Iohannes de Hauvilla architrenius 9

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1872

Altre sezioni


"Mirari faciunt magis haec quam scire, rudisque

Ingenii non est," ait Architrenius, "astris

Instruxisse stylum, vel quae divina sigillant

Scrinia, descisso dubii cognoscere velo.

5

Trans hominem sunt verba deae, miracula caecus

Audio, nam lampas animi subtilia pingui

Celatur radio, nec mens sublimia visu

Vix humili cernit, nec distantissima luce

Fumidula monstrat, tamen haec ut maxima credam

10

Maiestas dicentis," ait, "caelumque legente

Miror, et ignotis delector, et aure libenti

Sollicitor, si magna loquens maiora loquatur."

Interea coeptum Genesis non segnior urget,

Sermonisque rota properante diutius addit:

15

Qua vero inclinat sphaeram declivis horizon,

Deprimiturque Notus, ibi quarta citatior exit

Quam caput alterutro Phryxaeum limite claudit.

Tardior ad Librae caput est, pariterque remotis

A tropico signis, celerem rapit ocius ortum.

20

Cui magis accedit trepidantis portitor Helles,

Pisce magis, Libra surgendi protrahit arcum,

Aegoceronte Chiron, Tauro Leo, Scorpius Vrna.

Aegocerota sequens declivi contrahit arcus

Orbe moras ortus, rectoque diutius instat

25

Segnities signi, recipit contraria Cancri

Posteritas, rerumque citus supervolat ultor

Alcidae, sphaerisque piger declivibus exit.

Tempora si sumas una quibus elicit ortus,

Oppositos arcus recto labuntur in orbe

30

Tanta ut declivi non segnius una Lacones

Haemoniumque simul, quam quaevis sphaera revolvit,

Proximitate quibus tropicus accedit eadem.

Accidit illud idem, nam quantus pignora Ledae

Elevat et Cancrum, visus ubi limitat arctos

35

Tantus ubi Borea surgenti vergit horizon,

Nec citius qua fervet aren, mundique tumorem

Occupat, excurrunt signi cuiuslibet una

Ortus et occasus sumpti quam qua eminet Arctos,

Occuliturque Notus, unde in declivibus ambos

40

Si simul annectas, directo fiet in orbe

Alterutri duplum; nam qua raptissima torret

Ardua Libra zenith, signo properatur ad ortum

Occasumque pares, et eodem tempore visum,

Quo fugit Idaeam Ganymedes detegit urnam.

45

Qua magis a fixo Boreali distat horizon

Quam tropicus Cancri, qua nescia vere remitti

Aequora bruma ligat, oriuntur signa caduntque

Versa, priorque venit, quam Pisces portitor Helles

Posterior Tauro Phryxaeus, Piscibus Vrna.

50

Haud secus opposita vergunt, Libraque sequenti

Scorpius inversus decumbit ad aequora, Libra

Virgine descendit prior hospita, Virgo Leone.

Circulus aequidiem librans, austrumque colurus

Qui secat et Boream, Zephyri sub cardine mundum

55

Auroraeque ligant, quartisque aequaliter orbem

Sectio distinguit, et fixo stante coluro

Scinditur ad rectos, terrae fixissimus orbis.

Iunctior arcturis habitatur quarta, situsque

Reiicit humanos, extremi frigore limbi

60

Oppositoque gelu torpescit inhospita, paulo

Vlterius Thyle, quam despicit ora Bootes.

Quod riget aeterna glacie, curtatur ad arcton

Orbe parallelo, quartae pars caetera tractu

Mitior incolitur boreali limite, Sclavos

65

Metatura sinus, ut fama fante fatetur

Filius Admeti, Zephyrique a follibus aequor

Verberat occiduum, qua nomine celsius Atlas,

Quam dorso erigitur Eous limes ad Eurum.

Finibus exit Achen, ubi Gades orbis habena

70

Fixit Alexander, cuius famosior aram

Hippanis attollit, medioque opponitur orbe

Gadibus Alcidae, si fas est credere fama,

Quod scivisse putat, sed ad Austrum porrigit Indos,

Et sitientis aren, sepelit sub sole recessus

75

Quae medios signat in adusto limite fines,

Oppositisque pari discedit Gadibus arcu.

