Numerorum liber primus
Alloquitur Moysen Deus et iubet ut numeretur
Omnibus ex tribubus fortis ad arma cohors.
Dicitur iste liber Numeri quia stirpis Hebree
Exprimit electos dinumeratque uiros.
5
Hinc et dena quater et mansio bina tenetur:
In tot castra locis fixit Hebrea cohors;
Per tot ab Egypto loca donec Moyse sepulto
Iordanem teneat, flexit Hebreus iter;
Ortas ex Abraham tot Matheus genituras
10
Orditur donec Virgo Maria parit.
Hic sacer est numerus sub quo Iesus a patriarcha
Primo descendens te, Sacra Virgo, subit,
Que quasi Iordanis diuina fluenta bibisti,
Fonte Sacri Flatus plena, rigata, fluens.
15
Qui fugis hunc mundum quasi per tot abi loca donec
Terra tibi detur, lacte fauisque fluens.
Mansio Ramesses
Mansio Ramesses prior est, quam plebis Hebree
Natio post Pascha luce sequente subit
Cum uer in risum prorumpit, cum iuuenescunt
20
Omnia, cum pleno lumine luna nitet.
Ramesses nomen ex se mysteria profert;
Hoc nomen resonat motio siue tonat :
Vt te de mundo moueas, bonus esse uiator
Incipias, Christi te tuba sacra monet,
25
Vt fugias hiemem scelerum, te floribus ornes
Morum, uirtutum luce coruscus eas.
Mansio Socoth
Porro sequens locus est Socoth; hic tentoria tendunt,
Azimus hic panis incipit igne coqui.
Motus ab Egypto ueluti tentoria tendis
30
Ad patriam uite si properare studes;
Azimus et panis coquitur tibi quando relicto
Fermento uitii te facis esse nouum.
Mansio Ethan
Tertius extat Ethan locus et robur sonat; ignis
Et nubes prius hoc uisa fuere loco.
35
Robur habe mentis, scripturas accipe nubes,
Lumen ama Christum si bene carpis iter.
Mansio Pharath
Mansio quarta Pharath os nobile dicitur: ore
Post robur cordis nobilis esse stude;
Oris nobilitas te ditat, possidet, ornat
40
Si non sermo uolet turpis ab ore tuo.
Ex hoc turba loco transit mare, mergitur hostis,
Expirat Pharao, tangitur inde Mara.
Mansio Mara
Mansio quinta fuit Mara, cuius potus amarus,
Sed dulces ligni missio fecit aquas.
45
Nunc predicta uide, qui uis bonus esse uiator,
Texere cepisti qua ratione uiam;
Te prius ut fugias mundum Christi tuba mouit;
Castra paras, fidei robur habere stude.
Baptismum roseo perfusum sanguine Christi
50
Ingrederis, Rubri quod notat unda Maris;
Hoc in fonte sacro tua culpa uelut tuus hostis
Naufragium patitur, non tua membra tamen.
Hoste canis uicto, quasi cum uictrice Maria,
Dicens: "Cantemus, laus tibi, Summe Deus."
55
Post mare succedit Mara, cuius potus amarus:
Post Baptisma solent aspera multa sequi,
Sed lignum missum facit hunc dulcescere potum
Si Christi teneas mente fideque crucem.
Mansio Helim
Sextus Helim locus est; bis sex fontes ibi, palme
60
Sunt septem decies discipulosque notant;
Fontes maiores signant palmeque minores
Discipulos; numerus ipse figurat eos.
Hauris doctrine potum de fontibus istis
Et fidei fructus colligis inde bonos.
Mansio
65
Quedam pars terre que retro uidet Mare Rubrum
Septima post sextam mansio facta fuit:
Inde notare potes quia post bona que facis ante
Sepe tuos oculos facta priora rotas.
Mansio Sin
Sin locus octauus rubus aut odium sonat: artes
70
Demonis odire te sonus iste docet.
