talia seruis,

Cum satagunt crudis sanctum constringere neruis.

Vincula stringuntur, neruis distenta trahuntur

1780

Menbra, resoluuntur nerui, sed et ossa teruntur.

Nec satis est sanctum neruis distendere crudis,

Hunc nisi uiminibus distentum cederet udis.

Seuit iniqua manus, succedunt ictibus ictus,

Verbera uerberibus, sed non est uerbere uictus;

1785

Exhilaratus enim, facie iocundus amena

Permanet et Christum collaudat uoce serena:

"Gloria, Christe, tibi, quia tanta michi tribuisti

Et miserando mei meritis maiora dedisti."

Mirantur proceres. Cesar stupet atque senatus,

1790

Mente quod effractus nichil est per tot cruciatus.

Res miranda quidem, quia quanto plus cruciatur,

Forcior in penis et lecior esse probatur.

Monstrat enim uultus hilaris faciesque serena

Quam sit ab his penis pacientis mens aliena.

1795

Sunt uultus rosei, facies rubicunda colore,

Sanguine tincta caro, quasi nix conspersa cruore.

Candida purpureis si presens forte uideres

Lilia iuncta rosis, quid iam tunc mentis haberes?

Vestibus ablatis, sub ueste nitet nouitatis:

1800

Purpura martyrii cum bisso uirginitatis.

Cernitur ergo foris species distincta coloris,

Lilia candoris uernantia rore cruoris,

Cumque tot et tantis macerata caro crucietur,

Perstat in inceptis, quia nil tormenta ueretur.

1805

Menbra licet nequeant neruis constricta moueri,

Sola tamen Christum non cessat lingua fateri.

Sola sui iuris dum lingua fuisse probatur,

Predicat aut orat nec ab his cessare putatur.

Cesar ut aspexit quia per tormenta nequiret

1810

Vincere, sed uictus potius quam uictor abiret,

Soluere uincla iubens et adhuc tormenta parari

Asperiora monens, frendet prohibetque morari.

"Rex pie sancte bone, pastor, pater, atque patrone,

Tu mea dispone post mortem lucra corone,

1815

Qui sola pietate tua maiora dedisti

Quam meruisse sub hoc uidear discrimine tristi.

Assit in hac hora tua gratia grata petenti,

Assit et indigno tribuat uirtute potenti,

Vt circumstantes cognoscant et fateantur

1820

Quod consolaris pius hos tibi qui famulantur

Quodque ministrorum, residens super alta polorum,

Non dedignaris fieri memor ipse tuorum."

Militis officio miles sub Cesare functus,

Militibus Decii multo iam tempore iunctus,

1825

Nomine Romanus, Christo per uerba leuite

Credidit et credens suscepit dogmata uite

Cumque deos uanos constanti uoce negaret

Et neque iam Decio neque diis parere pararet,

Gratia celestis reserato lumine cordis

1830

Affuit, exstirpans ueteris contagia sordis.

Solus enim meruit reserata luce uidere

Quod nulli potuit domino prohibente patere.

Abdita res latuit quam nullus uidit eorum

Preter eum, patuit cui gratia misteriorum.

1835

Quod uidet ergo prius tacito sub pectore celat;

Postea sic orsus cunctis sibi uisa reuelat:

"En tibi, Laurenti, iuuenis pulcherrimus unus

Astat et a Christo transmissum fert tibi munus.

Que facies, que forma uiro speciesque decoris!

1840

Lilia candoris niuei uincit color oris.

Lingua referre nequit quanto splendore nitoris

Fulgeat, aut quanta dulcedine spiret odoris.

Angelus est utique, quem rex tuus atque magister

Misit ab excelsis, ut sit tuus iste minister.

1845

Huius enim pietas tibi compatiendo dolorem

Lenit, et extergit manus officiosa cruorem.

Linthea uulneribus iuuenis subicit studiosus,

Corruat in terram ne forte cruor preciosus.

