Contra ambitiosos et avaros
Missus sum in vineam circa horam nonam;
Suam quisque nititur vendere personam;
Ergo quia cursitant omnes ad coronam,
Semper ego auditor tantum nunquam me reponam.
5
Licet autem proferam verba parum culta,
Et a mente prodeant satis inconsulta,
Licet aenigmatica non sint vel occulta,
Est quoddam prodire tenus si non datur ultra.
Dum risu lascivio, versus dum propino,
10
Rodit forsan aliquis me dente canino,
Quia nec afflatus sum pneumate divino,
Neque labra prolui fonte Caballino.
Multiformis hominum fraus et iniustitia,
Letalis ambitio, furtum, lenocinia,
15
Cogunt ut sic ordiar conversus ad vitia,
Quis furor, o cives, quae tanta licentia?
Tot sordes luxuriae, mundi tot tumultus,
Tot assumunt species, tot immutant vultus,
Vt iam dicat aliquis animo consultus,
20
Quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?
Cum mundum intueor sordis fluctu mersum,
Et naturae penitus ordinem perversum,
Et iam a principibus in vulgo dispersum,
Si natura negat, facit indignatio versum.
25
Luxus, avaritia, gloria macelli,
Infamis concubitus patrantis ocelli,
Quicquid agant homines animo rebelli,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Cum videam reprobos opibus affluere,
30
Dominari vitia, virtutes succumbere,
Vilipendi foeminas et viros nubere,
Difficile mihi est satyram non scribere.
Spargat ergo primitus sua Clio iacula
In illos quos operit pastoralis infula;
35
Nam ab illis omnibus, quid irem per singula,
Declinat in subditos vitiorum macula.
In primis pontifices et praelatos noto;
Nam iste grex hominum, canone remoto,
Totus est in poculis, totus lucri voto
40
Aestuat, et vitae disconvenit ordine toto.
A praelatis defluunt vitiorum rivi,
Et tamen pauperibus irascuntur divi;
Sic impletur iterum vox illa lascivi,
Quicquid delirant reges plectuntur Achivi.
45
Sunt imprecatorii praesules moderni,
Sed dicuntur aptius praesules Averni,
Vel sub ore potius iudicis aeterni,
Potores bibuli media de nocte Falerni.
Vos ergo cum talia, praesules, agatis,
50
De supernae gaudio vitae desperatis,
Illudque Lucanicum mente pertractatis,
Velle venit semper, nocuit differre paratis.
Ecce sponsi comites sponsae vendunt dotes;
Curantur in cacabo carnem sacerdotes;
55
In factis medullitus rem si bene notes,
Christum vendunt iterum novi Scariotes.
Iam prorsus obsorduit usus largiendi:
Nam vendunt altaria quae non solent vendi;
Versa est in habitum cupido tenendi;
60
Tempore crevit amor qui nunc est summus habendi.
Praebendae nunc temporis ducuntur ad forum;
Simonia pullulat et dilatat torum;
Sed disperdet Dominus iter impiorum,
Conquasabit capita in terra multorum.
65
Parochiam contrahit lege matrimonii
Sacerdos a praesule, si nummi sint medii;
Sed si nummus deficit, et tumor marsupii,
Dabit ei pontifex libellum repudii.
Nec melior pontifex quem archilevita,
70
Vivens solitarius coenat heremita;
Morerentur utinam hii qui coenant ita!
Foelices obeunt quorum sine crimine vita.
Vis decanus fieri, praesul, patriarcha,
Auri tui multi sit vel argenti marca;
75
Tantum habet fidei, teste manu parca,
Quantum quisque sua nummorum servat in archa.
In quo mundi climate, sub quo mundi signo
Est abbas vel pontifex pectore benigno?
Dignus Christi nuptiis, dignus vitae ligno?
80
Rara avis in terris, nigroque simillima cygno.
Vt Iudaeis odio sunt carnes suille,
Sic in hiis extinctae sunt virtutum scintillae:
Hic vacat libidini, gulae servit ille;
Credite me folium vobis recitare Sibillae.
85
Cur sequi vestigia magnatum refutem?
Impleri divitiis et curare cutem?
Adipisci talibus corporis salutem?
Quod decuit magnos cur mihi turpe putem?
Sed neque presbyteros decet excusari,
90
Quos cum suis ovibus constat inquinari;
Vnde quosdam contigit vel ementulari,
Vel perimi, quociens voluit fortuna iocari.
Si vero subtilius velis intueri,
Iam defecit dignitas et libertas cleri,
95
Roma prorsus cecidit in eclypsin veri;
Et si non cecidit, potuit cecidisse videri.
Dic, papa, dic, pontifex, nobilis sponsae dos,
Cur mores redarguis et sermones foedos?
Cum sis peior pessimis, haedus inter haedos,
100
Inter Socraticos notissima fossa cinaedos.
Roma datis opibus in tumorem crescit,
Et quo plus infuderis magis intumescit;
Nam sicut Horatii versus innotescit,
Sincerum nisi vas quodcunque infundis acescit.
