1
Licet eger cum egrotis
Et ignotus cum ignotis,
Fungar tamen vice cotis,
Ius usurpans sacerdotis.
Flete, Syon filie,
Presides ecclesie
Imitantur hodie
Christum a remotis.
2
Si privata degens vita
Vel sacerdos vel levita
Sibi dari vult petita
Ac incedit via trita,
Previa fit pactio
Symonis auspicio,
Cui succedit datio,
Et sic fit Giezita
3
Iacet ordo clericalis
In respectu laicalis,
Sponsa Christi fit mercalis,
Generosa generalis;
Veneunt altaria,
Venit eucharistia,
Cum sit nugatoria
Gratia venalis.
4
Donum dei non donatur,
Nisi gratis conferatur;
Quod qui vendit vel mercatur,
Lepra Syri vulneratur.
Quem sic ambit ambitus,
Idolorum servitus,
Templo sancti spiritus
Non compaginatur.
5
Si quis tenet hunc tenorem,
Frustra dicit se pastorem
Nec se regit ut rectorem,
Renum mersus in ardorem.
Hec est enim alia
Sanguisuge filia,
Quam venalis curia
Duxit in uxorem.
6
In diebus iuventutis
Timent annos senectutis,
Ne fortuna destitutis
Desit eis splendor cutis.
Et dum querunt medium,
Vergunt in contrarium,
Fallit enim vitium
Specie virtutis.
7
Vt iam loquar inamenum,
Sanctum crisma datur venum,
Iuvenantur corda senum
Nec refrenant motus renum.
Senes et decrepiti
Quasi modo geniti
Nectaris illiciti
Hauriunt venenum.
8
Ergo nemo vivit purus,
Castitatis perit murus,
Commendatur Epicurus
Nec spectatur moriturus.
Grata sunt convivia;
Auro vel pecunia
Cuncta facit pervia
Pontifex futurus.