Hrabanus Maurus carminum appendix 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Alta res, magnumque bonum, salubre.

Munus ex alto veniens, supernum

Conditoris maxime ius potentis,

Lux pia mundi.

5

Caritas praeclara tonantis, atque

Ardor et communio trinitatis,

Cuncta virtus rite regens potens lex

Agmina caeli.

Haec creaturae fuit alma origo,

10

Nam per hanc caelestia condita extant,

Et maris terraeque simul reperta

Germina constant.

Haec Adam primum dedit in se habere,

En dei exemplar, fieretque imago

15

Conditoris, praeposuitque toto hunc

Conditor orbi.

Haec prophetas et patri- fecit -archas,

Cum sacro spiramine eos replevit,

Vt salutarem pie praedicarent

20

Dogmate Christum.

Haecque huc descendere fecit ipsum

Filium summi patris ad medelam,

Vt supernam terrigenamque plebem

Iungeret auctor.

25

Haec pati Christum cruce, haec flagella,

Sputa, spinas, ferre dedit sepulcrum

Atque victorem fore, deque morte

Surgere fecit.

Haec Pauli regnum dedit esse apertum,

30

Christus ex quo celsa petit, sequentes

Eius et vestigia fecit omnes

Scandere caelum.

Spiritum sanctum dedit haec ab arce

Pentecostes, sicque sacravit.

35

Primitivum, cum paracletus agmen

Visitat orbe.

Haec salubrem dirigit et cohortem,

Primitus Christi comites dehincque

Praedicatores fidei, ut salutem

40

Mundus haberet.

Martyres cum virginibus paravit

Ad honorem regis in arce magni,

Christianam ducit ad astra plebem ad

Gaudia vitae.

45

Corpus haec Christi copulans adunat,

Membra cum membris sociat valenter,

Membra supponit capiti, caput cum

Corpore iungit.

Ecce haec dilectio, vera haec arx,

50

Summa virtutum, caput et regina,

Plenitudo haec legis et utriusque

Fons bonitatis.

Nemo viventum sine hac videbit

Regis aeterni faciem, sed atra

55

Introibit Tartara, torret hunc quo

Inferus ardens.

Hancque mandatum vocitat novum auctor.

Hanc habere eius comites iubebat

Valde, hinc nos hanc habeamus omnes

60

Pectore puro.