Walterus Map carmina 33

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1841

Altre sezioni


De mundi cupiditate

 

Qui potest capere quod loquor capiat,

Os meum Dominus quaeso custodiat,

Ne quod dicturus sum amarum sapiat,

Cum non sit hodie qui bonum faciat.

5

Absorbet penitus mundum cupiditas,

Omnes intendimus ad res illicitas,

Passim ecclesias videmus venditas;

Et non inventa est in hoc iniquitas.

Quis enim iudicet non esse licitum,

10

Si revendideris honorem venditum;

Quo prius perdidit crumena sonitum,

Eodem tramite redit ad vomitum.

Iam tenet Babylon in manu pocula,

Quibus inebriat ubique saecula;

15

A summis patribus descendit regula,

Quod Dei timor est lupus in fabula

Calix quem Babylon in manu baiulat,

Est avaritia quae passim pullulat;

Qui magis opibus opes accumulat,

20

Hunc ardor acrius lucrandi stimulat.

Quae mundi caput est, si bene memini,

Roma, pecuniae defert non homini;

Ne taceatis si reminiscimini,

Qui sunt qui ambulant in lege Domini

25

Praecepta Domini nemo recogitat;

Sed qui devotius argento militat,

Quem sola stomachi cura sollicitat,

Hic in altissimis disertus habitat.

Hinc liberalitas prorsus evanuit,

30

Pollet cupiditas quae mundum polluit,

Quem videt simplicem Roma redarguit,

Et dicat "ecce! vah! qui templum destruit."

Sed quem cognoverit servire quaestui,

Divina tradere verba neglectui:

35

"Hic," inquit, "filius meus quem genui,

Hic est in quo mihi bene complacui."

Exemplo capitis membra sunt languida;

Omnis ad munera manus est avida,

Frigescit charitas iccirco torpida,

40

Quod nemo "tibi do" dicit, sed "mihi da."

Vos qui diligitis mundum hunc, plangite,

Quae totus deviet a recto tramite;

Cuius ut taceam de summo capite,

Membra nil aliud clamant quam "capite."

45

In hoc conveniunt pauper cum divite,

Vt turpitudines sint omnes licitae,

Omnis inventum declinans semite,

Si unis regulae probantur perditae.

Ad maius etiam augmentum scelerum,

50

Nemo misericors est erga miserum;

Surdi sunt divites ad preces pauperum,

Nec usquam pauperis est iter prosperum.

Cum ante divitem pauper ingreditur,

Eius petitio nulla recipitur;

55

Si moram fecerit, foras expellitur,

Et ei ianua post tergum clauditur.

Si pauper veniat ad aulam divitum,

Crudelis Cerberus negat introitum;

Si talem crederem Plutonis aditum,

60

Nimis accederem tutus ad obitum.

Cum videt pauperem venire ianitor,

Et intus residet sacrorum venditor;

Quasi cur veniat praesagus cognitor,

"En!" inquit, "optimus venit hic institor."

65

Hoc nequam Cerberus dicit ironice,

Et tracto ianuam obfirmat obice;

Si pauper aditum temptat vel modice,

Percusso saucius recedit vertice.

Protector omnium Deus, hoc aspice!

70

Qui summo resides coelorum apice;

Cadat impietas ista, te iudice,

Et dextra scelus hoc emenda vindice!

Decretum ergo do pauper pauperibus,

Vt si non affici volunt verberibus,

75

Non unquam habeant in ianitoribus

Vllam fiduciam sine muneribus.

Decretum etiam secundum facio,

Cum papa sederit in consistorio,

De quovis dvitum tractans negocio,

80

Tunc nulla pauperis detur petitio.

De cancellaria donatur tertium,

Si pauper habeat intus negocium,

Non est vacuus ad hostiarium,

Sed si vult ingredi, solvat marsupium.

85

Decretum etiam quartum constitui,

Mederi Theutonum volens derisui;

Cum intrant curiam vel mitras ablui

Vel caput faciant immundis exui.

Quia gens Wasconum et gens Hyspaniae

90

Deformis tunicas habent angustiae,

Dignum et iustum est ut huic inopiae

Succurrant pilei grandes Apuliae.

Abbas qui monachum mittit ad curiam,

Si non vult perdere stulte pecuniam,

95

Huic prius geminos abscidat, quoniam

Castrati proni sunt ad avaritiam.

Abbas vel monachus qui caste vixerit,

Et se non saepius inebriaverit

In papae curia dum moram fecerit,

100

Deponi dignus est, nam legem praeterit.

Abbas qui piscibus minutis utitur,

Et vinum latice corrumpi patitur,

Non bonus pastor est dum ita pascitur,

Errabit curia si non deponitur.

105

Si plumbum aliquis Romanum emerit,

Non dans pro vendito plusquam valuerit;

In suis subprior decretis asserit

Esse falsarium qui sic evaserit.

Praebendae clericus possessor unicae,

110

Cui non sufficere possunt res modicae,

De iure valeat legis authenticae

Vendendas emere plures sophistice.

Cum fraudis saepe sit mater ambitio,

Praelatis consulit nostra discretio,

115

Qui Romam munere sive mendacio

Non potest fallere, fallat periurio.

In cunctis opera dampnamus turpia,

Vnde praecipua dampnamus impia,

Vt cardinalibus papa vestigia

120

Sequi non liceat ad necessaria.

Qui succubuerit ultra huic vitio,

Districto pereat Dei iudicio!

Quod enim aliqua fiat petitio

In tali dedecus est consistorio.