Vltima subsequitur virgo, quae prima decore,
Cultu prima, gerit primam sub pectore mentem
Non morbo, non tristitia, non mente magistra
Degenerat caput in terram; sed vultus in astris
5
Haeret, et arcanum coeli causasque fugaces
Venatur visus, mentisque praeambulus illi
Nuntiat, et crebro mentem docet assecla mentis.
Ori fulgor adest, qui tanto fulgure nostrum
Verberat intuitum, dum visus fulgur adultum
10
Devitans, oculi tunicas exire veretur,
Implet sphaera manum; spherae tamen umbra videri
Haec melius posset, quae solam suscipit umbram,
Sed iacet in plano nullo promota tumore.
Vestis inardescit gemmis, auroque superbit
15
Et splendore suo stellas aequare videtur.
Hic viget, hic loquitur, hic instruit, hic docet, imo
Dat praecepta suis picturae dote facultas,
Quae docet astrorum leges, loca, tempora, motus,
Signa, potestates, discursus, nomina, causas.
20
Hic legitur quae sit coelestis sphaera, quis axis
In partes sphaeram distinguat, quis polus axem
Terminet, aut sursum tendens aut mersus in imo.
Cur mundi sit forma teres, mundusque ligetur
Quinque parallelis cinctus, zonisve quibusdam
25
Sectus, in extremis rigeat, medio tenus aestu
Torreat, atque duas laterales temperet, harum
Excessu duplici, castigans frigore flammam.
Cur decurtatus concludat utrumque colurum
Circulus, et neuter ad puncta priora redire
30
Possit, sed nomen abscissio donet utrique.
Cur obliqua means declivi limite ducta
Linea signiferi duodeno sidere coelum
Pingat, et hospitium peregrino grata planetae
Donet, et ipsius proprium communicet illi.
35
Qua ratione meant stellae, qua lege planeta
Directum metitur iter, qua lege retrorsum
Aufugit, aut certa fixus statione moratur.
Qua ratione meant obliquo signa meatu,
Cur signum proprios directius exit in ortus,
40
Opposito sumens nascendi tempora, tempus
Perdit in occasu quod plus expendit in ortu.
Quis lunae motus, quae solis sphaera, quis orbis
Mercurii, Veneris quae semita, quae via Martis,
Quae mora Saturnum retinet, quo limite currit
45
Stella Iovis, motusque vagos quis circulus aequat.
Quis sursum tendens egressa cuspide terram
Exit, et in terra nescit defigere centrum.
Ergo puella gerens tanti solemnia cultus
Non animum sepelit, nec pigra per otia sese
50
Distrahit, aut animi vires effeminat, imo
Exercet studiis totam cum corpore mentem,
Exit sphaera manum, quoniam manus ipsa vocatur
Ad nova, quae cudens fabri sibi vendicat artem.
Dum manus excudit aurum, massamque figurat,
55
Nascitur ex auro rota quarta, decoris honore
Haec comites vincens primas facit esse secundas.
Illi scripturae facies applaudit, et illos
Colligit in scripto, qui ducti remige mentis
In superas abiere domos, secretaque coeli
60
Scrutati meruere sibi deitatis honorem
Illic astra, polos, coelum, septemque planetas
Consulit Albumasar, terrisque reportat eorum
Consilium, terras armans, firmansque caduca
Contra coelestes iras, superumque furorem.
65
Astraque sustentat, dum sustentatur ab astris
Atlantis virtus, coeli sine pondere pondus
Gestat, fert coelum dum fertur, dumque ferendo
Sideribus cedit, cedenti sidera cedunt.
Has igitur currus partes ut norma requirit,
70
Ordo petit, poscit ratio, prudentia dictat,
Cudit et excudit, facit, imo perficit, ornat,
Exornatque simul lima meliore sororum
Praetextata cohors, nullumque relinquit in illis
Enormis formae vultum, maculaeve querelam,
75
Apponensque manum supremam, sine beato
Concludens operam, sparsas Concordia partes
Ordine, lege, loco, confoederat, unit, adaequat.
Ergo iunctura, clavis, nexuque ligatae
Partes effigiant currum, qui luce decoris
80
Praeradians facie propria demonstrat in ipso
Divinam sudasse manum, superumque Minervam.