Mansio Socha
Mansio nona Socha pulsatio dicitur: intra
Ecclesiam pulsa, dona petita feres.
Mansio in Alis
Post istas in Alis decimus locus est; ibi manna
Mane, coturnices uespere uulgus habet.
75
Manna loco datur in decimo quia qui bene seruat
Iussa decem celi pane fruetur homo.
Mansio in Raphidin
Vndenus Raphidin locus est; uomit hic petra fontem
In speciem Christi, cui latus hasta forat.
Hic Iosue pugnat Moysesque manus leuat: istud
80
Extat imago crucis, que domat omne malum.
Consulit hic Iethro Moysi, signans quia demum
Cederet antiqua lex ueniente noua.
Dissoluens fortes Raphidin sonat, et tua uirtus
Dissoluens Sathane fortia uincla uiget;
85
Hoc implere potes duodenus si recolatur
Cetus apostolicus cordis amore tui.
Mansio in Sinai
Hinc merito sequitur iuxta Sinai duodena
Mansio; rubus enim uox sonat ista Sina
Ecclesiamque notat, in qua fudere cruorem
90
Discipuli Christi dum sacra uerba sonant.
Precipit hic Moyses legis data iussa teneri,
Stare tabernaculum; uasa nitere facit,
Pontificis uestes uario fulgore uenustat,
Certo distribuit ordine quamque tribum.
95
Milia sexcenta tria quingentique fuerunt
Et decies quini qui uiguere uiri;
Sed tribus una Leui numero prohibetur ab illo,
Quam Deus assumpsit ad sua iura suam.
Illi quos Moyses armari iussit in hostes
100
Seruorum Christi mystica bella notant:
Ense, manu, iaculis illos pugnare decebat;
Hos pugnare decet spe, pietate, fide.
Primo nutritur Nazarei corna, deinde
Tondetur, post hec uritur igne sacro:
105
Sic in corde fouet mala sepe superflua iustus
Propter uirtutes quas uidet esse sibi;
Hancque comam tondet cordis compunctio more
Forficis, et totum sanctus adurit amor.
Crebro tabernaculum legis dator intrat et exit,
110
Prelatos qui sunt Lia Rachelque notans:
Intrat ad amplexus et ad oscula blanda Rachelis
Prelatus cuius cor super astra uolat,
Exit et ad Liam cum plebis pondera portat
Postque fauos dulces pocula dura bibit.
115
Sepe tabernaculum repetens, Moyses stat ad archam
Vt de re dubia consulat ille Deum:
Sic redit ad mentem doctor, sacra scripta requirens
Cum de re dubitat quam penetrare nequit.
Quisque leuita pilos radat de carne, leuita
120
Dicitur assumptus presbiterosque notat.
Humana pilus est in carne superfluus, illud
Quod mens illicite cogitat ergo notat;
Quem Deus assumit ut ei deseruiat, omnes
Motus ex animo radere debet homo.
125
Quod radi, non euelli, pilus ipse iubetur
Doctrine magnum, non leue, pondus habet:
Radices non extirpat rasura pilorum,
Sed rasi crescunt fructificantque pili:
Sic licet expellas omnes de pectore motus,
130
Non tamen hinc penitus cuncta fugare potes.
Hoc de carne trahis quia semper alit caro pugnam;
Intus habes cum quo prelia semper agas;
Ergo necesse manet tibi semper inesse nouaclam
Vt possis omnes hinc resecare pilos;
135
Nam resecans culpas, studiosi cura laboris
Seu forfex dici siue nouacla potest.
Que de stirpe Leui tribus orta creatur ab anno
Bis deno quinto seruit in ede Dei;
A quino decies anno committitur eius
140
Cure uasorum cura, iubente Deo.
Annus bis denus quintus, quando uiget etas
Florida, peccatis obuia bella notat,
Nam flos etatis temptanti congruit hosti;
Carnis et etatis surgit uterque calor.