Sol iubar astrifugum mundum circumeat, et quo

Dimidius candet geminum complectitur ortum,

Nocte sua comitata dies, unde incipit ille

80

Terminat ille diem, sed nec mensura diebus

Omnibus una facit, distinguitur illa, nec omnes

Par mora distendit, cum nec rapiantur ad ortus

Tractu signa pari, nec in aequo permeet aequos,

Tempore sol, arcus orbis, qui cuspide mundi

85

Centratur medium, dum terrae immobile centro

Percutit et summo distinguitur orbita signis.

Volvitur in medium, mundoque revolvitur orbe

Pene parellelo Phoebus, nam signa relatas

Declinant obliqua vias, arcusque diei

90

Dicitur, occasum qui claudit et exit in ortum,

Oppositusque moras nocturnae limitat umbrae.

Et quia maioris declivis sphaera diei

Suscipit ad Boream arcus, stratique minores

Amputat hora Noti, Borealis crescit ad Austrum

95

Contrahitur devexa dies, haec plenior, illa

Aequidie brevior, brumalibus evolat horis.

Circulus ecentris egressa cuspide mundum

Non figit medium, complectitur orbita terram,

Et mediam centro quam totam circuit exit.

100

Volvitur ecentri brevior epiciclus in orbe,

Excluditque solum, superos succinctus ad axes,

Vectorisque sui cuspis non deserit arcum.

Zodiaci nullo tractu declinat ab orbe

Cuspide concentris mundo, scinditque Draconis

105

Circulus ecentrem, quisquis declinat ad Austrum,

Sidereosque boves, et qua transitur ab orbe

Signorum ad Boream, caput est ea sectio nodus

Oppositus cauda, per quam vergente planeta

Ad Notum urget iter, nautarum plaustra relinquens.

110

Fertur ad auroram pariter festina planetae

Cuspis in orbe brevi, brevis eluctatur ad ortum

Cuspis in ecentri, sed et hunc Draco volvit eodem

Segnior ecentrem, fixis non ocior astris.

Ad Zephyrum mundo non obvia Cynthia cuspis

115

Serpit in orbe brevi, praeceps excurrit eodem

Impetus ecentris, cui parvo cuspis in orbe

Concentri rapitur mundo, motusque Draconis

Non alio raptat egressae cuspidis orbem

Ecentremque bigam, sed eadem segnior urget.

120

Raptat in occasus omni Proserpina centro,

Solis in ecentri mundo brevis obviat orbis,

Non secus et Stilbon rapitur, si ecentris agatur

Cuspis in occasus, infixae cuspidis orbe,

Qui minor augusto sic cuspide distet ab arcu,

125

Vt procul a medio mundi secat orbita mundum;

Nec minus et Stylbon comes est et Cynthia fixis

Sideribus, fixaeque trahunt uirumque Draconem,

Qui rotat ecentrem secum torpentibus astris.

Retrogrados nescit errores Cynthia, nusquam

130

Stat biga, eum Phoebi curru, contraria mundo.

Impetus errantis sit progressivus in orbe,

Quem rotat ecentris quotiens vicinior augi

Praecipiti luctatur equo, retrogradus infra

Augis in opposito, dum stellis exit Eois

135

Occiduasque petit, mundoque citatior illas

Oppositos inter motus staturus anhelat.

Ad Boream numquam signorum surgit ab orbe

Mercurius, contraque Venus non vergit ad Austrum.

Luna, Iovis, Mavors, et iniquus falcifer, Austri

140

Nunc secreta petunt, nunc sidera tarda Bootis

Cuspis in ecentris defertur Delia, nusquam

Devia, Zodiaci numquam declivia mutat.

Ecce creatoris quid maius dextera mundo

Indulsisse queat homini? Cui sidera volvit,

145

Continuat lucem, fervoribus obiicit umbram,

Alternoque gelu sitientem submovet aestum,

Et noctis somnique vices fomenta labori

Adiicit, et noctis sepelit dispendia somno?"

"Quam procul eloquii fluvius decurret et aures

150

Influet exundans," ait Architrenius; "utre

Iam duplici pleno satis est hausisse referto.

Vase nec auriculae pelagi capit alveus undam."

Haec fatus, rumpitque moras, pedibusque loquentis

Irruit, et genuum demissos complicat artus,

155

Et cubitos sternens, iunctis iacet infimus ulnis.