Mappula candoris niuei rapit omnibus horis

1850

Quicquid sudoris fluit ex te siue cruoris.

Sedulus assistit, satagens ne quid tibi desit,

Angelus extergens quicquid tibi pulueris hesit.

Hinc tibi, Laurenti, felix meritisque beate,

Supplico, coniuro moriens ne separer a te.

1855

Christum corde colo, Christum confessus adoro,

Cuius amoris odor plus nectare spirat odoro."

Hiis igitur gestis populo spectante prophano,

Cesar ait frendens accito Valeriano:

"Valeriane, puto uicti sumus. Ecce quid egit

1860

Iste magus: magicis rursum tormenta subegit.

Preualet in populo, subuertit carmine gentes,

Compellens etiam nostros errare clientes

Quodque magis doleo, quos credideram sapientes

Nescio quo pacto reddit ratione carentes.

1865

Vulgus, ut est uulgi subito leuiterque moueri,

Nutat et ignorat super hoc que sit uia ueri.

Ad noua que nescit populum nouus excitat error

Nec ualet hunc etiam mortis conuertere terror.

Vincula laxentur; noua nos tormenta parare

1870

Conuenit et uario pro tempore res uariare.

Hinc opus est alias nostras transponere sedes,

Ne magus has rursum magicis uiolauerit edes.

Hic tamen expectet donec tormenta paremus

Vtque sub Ypolito maneat custode iubemus."

1875

Interea Romanus adest ponensque lagenam

Martyris ante pedes hausto de flumine plenam

Babtismumque petens, prostratus corpore toto,

Martyris orat opem supplex lacrimis, uoce, uoto.

Quod petit, assequitur; babtismus sanctificatur

1880

Et mediante dei uirtute salus renouatur.

Fit nouus ex ueteri, babtismo sanctificante;

Error et horror abit; fit homo quod non fuit ante.

Nec mora, principibus quid dictum quidue sit actum

Nuncius exponit; sed quid? Laudabile factum

1885

Curia condempnat. Sic seuit iniqua potestas,

Preualet impietas, prauis succumbit honestas.

Verberibus cesum multis uinclisque ligatum

Rex iubet adduci nouiter de fonte renatum.

Miles adest cupiensque mori pro nomine Christi

1890

Fortis et inuictus manet in discrimine tristi;

Et quia nulla uirum mortis sententia flexit,

Hunc super alta poli Christi clemencia uexit.

Quem capitis dampno Decii sentencia punit,

Hunc deus angelicis post mortem cetibus unit.

1895

Morte triumphali passum pro nomine Christi

Iustinus rapuit noctis sub tempore tristi

Et, prius aurore quam lux sit clara nitore,

Catholico more digno sepeliuit honore.

O quam felices felici sorte fruuntur,

1900

Quotquot in hoc mundo pro lege dei moriuntur!

Ardua res superest, superest pars digna labore

Que plus quam nostro saperet sapientis in ore.

Musa, precor, mecum tota uirtute labora!

Finis adest; propera, superest dum tempus et hora!

1905

Finis adest; operis modicum superesse uidemus.

Rex noua bella parat - et nos noua uerba paremus.

Affuit interea populo comitante prophano

Cesar et internus sedit cum Valeriano.

Vndique conueniunt ciues a rege uocati

1910

Certatimque ruunt, scelus accelerare parati.

Causa patet cunctis, placet in commune: deorum

Contemptor pereat, quasi publicus hostis eorum.

Rex igitur primo iussit tormenta parari,

Inde dei famulum misso tortore uocari.

1915

Quod tamen Ypolitus postquam cognouit, amare

Fleuit et exclamans cum fletibus, "Hei michi, quare

Non ego procedo, baptismi fonte renatus?

Cur ego non uenio, tecum certare paratus?

Que mora, ne moriar tecum pro nomine Christi?

