Alanus ab Insulis rhythmi 2

Testo base di riferimento: PL 210, 575-76; 577-80; 579-80

Altre sezioni


Omnis mundi creatura,

Quasi liber, et pictura

Nobis est, et speculum.

Nostrae vitae, nostrae mortis,

5

Nostri status, nostrae sortis

Fidele signaculum.

Nostrum statum pingit rosa,

Nostri status decens glosa,

Nostrae vitae lectio.

10

Quae dum primo mane floret,

Defloratus flos effloret

Vespertino senio.

Ergo spirans flos exspirat,

In pallorem dum delirat,

15

Oriendo moriens.

Simul vetus et novella,

Simul senex et puella

Rosa marcet oriens.

Sic aetatis ver humanae

20

Iuventutis primo mane

Reflorescit paululum.

Mane tamen hoc excludit

Vitae vesper, dum concludit

Vitale crepusculum.

25

Cuius decor dum perorat

Eius decus mox deflorat

Aetas, in qua defluit.

Fit flos fenum, gemma lutum.

Homo cinis, dum tributum

30

Homo morti tribuit.

Cuius vita, cuius esse,

Poena, labor, et necesse

Vitam morte claudere.

Sic mors vitam, risum luctus,

35

Vmbra diem, portum fluctus

Mane claudit vespere.

In nos primum dat insultum

Poena mortis gerens vultum,

Labor mortis histrio.

40

Nos proponit in laborem,

Nos assumit in dolorem;

Mortis est conclusio.

Ergo clausum sub hac lege,

Statum tuum, homo, lege,

45

Tuum esse respice.

Quid fuisti nasciturus;

Quid sis praesens, quid futurus,

Diligenter inspice.

Luge poenam, culpam plange,

50

Motus fraena, fastum frange,

Pone supercilia.

Mentis rector et auriga

Mentem rege, fluxus riga,

Ne fluant in devia.