145
Per quinum decies annum, cum bella quiescunt,
Exprimitur mentis post fera bella quies.
Vasa greges signant quos pastores bene seruant
Qui norunt domita carne quiete frui,
Nam quos uexat adhuc tenere lasciuia carnis
150
Improba pastores non decet esse gregis.
Duplex argenti tuba ductilis esse iubetur:
Iussa Dei complens, doctor utramque gerit.
Est tuba doctoris uox, argentum nitor oris,
De falsi plumbo si nichil illud habet.
155
Ductile crescit opus dum tunditur: amplior extat
Doctoris merces si patienter agat.
Conciso clangore, tubas dum turba sonantes
Audit, qui debent castra mouere mouent:
Vox ita doctoris quanto subtilius intus
160
Corda ferit, tanto fortius illa mouet.
Sepulcra concupiscentie
Tertius et decimus locus est ubi plebs cupit ollas
Egypti, manna respuit, igne perit.
Inde nota: quisquis ad carnea uota recurrit,
Angelico spreto pane, cremandus erit.
165
De sensu Moysi tulit hic aliquid Deus, inde
Septenis decies dans sua dona uiris:
Sic Christus ueniens in carnis nube repleuit
Orbem terrarum muneris imbre sui;
Ex linguis decies septem populo uenienti,
170
Qui datus est Moysi, Spiritus ille datur.
Mansio Aseroth
Est quartus decimus locus in quo murmurat Aaron
Et soror in Moysen, cui noua sponsa datur.
Post istud murmur perfudit lepra Mariam,
Quam per septenos sustinet illa dies:
175
Sic in Christum, quoniam de gentibus ortam
Colligit ecclesiam, murmur Hebreus habet,
Nec lauat hanc aliquis lepram uitii nisi Sanctus
Spiritus in finem cum synagoga redit.
Mansio in Rethmna
Rethma locum quintum decimum post intrat Hebreus,
180
Quod nomen sonitus iuniperusue sonat.
Si prunas ligni cinis obtegat huius, ad annum
Has durare ferunt, nec perit ille calor:
Te docet hoc ut sis mentis feruore calescens
Et claro sonitu uerba benigna seras.
185
Ex ista donec ueniat ter dena secunda
Mansio, res uarias colligit iste liber,
Quas quia diuisas non per loca singula terno,
In commune loquar id quod habetur ibi.
Numerorum liber secundus
Proceres duodecim mittuntur ad terram promissionis
Ad sanctam mittuntur humum proceres duodeni
190
Qui terrent populum dum rediere suum;
In ligno pendet botrus: depingitur istic
Christi pendentis in truce sancta caro.
Murmura uulgus agit, formidans bella gigantum,
Diffidens animo deficiensque sibi;
195
Bella mouet, nolente Deo, contra Chananeum,
Vincitur et discit que sacra rite colat;
Sabbata non seruans, homo ligna legens lapidatur;
Cum multis Abiron terra Dathanque uorat;
Inter defunctos et uiuos cum prece presul
200
Stans medius placat thuris odore Deum;
Aaron uirga parit fructum cum flore; paratur
De uitula rufa uictima grata Deo.
His ita succincte libatis, a duodenis
Principium sumat littera nostra uiris:
205
Hi signant scribas qui scripta prophetica norunt
Credere presenti nec meruere Deo.
Sancta fuit tellus predare Virginis aluus,
Que fructum uite mirificumque tulit.
Terruerant Moysi legati uulgus ut hostes
210
Se non speraret uincere posse suos:
Sic scribe turbe turbantes corda, mouebant
Illam ne Christum crederet esse Deum.
Despiciens manna, plebs illa nigras petit ollas:
Nigra suis uitiis, plebs negat ista fidem.
215
Ollarum carnes, peponum fercula, porros,
Cepas pro manna turba gulosa petit:
Quosdam consimiles sinus ecclesie modo nutrit,
Qui pro diuinis terrea uana petunt.
