Rupis in abrupto suspensa, minansque ruinam,
Fortunae domus in praeceps descendit, et omnem
Ventorum patitur rabiem, coelique procellas
Sustinet, et raro Zephyri mansueta serenat
5
Aura domum, fletusque Noti Boreaeque rigorem
Parcius abstergit lenis clementia flatus.
Pars in monte tumet, pars altera vallis in imo
Subsidet, et casum tanquam lapsura minatur.
Fulgurat argento, gemmis scintillat, et auro
10
Resplendet pars una domus, pars altera vili
Materie deiecta iacet; pars ista superbit
Culmine sublimi, pars illa fatiscit hiatu.
Hic est Fortunae sua mansio, si tamen usquam
Res manet instabilis, residet vaga, mobilis haeret:
15
Cuius tota quies lapsus, constantia motus,
Volvere, stare, situs decurrere, scandere casus:
Cui modus et ratio rationis egere, fidesque
Non servare fidem, pietas pietate carere.
Haec est inconstans, incerta, volubilis, anceps,
20
Errans, instabilis, vaga, quae dum stare putatur,
Occidit, et falso mentitur gaudia risu.
Aspera blanditiis, in lumine nubila, pauper
Et dives, mansueta, ferox, praedulcis, amara,
Ridendo plorans, stando vaga, caeca videndo,
25
In levitate manens, in lapsu firma, fidelis
In falso, levis in vero, stabilisque movendo.
Hoc firmum servans, quod nunquam firma; fidele
Hoc solum retinens, quod nesciat esse fidelis;
Hoc solo verax, quod semper falsa probetur;
30
Hoc solo stabilis, quod semper mobilis erret.
Ambiguo vultu seducit forma videntem.
Nam capitis pars anterior vestita capillis
Luxuriat, dum calvitiem pars altera luget.
Alter lascivit oculus, dum profluit alter
35
In lacrymas; hic languet hebes dum fulgurat ille.
Pars vultus vivit, vivo flammata colore,
Pars moritur, quam pallor habet, qua gratia vultus
Exspirat, languet facies, et forma liquescit.
Vna manus donat, retrahit manus altera donum.
40
Ampliat haec munus, haec munera contrahit; illa
Porrigit, haec aufert; haec comprimit, illa relaxat.
Gressus inaequalis, varius, retrogradus, errans,
Progrediens retrograditur, multumque recedit
Procedens, pariter velox et lentus eundo.
45
Nunc meliore toga splendet, nunc paupere cultu
Plebescens Fortuna iacet, nunc orphana veste
Prostat, et antiquos lugere videtur honores.
Praecipitem movet illa rotam, motusque laborem
Nulla quies claudit, nec sistunt otia motum.
50
Nam cum saepe manum dextram labor ille fatiget,
Laeva manus succedit ei, fessaeque sorori
Succurrit, motumque rotae velocius urget.
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps,
Involvens homines, a lapsus turbine nullum
55
Excipit, et cunctos fati ludibria ferre
Cogit, et in varios homines descendere casus.
Hos premit, hos relevat; hos deiicit, erigit illos.
Summa rotae dum Croesus habet, tenet infima Codrus,
Iulius ascendit, descendit Magnus, et infra
60
Sylla iacet, surgit Marius; sed cardine verso
Sylla redit, Marius premitur: sic cuncta vicissim
Turbo rapit, variatque vices fortuna voluntas.
Fortunae loca praedicto signata paratu
Nobilitas festiva petit, matremque salutat
65
Adveniens, causamque viae perstringit eidem
Sub brevibus verbis, et matri supplicat, orans
Vt si quid praesigne gerat, dignumque favore,
Quod deceat virtutis opus, quod competat ipsi
Naturae facto, non illud deneget illi;
70
Quem Natura creat, recreat nova gratia, formant
Mores, informat virtus, prudentia ditat,
Praeditat pietas, afflat decus, ornat honestas,
Exornat ratio, species praesignit, et omnis
Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
75
His dictis modico risu Fortuna severos
Exhilarans vultus, haec natae verba rependit:
"Actus Naturae, virtutis fabrica, nostrum
Non deposcit opus; nostro non indiget actu
Tam celebris factura Dei, quam singula ditant
80
Munera Naturae, divinaque dona beatam
Efficiunt, nulloque caret virtutis honore.