Hoc nihil, immo minus nihilo, dea, respice fletus,

Fonticulos, stagna lacrymae, moeroris abyssos

Extenues, et plena malis vivaria sicces.

Torqueor, et planctus animi tormenta fatetur

160

Garrulus, et morbi latebras suspiria clamant,

Nec lacrimas fraudo, veris a nubibus imber

Solvitur, et nimbos oculi pluit intima nubes.

Ducitur exanimo luctus, certissima flendi

Causa subest, et vera movent adversa querelas.

165

Nam tot inexhaustis anima languente procellis

Concutior, totusque dolor circumfluor omni

Peste, quod in lacrimas Phalarim siccumque moverem

Democritum, scopulosque novos infunderet humor.

Sic mundi Boreis agitor, sic Syrtis arena

170

Naufragor humanae, sic impacata Charybdis

Me sorbet, sic Scylla freto languente flagellat.

His mihi naufragiis peregrino Tartara fletu

Compassura reor, et flecti posse Megaeram

Suspicor, et saevos alios mansuescere crines.

175

Omnis in hoc casu feritas admissa nocendi

Cederet, inflexi pietas adamanta rigoris

Molliret, praecepsque Iovis lentesceret ira.

Compaterisne tuam scelerum, Natura, flagellis

Affligi sobolem, quae sic in pignora pacem

180

Maternam turbavit hiems? Odiumne novercae

Matris amor didici? O dulces ubera numquam

Exhibitura favor, heu! pignora semper amarum

Gustatura cibum, pietas materna rigorem

Induit, et scopulis Prognes induruit Ino.

185

Sed quid ego? dubito luctusne refundere culpam

In matrem liceat; matrem vexare querelis

Exhorret pietas, prohibet reverentia matris.

Imperat ira loqui, rabies in turpia solvit

Ora, pudorque ligat; sed iam declino pudoris

190

Imperium, maiorque mihi dominatur Erinnys.

Torrenti fateor irae non impero, de te,

Pace tua, Natura, queror; tibi supplicat omnis

Maiestatis apex, et nobis semper avarum

Obliquas oculum, nulla dulcedine clausas

195

Scis reserare manus, hoc praeda doloribus aevum

Tristibus immergit, nec amicis utitur annis,

Nec fruitur laetis, nec verna vescitur aura.

Humanos statui nummo strinxisse reatus;

Sed metam desperat opus, nec finis apertum

200

Principium clausisse potest; nam cedit arenae

Turba malis, humana quibus dementia bellum

Indicit superis, divumque et fulmen et iram

In se cogit homo, Lipares Iovis eiicit ignem

Dextra, magis candens ira quam fulmine vindex.

205

Hostibus exoptans veniam, tonitruque minanti

Parcit, et admissos clementia praepedit ictus;

Audacesque facit scelerum dilatio poenae.

Tolle, parens, odium, tandem mansuesce, novercam

Exue, blanda fave, morum bona singula mater

210

Possidet, et nato nec libra nec uncia servit."

Dixerat, et verbum lacrimarum reppulit aestus,

Et stetit opposito singultus obice lingua.

At dea: "Nec matris feritas est illa, nec illa.

Fellificor taxo, semper tibi sedula, grates

215

Et meritum perdo, gratamque, ingrate, bonorum

Indulsi satiem, misero felicia fudi

Non merito, domumque tenes, donoque teneris.

Sollicitis hominem studiis limavit, et orbem

Officiosa dedit, cumulato larga favore

220

Nostra Iovi bonitas cognata, et cognita, nunquam

Plenior exhibuit veram dilectio matrem.

Non aegresco datis, dare non fastidio rerum

Continuans partus, nec rumpit dextera fluxum

Muneris incisi, nec dandi rustica donum

225

Diminuit torpendo manus, sed dona minoris

Credis ubi dono est plusquam contenta voluntas.

Occulit ubertas pretium, satiesque sapori

Derogat, et tenuat accepti copia grates.

At quia sedulitas homini mea servit, eique

230

Fundit opes, et opem, meriti secura, malorum

Radicem fodiam, morbosque a sedibus imis

Eiiciam paucis, captas scivisse, docebo.

Iam lacrimae deterge lutum, limoque remoto

Post tenebras admitte iubar, rorantia mores

235

Vbera nutricis, senio luctandus anhelas,

Annosusque puer, nec pectore canus, ut annis

Imberbique senex animo, iam debita menti

Canities aderit, et maturabitur intus

Ne viridis putrescat homo, dabiturque petenti

240

Dulce, quod ad satiem sitiens delibet alumnus,

Quo puer ex animo sordemque infantia cedat.