Internum mentis designat manna saporem;
220
Actus Egypti denotat esca malos;
Carnes ollarum carnalia facta figurant,
Que uelut in nostra carne libido coquit;
Pepones signant quedam mala dulcia, tanquam
Otia sunt, sompnus, gaudia, blanda quies.
225
Porri uel cepe mala signant aspera, tanquam
Sunt rixe, sanguis, furta, rapina, dolus:
Illa creant oculis lacrimas, ita nec sine fletu
Possunt ista geri uel sine peste graui.
De botro
Subtus pendentem fert botrum pertica: Christum
230
Supra pendentem suscipit ara crucis.
In ligno botrus pendens est, in cruce Christus:
Profluit hinc uinum, profluit inde salus.
Elicitur prelo de botro gratia uini:
Pressa crucis prelo sanguinis unda fluit;
235
Altaris calicem Potus tam nobilis implet,
Lingua sacerdotis cum sacra uerba sonat.
Sunt duo uectores botri - gentilis, Hebreus
Hic prior, ille sequens; cecus hic, ille uidens:
Qui prior est dorsum curuans, cecatur Hebreus
240
Ne uideat Christum, credere durus ei;
Sed plebs que sequitur gentilis lumine recto
Heret in hunc, Christum mente fideque uidens.
De homine ligna Sabbato colligente
Sabbata contempnens, homo ligna legens notat illos
Qui mala multiplicant et sine pace manent.
De excidio Chore, Dathan, et Abiron
245
Vti thuribulis Abiron, Dathan, et Core temptant
Contra iussa Dei scismaticosque notant,
Qui statuunt altare recens, qui scismata querunt,
Qui baptisma nouant ecclesiamque premunt;
Sed sicut pereunt illi telluris hiatu,
250
Sic istos uindex puniet ira Dei.
Thuribulum sumens, inter viros et acerbe
Defunctos Aaron flensque precansque stetit:
Sic placare Deo iustosque reosque sacerdos
Debet et ad celos fundere thura precum;
255
Oret ne iustus de iustitia cadat; oret
Vt prauus surgat et mala prima fleat.
Virga Leui uiruit, inter uirgas duodenas
Florens; que remanent absque uirore manent:
Sic Christi corpus de mortis puluere surgens,
260
Ad uite florem morte stupente redit;
Sed uice uirgarum que non habuere uirorem
Arida post mortem corpora nostra iacent.
Et ueluti uirge iocundis floribus Aaron
Enituit meritum presbyterique gradus:
265
Florida sic Christi surrectio denotat ipsum
Esse Sacerdotem qui rogat ante Patrem.
Aaron uirga, Dei Virgo peperisse feruntur,
Arboris illa nuces, etheris ista Deum;
Fert sine radice, profert sine seminis usu,
270
Arida uirga nuces, integra Virgo Deum.
Nux, fauus, electrum prodit de Virginis aluo,
Christum hominem Christumque Deum pariente
Puella; Nam sicut cere mel, teste nucleus, auro
Iungitur argentum, sic iuncta caro Deitati.
275
Pro nobis oblata Patri caro candida Christi
Bos est rufa, crucem passa, cruore rubens.
Christi perfectos actus uacce notat etas
Integra nam Christus perficit omne bonum;
Vacca iugo maculaque caret quia Christus ab omni
280
Peccato liber uixit et absque nota.
Extra castra foras Eleazarus immolat illam:
Immolat Auctorem sic synagoga suum;
Illa necat Christum, peccans ex parte malorum,
Ex electorum parte benigna manens.
285
Hic extra portam patitur, sed porta salutis
Nobis illius passio facta fuit.
Intingens digitum sacrifex in sanguine contra
Claustra tabernaculi spargere nouit eum.
Fit pax per digitum; diuisio congruit illi;
290
Discretos sensus ergo notare potest.
