De ruina Romae
Propter Syon non tacebo,
Sed ruinas Romae flebo,
Quousque iustitia
Rursus nobis oriatur,
5
Et ut lampas accendatur
Iustus in ecclesia.
Iacet vilis et in luto,
Princeps facta sub tributo:
Quod solebam dicere,
10
Romam esse derelictam,
Desolatam et afflictam,
Expertus sum opere.
Vidi, vidi caput mundi
Instar maris, et profundi
15
Vorax guttur Siculi;
Ibi mundi bitalassus,
Ibi sorbet aurum Crassus,
Et argentum saeculi.
Ibi latrat Scylla rapax,
20
Et Charybdis auri capax
Potius quam navium;
Ibi cursus galearum,
Et concursus piratarum,
Id est cardinalium.
25
Syrtes insunt huic profundo,
Et Sirenes toti mundo
Minantes naufragium;
Os hominum foris patet,
In occulto cordis latet
30
Informe daemonium.
Habes iuxta rationem
Bitalassum per Franconem;
Quod ne credas frivolum,
Ibi duplex mare fervet,
35
A quo non est qui reservet
Sibi valens obolum.
Ibi venti colliduntur,
Ibi panni submerguntur,
Bissum, ostrum, purpura;
40
Ibi mundus sepelitur,
Immo totus deglutitur
In Franconis guttura.
Franco nulli miseretur,
Nullum sexum reveretur,
45
Nulli parcit sanguini;
Omnes illuc dona ferunt,
Illuc enim ascenderunt
Tribus tribus Domini.
Canes Scyllae possunt dici,
50
Veritatis inimici,
Advocati curiae,
Qui latrando falsa fingunt,
Mergunt simul et confringunt
Carinam pecuniae.
55
Iste probat se legistam,
Ille vero decretistam,
Inducens Gelasium;
Ad probandam quaestionem,
Hic intendit actionem
60
Regendorum finium.
Nunc rem sermo prosequatur:
Hic Charybdis debacchatur,
Id est cancellaria;
Ibi nemo gratus gratis,
65
Neque datur absque datis
Gratiani gratia.
Plumbum quod hic informatur,
Super aurum dominatur
Et massam argenteam;
70
Aequitatis phantasia
Sedet, teste Zacharia,
Super bullam plumbeam.
Qui sunt Syrtes, vel Sirenes?
Qui sermone blando lenes
75
Attrahunt bizantium;
Os praetendunt lenitatis,
Sed procella parcitatis
Supinant marsupium.
Dulci cantu blandiuntur,
80
Vt Sirenes, et loquuntur
Primo quaedam dulcia:
"Frater, bene te cognosco,
Certe nihil a te posco,
Nam tu es de Francia.
85
Vestra bene cepit,
Et benigne nos excepit
In portu concilii;
Nostri estis, nostri cuius?
Sacrosanctae sedis huius
90
Speciales filii.
Nos peccata relaxamus,
Et laxatos collocamus
Sedibus aethereis;
Nos habemus Petri leges,
95
Ad ligandos omnes reges
In manicis ferreis."
Ita dicunt cardinales,
Ita solent dii carnales
In primis allicere;
100
Sic instillant fel draconis,
Et in fine lectionis
Cogunt bursam vomere.
Tales regunt Petri navem,
Tales habent Petri clavem,
105
Ligandi potentiam;
Hi nos docent, sed indocti,
Hi nos docent, et nox nocti,
Indicat scientiam.
Cardinales, ut praedixi,
110
Novo iure crucifixi
Vendunt patrimonium;
Foris Petrus, intus Nero,
Intus lupi, foris vero
Sicut agni ovium.
115
In galea sedet una,
Mundi lues importuna,
Camelos deglutiens;
Involuta Canopaeo,
Cuncta vorat sicut leo
120
Rapiens et rugiens.
Hic piratis principatur,
Et Iohannes nuncupatur,
Sedens in insidiis;
Ventre grosso, lota cute,
125
Grande monstrum, nec virtute
Sed rerum emptum vitiis.
Maris huius non est dea
Thetis mater Achilea,
Sed rerum emptum vitiis.
130
Maris huius non est dea
Thetis mater Achilea,
De qua saepe legimus;
Immo mater carlinorum,
Sancta Syon loculorum,
135
Quam nos bursam dicimus.
Haec dum praegnat, ductor ratis
Epulatur cum piratis,
Et amicos reperit;
Sed si bursa detumescit,
140
Surgunt venti, mare crescit,
Et carina deperit;
Sic a ventis circumlata,
Et a scopulis vexata
Periculo suberit.
145
Tunc occurrunt cautes rati,
Donec omnes sunt privati
Tam nummis quam vestibus;
Tunc securus fit viator,
Quia nudus et cantator
150
Fit coram latronibus.
Qui sunt cautes? ianitores,
Per quos, licet saeviores
Tigribus et belluis,
Intrat dives aere plenus,
155
Pauper autem et egenus
Pellitur a ianuis.
Quod si verum licet scribi,
Duo tamen portus ibi,
Duae manent insulae
160
Ad quos licet applicare,
Et iacturam reparare
Confractae naviculae.
Petrus enim Papiensis,
Qui electus est Meldensis,
165
Portus recte dicitur;
Nam cum mare fluctus tollit,
Ipse solus mare mollit,
Et ad ipsum fugitur.
Est et ibi maior portus,
170
Foetus agri, florens hortus,
Pietatis balsamum;
Alexander ille meus,
Meus, inquam, cui det Deus,
Paradisi thalamum!
175
Ille fovet literatos:
Omnes malis incurvatos,
Si posset, erigeret;
Verus esset cultor Dei,
Nisi latus Helisaei
180
Giesi corrumperet.
Sed ne rursus in hoc mari
Me contingat naufragari,
Dictis finem faciam;
Quia dum securus eo,
185
Ne submergar, ori meo
Posui custodiam.