Antistes domini meritis in secula vivens,
Doctor in orbe pius, magnus amor populis,
Nomine Praeclarus, praeclarus et alte magister,
Clarus et imperio, clarus et officio.
5
Sanctus apostolica praefulgens mente sacerdos,
Gaudia qui Christi de grege pastor habes.
Iustitiae cultor, sanctae et pietatis amator,
Firmus in officiis, verus in eloquiis.
Tu decus ecclesiae, plebis laus, gloria cleri,
10
Exemplum vitae, forma salutis ope.
Sal terrae, seu lux mundi, atque urbs inclita Christi,
Aeterni regis stemmate gemma nitens.
Te deus aeternus multis feliciter annis
Concedat sacrum multiplicare gregem.
15
Vestra valet caelum reserare et claudere lingua,
In terris positus claviger aetherius.
Te accendit Christus, posuitque in plebe lucernam,
Omnibus ut niteas dogmate, pace, fide.
Pande viam cunctis per dogmata sacra salutis,
20
Vt sis perpetuae lucis iter populo.
Tempora sunt huius vitae nunc plena periclis,
Nunc ruit orbis honor, deficit ipse simul.
Quae ventura deus praedixit sanctus in orbem,
Saepius adveniunt signa tremenda nimis,
25
Frondea nunc ficus flores e cortice mittit,
Aestivos signans accelerare dies.
Sic haec signa diem domini testantur adesse.
Qua pius et iustus rex deus adveniet.
Eripe, sancte, piis monitis precibusque sacratis,
30
Commissum tibimet, pastor, ab hoste gregem.
Illius est studium, cum pergit ovilia circum
Vt mactet, perdat, dissipet ac noceat.
Nempe tuus nisus semper sit de grege Christi,
Illaesum ut serves, consociansque iuves.
35
Ille tumens cecidit celsa de sede superbus,
Tu humilis scande regna superna poli.
Ille ima suadet, at tu caelestia semper,
Plenus et ille dolo, tuque amore dei.
Hoc opus antiqui patres fecere per orbem,
40
Quorum dicta modo pagina sacra canit,
Et virtutis honor lato celebratur in orbe
Caelestis quorum nomina karta tenet.
Hoc opus, hoc studium magni est pastoris in orbe,
Nempe talenta sibi multiplicare data.
45
Nam iudex vigilat hominum super acta supernus,
Vt cunctos propriis iudicet ex meritis.
Flammivoma veniet dominus cum nube coruscans,
Actaque cum verbis discutiet hominum,
Tunc famulus sumet meritorum dona fidelis,
50
Laetus et intrabit gaudia summa dei.
Vt tunc esse bonis felix merearis in istis,
Nunc durus tibi sit nullus in orbe labor.
Est rudis hic populus, est durus, quem regis ipse,
Sed miserante pio mitis erit domino.
55
Mitia tradantur primo praecepta salutis,
Mentibus ignaris in novitate fidei.
Vt tenera in lacte gaudet infantilis aetas,
Fortia sic fortis dicta tenere valet.
Sit pius et prudens populorum doctor ubique,
60
Personae agnoscens quid cui conveniat.
Lacte riget parvos, foveat et pane valentes,
Cum pietate omnes curet, alat, doceat.
Horrida nulla tuam frangat temptatio mentem,
Fixus sed maneas, vincere sicque vales.
65
Aurum flamma probat, iustos temptatio mundat,
Purior utque anima sidera celsa petat.
Haec est vita viro iusto temptatio tota.
Sed patiens tolerat cuncta pro amore dei.
Quis sine vel miles capiet certamine palmam,
70
Bella nefanda dabunt praemia magna suis.
Stemmate iam gaudet, belli qui scammate vincit,
Praelia post terrae regnat in arce poli.
Cum Christo ut regnes, concedat gratia Christi,
Summe pater, pastor tempus in omne simul.
75
Et tua laus maneat, merces et gloria semper,
Cum sanctis caelo et sine fine vale.
Sis memor ipse mei, memoret te gratia Christi
Praesul in aede dei, sis memor ipse mei.