Quid poterit casus, ubi casu nulla reguntur?
Quid mea mobilitas, ubi rem constantia servat?
Quid levitas, ubi res stabilis? quid mobile, certa
85
Res ubi quaeque manet? ferro non indiget aurum;
Non lumen tenebris: sic me non exigit actus
Naturae, virtutis opus, factura superni
Artificis, nostraeque manus non postulat usum.
Sed ne livoris stimulus videatur in istud
90
Desaevire bonum, vel me suspendere fastus;
Dona feram, quaecunque tamen sint illa negare
Nolo, ne donans potius quam dona pudorem
Sustineat, donique notae sint crimina danti.
Addam quae mea sunt; si quae tamen aut mea dici
95
Aut me posse decet alii conferre (quod absit!)
Vt dem, sed potius ad tempus praesto; nec unquam
Vlla dedi, nisi quae pro velle resumere possem.
Sed tamen hic nostros conabor vincere lapsus,
Et vires inferre mihi, mutabo propinquas
100
Fraudes, atque mei deponam taedia casus.
Me reddam stabilem, motum pro parte recidens.
Incipiam solers, sapiens, discretaque, verax,
Et stabilis fieri; quae stulta, improvida, mendax,
Et praeceps huc usque fui, mutabo priores
105
Excessus, nostrasque manus mirabor ad horam."
Arripit ancipites post haec Fortuna meatus,
Et coeptum maturat iter, comitatur euntem
Nobilitas, sequiturque suae vestigia matris.
Ergo viam superans incerto limite, gressu
110
Ambiguo, casu ductore, errore magistro,
Naturae Fortuna domum perquirit, et illam
Vix tandem, fluitans, vaga, praeceps, mobilis, errans
Invenit; adventum cuius mirata stupescit
Curia. Sed quamvis habitus mutatio, vultus
115
Degener, inconstans gestus, terrere videntem
Posset, et a recto stupidam divertere mentem:
Non tamen illa metu nutat, sed visa parumper
Miratur, nec mentis abest constantia firmae.
Ergo Nobilitas dotes et munera profert.
120
Fortuna dictante modum, iuvenemque beatum
Naturae dono, virtutis munere, dote
Coelesti, nulla peccati labe iacentem,
Afflat honore suo: tamen huius dona minori
Luce micant donis adiuncta prioribus, imo
125
Vix aliquid splendoris habent; dum luce premuntur
Maiori: sic flamma minor vicina camino
Languescit; sic stella latet contermina Phoebo.
Confertur tamen ad laudem titulumque favoris
Nobilitas augusta, genus praesigne, parentes
130
Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
Dum Fortuna parat alias apponere dotes,
Assistit danti ratio, ne forte priorum
Munera fermentet unius munus, et uno
Depereat vitio multarum gloria rerum.
135
Non sinit adversis respergere prospera, moestis
Gaudia, Fortunam se fallere cogit, et aufert
Hanc sibi, mendacem veram facit esse, fidelem
Falsam, constantem fluidam, caecamque videntem
Reddit, et ad tempus cogit cessare vagantem.
140
Ergo suas largitur opes Fortuna, nec ultra
Mensuram citrave sinit decurrere donum,
Fortunae ratio: sed opes metitur, et omnes
Librat divitias, ne si nimis effluat harum
Alveus, in praeceps mentem deducat, et illam
145
Mergat opum torrens, animum declinet in usus
Illicitos, mentisque suos effeminet actus.