Tunc Ratio monitu Naturae docta docentis
Quinque sibi praesentat equos, quos foederat illa
Foedere complacito, concordi pace, fideli
85
Connexu, cogitque iugo servire iugales
Indomitos, primis quos enutrivit ab annis
Gratia naturae, quae sic instruxit equinos
Mores his animi quaedam vestigia donans,
Vt quamvis bruti, tamen hi venerentur alumnam.
90
Insuper in quantum patitur natura iugalis,
Horum quisque suae naturae munera iactat.
Nil cultus, formaeque nihil peregrinat ab illis,
Quod plene possit speciem cumulare iugalis.
Primus equus cultu, forma, cursuque sodales
95
Praevenit, et reliquos proprio submittit honori.
Cultus, forma, color, species, audacia, cursus
Ditat eum, nec in hoc patitur sibi damna, quod illum
Respersus candore color subrufus inaurat.
Non meat, imo volat, nec enim discrimine passus
100
Inscribit terram, nec gramen curvat eundo;
Sed celeri cursu terram delibat euntis
Passus, et in terra vestigia nulla relinquit;
Sed levis aura suos stupet invenisse volatus,
Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
105
Aura cadit, lentescit avis, volucrisque sagittae.
Cursus hebescit, equi lentescunt omnia cursu.
Anticipat monitum calcaris, sponte meatum
Aggreditur, facilique tamen frenatur habena.
Praeterea dotes nativas aggerat ipsa
110
Nobilitas generis Pyroum; namque parentem
Iactat, et in speculo prolis pater ipse resultat.
Hunc dedit in munus Iovialis gratia matri
Naturae, cuius grates dantisque favorem
Accumulat doni meritum, quo munere maius
115
Nil potuit tantus tantae conferre parenti.
His igitur, velut ipsius natura requirit.
Nobilitatur equi species, infraque secundus
Pollet equus, minor in specie, cultuque minori,
Cultus et inferior, cursuque remissior illo.
120
Et quamvis minor a primo, formaque secundus,
Est tamen in reliquis maior, primusque decoris
Munere, sed reliquos superans superatur ab uno.
Et si non aequo passu contendere primo
Possit equo, non aura tamen fugitiva secundum
125
Praevenit, imo pari cursu contendit eidem.
Se varians nullo praescribitur ille colore,
Sed vultum proprii mentitur saepe coloris.
Intonat ille fremens, ignitibus aera crebris
Verberat, et tenuem sine vulneret vulnera auram.
130
A collo suspensa sonos crepitacula dulces
Reddunt, et multo perfundunt aera cantu.
In vultu gerit ille patrem, dum reddit Eoum
Gestibus huncque suum forma probat esse parentem.
Muneribus praelarga suis hoc munere vino
135
Naturae cumulavit opes, meruitque favorem
Numinis, et proprium dono descripsit amorem.
Obliquatur equus: nec enim sibi dona priorum
Vindicat, imo minus retinens suspirat ad illos.
Et quamvis huius species tenebrescat eorum
140
Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem
Exerit, et proprio non est fraudata decore.
Et quamvis agili cursu vincatur ab illis,
De quibus exivit sermo, tamen ipse triumphans
In reliquis victor gaudet, reliquosque volatu
145
Vincit, et in proprio motu concludit eosdem.
Subtilis respergit eum mistura coloris,
Sed fugiens oculos visum color ille recusat.
Conserti floris series quasi veste decenti
Induit hunc, et ei proprios inspirat odores.
150
Flos violae perfundit eum, rosa ebriat auras
Affines, narisque thymi satiatur odore.
Nescia nativi coitus equa, flamine solo
Edidit hunc, ignara maris, contenta mariti
Aeris afflatu, Zephyro gravidata marito.
155
Hoc dono Zephyrus Naturae matris amorem
Mercatus, proprium vectigal solvit eidem.
Degenerat, polletque minus, lentescit abunde
Quartus equus, formaque iacet, cursuque tepescit,
Praedictis famulans, illos quasi pronus adorat,
160
Ancillatur eis, nec se negat esse clientem
Horum, sed tanquam dominis ut verna ministrat.
