Alanus ab Insulis Anticlaudianus epilogus

Testo base di riferimento: PL 210, 487-574

Altre sezioni


At quicunque Deum supplex affatur, ab illo

Incipiat, versoque in eumdem fine, quiescat.

Multa quidem huic studio subeunt meditanda, iacentem

Tollere quae possint hinc ad coelestia mentem:

5

Contemplator uti ex nihilo Deus omnia quondam

Protulerit, quae vis, sapientia quanta, quis ardor

Artificis, quantum emineant, quantumque nitescant:

Omnia ne vero tantum admirere creata,

Vsque Creatorem ut non mente animoque sequaris:

10

Ergo sub obtutum veniant quaecunque leguntur

Lumine, ne quid iners proprio et sine munere degat.

Namque oculis multa occurrunt, quae pabula cunctis

Sensibus indulgent. Terrae decor, aetheris ardor,

Vndarum liquor, et vasti per inane meatus,

15

Tum coeli decus, atque ingentis lumina mundi

Sidera; dein oculorum et mentis acumine coeli

Ambitus insinuet sese, vertigine cuius

Vallantur quae corpus habent, tum cardinis ille

Impetus, assiduo qui summa volumine torquet.

20

Mox extremi orbes, totumque sub axe corusco

Perpendatur opus, motusque, ortusque, obitusque

Astrorum, variaeque vices, annique recursus.

Terrenis quantum faveant coelestia, quali

Audiat obsequio coelestibus infima moles.

25

Vt lunae quaecunque globo subiecta ferantur

Ordine nascendi, senioque absumpta fatiscant,

Praescriptoque nihil naturae ab limite cedat.

Hinc quoque uti liqueat, quali furor incitet oestro

Pectora, quae perhibent homini famularier astra;

30

Nec mundum ratione regi, sed ab impete verti

Fortunae, varioque angi mortalia casu.

Nunc tamen haud locus haec abstrusaque semina rerum

Scrutari, actaea toties discussa sub umbra:

Ipsa sed a doctis iam vestigata sagaci

35

Ingenio, et iam scita, animo quaerantur acuto:

Indoctis quantum indulget sua cuique Minerva,

Queis opere in tanto non desudare licebit.

Quippe rudeis crebro divina potentia mirum

Edocet, ut porro edoceant arcana professos;

40

Qui gnari tamen, atque insignes munere tanto

Longius anteirent, summi cum gratia Patris

Excolat ingenium, non destruat, aut male vertat.

Ast hominum genus ancipitem speculantibus offert

Materiam: hinc animus divinae conscius aurae,

45

Inde omni ratione carens, consorsque ferarum

Sensus adest, qui saepe alto nos fraudat Olympo.

Id quoque succurrit volvendum saepius, ut cum

Nos rerum in medio ceu mundi vincla locarit

Maximus ille Opifex; quanta ratione cavendum est,

50

Ne genius stet noster iners, quantoque labore

Nos opus eniti, e superis quando ultima nobis

Est statio; tum quo pugnanda sit ordine pugna,

Cum supra infraque inter se contraria bellent.

Quove modo est cuivis curandum, ut se intus ad unguem

55

Noscat, et ignarae frangat conamina mentis:

Quandoquidem quid de extremis tenet, imminet ingens

Discrimen, ne dum alterius se credit amori,

Vergat in alterius partem, et ratione relicta

Sensibus obstrictus miser obmutescat, ut unde

60

Venerit, ignoret, et quo properare necesse est.

At quae homine inferiora animo meditanda ministrant,

Vt quae se innumeris virtutibus inclyta tollunt,

Vsque adeo servent vireis, quas intulit auctor,

Cum mens casta alios, alios vis acrior, illos

65

Aut animus sapiens, aut pulchra modestia tollat.

Quae cuncta, ut proprium mortalibus inderet ignem,

Et Deus, et genitor magna pius extudit arte.

His animadversis mens sese accinget ad illa,

Quae minime fiunt, sed sunt, velut ipsa Platonis

70

Verba canunt; iamque a sensu nihil expetet, ipsas

Naturas rerum expendens, speciesque: deinde

Angelicos pervecta gradus, ascendet Olympum;

Nec mortale tuens, sed iam divinitus atra

Nube procul pulsa radiant: lumine cernet,

75

Effectusque pii laeta inspectabit amoris.

Tum circumspiciens, supera infera cuncta videbit

Collaudare Deum, atque illi bona cuncta referre:

Praecipue si quaeque oculis obnoxia nostris

Ingenio, fideique acie lustraverit acri.

80

Nam veluti sphaera coeli et rerum generantum,

Sic chorus ille sacer, manesque a morte redempti

Sunt quasi materie immunis, non visilis orbis.

Quae si cuncta simul animo comprensa Tonanti

Aequipares, nil prorsus erunt: per se integer ille,

85

Pars idem, totusque idem, pars semper ubique,

Semper totus ubique, carens ortuque obituque.

Horum nil teres est, proprio nil robore constat.

In nihilum iam cuncta ruant, si maximus ille

Arbiter arcani fluxum neget ire vigoris.

90

Hinc spectare licet vireisque, animumque, piamque

Artificis mentem; quanquam inferiore sub orbe

Vis viget, in supero sapientia fulget, et ardet

Lux in supremo, bonitasque in quolibet horum:

Cuncta tamen meditari, et in omnibus omnia fas est.