Sanctio nostra virum sterili marcescere ramo

Et fructum sepelire vetat, prolemque negantes

Obstruxisse vias, commissi viribus uti

245

Seminis, et longam generis producere pompam

Relligio nativa iubet, ne degener alnum

Induat, aut platanum, semper virguncula laurus,

Aut salicem nunquam parienti fronde puellam,

Aut si qua est vacuo folio, vel flore pudica."

250

"Nec facit ad sapidos amplexus nubile multis

Ancillae gremium, variis haec bobus aratur

Terra, nec indecores scit fastidire colonos.

Vulgi cymba capax, carpentum vile palustri

Accurrit populo, vix plena inviscerat alno

255

Vectorem quemcumque ratis, nauloque frequenti

Quot capit expilat, iteratis omnia carpit

Navigiis, usuque vices impendere gratis

Dememinit longo nulloque innaufraga fluctu

Occumbit, tumidam ridens concussa procellam.

260

Turpis adulterii labes redimicula morum

Vellit, et obscuram trahit in contagia famam,

In varias suspecta neces, pretiumque pudendi

Hospitis a loculo naturae malleus exit

Et Lachesis gemino succiso pollice, partis

265

Tollitur una colus, laribus depellitur exul,

Amittitque Venus vacuos exclusa penates,

Arentique vado solitam sitit alveus undam.

Rumpe moras thalami, maturo contrahe, sunt haec

Illativa tori, solito nectatur oportet

270

Connubium nodo, riguo dum flamma iuventae

Fervet adhuc succo, nondumque infundit aniles

Brumula prima nives, nec vellera verticis albent

Crine pruinoso, nec serpit ruga senectae

Verior interpres, ubi crispo fimbria vultu

275

Pallet, et in facie numeratur Nestoris annus.

Est mihi dilecta nivei signata pudoris,

Clave nec attrito, marcens virguncula flore,

Iam vicina toris, culmo solidata iuventae,

Primaque lanigerae texens velamina pubi;

280

Blanda comes thalami, sapidoque tenellula tactu

Obnubit splendore diem, noctisque profundae

Peplum siderei vultus carbunculus urit.

Cum sit adulterii promptissima lena Diones,

Pronuba corruptae Venerisque ancilla solutae

285

Gloria sollicito species suspecta pudori;

Non tamen haec recipit alienos innuba nexus,

Nec Ledaea tenet animos, Lucretia vultum,

Solaque Penelopen gremio gerit, ore Lacenam.

Flammativa viri sunt omnia prona medullis

290

Inseruisse faces, hilarem factura iuventam,

Iocundumque senem, longo moderantia nobis

Cognita convictu, rerum cautissima, morum

Ingenio felix, virtutis filia, natu

Nobilis, et thalamos meditanti nubilis anno;

295

Pulchra, pudica tamen, dabitur tibi, sacra ligabo

Foedera, quae nulla caveas diffibulet aetas.

Ipsa quidem vitii pravos exosa susurros

Haud immunda pati poterit consortia; semper

Expavit tetigisse picem, contagia toto

300

Pectore declines, alioquin foedera rumpet

Coniugii passum maculas non passa maritum.

Nupta tibi ceston Veneris dabit; ille Diones

Balteus, illa tuos praecinget fascia lumbos.

Incudis studio sponsae lucratus honorem

305

Lemnius, hanc cocto solidavit sedulus auro

Follibus eluctans vigiles excire caminos;

Non minus ardescens lipares quam Cypridis igni,

Dum Venus emollit operam, mirando laborem.

Dum tamen insudat operi manus, oscula morsis

310

Lingua rapit labris, plusquam fabrilia, vultu

Sit licet obscuro, claudo pede, basia carpit

Dulcia, nec plere pleno saturantur adultera melle,

Nec Pari plus Phrygiis poteras pavisse Lacenam.

Sollicito quaedam digito caelavit, armata

315

Dictantis rapiente vicem manuumque Minervam

Spectatrix acuit, et cotis suscipit usum,

Ingenii supplens laudato coniuge vires.

