Hrabanus Maurus carmina 25

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Vive meae vires lassarumque anchora rerum,

      Naufragio et litus tutaque terra meo.

Solus honor nobis, urbs tu fidissima semper,

      Curisque afflicto tuta quies animo.

5

Sintque licet montes inter cum fluctibus arva,

      Mens tecum est, nulla quae cohibetur humo.

Te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,

      Exoptans animo prospera cuncta tibi.

Qui mihi te notum dedit et concessit amicum,

10

      Conservet sanum Christus ubique mihi.

Ante solum terrae caelique volubile ciclum

      Praetereant, noster quam quoque cesset amor.

Hocque, pater, monui, moneo te iterumque monebo,

      Sis memor utque mei, sicut et ipse tui.

15

Vt deus in terris quos hic coniunxit amicos,

      Gaudentes pariter iungat in arce poli.