Verna redit temperies
Prata depingens floribus,
Telluris superficies
Nostris arridet moribus,
Quibus amor est requies,
Cybus esurientibus.
Duo quasi contraria
Miscent vires effectuum,
Augendo seminaria
Reddit natura mutuum,
Ex discordi concordia
Prodit fetura fetuum.
Letentur ergo ceteri,
Quibus Cupido faverit,
Sed cum de plaga veteri
Male michi contigerit,
Vita solius miseri
Amore quassa deperit.
Ille nefastus merito
Dies vocari debuit,
Qui sub nature debito
Natam michi constituit,
Dies, qui me tam subito
Relativum instituit.
Cresce tamen, puellula,
Patris futura baculus,
In senectute querula,
Dum caligabit oculus,
Mente ministrans sedula
Plus proderis quam masculus.