1920

Me miserum, quid agis? Quidnam fieri statuisti?

Numquid abis sine me? Cui me modo deseruisti?

Si moriturus abis, michi uitam subripuisti."

Sanctus ut hec audit, lacrimis commotus acerbis,

Talibus incepit lacrimas compescere uerbis:

1925

"Care, licet quod ames non possis dissimulare,

Non opus est lacrimis aut fletibus ora rigare.

Desine flere, precor; lacrime gemitusque quiescant

Atque magis gaude, cum iam mea gaudia crescant.

Intus habere stude quod mens pia predicat ore,

1930

Christus ut hoc homine sit totus in interiore.

Temporis absque mora ueniet certaminis hora.

Mentis in occulto Christum gestare labora.

Temporis ecce parum superest tibi. Sustine, crede

Meque uocante ueni, celi mansurus in ede.

1935

Hec mora quam pateris breuis est. Post me patieris.

Cercior esse uelis quia post triduum morieris.

Set graue restat iter, quoniam tormenta nefanda

Post triduum tibi sunt Christi pro lege paranda.

Morte satis dura moriens transibis ad astra;

1940

Set ne formides terrena relinquere castra,

Ne timeas penas, sursum rege mentis habenas.

Diuitias plenas et opes mors spondet amenas.

Premia pena dabit, lux post tenebras radiabit.

Quod quasi uentus abit, uirtus nichil esse putabit.

1945

Semper ad interitum qua tenditur est uia prona,

Ardua qua celum petitur uiteque corona."

Talia dum memorat Laurentius, exhilaratus

Sustinet Ypolitus, certamen inire paratus.

Quamlibet ergo breuis mora sit, grauis esse putatur

1950

Et perlonga nimis, quia differtur quod amatur.

Qui quod amat sperat fieri, putat omnia posse.

Spes et amor semper cupiunt incognita nosse.

Sic licet Ypolitus, quia Christum cepit amare,

Sustinet inuitus quod non ualet accelerare,

1955

Sistitur interea Laurentius archileuita

Cesaris ante pedes, fruiturus perpete uita.

Rex igitur primo que iusserat ante parari

In medio populi fecit tormenta locari.

Nec fuit hoc unum pene genus, immo fuere

1960

Plurima que regis tortores proposuere.

Qualiter illa tamen uel quo sint ordine facta,

Non decet ut scripto sint singula queque redacta.

Nomina sola quidem quibus illa uocata fuisse

Nouimus huic operi breuiter placet inseruisse.

1965

Scutica neruorum, lampas, rota, uimina, restis

Lamina, plumbate, batulorum pessima pestis:

Hec tormenta simul Cesar furibundus aceruat

Nec satis ista putat, sed adhuc maiora reseruat.

Hiis tamen illatis postquam distenta fuere,

1970

Ceperunt etiam proceres cum plebe timere.

Nec tamen ipse timet, cui tot tormenta parantur;

Immo magis queritur quod cum tormenta morantur.

Ipsa statum mentis facies iocunda reuelat

Quodque mori cupiens post Christum totus anelat.

1975

Leta uiri facies, roseo perfusa colore,

Indicat exterius quid agatur in interiore.

Cesar adhuc cedem sitiens sitiensque cruorem

Talibus exorsus retegit clamore furorem:

"Numquid adhuc erras, Laurenti, nec ueneraris

1980

Numina que colimus, penis cruciatus amaris?

Miror et admiror ultro te uelle perire.

Nonne reformidas rursum tormenta subire?

Num quia uicisti magicis tormenta priora,

Vincere nunc etiam tormenta putas grauiora?

1985

Incipe uel sero tibi parcere! Consule uite!

Sit tibi cura tui! Ne queras uincere lite!

Nolumus ergo diu tecum contendere uerbis.

Si non sacrificas, penis morieris acerbis.

Hec est summa rei: nisi numina pronus adores,

1990

Experiendo scies mala multa necisque dolores.

