Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent
Fundere primitias, iam libamenta cruoris
Prima dare affectant, primaevaque funera belli.
Pulveris insurgunt nebulae, novus imber inundat
5
In terris, dum tela pluunt, dum pulveris imber
Funditur, et coelum coelorum nubila velant,
Et ferri splendore novo nova fulgura lucent.
Mente calens, fervens animo, flammata furore.
Prima viro movet assultus Discordia, primum
10
Aggreditur Martem, primo casura tumultu.
Impetus urget equos, lis suggerit arma, sagittam
Ira ministrat ei, furor arcum praeparat, ensem
Livor, et ad pugnam reliquis ferventius ardet.
Ergo sagitta volat praenuntia Martis, et hostem
15
Impetuosa petit, quam totis viribus actam
Dirigit in iuvenem Discordia, nec tamen ictus
Dextrae mittenti respondet, parma sagittam
Respuit, et totos obiectus umbo refellit.
Tunc animi vires et totum robur in unum
20
Colligit, et Marti se totum devovet ille.
Indulget freno iuvenis, calcaribus urget
Cornipedem, nec segnis, hebes, pigredine lassus
Lentescit sonipes, sed eodem Martis amore
Militat, hostiles frangens cum milite turmas.
25
Adversas igitur partes invadit, et ipsis
Hostibus occurrens vagina liberat ensem.
Nec tonat ille minis, sed solo fulminat ense.
Ferro cuncta probat, nec verbis disputat, imo
Verberibus, multisque modis concluditur hosti.
30
Excipit a reliquis illam quae prima furoris
Causa fuit, quae prima dedit fomenta malorum.
Hanc igitur mucrone petens, a corpore vitam
Extorquet, cogitque mori quam vivere mundo
Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
35
Nec satis est vidisse mori, plus exigit hostis:
Ense metens caput a trunco diffibulat ora.
Et merito caput a trunco discordat in illa,
Per quam lis, odium, rabies, dissensio, rixa
Prima fuit; per quam primo conflictus, et irae,
40
Primaevique metus, et belli prima cupido.
Ergo solo iacet exanimis, quae reddidit olim
Exanimes alios; sed ea moriente suorum
Emoritur virtus, unus poena redundat
In multos, morbus capitis discurrit in omnes.
45
Iam timor ipse timet, lis subticet, ira tepescit,
Mutescit rabies, cadit impetus, occidit ipse
Livor, languescit odium, furor arma resignat.
Adsunt Virtutes iuveni, quae Martis eodem
Succensae stimulo, reliquos armantur in hostes.
50
Hos perimunt, illosque fugant, bellatur in omnes.
Vera fides odium perimit, concordia litem,
Pax iram, rabiem constantia, spesque timorem.
Non minor ad pugnam, sed maior surgit in iras
Pauperies, non ense tumens, non fulgure teli
55
Bella minans, nulla loricae veste refulgens,
Nec clypeo munita latus, nec casside vultum;
Sed nodis variis callosa, nec arte polita.
Sed vultus veteres retinens; primamque figuram
Clava vicem gerit armorum, sed quae minus arma
60
Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
Pauperies ruit in iuvenem, clavaque minatur
Funera, librat eam, librata percutit; ictum
Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu:
Sed tamen instantis ictus constantia partem
65
Eludit mucrone suo; magis ergo furore
Vritur, et magno strepitu bacchatur egestas,
Dum videt incassum clavam saevire, nec illam
Respondere sibi: tunc ictus duplicat, imo
Multiplicat; sed clava suo nugatur in ictu.
70
Nam quoties clavae paupertas obiicit ictum,
Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
Sed postquam sua bella videt nil posse, ministros
Acrius ad pugnam stimulat: labor irruit, instat
Esuries, sitis insultat, ieiunia pugnant.
75
Insurgunt vigiles curae, dant arma labori
Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
Esuries armata rapit carecta, ministrant
Tela siti, reliquae paribus bacchantur in armis.
Sed iuvenis prior occurrit, prior obviat hosti,
80
Pauperiem prior aggreditur, celerique volatu
Cornipedis, pariterque suo conamine nitens,
Accumulat vires hastae, qua deiicit illam,
Quae terrae deiecta iacet: petit ergo iacentem;
Nec tamen illius scrutatur viscera ferro,
85
Nec rotat ense caput, nec inebriat arma cruore,
Funere famoso dedignans claudere vitam
Hostis, et insigni leto pensare ruinam:
Sed conculcat eam, confundens ora iacentis,
Deiectamque solo pedibus triturat equinis.
