Epistola Goliae ad confratres gallicos
Omnibus in Gallia Anglus Goliardus,
Obediens et humilis frater non bastardus,
Goliae discipulis, dolens quod tam tardus,
Mandat salutem fratribus nomine Ricardus.
5
Scribo vobis timide tanquam vir ignotus,
Qui tamen dum vixero vester ero totus;
Deprecor attentius, supplex et devotus,
Goliardus fieri, non vilis harlotus.
Accedit ad vos nuncius vir magnae probitatis,
10
Magister et dominus Willelmus de Conflatis,
Goliardus optimus, hoc non timeatis;
Sicut decet socium ipsum admittatis,
Quicquid de me dixerit verum teneatis,
Et quod volueritis per eum rescribatis;
15
Quae mihi scripseritis vel ore mandatis,
Pro posse meo faciam certissime sciatis.
De adventu nobilis nuncii gaudete;
Villam quam intraverit in illa manete,
Et hora cum querit cum ipso prandete,
20
Mero delectabili calices implete;
Tempus cum sit frigidum ad prunas sedete;
Vinum meracissimum manibus tenete;
Calices si fuerint vacui, replete;
Vt bibat et rebibat saepe suadete.
25
Si bene potaverit, certum tunc habete,
Vobiscum moram faciet libenter et laete,
In bursa dum repererit staterem monetae,
Et donec haustae fuerint quindecim metretae.
Modum si excesserit, blande sustinete;
30
Quod fit in consortio pandere cavete.
Nunc, fratres karissimi, scribere studete,
Ordo vester qualis est modusque dietae;
Si fas est comedere coctas in lebete
Carnas, vel pisciculos fugatos ad rete;
35
De Lyaeo bibere vel de unda Thetae;
Vtrum frui liceat Rosa vel Agnete;
Cum formosa domina ludere secrete;
Continenter vivere nullatenus iubete.
Qualiter me debeam gerere docete,
40
Ne magis in ordine vivam indiscrete;
Donec ad vos veniam, sum sine quiete:
Quid vobis dicam amplius? In Domino valete!
Summa salus omnium, filius Mariae,
Pascat, potet, vestiat queros Golyae!
45
Et conservet socios sanctae confratriae,
Ad dies usque ultimos Enohc et Helyae!