Walterus Map carmina 23

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1841

Altre sezioni


Disputatio inter cor et oculum

 

Si quis cordis et oculi

Non sentit in se iurgia,

Non novit qui sunt stimuli,

Quae culpae seminaria,

5

Causam nescit periculi,

Cur alternant convitia,

Cur procaces et aemuli

Replicant in se vitia.

Cor sic affatur oculum:

10

"Te peccati principium,

Te fomitem, te stimulum,

Te mortis voco nuncium;

Tu domus mete ianitor

Hosti non claudis ostium;

15

Familiaris proditor

Admittis adversarium.

Nonne fenestra diceris

Qua mors intrat ad animam?

Nonne quod vides sequeris

20

Vt bos ductus ad victimam?

Cur non saltem quas ingeris

Sordes lavas per lacrimem?

Aut quare non erueris

Mentem fermentans azimam?"

25

Cordi respondet oculus:

"Iniuste de me quaereris,

Servus sum tibi sedulus,

Exequor quicquid iusseris;

Nonne tu mihi praecipis

30

Sicut et membris caeteris?

Non ego, tu te decipis,

Nuncius sum quo miseris.

Addo quod nullo pulvere

Quem immittam pollueris,

35

Nullum malum te laedere

Potest, nisi consenseris:

De corde mala prodeunt,

Nihil invitum pateris;

Virtutes non intereunt

40

Nisi culpam commiseris.

Cur dampnatur apertio

Corpori necessaria,

Sine cuius officio

Cuncta languent officia?

45

Quo si fiat irrepio,

Cum sim fenestra pervia,

Si quod recepi nuntio,

Quae putatur iniuria?"

Cum sic uterque disputat,

50

Soluto pacis osculo,

Ratio litem amputat

Definitivo calculo;

Reum utrumque reputat,

Sed non pari periculo:

55

Nam cordi causam imputat,

Occasionem oculo.