Golias in Romanam curiam
Vtar contra vitia carmine rebelli;
Mel proponunt alii, fel supponunt melli,
Pectus subest ferreum deauratae pelli,
Et leonis spolium induunt aselli.
5
Disputat cum animo facies rebellis,
Mel ab ore defluit, mens est plena fellis;
Non est totum melleum quod est instar mellis;
Facies est alia pectoris quam pellis.
Vitium est in opere, virtus est in ore,
10
Picem tegunt animi niveo colore:
Membra dolent singula capitis dolore,
Et radici consonat pomum in sapore.
Roma mundi caput est; sed nil capit mundam:
Quod pendit a capite totum est inmundum;
15
Transit enim vitium primum in secundum,
Et de fundo redolet quod est iuxta fundum.
Roma capit singulos et res singulorum;
Romanorum curia non est nisi forum:
Ibi sunt venalia iura senatorum,
20
Et solvit contraria copia nummorum.
Hic in consistorio si quis causam regat,
Suam, vel alterius, hoc in primis legat,
Nisi det pecuniam, Roma totum negat,
Qui plus dat pecuniae melius allegat.
25
Romani capitulum habent in decretis,
Vt petentes audiant manibus repletis:
Dabis, aut non dabitur, petunt quando petis;
Qua mensura seminas, et eadem metis.
Munus et petitio currunt passu pari,
30
Opereris munere si vis operari:
Tullium ne timeas si velit causari,
Nummus eloquentia gaudet singulari.
Nummis in hac curia non est qui non vacet;
Crux placet, rotunditas, et albedo placet,
35
Et cum totum placeat, et Romanis placet,
Vbi nummus loquitur, et lex omnis tacet.
Si quo grandi munere bene pascas manum,
Frustra quis obiiciet vel Iustinianum,
Vel sanctorum canones, quia tanquam vanum
40
Transferunt has paleas, et inbursant granum.
Solam avaritiam Roma novit parca,
Parcit danti munera, parco non est parca;
Nummus est pro numine, et pro Marco marca,
Et est minus celebris ara quam sit arca.
45
Cum ad papam veneris, habe pro constanti
Non est locus pauperi, soli favet danti;
Vel si manus praestitum non est aliquanti,
Respondet, haec tibia non est mihi tanti.
Papa, si rem tangimus, nomen habet a re,
50
Quicquid habent alii, solus vult papare;
Vel si verbum Gallicum vis apocopare,
Paez, paez, dit le mot, si vis impetrare.
Papa quaerit, chartula quaerit, bulla quaerit
Porta quaerit, cardinalis quaerit, cursor quaerit,
55
Omnes quaerunt: et si quod des uni deerit,
Totum mare salsum est, tota causa perit.
Des istis, das aliis, addis dona datis,
Et cum satis dederis, quaerunt ultra satis.
O vos bursae turgidae, Romam veniatis;
60
Romae viget physica bursis constipatis.
Praedantur marsupium singuli paulatim;
Magna, maior, maxima, praeda fit gradatim.
Quid irem per singula? colligam summatim,
Omnes bursam strangulant, et expirat statim.
65
Bursa tamen Tityi iecur imitatur;
Fugit res ut redeat, perit ut nascatur,
Et hoc pacto loculum Roma depraedatur,
Vt cum totum dederit, totus impleatur.
Redeunt a curia capite cornuto:
70
Ima tenet Iupiter, coelum habet Pluto,
Et accedit dignitas animali bruto,
Tanquam gemma stercori et pictura luto.
Divites divitibus dant, ut sumant ibi,
Et occurrunt numera relative sibi:
75
Lex est ista celebris, quem fecerunt scribi,
Si tu mihi dederis, ego dabo tibi.