De mundi miseria
Ecce mundus moritur vitio sepultus;
Ordo rerum vertitur, cessat Christi cultus,
Exulat iustitia, sapiens fit stultus,
In omni provincia suboritur tumultus.
5
Mundus ad interitum vergit his diebus;
Dii facti sunt iterum Iupiter et Phoebus:
Nam qui nummos possidet et abundat rebus,
Hic ut deus colitur structus aciebus.
Et quae theologicae virtutes vocantur,
10
Fides, spes, et charitas, fere suffocantur;
Fraus et avaritia, et quae derivantur
Ex his, iam in saeculo toto dominantur.
Si sis ortu nobilis, si vultu serenus,
Si benignus, humilis, moribusque plenus,
15
Haec nil tibi proderint, si tu sis egenus,
Nam sola pecunia formam dat et genus.
Dummodo sim splendidis vestibus ornatus,
Et multa familia sim circumvallatus,
Prudens sum et sapiens et morigeratus,
20
Ego tuus nepos sum et tu meus cognatus.
Ista cum defecerint, protinus marcescit
Nostra consanguinitas, et paulatim crescit
Inter nos remotio, ita quod me nescit
Qui dum dives fueram surgens mihi cessit.
25
O miranda vanitas! o divitiarum
Amor lamentabilis! o virus amarum!
Cur tot viros inficis faciendo carum
Hoc quod transit citius quem flamma stupparum?
Si nummus divitibus posset tria dare,
30
Iuventutem floridam, et mortem vitare,
Pulcram et durabilem prolem procreare,
Bene possent divites nummos congregare.
Homo miser, cogita, mors omnes compescit:
Quis est ab initio qui morti non cessit?
35
Hic qui vivit hodie, cras forte putrescit;
In hac vita cuiquam parcere mors nescit.
Qui de morte cogitat, mirum quod laetatur,
Cum sic genus hominum morti deputatur,
Quo post mortem transeat homo dubitatur,
40
Vnde quidam sapiens ita de se fatur:
Cum de morte cogito, contristor et ploro;
Vnum est quod moriar, et tempus ignoro,
Tertium est quod nescio quorum iungar choro,
Sed ut suis merear iungi Deum oro.
45
Quando domi summitas super nasum iacet,
Ibi viget veritas et fraus omnis tacet,
Totum mundi gaudium velut pisa placet,
Non est tunc qui frivolis sive ludis vacet.
Non ibi prudentia dolus reputatur,
50
Nec voluntas insuper lex est nec vocatur,
Praeda perquisitio, sed lex ibi datur,
Quae dat unicuique prout operatur.
Fertur dies Domini velut fur venire:
Heu! dies miseriae atque dies irae!
55
Ad hanc quisquis studeat sic se praemunire,
Vt ad coeli gloriam possit pervenire.