Post Ionathe mortem patrisque sui Dauid, unctus
Rex supra Iudam, sceptra tenebat ibi;
Porro super populos alios ad culmina regni
Hisboseth erigitur nobilis Abner ope.
5
Princeps militie Dauid esse Ioab perhibetur;
Militie princeps Hisboseth Abner erat.
Inter utrosque diu mouit discordia bellum,
Sed magis enituit pars animosa Dauid;
Hinc Abner bis sex pueros, totidem Ioab inde
10
Eligit ut moueant obuia bella sibi;
Pugnantes cecidere simul quia non timet ensem
In latus oppositi figere quisque suum;
Sed Iosephus narrat ex Abner parte peremptos
Esse uiros, pueros non cecidisse Ioab.
15
Territa plebs Abner fugit; insequitur Ioab hostem,
Instigans proceres uoce movente suos;
Inter quos eius fratres non segniter hostes
Turbatos Asael Abisaique fugant.
Hic Asael capreas pede sic uincebat ut eius
20
Quiuis pennatos crederet esse pedes;
Post Abner uolat hic, premit, urget; lumina princeps
Figit in hunc et ait: "Porrige frena pedi;
Non mea terga premas ne te configere cogar
Cuspide." Sed frena non dedit ille pedi.
25
Hunc igitur princeps in partibus inguinis hasta
Transforat aduersa; saucius ille cadit.
Dum properans Asael laudes sibi uendicat, hasta
Inguine transfixo sauciat Abner eum:
Sic homines quosdam dum gloria pascit inanis,
30
Inguine secreto sepe libido forat.
Sic pugnans domus inde Dauid, domus inde Saulus,
Tempore se multo bella mouendo premit;
Sed robusta Dauid plus uirtus surgit in altum,
Plus uiget hoste suo, plus probitatis habet.
35
Porro Dauid regem natura beauit in Hebron
Sex pueris, patrius in quibus hesit amor:
Ammon et Celiab ac Absalon ac Adoniam,
Saphathiam, Geraram, quos liber iste uocat;
In quibus enituit uultu puer Absalon, astris
40
Siue rosis certans oris honore sui.
Compluit hunc tanto diues natura decore
Quod sitiens et egens post sua dona fuit.
Pre cunctis pueris, quos ornat gratia forme,
Felix et phenix iste fit absque pare.
45
Vnam nec maculam natura reliquit in isto;
Ad caput a planta transuolat iste decor:
Vertex, frons, oculi, nasus, dens, os, gena, mentum,
Colla, manus, pectus, pes sine labe nitent.
Aurea cesaries in uertice uertitur; anno
50
Tonsa semel, siclis digna meretur emi.
Frontis planities albedine certat olori
Siue niui nullo que pede trita fuit.
Emittunt geminos oculorum lumina soles
Ad quorum cedunt astra minora iubar.
55
Nasi fracturam moderatrix norma uenustat,
Nec breuis aut longus sed moderatus erat.
Victores eboris dentes intellige; nullum
Tanti candoris India gignit ebur.
Florum nobilitas ori contendere puro
60
Non audet, tantus ridet in ore decor;
Alba, rubens gemino gena picta colore maritat
In se, purpureis alba ligustra rosis.
Mentum nascenti florens lanugine, sexum
Femineum dampnans, indicat esse uirum.
65
Absque pilis candor in colli colle diescit
Nec niueum fuscat umbra pilosa decus.
Quinque manus pollens digitis extendere palmam
Plus didicit pugnum quam retinere suum.
Robustum uirtute foris sensuque refertum
70
Interius, gemino pectus honore uiget.
Molis corporee sustentat fortiter artus
More columpnarum firmus uterque pedum.
De specie pueri satient hec uerba legentes;
Ad rerum seriem penna redire parat.
75
Hisboseth offendit hoc tempore dux suus Abner,
Turpi dilectam regis amore premens.
Sauciat ille ducem uerbis; hic concipit iras,
Regnum conuertit ad Dauid arte sua;
Sed mucrone Ioab, tanquam pro funere fratris,
80
Clam ferit hunc; pietas regia plangit eum.
Exit in hec igitur rex uerba: "Super caput eius
Qui necis est auctor, hec maledicta cadant:
Non sit deficiens et nunquam cesset ab eius
Ede uel ipsius stirpe suaue tribu
85
Sorde fluens, lepram patiens fusumque reuoluens
Ac mucrone cadens, pane ciboque carens."
Scismaticos notat ecce Ioab, quia seminis isti
Sorde fluunt fluxe dum mala carnis agunt;
Hi lepram tolerant fusumque rotant, quia sectas
90
Sectantur uarias instabilesque manent;
Ense cadunt et pane carent, quia Iudicis ira
Punit eos nec eis esca superna datur.
Post Rechab et Baana, furtorum labe notati,
Hisboseth insidias exitiumque parant;
95
Eius tecta petunt spicasque ferunt quasi regi
Primitias, medium sole tenente diem,
Dumque sopor premit hanc que seruans hostia purgat
Grana, sui domini clam caput ense metunt;
Hoc Dauid ostendunt sperantes dona, sed illos
100
Suspendens auibus rex alimenta dedit.
Purgat grana domum conseruans femina quando
Separat a uitio mens studiosa bonum,
Sed si dormitet mentis discretio, nequam
Intrat spirituum fraus animamque necat.