90
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo
Pauperies, nec mors animum praedatur in illa;
Sed potius mens una manet, languetque repressa
Mors a mente minor, multumque diuque resistit
Mens morti, tandemque simul cum morte recedit.
95
Dum sic in fatum concedit, iuraque fati
Paupertas, proprium moriens depauperat agmen.
Coetus eget qui dives erat dum vixit egestas;
Eius divitiae pereunt, omnisque facultas
Pauperie pereunte perit: coguntur egere
100
Concives, quos illa prius ditavit egendo.
Languescit labor exhaustus, sitis effugit, arma
Deiicit esuries, fugiunt ieiunia, curae
Depereunt: sic turba minor maiore ruina
Deprimitur, populusque perit pereunte magistro.
105
Ergo quies poenam, saties ieiunia, curas
Pax fugat, esuriem devincit copia, languet
Vbertate sitis, et victa carentia cedit.
Tunc comitum supplere volens, Infamia, casus,
Fortior assurgit, sociorum vendere mortem
110
Tentat, et hostili leto satiare dolorem.
Irruit in iuvenem, sed verbo praevenit ictum,
Et verbis acuens convicia: "Proh pudor! inquit,
Gens aevo, sensu, cautela, viribus, armis
Pollens, unius iuvenis succumbet inermi
115
Militiae? nostraque feret de gente triumphum
Iste puer?" Nec plura loquens delegat in illum
Telum, demonstrans facto quod voce minatur.
Missile decurrens cum verbo verberat auram;
Nec vice legati pacem denuntiat, imo
120
Bella gerit, cursuque ruens Infamia telum
Insequitur, telo cursu contendit et hostem
Ense petit, mucrone volens succurrere telo:
Vt si forte viri deludant arma sagittam,
Vel modica teli rabies desaeviat ira,
125
Teli mucro furens algentes suppleat iras.
Ergo sagitta memor dextrae, quae miserat illam,
Insilit in frontem iuvenis; sed cassis euntem
Sistit, eam retinet, gressum negat, obstat eunti.
Sed teli supplere volens Infamia lapsum,
130
Succurrit telo, nudo mucrone; sed ictum
Excipit a galea medius favor, ensis ab ictu
Decidit, et comitis male supplet damna sagittae.
Sed postquam ducis insultus nil posse clientum
Turba videt, magis in rabiem succenditur: ergo
135
Fortius arma rapit, pugnant contagia, murmur
Irruit, insurgunt convicia, dedecus instat.
Sed iuvenis nec mente iacet, nec frangitur hoste,
Nec terrore pavet, nec vulnere laesus oberrat;
Sed cornu famosa suae praeconia laudis
140
Intonat, ad tempus famae subdicit, et hostem
Hoc mucrone ferit, vires in vulnere multo
Monstrat, et egressus cerebro reseratur in ictu.
Hostis in occasu pudor occidit, arma reponit
Murmur, mutescunt convicia, dedecus iram
145
Nescit, contemptus moritur, contagia cedunt.
Dedecus ergo favor exstinguit, fama pudorem,
Gloria supplantant murmur, convicia laudes,
Contemptum praedatur honor, contagia virtus.
Quamvis pigra foret, quamvis ignava, Senectus,
150
Quamvis delirans, quamvis torpore fatiscens;
Prona tamen calet in bello, iuvenescit in armis.
Nec baculi iam quaerit opem suffulta furore,
Nec regimen poscit, quae sustentatur ab ira,
Debilitate potens, morbo robusta, dolore
155
Dives: segnitie fortis, pigredine prompta.
Ergo propinqua neci, morti vicina, propinqua
Florida canitie, rugis sulcata senectus,
Oppositum ruit in iuvenem, nec primitus instat
Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat;
160
Sed quadam luctae specie conatur, ut illum
In terram demittat, equum subducat, et armis
Exutum, liber gladius grassetur in hostem.
Sed monitu calcaris equus succensus, in illam
Irruit, et miseram terrae deponit; at illa
165
Exsurgens vires pariter cum mente resumit.
Vertit ad arma manus, et spem deponit in armis;
Sed cassis torpore iacet, squalore senescit,
Atque situ scabre morsum rubiginis horret.
Parma suum multa rubigine computat aevum,
170
Nec vetat ingressum nudata crate sagittis.
Loricae fragiles mordens rubigo catenas
Dissuit, et iuvenis addit divortia squamis,
Pigritat affixus vaginae mucro, nec extra
De facili prodit, longo torpore quiescens:
175
Quem Senium nudare parat, sed degener ensis
Respuit egressus istos, dextraeque monenti
Denegat obsequium, malens torpore quietis
Vti, quam varios belli sentire tumultus.