Non tamen omnino naturam sentit avaram,
Imo et dote sua qua se tueatur abundat,
In nullo patiens eclipsim muneris huius,
165
Quo de more solet natura beare iugalem.
Non violae marcent, quamvis rosa floris honore
Splendeat, aut cultus componat lilia candor.
Non omnis delirus erit, cui sensus Vlyssis
Deficit; aut mutus, quem nescit musa Maronis.
170
Non nitor argenti livet, si fulgurat aurum;
Non minus arma rapit Hector, si plenior Aiax
Fulminat: a simili non omnis gloria quarto
Absentatur equo, quamvis gradus ille negetur
Emphaticae laudis, in qua Natura priores
175
Sistit equos, non iste tamen deiectus ab omni
Munere naturae queritur, sed gaudet in illa
Fortuna, qua dives eam natura beavit.
Glaucus ei color arridet, respergit eumdem
Imber, et irriguo ros compluit imbre iugalem.
180
Hoc speciale sibi retinet, propriumque reservat,
Quod celer ad potum non obliviscitur escam.
Potibus indulget, pro cunctis solus ad esum
Currit, et in potu defectus supplet equorum.
Hunc genuit Tritonis equus; iurisque paterni
185
Haeredem statuens sese descripsit in illo.
Naturae Triton dans intersigna favoris,
Contulit hoc munus, donans cum munere mentem.
Vix speciem defendet equi, formamque tenebit
Quintus equus, si quis tentet conferre priores
190
Isti, nam deponet equum, larvaque iugalis
Vestitus sapiet asinum, deiectus eadem
Segnitie, plene mores exutus equinos.
Si tamen ad reliquos collatio nulla redundet
Huius equi, sed eum proprio scrutemur inesse,
195
Non erit a propriis exclusus dotibus eius
Cultus, et in nullo formae patietur abusum.
Quintus equus quartum redolet, partimque figurat;
Sed tamen in modico quintus demittitur, in quo
Parcius arrisit praedicto forma iugali,
200
Qui minus in terram sese demittit eundo:
Nec satis ad plenum caput erigit, imo caduco
Declinans vultu visus descendit in imum.
Vestit eum color obscurus, quem possidet ipsa
Nigredo, nullum secum passura colorem.
205
Nec plebeia iacet generis fortuna, sed Aethon
Hunc genuit, qui solis equos se gaudet habere
Fratres, et fratrum sese defendit honore.
Ops superum genitrix in signum foederis isto
Naturam donavit equo, quo nodus amoris
210
Firmior effectus illarum vota ligavit.
Praedictos ratio propria Ratione magistra
Sub iuga cogit equos, temoni foederat, urget
Effrenes, ligat indomitos, frenatque vagantes.
Primum sternit equum, stratum conscendit, habenis
215
Corrigit excursus, in virga visitat, instat
Verbere, voce, minis, illum vix illa quietum
Reddit, sed tandem superatus vincitur; illi
Paret, et ad nutum rationis fessus anhelat
Sic primum componit equos auriga sophiae,
220
Ne si quadrigam phronesis conscendat, eadem
Indomiti spatientur equi, normamque relinquam,
Devia sectentur, laxent iuga, vincula solvant:
Cuncta fluant, nutet currus, compago vacillet,
Singula solvantur, laxetur nexus, habenae
225
Depereant, et tota labet substantia currus.
Postquam compositus ordo per singula currens
Singula composuit, phronesis conscendere currum
Disponens talem sese componit in usum.
Assidet, applaudit, congaudet, complacet illi
230
Curia tota simul, multoque favore recessum
Virginis exhilarat, reditus felicius omen
Orat, et eventus reditu meliore serenos.
Oscula multiplicat repetens, et in ore sigillum
Imprimit expresso, complexu brachia nectens,
235
Colla ligans, animoque simul cum voce salutans
Illam, congeminans iterat repetitque salutem.
Tunc monitu rationis adest Prudentia, currum
Conscendit, currusque decor cumulatus abundat
Plenius, et roseo flammatur sidere vultus.
240
Instat equis Ratio virga dictante, iugales
Aggrediuntur iter, currus subtollitur, exit
Terras, et tenuem currens evadit in auram.