Sanguine sic tingit digitum cum, sacra recordans
Vulnera, discrete quisque fidelis agit;
Claustra tabernaculi respergit sanguinis unda
Cum de morte crucis pectora nostra docet;
295
Septenis uicibus digitum de sanguine tingit,
Perfecte Christi probra crucemque sequens.
Post carnem cum pelle, fimum cum sanguine torrens,
Oblatum sacrifex tradit in igne bouem:
Vel caro uel pellis Christi carnis notat actus
300
Humanis oculis qui patuere foris;
Sanguine signatur uirtus interna, forenses
Viuificans actus carnis eosque fouens;
Exprimiturque fimo sitis, esuries, labor, angor,
Mors, dolor et quicquid est sacra passa caro.
305
Singula das igni cum corde uel ore fateris
Flamine facta Sacro que Deus egit homo.
His cedrum flammis, ysopum, coccumque sacerdos
Tradit: uirtutum sunt tria forma trium,
Nam quisquis recolit Christi mortem, crucis ignem,
310
Munera uirtutum debet habere trium;
Vna fides, alia spes, est amor ultima uirtus;
Has ysopus, cedrus, coccus ubique notant.
Pectoris humores ysopi decoctio mundat,
Nosque fides mundat mundaque corda facit.
315
Alta petit cedrus, putrescere nescia: celi
Premia spes spondet que sine fine manent.
Que rubet in cocco, gemini tinctura coloris,
Est fraternus amor et Deitatis honor.
Mansio in Ramoth
Ramoth granati mali diuisio fertur
320
Et sextus decimus dicitur iste locus:
Ecclesie sancte gremium signatur in isto
Nomine, que mundum complet odore bono,
Que ueluti multa tegit uno cortice grana
Cum populos plures colligit una fides.
Mansio in Lebna
325
Lebna sonat laterem, qui fit de puluere terre;
Septimus et decimus dicitur iste locus.
Sepe quidem constat, dum per loca plurima transis,
Incurris lateres, terrea facta sequens.
Mansio in Ressa
Octauus decimus locus extat Ressa sonatque
330
Frena, docens gressus te retinere uagos;
Nam si delinquis, debes imponere culpe
Frena, uagos gressus per sacra iussa tenens.
Mansio in Celatha
Post nonus decimus locus extat Celatha, signans
Ecclesiam, cuius te sacra scripta docent.
Mansio in Sepher
335
Bis denus locus est in monte Sepher; sonat istud
Pulcher, id est, Christus, quem decet omne decus:
Hic est mons sanctus ad quem conscendere debet
Virtutum gradibus quisque fidelis homo.
Mansio in Arada
Arada, quod nomen resonat miracula nobis,
340
Bis denus primus dicitur esse locus:
In Christo meritis habitans, miraris in illo
Gaudia que nullus sermo referre potest.
Mansio in Maceloth
Post illam Maceloth bis dena secunda paratur
Mansio, que cetus siue caterua sonat:
345
Te monet hec cetus fraternos querere, quorum
In medio semper est habitare bonum.
Mansio in Thaat
Inde Thaat sequitur et uox sonat ista pauorem,
Est et bis denus tertius iste locus.
Nunc predicta notes, Christo dilecte uiator;
350
His infixa locis lumina mentis habe:
Infrenas uitium, petis ecclesiam, cor in ipso
Christo monte tenes, mira uidendo stupes,
Cetus fraternos laudas; his ergo pauorem
Solum iunge, timens esto nec esto tumens;
355
Namque timor, uirtus humilis, fugit omne superbum
Et quasi uirtutum clauiger esse solet.
Mansio in Thare
In Thare bis denus quartus locus extat et istud
Nomen pasturam nequitiamue sonat:
Ecclesie dignis prelatis congruit istud,
360
Vt populum pascant nequitiamque uetent;
Vt sit sollicitus quicumque pauore tenetur,
Ne lupus ille Sathan intret ouile suum.
Mansio in Metheca
Metheca bis denus quintus locus esse refertur;
Istud dulcorem lingua latina uocat.