105
Roma metit omnia quadam falce manuum,
Recipit ab omnibus, nulli reddit mutuum;
De te Roma sonuit illud non ambiguum,
Alterius siccas pocula, nemo tuum.
Roma solvit nuptias contra nutum Dei,
110
Pervertit iudicium, fovet partem rei;
Preciosa quaelibet famulantur ei,
India mittit ebur, molles sua thura Sabaei.
Eligendi praesulis quociens fit mentio,
In primis inquiritur cum quanto marsupio
115
Interesse poterit Romano concilio,
Et ita de moribus nulla fiet quaestio.
Iam plus aequo satagit Martha sive Lya,
Minus aequo nititur Rachel et Maria;
Nullam partem eligit meliorem, quia
120
Ieiunae deficiunt pariter in via.
Quis nunc imitator est illius Iohannis
Cuius erat tegimen camelus pro pannis?
Epulae silvestre mel, potus purus amnis?
Laudamus veteres, et nostris utimur annis.
125
Clerus qui sors domini vocari deberet,
Hic est cui praecipue sordis faex adhaeret;
Vox ergo prophetica locum non haberet,
Omne caput languidum et omne cor meret.
Qui sunt qui ecclesias vendunt et mercantur?
130
Qui sunt fornicarii? qui sunt qui moechantur?
Qui naturam transvolant et abominantur
Qui? clerici; a nobis non longe extra petantur.
Florebant antiquitus artium doctores;
Nunc adquirunt redditus auri possessores:
135
Ergo sic completum est quod dicunt auctores,
In precio precium nunc est, dat census honores.
Nullus avaritiae rebus erubescit,
Ex hac vis libidinis derivata crescit;
Nam quociens opibus dives intumescit,
140
Inguinis et capitis quae sint discrimina nescit.
Proh! si scires quanta sit vanitas claustralium,
Quam durae quam dispares vitae poenitentium;
Ordo multis monachis vertitur in taedium,
Et iam fere charitas refrigescit omnium.
145
Coenobita quilibet vivit dissolutus,
Effrons iam non loquitur lingua, sed per nutus;
Nam in claustro, ubi grex solet esse mutus,
Vivitur ex rapto, non hospes ab hospite tutus.
Quid mirum si tendimus homines ad imum?
150
Humus humum sapere debet, limus limum;
Imitemur ergo nos sic dicentem mimum,
O cives! cives! quaerenda pecunia primum!
Haec est quae in synodis confidenter tonat,
In electionibus prima grande sonat,
155
Inthronizat praesules, dites inpersonat,
Et genus et formam regina pecunia donat.
Adora pecuniam, qui deos adoras:
Cur struis armaria? cur libros honoras?
Longas fac Parisius vel Athenis moras?
160
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
Disputet philosophus vacuo cratere,
Et sciat quod minus est scire quam habere;
Nam si pauper fueris, foras expellere,
Ipse licet venias musis comitatus, Homere.
165
Sciat artes aliquis, sit auctorum plenus,
Quid prodest si vixerit pauper et egenus;
Illum cogit nuditas vacuumque penus,
Hinc usura vorax avidumque in tempore foenus.
Illud est cur odiens studium repellam,
170
Paupertatem fugiens vitamque misellam;
Quis ferret vigilias frigidamque cellam?
Tutius est iacuisse toro et tenuisse puellam.
Si Ioseph in vinculis Christum praefigurat,
Si tot plagis Pharao durum cor indurat,
175
Si filiis Israel exitus obturat,
Quid valet haec Genesis, si paupertas iecur urat?
Quid ad rem si populus sitit ante flumen?
Si montis ascenderit Moyses cacumen?
Et si archam foederis obumbravit numen?
180
Malo saginatas carnes quam triste legumen.
Quidam de scientia tantum gloriantur,
Et de pede Socratis semper commentantur;
Et dicunt quod opes hiis qui philosophantur
Non bene conveniunt, nec in una sede morantur.
185
Iccirco divitias forsan non amatis,
Vt aeternam postmodum vitam capiatis;
Heu! heu! mentes perditae! num quid ignoratis
Quod semper multum nocuit differre paratis.
Si pauper Diogenes fuit huius sortis,
190
Si Socrates legitur sic fuisse fortis,
Iuvenalis extitit magister cohortis,
Marmoreisque satus iacuit Lucanus in hortis.
Heu! quid confert pauperi nobilis propago?
Quid Tityrus patula recubans sub fago?
195
Ego magis approbo rem de qua nunc ago;
Nam sine divitiis vita est quasi mortis imago.
Semper habet comitem paupertas moerorem,
Perdit fructum Veneris et amoris florem;
Quia, iuxta nobilem versificatorem,
200
Non habet unde suum paupertas pascat amorem.
Adde quod superbia sequitur doctores,
Inflata scientia reprimunt minores;
Ex hoc iam impletum est quod canunt auctores,
Inquinat egregios inflata superbia mores.
205
Audi, qui de Socrate disputas et scribis,
Miser, vaca potius potibus et cibis;
Quod si dives fieri non vis aut nequibis,
Inter utrumque tene, medio tutissimus ibis.