Iam perfectus erat in cunctis coelicus ille
Et divinus homo, iam lubrica fama per orbem
Naturae clamabat opus, iam rumor in aures
150
Multorum dilapsus erat; cum tristis ad istos
Horruit Alecto rumores, nec tamen illis
Praebuit assensus faciles, sed credere tandem
Cogitur invita, cum res et fama peroret.
Ergo domos languere dolet, gemitusque silere
155
Ingemit, atque suos luget torpescere luctus.
Cum laetetur homo plorat; cum rideat orbis,
Luget, languescit; cum mundus floreat, aret.
Cum vireat virtus, cum res humana virescat,
Marcescit; cum regnet homo, proscribitur illa.
160
Ergo suas pestes pestis praedicta repente
Convocat: ad cuius nutus glomerantur in unum
Tartarei proceres, rectores noctis, alumni
Nequitiae, fabri scelerum, culpaeque magistri,
Damna, doli, fraudes, periuria, furta, rapinae,
165
Impetus, ira, furor, odium, discordia, pugnae,
Morbus, tristities, lascivia, luxus, egestas,
Luxuries, fastus, livor, formido, senectus.
Is scelerum turbo, vitiorum turba, malorum
Conventus, numerosa lues et publica pestis,
170
Tartareas ruit in sedes, ubi regnat Erynnys,
Imperat Alecto, leges dictante Megaera.
Postquam turba furens, gens dissona, concio discors,
Plebs dispar, populus difformis, sedibus illis
Insedit, dum murmur adhuc percurreret aures;
175
Dans tumidas voces, et verba loquentia Fastum,
Alecto prorupit in haec: "Quae iura, quis ordo,
Quis modus, unde quies, quae tanta licentia pacis,
Vt nostras natura velit proscribere leges,
Et mundum servire sibi, damnare nocentes,
180
Et iustos salvare velit, cum nostra potestas
Eius praeveniat vires, nostroque senatu
Plebescat Natura minor, totiesque subacta
Legibus imperii nostri, mutire valebit
Amplius, et nostris subducere colla catenis?
185
Proh pudor! incestus aberit regnante pudore?
Languescet facinus mundum pietate regente?
Cedet avaritia, si munera fundat ubique
Hostis avaritiae? fraudis censura silebit
Regna tenente fide? feret ira silentia pacis?
190
Ius nostrum pax subripiet? quod tempore tanto
Defendens nobis praescriptio vindicat? usus
Confert? et iusto titulo collata tuetur?
Sed pudeat nos iura sequi, quas vivere iuste
Non decet, aut precibus uti. Pro legibus ergo
195
Sumendae vires, vis pro virtute feratur.
Nos pro iure decet assumere robur, et armis
Res dictare novas, et sanguine scribere leges.
In nos maturas aevo, bellique potentes,
In numero plures, maiores viribus, unum
200
Expertem belli puerum, virtute minorem
Armavit Natura parens: sic saevit in ursum
Hinnulus, in quercus armatur virgula, vallis
In montes, lepus in catulos, in tigrida damae.
Si forti fortem, clavoque retundere clavum
205
Vellemus; nunquid uni concludere posset
E nostris unus, primo quem fovit ab aevo
Tisiphone? quem lacte suo potavit Erinnys?
Nunquid Sylla novus, alter Nero, vertere posset
Leges? antiquos rursus renovare furores
210
Rufinus? Catilina novus pervertere mundum?
Sed melius gens nostra simul collecta novellos
Naturae teret insultus, fastusque recentes
Demittet, veteri reddens elata ruinae.
Ergo pari strepitu, concordi Marte, furore
215
Aequali, lites et bella geramus in illum,
Qui solus, puer, et belli male conscius, in nos
Armatur, cedrosque cupit delere miryca.
His dictis plebs tota suos clamore fatetur
Assensus, dominamque sequi, quocunque feratur,
220
Spondet, et ad votum confestim facta sequuntur.