Aeris ingrediens tractus Prudentia caute
Singula disquirit animo, quae vindicat aer
245
Ipse sibi, scrutatur eum, penetratque fugacem.
Inquirit quae materies, quae nubis origo;
Quomodo terra madens proprio sudore resudat
In nubes, coeloque suos componit amictus.
Cur Phoebus sitiens aestuque caloris anhelus
250
Haurit ab Oceano potus, sua pocula vertit
In nubes, crasso suspendit in aere nimbi
Nubila vasa, scyphos imbris, pluviaeque lagenas.
Qualiter ignis hebet moriens in nube, paritque
Fulmina, dum moritur; sic morte nocivior instat
255
Quam vita, vivusque nequit quod mortuus infert.
Vnde trahunt ortum venti, quae semina rerum
Inspirent motum ventis, causasque movendi.
Cur auster pluvias pluviae pincerna propinat
Terris, et plene largitur pocula mundo.
260
Qualiter austrinos Boreae sitis ebibit imbres.
Emundatque vias pluviis quasi scopa viarum.
Qualiter agricola Zephyrus sine vomere terras
Excolit, et florum segetes extollit in hortis.
Cur volucris caeteri pennarum remige tuta
265
Plumas in remos, alas in carbasa fingens,
Transmeat aerium pelagus quasi navis imago,
Et sine naufragio talem pertransit abyssum,
Tuta, nec in tali pelago timet illa charybdim.
Aeris occultos aditus, secreta, latebras
270
Altius inquirit phronesis, sensuque profundo
Vestigans videt intuitu meliore vagantes
Aerios cives, quibus aer carcer, abyssus
Poena dolor risus, mors vivere, culpa triumphus;
Quorum mens humili livoris laesa veneno
275
In genus humanum virus transfundit, ut ipsum
Consimili sanie morboque laboret eodem.
Hi sunt qui semper in nos armantur, inermes
Deiiciunt, vincunt armatos, rarius ipsi
Cedunt, sed victi nequeunt iterare duellum.
280
Qui velut aerio vestiti corpore, nostram
Mentiti speciem, multo phantasmate brutos
Deludunt homines, falsi verique sophistae.
In tenebris lucem simulant, in lite quietem,
Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant
285
Dulcia, sub specie recti vitiata propinant.
Hos Deus esse deos fecit, quos lumine vero
Vera dies perfudit, quos ab origine prima
Vestivit deitatis honor, qui luce relicta
In tenebras abiere suas; qui fonte relicto
290
Inferni petiere lacus; qui veste decoris
Exuti, vestem gemitus, saccumque doloris
Iniecere sibi; qui maiestate superna
Deiecti, sine fine sibi meruere ruinam.
O gravis eventus, casus miser, unica pestis!
295
Iam servit qui liber erat, mendicat abundans
Qui fuit, exsilium patitur qui primus in aula
Regnabat, patitur poenas a rege secundus.
Hoc casu fit gemma lutum, fit purpura saccus,
Lux tenebrae, species confusio, gloria casus,
300
Risus tristities, requies labor, alga hiacynthus.
Coelestis sic stella cadit, sic Lucifer ortus
Nescius occasu premitur, sic civis olympi
Exsulat eiectus, nec temperat exsulis omen.
Spes reditus, spes omnis abest, ceditque timori
305
O fastus vitanda lues, fugienda charybdis,
Culpa gravis, morbus communis, publica pestis,
Ianua peccati, vitiorum mater, origo
Nequitiae, semen odii, venatio pugnae!
Quae cadit ascendens, elata perit, peritura
310
Erigitur, promota ruit, ruitura tumescit.
Quae se ferre nequit, supra se lata, ruinam
Infra se patitur, nec sese sustinet, imo
Mole sua premitur, proprio sub pondere lapsa.
Extra se cogit hominem se quaerere, dum se
315
Exit homo, factusque sibi contrarius a se
Discrepat, oblitusque sui se nescit, et ultra
Transgrediens evadit adhuc, plus esse laborans
Quam sit, nec propria contentus origine sese
Esse cupit maior, et se superare laborat,
320
Quod petit amittens, perdens postulat, optans
Quod sibi mentitur, falsum venatur honorem.