Tolle, precor, fastus animi magicasque nocentes

Dicque michi citius patriam, genus, atque parentes."

Martir ad hec: "Nostros si queris nosse parentes,

Catholici fuerant et, dogmata uera sequentes,

1995

Rebus in humanis clari satis emicuere;

Sed, quod pluris erat, Christum dominum coluere.

Me tamen Ispanum, generoso stemate natum,

Noueris et Christi baptismate sanctificatum.

A puero Rome magni sub nomine regis

2000

Nutritus, didici diuine dogmata legis

Quodque puer didici, non possum dedidicisse

Iam iuuenis factus nec Christum deseruisse.

Dulcius est teneris quod mens concepit ab annis.

Vt Christo placeam, uolo displicuisse tirannis."

2005

Cesar ait, "Legem diuinam non didicisti,

Immo magis magicam, errans in nomine Christi.

Legibus astringi diuinis si didicisses,

Non ita uexatus tot per tormenta fuisses.

Lex diuina deos toto docet orbe timendos,

2010

Obsequiis dignis mortalibus esse colendos.

Tu quoque sacrifica, ne per tormenta maligna

Nocte sub hac pereas, quia nox tua nox nece digna."

Martir ad hec, "Mea nox nil mortis crimine dignum,

Nil habet obscurum, nil prauum nilque malignum.

2015

Nox mea nocte caret, quia lux in lumine claret,

Vt mentem reparet, dum uirtus corporis aret.

Nescia noctis erit mea nox splendore serena.

Lux michi Christus erit, prestans michi gaudia plena.

Nox dabit ista diem quam uespera nulla sequetur;

2020

Nox tua iam cepit, mea iam transisse uidetur."

Rex ait, "Ecce deos non solum non ueneratur,

Sed blasphemat eos et eis contraria fatur.

In capud ergo suum decet ut sua culpa redundet.

Conteret ora lapis, lapis improba uerba retundet.

2025

Ferte citi lapides, blasphemum tundite saxis.

Nox abit incassum, rapitur dum stellifer axis."

Tortores igitur, regi parere uolentes,

Accelerando ruunt, christum domini rapientes.

Turba, canum more, nondum saciata cruore,

2030

Irruit in sanctum, nimio succensa furore

Cumque diu cesus non cederet, exhilaratus

Ridet et irridet regem regisque paratus.

Dextera carnificum cum iam lassata laborat,

Respiciens celos martir Laurentius orat:

2035

"Rex, deus omnipotens, qui solus cuncta gubernas,

Tu qui cuncta potes, ne nostra precamina spernas.

Te, pater alme, colo; tibi me committo. Meorum

Esto memor memorum, spes, portus, et aura tuorum.

Tu, sine quo nichil est sanctum, nichil est pretiosum,

2040

Cuius in aspectu nichil esse potest tenebrosum,

Annue poscenti, uia, uita salusque piorum

Facque mei memores conscendere summa polorum."

Rex igitur, cernens uirtutem preualuisse

Martiris inuicti nec eam sibi succubuisse,

2045

Iussit inauditum mortis genus accelerari;

Namque super cratem uiuum iubet igne cremari.

Obstupuit populus feritatis ad hec mala tante,

Nam scelus huic simile numquam quis uiderat ante;

Cumque scelus tantum fieri plebs omnis abhorret,

2050

Rex negat esse scelus, cuius furor intima torret.

Nulla quidem mentem sceleris formido remordet,

Que polluta, suo quasi sus in stercore, sordet.

Non timet impietas sceleri scelus accumulare,

Vt sceleris nouitas scelus omne queat superare.

2055

Ergo tot et tantis cruciatibus exsuperatis

Ferreus affertur lectus, factus quasi cratis,

Accensoque rogo, tandem cessante fauilla,

Dira super prunas cratis prosternitur illa;

Sicque subaptatis carbonibus aspera gratis

2060

Vestibus ablatis conscenditur, ignea cratis.

