Walterus Map carmina 29

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1841

Altre sezioni


Contra avaritiam

 

Captivata largitas longe relegatur,

Exulansque probitas misere fugatur,

Dum virtuti veritas prave novercatur,

Inperat cupiditas atque principatur.

5

Solum nec in precio precium habetur,

Et virtutis mentio penitus deletur,

Quod veretur ratio nemo iam veretur,

Suo dum aerario quicquam applicetur.

Quondam diffusissimum verbum do das dedi,

10

Nunc est angustissimum plusquam possit credi;

Verbum nobilissimum quod fugisti redi,

Cedet quod est pessimum gratia mercedi.

Exulante gratia procul largitatis,

Cuncta sunt venalia, nihil datur gratis;

15

Praesulum marsupia vi tenacitatis

Stringit avaritia, fons iniquitatis.

Fuerant antiquitus praesules dativi,

Omnes pene penitus nunc sunt ablativi?

Et virtutis penitus sunt adversativi

20

Vendunt non dant redditus hospiti vel civi.

Sed cur generaliter dixi, si quaeratur,

Vnus specialiter ut excipiatur,

Cuius dissimiliter bursa dispensatur,

Communis communiter cunctis erogatur.