De cruce denarii
Crux est denarii potens in saeculo;
Regem et principem facit de servulo;
Mendicum servulum facit de regulo;
Rectorem, praesulem de parvo famulo.
5
Virtutem continet nummus mirabilem;
Iratum iudicem reddit placabilem;
Oditum nimium facit amabilem;
Plenum criminibus clamat laudabilem.
Crucis denarii mira potentia;
10
Si velit poterit iungere contraria;
Simul verificat contradictoria:
Sit tali domino honor et gloria!
Quae sunt verissima probat mendacia;
Quae sunt falsissima monstrat veracia;
15
Quae sunt iustissima carent iustitia;
Quae sunt mundissima carent munditia.
Cum nummus loquitur, tacebit veritas;
Fraus, favor, pravitas regnant, et falsitas;
Pietas fugiet; corruet aequitas;
20
Locum non optinent lex, fides, charitas.
Nummosus eloquens auditur placide,
Potens coniungere terram cum Iride,
Album prospicium probabit viride,
Folium tremulum pendere solide.
25
Si quid negocium explere niteris,
Mitte denarium dimissis caeteris;
Per talem nuncium secure poteris
Corda prudentium ferre quo iusseris.
Cruce denarii nihil felicius,
30
In consistorio nihil discretius;
Nihil in praelio nummo potentius;
Nil in palatio nummo placentius.
Cum crux denarii iudici mittitur,
Quae prius latuit causa decernitur,
35
Nihil in praelio nummo potentius;
Nil in palatio nummo placentius.
Cum crux denarii iudici mittitur,
Quae prius latuit causa decernitur,
Quod falsum fuerat verum asseritur,
40
Quod verum claruit in falsum vertitur.
Cum nummus loquitur, clauduntur oculi;
Quod patent singulis ignorant singuli;
Honorant faciem potentis loculi
Milites, praesules, reges, et populi.
45
Nummus cognoscitur a cunctis gentibus;
Dispensat libere cum peccatoribus;
Qui dona tribuunt officialibus
Digni suppliciis carent criminibus.
Cum nummi venerint ad consistoria,
50
Sciunt causidici fraudis consilia;
Ex pacto litigant, et cum concordia
Triumphant mutuo vice nefaria.
Per crucem protinus summa nequitia
Mutato nomine fit innocentia,
55
Falsitas veritas, error scientia,
Cignus lepusculus, dolus iustitia.
Servus ingenuus, et liber servulus,
Inermis strenuis, dominus famulus,
Discretus fatuus, stultus apostolus,
60
Susurro discholus bonus discipulus.
Absolvi penitus benigne poterit,
Qui nummos iudici dare voluerit;
Quamvis de scelere non poenituerit,
Nec sua crimina confessus fuerit.
65
Quicunque medicus urinas viderit,
Quivis causidicus causas inspexerit,
Nisi pecunias ibi speraverit,
Diffidit graviter et causam deserit.
Si nummos viderit homo mirabilis,
70
Est morbus pessimus bene curabilis;
Causa falsissima, iusta, laudabilis,
Pia, veridica, Deo placabilis.
Peccas, pauperculus expectans veniam;
Qui nullam penitus offert pecuniam,
75
Andatus circuit forum, ecclesiam,
Redire cogitur ad innocentiam.
Si duos solidos vellit promittere,
Poenam cum crimine vellet remittere,
Herodem pessimum Baptistam facere,
80
Vt sic de caetero peccaret libere.
Si pauper aliquis quicquam deliquerit,
Decanus gladium Petri mox exerit;
Ad consistorium cum pauper venerit,
Nullum veraciter amicum reperit.
85
Peccante divite, si crucem dederit,
Immunis dicitur, cum Sathan fuerit;
Nummus purificat quicquid commiserit;
Est crux amabilis, cum culpas operit.
Quod prima facie videtur facile,
90
Facit inopia valde difficile;
Quod apud homines est impossibile,
Facit denarius nimis possibile.
Quod patet sibimet rationabile,
Et sine pretio indispensabile;
95
Crimen notorium intolerabile,
Data pecunia fit dispensabile.
Probat denarius motum immobile,
Quod latet oculos clarum visibile,
Quod nunquam fuerat fixum est stabile,
100
Et bonum optimum summe fugibile.
In causa praevalet plenum marsupium;
Est magni nominis nummi praeconium;
Pervertit oculos iudicum omnium,
Summe mutabile fit necessarium.