O furor, o feritas, o Cesaris ira maligna!

O decus, o deitas miserans semperque benigna!

Indicat ignita recubans in crate leuita

Carne quod attrita fit fortior Israelita.

2065

Quo magis accendit flammas furor imperialis,

Fortius intendit ceptis mens spiritualis;

Quodque solet raro contingere, non dominatur

Iam sine carne caro, sed spiritui famulatur.

Temperat exterius incendia seua caloris

2070

Qui calet interius diuini feruor amoris.

Sic contriuit Agar tumidam Sareque subegit

Et uelud ancillam domine seruire coegit.

Seruit Agar Sare quasi nolens atque choacta,

Cum caro spiritui compellitur esse subacta.

2075

Sic caro carnalem superans calcauit amorem,

Delitias cratem reputans, incendia rorem.

Quo mage candescit craticula qua requiescit,

Amplius accrescit uirtus que cedere nescit.

Qui prius extiterant cedis scelerisque magistri,

2080

Talibus aspectis fieri studuere ministri.

Rex furit et, clamidis proiecta sindone surgens,

Addit et ipse manum, reliquos magis ad scelus urgens.

Sic uice tortorum Decius fungendo suorum

Omnibus errorum fit causa capudque malorum.

2085

Carbones igitur quidam sub crate ministrant,

Membra premunt alii furcis reliquosque magistrant.

Ventilat hic prunas, subito ne flamma tepescat,

Set magis admoto uentorum flamine crescat.

Hic blasphemat eum uerbis, subsannat at ille.

2090

Hic tormenta parat, parat hic opprobria mille.

Set patienter agens inter tormenta doloris,

Omnia que patitur reputat quasi flamina roris.

Iam quia nil triste formidat in igne uir iste,

Illud psalmiste poterat tibi dicere, Christe:

2095

"Carnibus assatis nostris et in igne probatis,

Fraude carere satis mentem probat ignea cratis."

Cesar ait, "Vel nunc festina sacrificare,

Improbe Laurenti, magnosque deos uenerare."

Martir ad hec mitis, quasi palmes in arbore uitis,

2100

"Diis," ait, "inuitis uincam discrimina litis.

Semper ut optaui, uiuens in odore suaui,

Pro quo certaui, Christo me sacrificaui.

Iam pregustaui, Cesar, quod semper amaui;

Iam tibi monstraui quia nulla terreor a ui.

2105

Hostia grata deo cum sit contritio cordis,

Subuenit illa reo, mundans contagia sordis.

Improbe, stulte, miser, tempus consumis inane,

Hostia uiua deo fieri quia gaudeo plane.

Igne quidem corpus, sed mens non uritur isto.

2110

Ignibus usta caro condigna fit hostia Christo,

Ecce refrigescit craticula, flamma tepescit,

Et mea uis crescit, que flammis cedere nescit.

Si qua potest grauior, Cesar, michi pena paretur,

Nam tuus hic ignis michi frigidus esse uidetur.

2115

Ignis in algorem transit; calor iste calorem

Tollit et in rorem conuertitur uberiorem.

Ecce refrigescunt artus nec ab igne calescunt,

Set magis algescunt, quo plus incendia crescunt.

O miser, infelix, cui mors eterna paratur,

2120

Vel sic disce quod hic ignis michi non dominatur.

Flamma refrigerium michi dat, fit pruna pruina;

Te, miser, expectat mors et miseranda ruina.

Quicquid enim patior propter deitatis amorem

Est predulce michi, quia uite spirat odorem.

2125

Quod michi debetur, post mortem non minuetur;

Te tormenta manent et mors que non morietur.

Vobis pena, michi debetur gloria multa.

Causa mee mortis non pertransibit inulta.

Vos manet interitus et perpetuus cruciatus,

2130

Qui Sathane sociisque suis est iure paratus."