Haec pestis rectum vitiat, deturpat honestum,
Fermentat mores, iustum fugat, utile perdit.
Haec saliunca rosas, haec nubes nubilat astra
325
Virtutum, cuius tenebris patiuntur eclipsim.
Luce hac coelestis regni proscriptus ab aula
Delictum luit exsilio, poenaque reatum
Angelus a propria demissus sede, tumore
Fractus, deiectus fastu, livore solutus.
330
Aeris excurso spatio, quo nubila coeli
Nocte sua texunt tenebras, quo pendula nubes
In se cogit aquas, quo grandinis ingruit imber,
Quo certant venti, quo fulminis ira tumescit.
Aethera transgreditur phronesis, quo gratia pacis
335
Summa viget, quo grata quies, quo gratior aura
Cuncta fovet, quo cuncta silent, quo purior aether
Ridet, et expellit fletum; quo nubilus aer
Ingemit, et totus arcano lumine floret.
Aethereae lucis superatis tractatibus, illa
340
Altius ingreditur spatium, quo splendor et ignis
Iura tenent, lux grata micat, sed coniuga luci
Lucis blanditias retrahit vis ipsa caloris.
Hic rerum novitas, rerum decus, unica rerum
Forma, decor mundi, visum demulcet euntis
345
Virginis, et cantus species nova inebriat aurem.
Sed parco tamen auditu sonituque minore
Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure.
Qualiter hic sonitus citharae coelestis obesis
Vocibus exspirat, ubi lunae sphaera remisso
350
Suspirat cantu, rauce sonat, imo sonando
Pene silet, languetque sonans, nervique iacentis
Inferius gerit illa vicem, chordamque minorem
Reddit, et in cithara sedem vix illa meretur.
Hic videt explicito visu prudentia lunae
355
Detrimenta, vices, cursus, momenta, labores;
Quomodo iunctus ei Phoebus depauperat illam
Luce, vel econtra Phoebo furatur honorem
Luminis, et populus fallaci nocte timere
Cogit, et effigiem noctis sine nocte figurat.
360
Humores cur luna parit, aequora lunae
Detrimenta luunt, vel eadem divite gaudent.
Quid notet in luna lunae nota, quidve notando
Signet, nec tenuem possit delere lituram
Splendoris cumulus, dum fonti luminis instat
365
Parva lues, nec ei dignatur cedere, cum quo
Litigat, et radio lucis magna umbra diescit
Altius evadens virgo conscendit in arcem,
Sol ubi iura tenet, ubi solis cereus ardet,
Scaturit et lucis fons vivus, vena caloris
370
Manat, splendorisque novi thesaurus abundat.
Illic virgo videt quae sit via, semita, cursus
Solis, et unde sui sumat fomenta vigoris
Aethereae lucis genitor, fons, pastor, origo.
Qualiter in stellis regnans arctansque planetas
375
Imperio servire suo, nunc stare meantes
Cogit, nunc tumidos sectari devia sola
Maiestate iubet, nunc libertate meandi
Concessa motus reddit sua iura planetis.
Qualiter alternans vultus aetatis in ortu
380
Fit puer, inque die medio iuvenescit adultus,
Mentiturque virum tandem, totusque senescit
Vespere; sic varias species aetatis ad horam
Sol profert, unusque dies complectitur aevum.
Iam lunae sonitum fastidit virginis auris,
385
Quam dulcis meliorque sonus seducit inescans
Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
Hunc cantum Syrena parit, quae solis adhaeret
Motibus, citharam vocis dulcore fatetur.
Vox omnis miratur eam, veneratur adorans,
390
Totiusque sonus citharae suspirat ad illam.
Egrediens solis regnum maturat in altum
Gressus virgo suos, sed gressum praepedit ipsa
Limitis anfractus anceps, multaeque viarum
Ambages, tandem superato calle, laboris
395
Pondere, cautelae studio, regione potitur,
Qua Venus et Stilbon complexis nexibus haerent.
Illic praecursor solis praecoque diei
Lucifer exsultat, terris solatia lucis
Praesignans ortuque suo praeludit ad ortum
400
Solis, et auroram proprio praedicit in ortu.