Prima sitit bellum Discordia, prima tumultus
Appetit, et primum praeludia Martis inire
Praeparat: assistunt famuli, complentque iubentis
Praeceptum, dominaeque parant insignia belli.
225
Livor equos, rabies currus, furor arma ministrat.
Impetus auriga, lis armiger, ira maniplus
Praevenit incessum dominae; sed terror euntis
Assistit dextro lateri, damnumque sinistro
Haeret, defectus sequitur, mors ultima gressus
230
Arripit occiduos, et mortis fidus Achates
Pallor, et assiduo caedes comitata dolore.
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos
Excitat, et sociis infundit Martis amorem.
Sed post arma rapit humili de plebe creata
235
Pauperies, facie deiecta, et paupere cultu,
Incessu tristi gradiens; sed prodiga vitae,
Nec mortis concussa metu, nec fracta timore,
Irruit, et vendens in multo funere vitam
Plus audet, dum nescit inops pauperque timere.
240
It pedes innumera peditum vallante corona,
Cuius in arma ruit plebeiae turba cohortis,
Poena, labor, sitis, esuries, ieiunia, curae.
Subsequitur vallata suis infamia monstris.
Illius vexilla gerunt contagia vitae,
245
Factaque digna notis, et vita notabilis actu.
Despectus comitatur eam, pudor haeret eunti.
Serpit ibi murmur, currunt convicia, laudem
Fama per antiphrasim fundit, risumque cachinni.
Morbida, moesta, tremens, fragilis, longaeva senectus,
250
Innitens baculo, nec mentis robore firma,
Bella movet, bellique novo iuvenescit in aestu.
Debilitas, morbi, languores, taedia, lapsus,
Illius comitantur iter; qui Martis amore
Succensi, pugna cupiunt incidere vitam,
255
Ardet in arma furens scisso velatus amictu
Luctus, et irrorans lacrymis arat unguibus ora.
Tristities, pressura, dolor, lamenta, ruinae,
Eius in obsequium fervent, dominique fatentur
Militiam, belloque calent cum rege ministri.
260
Martis in ardorem nativos excitat ignes
Ignea luxuries, multo comitata cliente:
Eius in auxilium iurant periuria, spondet
Falsus amor, levitas animi, lascivia mendax,
Insipidus dulcor, sapidus dolor, aegra voluntas,
265
Prosperitas adversa, locus lugubris, amara
Gaudia, dives paupertas, opulentia pauper.
Post alios in bella furens et pronus in arma,
Sublimis provectus equo, gestuque superbus,
Excedens habitu, verboque superfluus, actu
270
Degenerans excessus adest, bellique furorem
Praevenit, et cunctis bellandi suggerit iras:
Quo duce signa gerit, et bellum voce minatur
Ebrietas, fastus, iactantia, crapula, luxus.
Assiduus scelerum fomes carnisque tyrannus,
275
Peccati stimulus, delicti flamma, reatus
Principium praedo nostrae rationis et hostis,
In tantam pugnae rabiem bellique furores
Currit, in auxilium cuius movet arma reatus,
Velle malum, calor illicitus, damnosa voluntas.
280
Stultitiam non turba minor, non rarior armat
Conventus procerum: comes est ignavia, ludi,
Segnities, nugae, garritus, otia, somni.
Non minus impietas saevit, multoque superba
Milite, maiori voto sitit arma, nec ullam
285
Gaudet habere viam, nisi fusi sanguinis unda.
Eius castra tenent, illamque fatentur in armis,
Nequitiae, strages, facinus, violentia, clades.
In pharetris sua tela gerens arcuque doloso,
Fraus armata furit; comes est fallacia, duplex
290
Calliditas, dolus illiciens, versutia fallax.
Peior avaritiam comitatur turba clientum,
Cura frequens, usura vorax, turpisque rapina;
Quae vigili cura, studiosa mente recenset,
Qui nummi venantur opes, quis segnis in arca
295
Pigritat, et nullos domino deservit in usus.