Talibus auditis, prefectus Valerianus

Clamat et exclamat tamquam capitis malesanus:

"En, ubi sunt ignes, ubi sunt incendia dira

Consumptura deos, ubi nunc promissio mira?

2135

Predicat ecce deos quos dixerat esse cremandos,

Nam cruciatur ab hiis quos predixit cruciandos.

Numinibus nostris quicquid promisit ineptus,

Sustinet ecce prior, precium mercedis adeptus.

Ista decet miserum sententia perditionis

2140

Quem iuuat esse magum sub cultu religionis.

Exitus ecce docet quis sit uel quod deus eius.

Nil magis infaustum, nil Christi nomine peius."

Talia clamanti nimioque furore repleto

Intulit hec breuiter martir sermone quieto:

2145

"O nimium miseri, mendaces atque maligni

Auctores scelerum, cruciatu perpete digni,

Proh dolor! erratis. Dum me torquere putatis,

Delitiosa datis michi munera meque beatis.

Ista refrigerium largiri flamma uidetur;

2150

Flamma calore carens modicum frustraque timetur.

Si furor aut ferrum quauis ratione ualeret

Infirmare fidem, nimium uirtutis haberet.

Set nec mors neque uita potest me dissociare

Eius ab amplexu, pro quo iuuat hec tolerare.

2155

Que mala, que mortes poterunt suadere recursum,

Vt magis ima petam, quam que super ethera sursum?

Absit ut hoc faciam, quo laudis honos minuatur,

Gloria ne pereat que laudibus intitulatur.

Ne ualeant animum Sathane subuertere fraudes,

2160

Absit ut ipse meas inuoluam crimine laudes.

Ignibus ergo datum nec ab hiis tamen exsuperatum

Iam satis assatum, rex, uerte uoraque crematum.

Hoc satis exustum latus est. Abscidite frustum,

Prebeat ut gustum Decio caro nostra uenustum.

2165

Cur non uersatis aliud latus ut comedatis,

Assum namque satis latus istud in igne sciatis?

Fac cito uersari latus hoc aliudque cremari,

Possit ut assati crudum coctumque uorari.

Ergo reuersetur coctum crudumque cremetur,

2170

Vt dum torretur pars cruda, perusta uoretur.

Vertite, gustate crudum coctumque uorate

Vosque preoptate carnis gustu saciate.

Hoc latus absque mora, tibi ne data transeat hora,

Improbe, uerte, uora, grauibus subdens grauiora.

2175

Nil michi parcatis quasi sub specie pietatis;

Carnibus assatis, ingrati, tollite gratis.

Mille licet patiar penas pro nomine Christi

Et totiens moriar pro lege dei nece tristi,

Non erit unde querar, quia post certamina uicta

2180

Hinc ad amena ferar, carnis grauitate relicta.

Si moriturus eram de carnis conditione,

Cur nunc ista feram patienter amore corone?

Corpora nostra mori cum sit quandoque necesse,

Cur michi merori debet mors corporis esse?

2185

Linquens ima soli, deuicto iam Pharaone,

Letus ad alta poli conscendam de Babilone.

Ianua, clausa malis, reserata patet morienti;

Turba triumphalis stat in occursum uenienti.

Curia prediues exultat laude sonora;

2190

Angelici ciues modulantur uoce canora.

Ecce reuertenti de carcere carnis ad astra

Lumine fulgenti panduntur celica castra.

Agmina sanctorum quasi iam conciuis eorum

Audio; cerno chorum qui psallit in arce polorum;

2195

Christus et ipse uocat, qui pro mercede laborum

Me super astra locat, numerans in sorte suorum."

Dixit et attollens in celum lumina sursum

Extendensque manus subiunxit talia rursum:

"Nate dei patris, qui cuncta regens moderaris,

2200

Virginis et matris qui filius esse probaris,

Vera salus hominum, summi sapientia patris,

Numen diuinum, precelse gloria matris,

Eterno soli patri cum flamine proli,

Qui regis astra poli: tibi laus, tibi gloria soli.