Sed tamen a loculo tandem producitur ensis
180
Segnis, hebes squalore iacens, nec iam memor irae
Bellorum; pacemque magis quam tela requirit
Hic mucro, si mucro tamen de iure vocari
Debeat hic gladius, et non mucronis imago.
Impetit ergo virum gladio munita Senectus.
185
Vulnus ab ense petit, sed vulneris immemor ensis
In cassum pulsans aditus ad vulnera nescit;
Sed stupet ad galeam vario delirus in ictu.
Ergo Senecta videns proprium nil posse furorem,
Miratur, seseque dolet sine vulnere vinci,
190
Et quamvis esset morti vicina, propinquam
Maturare volens, hostis sibi provocat ensem.
Sed iuvenis miseratus eam, nec digna rependens
Hosti pro meritis, nolenti vivere, vitam
Concedit, fatumque negat sua fata volenti.
195
Sistit equum, frenum retinet, sermone Senectam
Aggrediens, animosque truces et vota retardans
Prodit in haec: "Cur fata paras, cui proxima fatur
Mors finem? cui vita mori? cui vivere fatum?
Cur quaeris tibi concessum? cur poscis inepte,
200
Quod natura parat? quod mors vicina minatur?
Vtere quae restat vita, nec quaere propinquos
Anticipare dies: vitae compendia mortem
Solentur, mortis dispendia vita repenset."
Ergo victa fugit, belloque renuntiat, ensem
205
Deiicit, expellit clypeum galeamque Senectus
Exuit, et solo baculo contenta recedit.
Debilitas perdit vires, belloque recedens
Languescit morbus, languor fit morbidus, haerent
Lapsus, labuntur defectus, taedia languent.
210
Iam comites errare videns et cedere pugnae,
Fletus adest, matremque suam succumbere bello
Luget, et abscisso moeret velamine luctus.
Vtque erat impatiens, gressum maturat, et hostem
Impetuosus adit, galeaeque resolvere nodos
215
Tentat, ut ad vulnus ingressum praeparet ensi.
Sed Risus succurrit ad haec, mucrone lacertum
Dissuit a trunco, galeae manus haesitat, haerens
Emoritur, proprioque stupet privata vigore.
Iam gemitus sua damna gemit, iam luctus inundans
220
Assumit sibi se, Fletus lacrymatur, et omnis
Turba comes, moeret planctus, lacrymaeque madescunt.
Iam dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris,
Deprimitur pressura, cadunt lamenta, ruinae
Depereunt, omnisque perit violentia luctus.
225
Gaudia tristitiem, pressuram gloria, planctum
Prosperitas, lamenta iocus, felicia casum
Exsuperant, vincitque mali fastidia risus.
At Venus ipsa furit, cui fortior ira, nefasque
Maius, et insultus peior, graviorque potestas;
230
Dum comitum languere manus, rarescere pugnam
Luget, et hostiles animoque manuque catervas
Crescere; iamque suos dolet exspirare furores:
Ignitam tamen illa facem, quae fulminis ipsam
Metitur speciem, qua saxa resolvere, cautes
235
Extenuare solet, ferrum mollescere, rupes
Inflammare, rapit instanter, vibrat in hostem.
Has pugnas, haec bella tremens, haec praelia vitans
Exspectare timet iuvenis, fuga consulit illi,
Consilioque fugae venientes effugit ictus.
240
Fax ignita cadit, exspirat in aere, vires
Amittit, dum nulla manent fomenta caloris.
Hic tamen a tergo Parthorum more sagittam
Dirigit in Venerem; nec fallitur illa, sed ictum
Primo proponit, assumit vulnus, et inde
245
Mortem concludit: nec ad haec instare Libido
Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
Sic iuveni sub Marte novo nova laurea cedit.
Dum fugit ergo fugat; dum cedit ceditur illi.
Dum cadit erigitur, vincit dum vincitur, audet
250
Dum timet, expugnat dum pugnam deserit, absens
Instat, et in bello praeventus praevenit hostem.
Dum moritur, sua facta stupet Cytheraea, nec ipsam
Credit adesse necem, quamvis mors ipsa loquatur.
Cum per eam soleant alii succumbere leto,
255
Vix credit se posse mori; sed proxima tandem
Fata videns, prorumpit in has moritura querelas:
"Heu! toties victrix uno delirat in actu
Nostra manus! toties vincens nunc victa fatiscit;
Quae falli nescit, nec quam fortuna fefellit!