365
Pascis oues; sed quo pastu? Sacra uerba docendo,
Que sapiunt dulces mellis in ore fauos.
Mansio in Asmona
Asmona bis denus sextus locus extat et istud
Nomen festina seu cito curre sonat:
Te docet hoc ut eas festinus currere gressu
370
Virtutum, semper ad meliora celer.
Mansio in Asseroth
Asseroth inde locus bis denus septimus extat,
Hoc disciplinam siue ligare sonat:
Vt dum festinas, celer ad bona, consule doctos,
Per quos doctrinam siue ligare scias.
Mansio in Beneiachan
375
Bis denus locus octauus Beneiachan extat:
Hoc nostro stridor dentis in ore sonat,
Vt cum doctrinis fueris complutus honestis
Et possis hostes inde ligare tuos,
Ipsos conuertes ut eas penas ubi stridor
380
Dentis inest caueant, flendo, precando Deum.
Mansio in Monte Gad
Mons Gad bis denus nonus locus esse refertur:
Nuntius, accinctus dicitur iste locus,
Vt tua lingua boni uenturi nuntia fiat,
Premia promittens que sine fine manent,
385
Vt sis sublimis meritis accinctus in hostes,
Scripture iaculis hostica corda domans.
Mansio in Gelbata
Gelbata ter denus locus est, et nominis huius
Augurium nostro transitus ore sonat,
Scilicet ut semper mundane gaudia uite
390
Mens tua pretereat et cor ad alta leuet.
Mansio in Asiongaber
Post istas Asiongaber est tricesima prima
Mansio; personat hec dictio tigna uiri:
Gentes diuersas hec ligna notare uidentur,
Que gratos fructus multiplicesque ferunt.
Mansio in Sin
395
Sin, que monstratur ter dena secunda fuisse
Mansio, temptantis hic modo nomen habet:
Sepe quidem temptatur homo dum celica querit,
Dum properat mentis ad bona summa gradu.
Numerorum liber tertius
Mansio in Pharana Cades
Ad Pharana Cades, quod fructum nomine spondet,
400
Mansio ter dena tertia facta fuit,
Namque boni fructus post temptamenta sequuntur
Mercedemque suam prelia carnis habent.
Hic Moysi soror est morti subiecta, figurat
Illa prophetiam que moritura fuit;
405
Hic Moyses nutat dum petram tangit, Hebreos
Signans, qui Christum non tetigere fide,
Sed cruce, sed clauis sanctum fudere cruorum,
Ex potu cuius est data uita reis.
Nutanti Moysi tellus promissa negatur,
410
Non intrare potest ad loca plena fauis:
Sic et Iudeus in Christum credere spernens,
Non intrare potest dulcia regna poli.
Mansio in monte Hor
Ter denus quartus locus Hor mons esse refertur:
Te sonus iste monet monte manere Dei.
415
Hic Aaron dormit, defunctum plangit Hebreus:
Mors huius legis sacra perire notat.
Plebs Aaron plangit, Christus non plangitur; ille
Planctibus et dignus plausibus iste fuit.
Tempore descensus ueteri fuit ad loca flendi:
420
Ad loca gaudendi lex noua fecit iter.
Mansio in Selmona et Finon
Terdecimus quintus locus est in Selmona; Finon
Terdecimus sextus dicitur esse focus.
Post Aaron mortem mouet illic murmura, manna
Spernit, serpentum uulnere turba perit.
425
Eneus in ligno stat serpens, uulnera sanat
Cum percussus in hunc lumina fixa tenet:
Sic cruce suspensus sanat tua uulnera Christus
Si tua mens fidei lumine tangit eum.
Eneus in ligno serpens est in cruce Christus;
430
Virus non habuit ille nec iste dolum.
Hec duo mente uide, uires serpentis et eris;
Quod sit Christus homo, quod Deus, inde nota:
Mors in serpente, Deitas signatur in ere
Nam durare nichil longius ere solet;
435
A serpente datur mors, mortuus est homo Christus,
Sed Deitas durat et sine morte manet.