2205

Gloria sanctorum, uia, uita salusque tuorum,

Spes pia iustorum, merces finisque laborum,

Rex pie, rex fortis, fac me de corpore mortis

Perpetue sortis sotium supereque cohortis.

Rex pie, qui miseris pietate tua misereris,

2210

Qui maculas sceleris tergens parcendo mederis,

Si tibi sanctorum mors est pretiosa tuorum,

Esse memor memorum non dedignare meorum;

Et quicumque mei satagit memor esse trophei,

Fac tribuatur ei lux perpetue requiei."

2215

Hec ait et subito raptus transiuit ad astra,

Commutans merito terrenis celica castra.

Taliter inuictus, tot passus amara dolorum,

Martir predictus transiuit ad astra polorum.

Taliter expletus, uictrici fine beatus,

2220

Martir abit letus, celestibus associatus.

Ordine predicto conscendit ad atria lucis

Principe deuicto mundi penisque caducis.

Taliter ima soli dum deserit archileuita,

Scandit ad alta poli, fruiturus perpete uita.

2225

Morte triumphali uir laude nitens speciali

Corpore mortali decessit et ordine tali

Qua celum celebs petiit, qua sidera sidus,

Augusti lux dena fuit, quarto tamen Idus.

Aspiciens igitur Decius que facta fuere,

2230

Discedens queritur quod dii non preualuere.

 

In sua quisque redit; rex tristis queque pudore

Anxius abscedit, animo confusus et ore.

Numina causatur et eisdem conuitiatur,

Spe quia fraudatur. Merens quoque talia fatur:

2235

"Proh dolor! En superi nequeunt sua iura tueri!

Ergone sunt miseri qui dii uoluere uideri

Cumque nichil ualeant, licet omnia posse uidentur,

Cum rebus careant, cur nomina uana merentur?

Qualibet arte deos si contingit superari,

2240

Quis nisi stultus eos uolet ulterius uenerari?

Hocne satis docuit Laurentius, hocne probauit,

Qui Christum coluit moriensque deos superauit?

Forsitan irati nobis nos deseruerunt,

Quos uoluere pati que digne promeruerunt.

2245

Vincere sperabam nec uinci posse putabam,

Et quia certabam pro diis quos semper amabam

Ve michi, ue misero! - qua uel tolerare dolorem

Arte miser potero uel dissimulare dolorem?

Quis furor impegit uel ad hoc que causa coegit?

2250

Sic, que cuncta regit, sibi me Fortuna subegit

Cumque tot in populis mea sit confusio nota,

Fama note maculis tanget loca queque remota.

Fama rei geste non nouit dissimulare,

Cum populo teste possit sua dicta probare.

2255

Hostibus ergo meis quanam ratione resistam

Vel dominabor eis, si quis rem nouerit istam?

Etsi defuerint quos contigit ista uidere,

Non minus inde potest res tam manifesta latere."

Martiris interea corpus de crate leuari

2260

Fecerat Ypolitus dignoque loco tumulari

Mixtaque cum lacrimis funduntur aromata multa,

Menbra dei testis ubi sunt in pace sepulta.

Nec mora, post triduum turba preeunte suorum

Transiit Ypolitus, pedibus discerptus equorum

2265

Sicque super celos est martiris assecla factus,

Cuius adhuc uiuens fuerat consorcia nactus.

Sic nece contrita miles preeunte leuita

Transit ab hac uita, gradiens ad regna cupita.

Hiis igitur gestis postquam super astra locatus

2270

Martir uterque fuit celestibus associatus,

Protinus est subita percussus morte profanus

Ante pedes Decii prefectus Valerianus.