Hic vomit Hippolytus animam, ne Phaedra pudorem

Sorbeat, intactus generis morumque novercae,

320

Expositum Phunes gremio, vinoque perustum.

Nulla Xenocratem Venus ebriat, innuba nusquam

Integritas nutat, scorti luctamina ridet

Indomitus, frigetque mero candente libido.

Non potitur Lais dubio Demosthene, nec quem

325

Moverat evellit, perdendo prodigus auro,

Non emit amplexus, thalamos quae vendit ementem

Fallit, et emptorem mox poenitet empta voluptas.

Inguina Democritus castrat, sexumque virilem

Exuit, et neutrum recipit, fratresque togatos

330

Detogat, et Veneris geminum depellit avito

Mancipium tecta, lumbique incendia ferro

Ingelat, et nervi succisus apocopat usum.

Renibus antiquo Pharius de more sacerdos

Excubat, et palmae de fronde cubilia sternit,

335

Et sibi secretus alios latet, incola fani

Foemineae labis vacuus, temereque vaganti

Non sitit aspectae speciei nectar ocello.

Ipsa pudicitiae testem castique monile

Argumenta tori, pectus clausura retruso

340

Intrusore feret, prohibens ne iuncta dehiscant

Limina, neve sinus vilescat ianua quovis

Trita viatore, nec quod delectet honestos

Coniugis attractus oculus delibet adulter.

Pectoris hic nodus signis intexitur arctis.

345

Me fateor, vincente manu, pictura pudicam

Praedicat, et sacrum prohibent exempla cubile.

Hic animo victrix, lecti Lucretia ferro

Dedecus excusat, riget expectator Vlixis

Penelopes artus, navem plus Claudia morum

350

Quam manuum virtute movet, religatque solutum

Martia nupta fide thalami non carne Catonem.

Prima sacerdotis vice Flacci dedicat uxor

Idaliae sacrum, monitis instante Sibylla.

Frustra Maeonius vates sub Apolline fati

355

Praecinit ambages, pretio Cassandra negato

Nec pactum recipit thalamo sed pectore Phoebum,

Plenaque non tollit gremio sed mente magistrum.

Risus, et lacrimas sponsi, partitur utroque

Iuncta comes fato, nec deserit integra fractum

360

Hypsicratea virum, consorsque immota pericli,

Vt thalami regis nusquam secura suique

Mithridatis, fragiles bellis accommodat artus

Loricata latus, alienis degener armis,

Exulat in clypeos, strictos peregrinat in enses,

365

Belligeros transumit equos, sexumque virili

Occulit in cultu, galeato mascula crine.

Mausole, vina tibi dat mausolea, virumque

Artemisia bibit, quos pavit aromata sponsi

Sorbet amans cineres, sparsumque in melle maritum

370

Haurit, utrumque favum, nec fatis foedere rupto

Connubium servat, uteri torus alter, et una

Coniugis est coniux, tumulus pyra, pyramis urna.

Hoc feret, inque tuis vigilabit zonula lumbis,

Excuba ne morum penetret lascivia murum

375

Florida, picturae pretio vernante, brevemque

Ampla puellarem loculum demittit amoris

Nuncia, laturum sponsae munuscula, sponsae

Clauditur in dando lecti concordia, pacis

Foedus, amicitiae nodus, correctio voti;

380

Integritas recti, virtutis serrula, morum

Lima, rigor mentis, maiestas oris, honesti

Pondus, habena modi, scelerum succissio, culpae

Meta, Minerva boni, medii via, methodus aequi,

Munditiae pecten, vitae fragrantia, famae

385

Gratia, solamen miseris, cautela secundis."

Dixit, et a lacrimis redit Architrenius, aegra

Moestitiae caligo fugit, nec laetior unquam

Foederis instanter nodum petit; illa capacem

Consilii laudat, optata citatius urgens.

390

Curia contrahitur, legitur locus, apta iugandis

Omnia tractantur; producitur ultima virgo

Phoebigero plusquam profulgentissima vultu.