Aspice quam pulchre uerbis respondeat istis
Selmona, nam nomen istud imago sonat,
Et serpens Moysi, qui dicitur eneus, eius
440
Qui fuit in ligno passus imago fuit;
Et pulchre Finon sonat os, mortem quia Christi,
Quam credis, debes ore fatendo sequi.
Mansio in Oboth
Que magus aut phiton nostro sermone uocatur,
Mansio ter dena septima fertur Oboth.
445
Phiton siue magus est scismaticus quia turbat
Verum quod credis corde, quod ore sonas;
Sed contra uoces incantantis sapienter
Aures obtura, plus sapienter agens.
Mansio in Iebar
Mansio ter dena Iebar est octauaque; massa
450
Que transit lapidum uox sonat ista michi:
Sancti sunt lapides uiui, transire parati
Ad melius semper, de quibus esse stude.
Mansio in Dibongad
Ter denus nonus est Dibongad locus; illic
Rex Og rexque Seon uictus uterque fuit.
455
Intellecta quidem temptatio fortiter istud
Nomen Dibongad rite sonare potest,
Nam dum scismaticos superas, intellige uerbis
Temptamenta nimis fortia uicta tuis.
Mansio in Helmon Deblathaim
Contempnens ficus sonat in sermone latino
460
Helmon Deblathaim, mansio dena quater:
Disce per hoc dulces carnis contempnere fluxus,
Nam foliis fici se male texit Adam.
Mansio in monte Abbara
Abbara mons, contra faciem Nabo stans, prior extat
Post hanc que fertur mansio dena quater.
465
Hic Moyses morti persoluit debita, sanctam
Inspiciens terram, non habiturus eam:
Est Moyses moriens lex deficiens quia nullus
Per legem meruit tangere regna poli.
Res confusa sonat Nabo: lex confusa recedit
470
Dum Christus ueniens dat noua iussa suis.
Mansio iuxta Iordanem et ultima
Proxima Iordani fuit ultima mansio tanquam
Leta uiatoris perficiensque uiam,
Namque fit hic cursus, ut Christi flumine lotus,
Predictis gradibus ad loca summa uoles.
475
Isto facta loco quedam sacra lectio narrat,
Que tibi succincte nostra Camena canet.
Vas erit immundum quod non uelabit operclum:
Os erit immundum quod reticere nequit.
Conductus Balaam fuit ut maledicat Hebreis,
480
Sed maledicta magi sunt benedicta magis.
Insidet hic asine, mutum loquitur pecus; ensem
Non uidet angelicum sessor, asella uidet.
Muta prius, plebs gentilis loquitur modo laudes,
Christe, tuas; istud signat asella loquens.
485
Eius sessor erat aliquis qui falsa docebat
Sacra coli donec respuit illa deos,
Donec Christus adest, qui consilii fuit alti
Angelus et gentes subiugat ille sibi.
Vel carnem nostram signare uidetur asella,
490
Est animus sessor, quo solet illa regi;
Sed fit sepe, uagans animus dum pessima quedam
Cogitat, obstat ei uerbere trita caro.
Vult implere uiam Balaam, sed trita flagellis
Et diuina uidens, tardat asella uiam.
495
Amplecti mundum quor undam uota laborant,
Sed uotis obstat uerbere trita caro;
Nam nos a uitiis mundanis sepe retardat
Corporis anxietas, dampna, flagella, fames.
Quidam sepe uiri prece pulsant astra frequenti,
500
Sed steriles reddit uita maligna preces;
Hinc loquitur Balaam, "Mors iustorum mea fiat,"
Sed neca t hoc uotum mente cupido uigens.
De consilio Balaam ad Balach
Consilium dedit ille Balac, qua turbet Hebreos
Arte, quibus frangat hostica corda dolis.