Hanc ignobilitas sequitur, gressumque sequentis
Dedecus assequitur, haeret deiectio, verber
Assidet, applaudit angustia, casus adhaeret.
Quae quamvis onerosa foret, deiecta, malignans,
300
Plus sibi concilians Fortunae matris amorem,
Plusque placet matri, tantoque remissior alget
Nobilitatis amor; et iam mutare priora
Facta cupit Fortuna parens, prolique secundae
Tota favet, tentatque prius decidere factum:
305
Nuntia fama volat, et veris falsa maritans,
In superos furias, in coelum regna silentum
Conspirasse refert manes, Erebique tyrannum
Tartareum reserasse chaos, fratrique negare
Regna, nec ulterius pacem concedere mundo;
310
Monstraque mentitur monstris maiora loquendo,
Dum sceleri scelus accumulat, furiisque furorem
Addit, et Eumenides solito plus posse fatetur.
Tisiphones cumulat iras, augetque Megaeram;
Saevior assurgit Pluto, fit maior Erinnys,
315
Desinit esse triceps inferni ianitor, ora
Mille capit, proprios Alecto duplicat angues.
Proposito stat fixa suo natura, nec ullo
Concutitur vexata metu, sed mente timorem
Expugnat: crescit animus, bellique voluntas
320
Surgit, et affectus virtutibus insidet idem.
Armatur coelestis homo, superumque beata
Progenies, quae tanta novi discrimina Martis
Sola subit; dant arma viro, viresque ministrant
Virtutes, unumque suis insignibus armant.
325
Pax ocreas donat, probitas calcaria confert,
Loricam pietas, galeam prudentia, telum
Vera fides, ensem ratio, constantia scutum.
Spes largitur equos, castus timor addit habenas,
Armigeri gerit officium concordia, praeco
330
Fama canit, cumulatque viri praeconia laude.
Militat a dextris ratio, constantia laevam
Assequitur partem, totamque modestia plebem
Ordinat, et peditum strepitum prudentia frenat.
Quaelibet a simili virtus gerit arma viroque
335
Iurat in auxilium; quae totum Martis honorem
Dat iuveni, cui bella movet Natura, suamque
Donat ei belli palmam, pugnaeque laborem.
Iam pestes Erebi, scelerum contagia, monstra
Inferni, cives Plutonis, noctis alumni,
340
Tartareum chaos egressi funduntur in orbem:
Iamque diem nostrum multa caligine noctis
Involvunt, mundique iubar delere laborant.
Insultus lux ipsa novos miratur, et ipsam
Noctem plus solito iam posse, magisque morari,
345
Nec proprias servare vices, nec cedere Phoebo.
Sed tamen hoc solo pensat sua damna, quod illic
Lux aeterna manet, nullis decisa tenebris,
Continuusque dies; ubi coelicus ille senatus,
Turmaque virtutum Naturae militat agmen.
350
Iam se prospiciunt acies, iam prospicit hostem
Hostis, et aspectus animos succendit in iras.
Ignescunt animi, mentes audacia maior
Erigit, exsurgunt irae; iam mente cohortes
Se superant, animi iam mutua vulnera fingunt.
355
Mens ardore prius pugnat, quam dextera ferro,
Impatiensque morae vitiorum turba priores
Arripit insultus pugnae, primumque furorem
Excitat, et magnis clamoribus intonat iras
Tota cohors, verboque prius consurgit in hostem,
360
Quam ferro; verbis bellum praelibat, et illi
Gestu, voce, minis, insultat; nec tamen illum
Gestus, verba, minae frangunt: sed fixus in alto
Mentis proposito iuvenis constanter ad ista
Erigitur; vincitque metum constantia mentis.
365
Sed postquam sua verba, minae, gestusque vigoris
Nil habuere, locum dant verba, nec amplius illis
Est locus, imo minis factum succedit, et armis
Cedunt verborum pugnae: iam mystica bella
Rem sapiunt, pugnas animi res ipsa fatetur.