Dos datur a nupta, vigil observantia, recti

Casta quies, linguae facundia passa soporem,

395

Eloquii pondus, os in sermone pudicum,

Faece carens pectus, mens labis inhospita naevo,

Munda domus cordis, anima laudanda supellex,

Pacis amor frater germana, modestia nuptae,

Iuris norma comes, pietas vicina favori,

400

Arrha pudor morum, fidei dilectio pignus,

Famae sponsor honos, maiestas nominis obses,

Pes pugil adversis, dubiis fiducia pugnans;

Consilii libra, resecans censura reatus;

Nestoris examen, polientis lima Catonis;

405

Sollicitudo fori, solidi cautela senatus;

Illimis bonitas, manuum mundescere curis

Circumcisa, loqui studiose tersa voluntas,

Maior egestate, minor exundante, facultas.

A tenui sponso tenuis donatio, dantur

410

Obsequium carnis, animae tractabilis usus.

Connubii tandem solidatur nodus, et ecce

Laetitiam spargit solemnis prodiga plausus

Solis opus cythara, studium lyra Mercuriale,

Dulce Pharo sistrum, requies pastoris arundo,

415

Canna vocans somnos, faciens syringa sopori,

Lite graves aulae, iocundula nabla querelis,

Folle chorus rauco, petulanti cymbala tactu,

Pauper avena sono, modulatu fistula dives,

Buccina scabra modos, veterum sacra tympana sacris,

420

Tibia vulgaris, regina fidicula cantu,

Murmur onusque tuba, lituus citator edendi.

Nec minus et mima nemorum circumsonat ales,

Et modulos crispat nativi pectinis arte;

Ruris alauda chelys, lyricen Philomena rubeto,

425

Per vada cantor olor, citharaeda per aequora siren,

Corvus "Ave" dicens, homo linguae psittacus usu,

Pica salutatrix, lasciva monedula fando,

Turdula prompta loqui, facundo graculus ore,

Et quaecunque stylum valet usurpasse loquendi.

430

Sponsae lecta manus thalamis ancilla ministrat,

Virginis integritas, vidui castratio lecti,

Matronae gravitas, redolescens oris honestas,

Simplicitas vultus, levitas immota puellae,

Tuta fides lecti, nuptae Venus invia culpae.

435

Ordo clientelae varius discurrit, ubique

Servit, et ad vota famulatum sedulus explet,

Firma viri virtus, teneri timor intimus anni,

Cura senectutis, operum passiva iuventus,

Dandi cauta manus, meritorum dextra beatrix,

440

Dona modus librans inhibens prudentia luxum,

Expensae ratio, reminiscens calculus asses,

Sollers auricula, vitiis inapertus ocellus,

Pesque reformidans molli iuvenescere passu,

Lascivaque timens dematurescere culpa.

445

Tempus adest mensae, quam mundo copia cornu

Sarcinat, et morum locupleti funditur urna.

Sobrietas mensae, saties angusta, paratus

Ventre minor potus, epuli contracta libido,

Pauca petens guttur, combustio nulla palati,

450

Mansuetudo gulae, stomachi tranquilla charybdis,

Limes ineffusus, dapis arctans meta volumen.

Respicit, et blandis epulas percurrit ocellis,

Et vultus adhibet animi cum melle favorem,

Sors inopum vindex, regum Tyche ulta minores,

455

Rhamnus opum terror, Nemesis suspecta tyrannis,

Casus agens mitras, tribuens fortuna curules.

O data vel raro, vel nulli, fercula solis

Degustanda viris, O felix mensa Catoni

Forsitan et nostro vix aevo nota, beatis,

460

Immo beativis, indulge sumptibus, absit.

Meta deum clausura dapes, connubia virtus

Sanciat, et dempto convivia fine perennet.

Hic igitur suspendo stylum, procedere ruptis

Erubeo mensis, quarum producere tempus.

465

Non breviasse decet, metiri prandia nolo,

Quae Deus assiduo faciat succedere gustu,

Nec satie minuet epulandi fixa voluptas.

O longum studii gremio nutrita togati

Ingenii proles, rudis et plebeia libelle,

470

Incolumis vivas, nec te languescere cogat

Invidiae morsus, quo morbificante bonorum

Febricitat nomen, et eo tortore modernis

Aegrescit titulus; forsan tibi si qua favoris

Vncia debetur, peplo livoris amicta

475

Non poterit venisse palam, dum sorbeat auras

Vivificas auctor ortum lux illa Iohannis.

Sumat in occasu, sol ille a funeris urna.

Surgat inextincto semper spectabilis igne,

Sub fati tenebris me noctescente diescat

480

Hic liber, et famae veterum felicior annos

Aequet, in aeternum populis dilectus et ultra.