Goliae versus de praelatis
Cum sint plures ordines atque dignitates,
Reges, archipraesules, iudices, abbates;
Quod sic sunt praepositi, quod sic sunt magnates;
Quod non illis proprium, Christo reddant grates.
5
Rex qui regni regimen tenesque primatum,
Cui fons exuberans regni facultatum,
Praepotentem efficit et regem magnatum,
Scias hoc tantummodo nunc accommodatum.
O vos saecli iudices, regi ministrantes,
10
Potestate regia leges promulgantes,
Partite pauperibus iuste iudicantes,
Ne vos Deus arguat sponte deviantes.
Vos quos mundus evehit, quos sacerdotalis
Decoravit dignitas, quos pontificalis
15
Sublimavit infula curae pastoralis,
Reddit vos inmemores huius curialis.
Nam cum regum curias pastores sequuntur,
Pastorale regimen et ius postponuntur;
Pastoris absentia greges disperguntur,
20
Morsuque laetifero dispersi laeduntur.
Vos, claustrales monachi, vosque subpriores,
Nos vocatis dulciter fratres et sorores;
Sed et cum pro meritis effectis pastores,
Tunc perit fraternitas, iam mutastis mores.
25
Cum tenetis baculum et; vices abbatis,
Thalamos incolitis, et vos elongatis
A claustri dormitorio, cum vestris privatis
Laeti multipliciter uuesheil decantatis.
Sed cum iudex venerit supremo dierum,
30
Cum nil sit absconditum falsum neque verum,
Rationem postulans singularum rerum,
Tunc nil valent lacrimae, paenitere serum.
Igitur dum tempus est et lucem habetis,
Vestri miseremini et renuntietis
35
Peccatorum sordibus, vosque sic mundetis,
Vt coeli palatium gaudentes intretis.