Walterus Map carmina 9

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1841

Altre sezioni


Goliae versus de sacerdotibus

 

Sacerdotes mementote,

Nihil maius sacerdote,

Qui dotatus sacra dote,

Ruga caret omnis notae.

5

Mementote tot et tanti,

Quid ingratum sit Tonanti,

Ad virtutem nos hortanti,

Cum sic ait, "Estis sancti.

Sanctus ego, sancti sitis,

10

Confortari si velitis

Mihi qui sum vera vitis,

Qui sum pius, qui sum mitis."

O beati summonati,

Sacerdotes consecrati,

15

Ad hoc estis ordinati,

Sacris aris mancipati.

Corpus Christi vos tractatis;

Quod si digne faciatis,

Non expertes castitatis,

20

Ore, corde, Deo gratis,

Cum electis et beatis

In conspectu maiestatis

Regnaturos vos sciatis.

O quam fortis armatura,

25

Qua vestitur vestra cura;

Sed si forte contra iura

Faciatis, ruitura,

Nota nobis haec scriptura,

Cum offertis Deo thura,

30

Si mens vestra non sit pura,

Non sunt illi placitura.

Miserorum contemptores,

Si vos estis contra mores,

Vel altaris mercatores,

35

Fures estis, non pastores.

O sacerdos, haec responde,

Qui frequenter et iocunde

Cum uxore dormis, unde

Mane surgens missam dicis,

40

Corpus Christi benedicis,

Post amplexus meretricis,

Minus quam tu peccatricis.

Scire vellem tamen quare

Sacrosanctum ad altare

45

Stanti velut immolare,

Dignus virgis vapulare.

Vapulare virgis dignus,

Cum amoris tantum pignus,

Ctenus crates et non tignus,

50

Iam non haeres, sed privignus.

Dignus morte, dignus penis,

Ad altare Christi venis,

Cum foetore, cum obscoenis,

Osculando fictis genis.

55

Plenus sorde, plenus mendis,

Ad autorem manus tendis,

Quem contempnis, quem offendis,

Meretrici dum ascendis.

Castitatis non inbute,

60

Sed inmundus corde, cute,

Animarum pro salute

Missam cantas inpollute.

Quali corde, quali ore,

Corpus Christi cum cruore

65

Tractes, surgens de foetore,

Dignus plagis et tortore.

Quali vultu, quali fronte,

Non compulsus, immo sponte,

Ore, corde, lingua, sonte,

70

De tam sacro bibis fonte.

Miror ego, miror plane,

Quod sub illo latet pane

Corpus Christi, quod prophane

Tractat manus illo mane.

75

Miror, nisi tu mireris,

Quod a terra non sorberis,

Cumque saepe prohiberis,

Iterare non vereris.

Forte putas manus mundas,

80

Cum frequenter fundis undas,

Quas frequenter quamvis fundas,

Iam foetentes non emundas.

Lava manus, aquas funde;

Quamvis clara, quamvis mundae,

85

Quamvis fusae sint abunde,

Numquam purgant eas undae.

Purgamentum vis audire,

Si reatum vis finire,

Mox divinae cessant irae,

90

Nec te potest impedire.

Si cor scissum, cor contritum

Habes, neque iuxta ritum

Laetum petis in funitum,

Nunquam erit requisitum.

95

Sed reatum cum deploras,

Et adire mox laboras,

Quod plorandum esse noras,

Deum magis inhonoras.

Nihil valet hic ploratus,

100

Nec dimissus est reatus,

Sed est magis augmentatus,

Deus magis irritaque.

Sacerdotem inpudicum,

Et lustrantem saepe vicum,

105

Et convivum meretricum,

Dare missas est iniquum.

Sacerdotem temulentum,

Et ad opus Dei lentum,

Et peccatis circumventum,

110

Versum testor in iumentum.

Sacerdotem gomorreum,

Super omnes dico reum,

Auditorem nolo meum,

Sed hunc magis phariseum.

115

Sacerdotem dicit Deus,

Qui probatur gomorreus,

Detestatur sermo meus,

Quia constat plusquam reus.

Sacerdotem corde duro,

120

Vel elato vel inpuro,

Non servire mihi curo,

Perdo illum in futuro.

Sit sacerdos benedictus,

Per quem potus vel amictus

125

Datur illi, qui constrictus

Est algore, fame victus!