260
Nunc alget meus, ille meus calor, imo caminus,
Qui solis flammas urit, succendit in undis
Neptunum, Bacchum bacchari cogit, et ipsum
Fulminat igne Iovem, superis furatur honorem
Numinis, et multos cogit servire potentes.
265
Nunc mea tela iacent, quibus olim victus Achilles
Cessit, degeneri mentitus veste puellam.
Inque colum clavam vertens, in pensa sagittas,
In fusum pharetras, Alcides degener armis,
Totus femineos male degeneravit in actus."
270
Haec ait, et vitam pariter cum voce reliquit.
Iam timet Excessus, iam bello cedere quaerit,
Iam mens alta cadit, iam mente decidit ardor;
Dum comitis videt occasum; quae maxima belli
Pars erat, et prima totius Martis origo.
275
Hasta tamen vibrata volat, sed deviat hostem,
Dum petit haec; mittensque manus male consulit illi
Quae male dum regitur, errans declinat ab hoste,
Nec saltem clypei partem praelibat eundo.
Tunc iuveni delegat opem Moderantia; ferrum
280
Nudat, et hostilem turbat frangitque catervam.
Pugnat in Excessum Moderantia, sobria Fastum
Aggreditur Ratio, Poenam Tolerantia, Luxum
Sobrietas; sed pugna favet virtutibus, harum
Defendit partem victoria, vincitur ergo
285
Fastus, Luxus abit, cessat Gula, Crapula cedit.
Tunc carnis stimulus furtivo Marte reluctans
Impetit a tergo iuvenem, tentatque latenter
Insultare viro; tamen istos provida sentit
Insultus Ratio, nec torpet pigra, sed illi
290
Obviat, indomitum retinet, sistitque furentem.
Sed tamen ille diu Rationis viribus obstans,
Ex quo contendit illi, multumque repugnat
Luctans, et tandem victus submittitur hosti;
Acrius in pugnam volat Imprudentia, nullam
295
Bellandi servat legem; sed turbine belli
Turbida, nil animo retinet nisi Martis amorem.
Mole sua fixum summa de rupe molarem
Extorquere cupit, sub quo nutaret Achilles,
Alcides gemeret, totusque fatisceret Atlas.
300
Sed vires oneri cedunt, et pondere victa
Vis hebet, atque gravem patitur sub mole ruinam.
Obstat ei Phronesis, et iam sub pondere victam
Vincit, et in victam feriari cogit ab armis.
Segnitiem superat Solertia, Seria Ludum,
305
Vtilitas Damnum, Studium fugat Otia, Sensus
Stultitiam damnat, Nugasque Silentia vincunt.
Non ultra retinet iras mentisque tumultus
Impietas, sese bellando praedicat, et se
Rixando loquitur, verbis rixatur, et ictu
310
Consummat rixas; probat ense quod ore fatetur.
Errat in errore Martis, bellique furore
Plus furit, inque via Martis fit devia, legem
Bellandi sine lege tenens, sine foedere foedus.
Dum minus in vulnus desaevit mucro, securim
315
Arripit, ut redimat gladii delicta securi.
Ergo virum ferit, et vires consumit in illo
Sed iuvenis stat securus sub mole securis
Assistens Pietas ferro non militat, imo
Blanditiis precibusque cupit mollescere bellum.
320
Sed tamen imbre precum gravius succenditur ardor
Bellandi, donantque preces fomenta furori.
Sed postquam nil blanditiae, nil verba favoris,
Nil valuere preces; Pietas mellita resignat
Verba, rapit ferrum, bellumque repellere bello
325
Incipit, et ferrum ferro, fallitque securim
Obiectu clypei, variosque reverberat ictus.
Sed tandem proprio devicta labore, fatiscit
Impietas, Marti cedens sine Marte subacta.
Quae restat, Fraus sola sibi solatia pugnae
330
Quaerit, et ad veteres latebras fraudesque recurrit,
Degeneri pugna, servili Marte, doloso
Insultu, belli furias molitur in hostem.
Blanditiis non blanda tamen Fraus allicit illum.
Has ergo vomit illa preces, et dulcibus afflat
335
Verbis, et phaleris dictorum palliat artem:
"O iuvenis cui terra favet, cui militat aether,
Cui Deus arridet, coelum famulatur, et omnis
Applaudit mundus, et totus supplicat orbis;
Relliquiis belli, quae vix et forte supersunt,
340
Parce, nec in victos desaeviat ira leonis.