505
"Accipe, rex," inquit, "quo consilio potes uti:
Non uincit populus uiribus ille suis;
Immo, colendo Deum corpusque regendo pudicum,
Vincere semper habet ille per illa duo.
Vt superes illum non marte sed arte, puellas
510
Elige quas ornet uestis et oris honor,
Que manibus plaudant, pede ludant, nutibus ignem
Spirent, plectra gerant, astra decore premant.
Non rigor armorum sed ludus pugnet amorum,
Non minitans ferrum sed muliebre forum;
515
Sic species uincet acies, sic arma uirorum
Forma puellarum sub pede uicta teret.
Non tamen huic populo complere libidinis ignem
Permittas donec dis noua sacra parent;
Celestis sic ira Dei consurget in illos;
520
Sic populi uictor leta trophea feres."
Rex hoc consilium grata bibit aure, puellas
Preparat insignes sidereasque genis.
Prelia mira gerit, arcu non arcet Hebreos,
Non ferit hos ferro, non feriendo furit;
525
Pugnat non equitum loricis sed nec equorum
Loris, immo lyris femineisque choris.
Hec canit, hec ludit, hec adiuuat arte decorem
Vultus et geminus ridet in ore decor;
Per faciem iacit ista facem, uomit hec per ocellos
530
Scintillas, profert illa per ora fauos.
Hec ad pugnandum fuit improbitas proba; pugnans
Pro patria, regi queque placere studet.
Hec species animos predatur plebis Hebree;
Peccant, peccantes opprimit ira Dei.
535
Sed Phinees Zambri scortumque duos forat ictu
Cuspidis unius, cesset ut ira Dei:
Crux Christi signatur in hoc, qua sacra deorum
Excludi, perimi carnea uota solent;
Sic iram sepelis Domini dum pro cruce Christi
540
In te peccati fiamma sepulta iacet.
Post hec in numerum redigi cum plebe leuitas
Rursus constituit iussio sancta Dei,
Et uelut extinctis primis carnalibus assit
Plebs noua, que fiat grata placensque Deo,
545
Que per Iordanem quasi per baptisma sacratum
Ad promissa Dei regna uenire queat.
Cerne quod egressa sex centa fuere uirorum
Milia cum clipeis de Pharaonis humo,
De quibus, exceptis Iosue Calephque duobus,
550
Nullus stillantem melle subiuit humum:
Hinc est quod multos reddit baptisma fideles,
Sed paucos recipit aula beata Dei.
Bini qui subeunt patriam signare uidentur
Mos qui populo sunt in utroque boni;
555
Vel binas signant uitas quarum notat unam
Lia, Rachel aliam; fit per utramque salus.
Post inter fratres genite de Salphaat optant
Heredes fieri, fitque iubente Deo:
Sunt etenim quidam ueteri de lege uocati
560
Inter eos legem qui tenuere nouam.
Monte Iesus Moysi succedit, precipit illic
Que Deus offerri mystica sacra uelit.
Quid signetur in hoc intellige: gratia legi
Succedit, complet ista quod illa iubet.
565
Fit bellum contra Madian, Balaam cadit: ergo
Disce quod errores destruet hasta crucis.
Ex Amalech predis diuisio facta refertur,
Ex quibus oblata multa fuere Deo.
Natis Gad genitisque Ruben tribuique Manasse
570
Dimidie tellus displicet illa Dei;
Citra Iordanem datur his possessio; nullum
Vitra Iordanem munus habere uolunt:
Hi signant pigros quos mundi uincula nectunt
Nec promissa Dei regna sitire sinunt.
575
In terra sancta Deus imperat idola tolli,
De primis nullus incola uivat ibi:
Disce per hoc, si quis fuerit baptismate lotus,
Idola nulla colat, destruat omne malum.
De summo pontifice
Summi pontificis mors, uiuificans homicidas,
580
Ad proprias dat eis posse redire domos:
Post mortem Christi peccans redit ad Paradisum,
Redditur et nobis nectare terra fluens.