Hrabanus Maurus carmina 33

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Fortia dicta dabas, exhortatoria verba,

      Qui tale exemplum ventris in ore profers.

Pro se sollicita nam mandat apostolus esse,

      Membra, nec ventrem excipit inde pigrum.

5

Currere cum pedibus, oculis ac cernere fas est,

      Auribus audire oreque verba dare.

Ergo manus solum ventri si porrigat escam,

      Cuncta et membra simul hunc satiare student,

Quis tegumenta parat, ornatum quaerit et aptum,

10

      Quis clipeum ad pugnam, quis, rogo, tela rapit?

Venter sit escae, ventri deserviat esca,

      Hunc deus atque illam destruet ipse cito.

Sed mihi communis nempe ac iustum esse videtur,

      Membrorum ut cura par fiat atque labor.

15

Vt manus ipsa operi deservit, sic quoque venter

      Consiliis certet cuncta monere suis.

Quae domus ex parte defenditur, haec patet hosti;

      Quae quoque vallatur undique, tuta manet.

Providus en mente, cautus sis semper et actu,

20

      Prudens cuncta cave, tristia nulla time.

Victor sit Christus, sic est victoria vera,

      Qui regem hunc sequitur, victor et ipse manet.

Tot versus scripsi quot horae nempe diei

      Sunt, optans semper sospes ut ipse fias.