Vincere cur victos tentas? cur bella movere
Quaeris in imbelles? satis est potuisse, nec ultra
Nobilitas animi quaerat, nisi vincere posse."
Dum blandis precibus mentitur verba precantis,
345
Evocat occulte gladium, maturius ensem
Nudat, et ingeminans ictus ad vulnera ferrum
Invitat; sed cassis ad hoc contendit, et ensem
Spernit, nec tali dignatur cedere ferro.
Econtra gerit arma Fides, Fraudisque refellit
350
Insidias, nudatque dolos, et furta revelat.
Sed postquam nil posse dolos et pallia fraudis
Fraus videt, exit bella, fugae committitur, arma
Exuit, et partem vitae lucratur eundo.
Restat Avaritiae strepitus, cui tota furoris
355
Incumbit rabies, tantique pericula Martis
Solus habet, solusque furit, se pluribus offert
Vnus, et in solo spem desperatio gignit.
Spicula quae multus argenti fulgor inignit,
In iuvenem vibrat atque instar grandinis instant
360
Tela, pluunt hastae, nubemque sagitta figurat.
Ergo telorum silvam pluresque sagittas
Plantat in hostili clypeo, vestitque sagittis
Pestis Avaritiae; sed telum parcius intrat
Scutum, nec clypeo sua spicula firmiter haerent:
365
Sed virtus quae dona pluit, quae munera spargit,
Nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arca,
Sed bene divitias fundit, sine spe redeundi,
Telorum nemus ense secat, silvamque recidit,
Instat Avaritiae, pugnat constanter, et ensem
370
Quem tenet illa, rapit; armis hostilibus hostem
Vincit, et in dominam cogit saevire sagittas.
Ergo victa fugit; stat pugnae sola superstes
Filia Fortunae; sed eam Fortuna repellit
A bello, natamque monet ne bella movere
375
Intestina velit, ne rixam nata parenti
Misceat, aut pugnam moveat germana sorori.
Ergo consilio matris concordat, et hostem
Deserit, ignorans cui iustius arma movere
Possit: sic neutri cedens, famulatur utrique,
380
Iam scelerum superata cohors in regna silentum
Arma refert, et se victam miratur, et illud
Quod patitur, vix esse putat, nec creditur illi
Quod videt, et Stygias fugit indignata sub umbras.
Pugna cadit, cedit iuveni victoria, surgit
385
Virtus, succumbit Vitium, Natura triumphat.
Regnat Amor, nusquam Discordia, Foedus ubique.
Nam regnum mundi legum moderatur habenis
Ille beatus homo, quem non lascivia frangit,
Non superat fastus, facinus non inquinat, urget
390
Luxuriae stimulus, fraudis non inficit error.
In terris iam castra locant, et regna merentur
Virtutes, mundumque regunt, nec iam magis illis
Astra placent, sedesque poli quam terrenus orbis.
Iam coelo contendit humus, iam terra nitorem
395
Induit aethereum, iam terram vestit Olympus.
Nec iam corrigitur rastro, nec vomere campus
Laeditur, aut curvi deplorat vulnus aratri;
Vt tellus avido quamvis invita colono
Pareat, et semen multo cum foenore reddat.
400
Non arbor cultum quaerit, non vinea falcem;
Sed fructus dat sponte novos, et vota coloni
Fertilitate premit; spes vincitur ubere fructu.
Gratis poma parit arbor, vitisque racemos,
Et sine se natas miratur pampinus uvas;
405
Et tunicis egressa suis rosa purpurat hortos,
Nec spinam matrem redolet, sed sponte creata
Pullulat, atque novos sine semine prodit in ortus.
Sic flores alii rident, varioque colore
Depingit terram florum primaeva iuventus.
410
O mihi continuo multum sudata labore
Pagina, cuius adhuc minuit detractio famam;
Vive, nec antiquos tentes aequare poetas,
Sed potius veterum vestigia semper adorans
Subsequere, et lauris humiles submitte myricas.
415
Iam ratis evadens Scyllam monstrumque Charybdis
Ad portus tranquilla meat, iam littore gaudet
Navita, iam metam cursor, tenet anchora portum;
Nauta tamen tremebundus adhuc post aequoris aestum
Terrenos timet insultus, ne, tutus in undis,
420
Naufragus in terra pereat; ne livor in illum
Saeviat, aut morsus detractio figat in illo:
Qui iam scribendi studium pondusque laboris
Exhausit, proprio concludens fine laborem.
Si tamen ad praesens fundit sua murmura livor
425
Et famam delere cupit, laudesque poetae
Supplantare novas, saltem post fata silebit.