Gressibus his Stilbon comes indivisus adhaeret,
Tanquam verna sui comitans vestigia solis,
Obnubensque comas radiis solaribus, ignes
Temperat, et solis obnubilat astra galero.
405
Sphaeraque Luciferi motu levis, ocior aura,
Motu parturiens sonitum, lascivit acuta
Voce, nec in cithara Veneris plebeia putatur
Musa, sed auditus assensum iure meretur.
Voce pari, similique modo, cantuque propinquo
410
Mercurii Syrena canit, Venerisque camoenam
Reddit, et ex aequo sonitu citharizat amico.
Progreditur phronesis flammata palatia Martis
Ingrediens, stupet insultus, irasque caloris,
Quem parit ille locus, qui totus in igne vaporans
415
Nil novit nisi fervores ignisque procellas.
Non ibi luget hiems, non veris gratia ridet,
Non tumet autumnus, sed tantum fulminat aestas.
Imperat hic Mars igne calens, fecundus in ira,
Bella serens, sitiens lites, nostrique sititor
420
Sanguinis, excutiens pacem, foedusque redicens.
Qui regni violare fidem, mutare potentes
Gaudet, flammantis vestitus crine cometae;
Qui parat arma viris, cogit sperare furentes,
Seminat insultus, parit iras, laxat amores.
425
Quid gerat interius, facies docet ipsa rubore
Praedicat interni rabiem pestemque furoris.
Tabe sua vitiat comitem, sociumque planetam
Vel saevum saevire magis, vel forte benignum
Nequitia docet esse trucem, laeditque veneno.
430
Cuius sphaera ruens torrentis more, tonando
Clamat, et altiloquos resonat clamore boatus.
Altius exclamat reliquis Syrena tonantis
Martis, sed cantus dulcedo remittitur ipsa
Tempestate soni languens, minuitque favorem
435
Asperitas, vocisque rigor, fert damna favori.
Et iam lemniacos vomitus ignisque vapores
Virgineus labor evadit, nec flamma viantem
Contigit, aut eius ausa est contingere crinem.
Tunc Iovis innocuos ignes, lucisque serenae
440
Laetitiam, risusque poli pertentat eundo.
Haec regio stellae Iovialis lampade tota
Splendet, et aeterno laetatur vere beata.
Hic sidus Ioviale micat, mundoque salutem
Nuntiat, et Martis iram Martisque furorem
445
Sistit, et occurrit tranquilla pace furenti.
Cui si stella mali praenuntia, praevia casus
Iungitur; ille tamen inimicum sidus amicat,
Alternansque vices in risus tristia planctum
In plausus, fletusque graves in gaudia mutat.
450
Vel si forte Iovi societur stella salutis
Numia, stella Iovis vultu meliore salutem
Auget, et eventus melioris duplicat omen,
Foedus amans, pacisque sator nutritor amoris,
Exstirpans iras, proscribens bella, furores
455
Compescens, delens lites, Martemque refrenans.
Qui motu generans sonitum non verberat auram
Cantibus, et dulcem philomelam reddit amoenans
Musa Iovis, tantoque soni laetatur alumno
Musica, qui propriae thesauros aggerat artis.
460
Vlterius progressa suos prudentia gressus
Dirigit ad superos, superans Iovis atria cursu,
Saturnique domos, tractu maiore iacentes
Intrat et algores hiemis brumaeque pruinas
Horret et ignavum frigus miratur in aestu.
465
Illic fervet hiems, aestas algescit, et aestus
Friget, delirat splendor dum flamma tepescit.
Hic tenebrae lucent, hic lux tenebrescit, et illic
Nox cum luce viget, et lux cum nocte diescit.
Illic Saturnus spatium percurrit avaro
470
Motu, progressuque gravi, longaque dieta.
Hic algore suo praedatur gaudia veris,
Furaturque decus pratis, et sidera florum,
Algescitque calens, frigens fervescit, inundat
Aridus, obscurus lucet, iuvenisque senescit.
475
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat,
Sed comitum voces vox praevenit huius adulto.
Concentu, quem non cantus obtusio reddit
Insipidum, cui dat vocis dulcedo saporem.
Hic dolor et gemitus, lacrymae, discordia terror,
480
Tristities, pallor, planctus, iniuria regnant.