Nigellus de Longo Campo epigrammata 2

Testo base di riferimento: J. M. Ziolkowski, 1994

Altre sezioni


Ecclesie Christi flos nobilitatis, Honori,

Non onus es, sed honos, decus et decor, aptus honori.

Iure tibi quod habes dat honor de nomine nomen;

Nomen honoris habes, cum nomine nominis omen.

5

Nomen honoris habes, quo debes iure uocari,

Quo tua facta magis quam fata dedere beari.

Nomen honoris habes, sed factis nomen honoras;

Nominis interpres, de nomine facta coloras;

Dumque studes fieri populi quod diceris ore,

10

Facta docent quis sis, quantus, quam dignus honore.

Non uacat hoc igitur quod Honorius ipse uocaris:

Ex re nomen habes; quod diceris esse probaris.

Dum nomen factis, dum factum nomine ditas,

Quid nisi magnifico cum nomine facta maritas?

15

Corpore, mente, manu, lingua, uirtute, decore,

Moribus et factis, hoc es quod diceris ore.

Quicquid agis uel ais cum sit laudabile totum,

Te tua fama facit plus re quam nomine notum.

Hic tibi pro meritis honor exhibeatur, Honori,

20

Vt domui domini digno sis semper honori.

Qui mare, qui terram, qui celi possidet astra,

Post terrena, precor, tribuat tibi celica castra.