Vix quoque defunctus fuerat, cum tota repente

Terra tremit, Decio solii de sede ruente,

2275

Vexatusque diu princeps a demone diro

Quas prius intulerat penas tulit ordine miro;

Dumque datur penis princeps sine spe requiei,

Accelerata dei dedit ulcio signa trophei.

Que tociens numquamque fuit saciata cruore

2280

Bestia, materiam morbo prestante furore,

Quas meruit penas persoluere uita maligna,

Martiris in laudem moriens soluit nece digna;

Namque coartatus a demone non requieuit,

Aera sed tali moriens clamore repleuit:

2285

"Vicisti, fateor, Laurenti, sed modo parce!

Sustine uel modicum uultumque tuum, precor, arce!

Victor es atque nimis ire celer ultor et index;

Victoris uicto parcat michi dextera uindex.

Quam dura manus et inexorabilis ira!

2290

Nimis immitis! quam mea uulnera dira!

Heu, miser ad penas dignas meritosque dolores

Non satis unus ero, nisi micior esse labores.

Hei michi, quam grauiter in te commissa rependis,

Debitor austerus in dampnis restituendis.

2295

Protinus iratus, uindictam protinus ire

Expetis et miserum cogis tormenta subire.

Parcere si nosti uel saltem dissimulare,

Parce, precor, misero penasque graues moderare;

Cumque furor stimulo non indigeat, sed abenis,

2300

Quid iuuat ulterius penas superaddere penis?

Martiribus cuntis crudelior esse uideris,

Parcere qui nescis nec in eternum misereris.

Protinus in miseros ruis, ulciscendo repente

Quoslibet excessus, nullo penitus retinente.

2305

Terribiles oculos uultumque remitte minacem.

Parce, precor; satis est iram sensisse tenacem.

O manus immitis, o dextera que saciari

Cedibus ignorat nec ab inceptis reuocari.

O grauis ira uiri, iusto metuenda timore,

2310

Que nec ad unius spacium se continet hore.

Martiribus cuntis, Laurenti, preualuisti,

Quos ego de medio rapui discrimine tristi.

Quicquid enim merui titulo quocumque malorum,

Tu citus ad penas soluis celer ultor eorum.

2315

Soluere quas merui penas quocumque reatu

Tu prior infligis nimis horribili cruciatu.

Iam satis est. Cessa modicum, precor, ut memoratu

Digna sit in populis celebri tua fama relatu."

Hiis igitur dictis, stimulo stimulante furoris

2320

Mortuus est Decius, sceptro priuatus honoris.

Vlcio delicti quam uirtus accelerauit

Martiris inuicti titulum necis irradiauit.

Causa, gradus, pena, tortor, locus, ulcio plena

Martirii titulos commendant laude serena.

2325

Nos quoque mortali quos condicione grauari

Constat adhuc et in hac tenebrosa ualle morari

Martiris inuicti uestigia sancta sequamur,

Eius ut in celis consorcia promereamur;

Sicque triumphantem digno ueneremur honore,

2330

Quatinus illius digni reddamur amore.

Quicquid agant alii, tamen hoc in fine libelli,

Inclite Laurenti, miseri miserere Nigelli;

Sicque tui memoris, martir, memorare benigne,

Liber ut a niuium sit aquis et liber ab igne.

2335

Quod calet in flammis, quod torret in igne doloris

Martiris extinguat deuoti feruor amoris;

Neue recordetur dominus delicta priora

Atque iuuentutis maculas, tu sedulus ora.

Peccati ueniam quam non meruisse fatetur

2340

Postulat, ut meritis precibusque tuis sibi detur.

Quod timet, excusa; quod te tuus ipse precatur,

Optine, quo tecum uita sine fine fruatur.

Corporis et mentis amor et deuocio neuum

Deleat, ut requiem per te mereatur in euum;

2345

Quaque preoptauit uiuens gaudere quiete

Gaudeat et uiuat per secula nescia mete.

Filius et flamen, miserorum mite leuamen,

Cum genitore tamen prece martiris annuat, amen.