105
Rex Dauid effectus omnem super Israel, urbis
Ierusalem muros obsidet hancque capit.
Iste Philisteos mouet ad noua prelia rumor,
Quos fugat et perimit et premit ense Dauid;
Inde domum petit Aminadab cum milite multo;
110
Hic supra plaustrum ponitur archa Dei.
Aminadab pueri plaustrumque bouesque regebant
Bini, precedens Aior et Oza sequens;
Dumque Dauid caneret et tympana tangeret, errant
Declinantque boues; prona fit archa Dei.
115
Oza manus tendens accessit ut erigat archam,
Sed nimis audacem mors fuit ulta manum.
Hunc ideo dicunt meruisse necem quia nocte
Transacta coitu coniugis usus erat:
Declaratur in hoc quod si pollutus ad aram
120
Accedas, mortis uulnere dignus eris.
Hoc uiso timuit Dauid inque domos Obed archam
Transuexit, Dominus cui benedixit ibi.
Rex post ista suam transferre laborat in urbem
Illam cum modulis hymnidicisque sonis.
125
Cogitat inde domum Domino fundare, sed audit
A Domino: "Templi non fabricator eris:
Es uir sanguineus; ideo dignum michi templum
Non fabricare potes, filius immo tuus."
Sanguineus uir eum signat qui crimina carnis
130
Amplectens templum non ualet esse Dei.
Ecclesie sancte talis non erigit edem,
Nec sacre fidei collocat ille domum:
Namque superiectas sordes detergere pure
Nescit nostra manus si tenet illa lutum;
135
Ac oculus noster turbatus puluere neuum
In membro pura luce notare nequit.
Post moriente Naas, rex Amon filius eius
Efficitur, patris sceptra locumque tenens.
Mittit ad hunc famulos Dauid ut de morte paterna
140
Leniat hunc et eos federet unus amor,
Sed male respondens Amon missos inhonestat,
Indignum reddens pro pietate scelus;
Radit eis medium barbarum, uestis amictum
Truncat, eos nudans parte tegente nates.
145
Sauciat hoc animum Dauid; in Iericho iubet illos
Abscondi donec barba uenustet eos.
Amon hoc nomen dolor illorum sonat, hostem
Designans per quem crescit in orbe dolor;
Hic barbam famulis Dauid aufert quando magistros
150
Quosdam corrumpit, qui sacra uerba serunt:
Quando per hunc sordet uirtus sermonis eorum,
Tunc ueluti radi barba uidetur eis;
Cumque palam populo deformia facta reuelat,
Tunc ueluti nudas indicat esse nates.
155
Tales in Iericho maneant donec muliebrem
Deponat speciem barba professa uiros;
Vt quasi sint humiles fiantque peripsema fratrum
Donec uirtutum gratia crescat eis,
Donec honoret eos Summi clementia Regis
160
Et dignos faciat uultibus esse suis.
Dedignata gene muliebri serpere, solos
Vestit barba uiros, fortia facta notans.
Rex famulos reuocat barba crescente: Redemptor
Quorum uirtutes crescere cernit amat.
165
Milite collecto Dauid omnes conterit hostes:
Sic et Christus eos qui nocuere bonis;
Tempore iudicii cum uenerit ordine cinctus
Angelico, penas inferet ille malis.
His actis, dum Bethsabee se tingeret unda,
170
Heret in hanc oculo rex et amore simili;
Hanc rapit, hac fruitur; Vriam prodit et ipsum
Perdit; Bethsabee concipit, inde parit.
Offendit Dominum res ista, Nathanque prophetam
Dirigit ad regem. Protulit ista Nathan:
175
"Quidam pauper erat, quidam ditissimus; unam
Pauper ouem, centum diues habebat oues.
Pauper ouem pascebat, ouis pascebat egenum;
Vir dabat huic pastum, lac dabat illa uiro;
Sustentans inopem, lanam cum lacte ministrans,
180
Hec inopi uictum deliciasque dabat.
Vidit et inuidit diues, tulit hanc ab egeno,
Ex hac hospitibus dans alimenta suis.
Rex, igitur profer: Quid uir reus iste meretur ?
Que scelus hoc debet ultio digna sequi?"
185
Rex inquit: "Reus est necis huius criminis auctor
Bisque duas inopi reddere debet oues."
"Tu uir es ille," Nathan ait. "Vriam spoliasti
Coniuge uel uita; dignus es ergo mori.
Cum fueris diues multis uxoribus, una
190
Coniuge contentus ille uir unus erat."
"Peccaui Domino," rex inquit, aitque propheta,
"A te peccatum transtulit ecce Deus."
Nunc quid Bethsabee notet, Vrias, Dauid, audi;
Signat et hic aliquod regia culpa bonum.
195
Designat Christum Dauid, Vrias synagogam,
Bethsabee legem, si bene queque notes.
Nuda placet regi species, in corpore nudo,
Non in uestito regius heret amor:
Nuda placet Christo lex, non uestita figuris;
200
Candida scriptorum lilia Christus amat.
Vriam privat rex coniuge, Christus Hebreos
Lege sua; dampnum nescit uterque suum.
Quam gerit Vrias, Vriam littera perdit:
Que gerit Hebreus per sua scripta perit.
205
Vxores tot habens aliasque Dauid sibi iungens
Cur signat Christum, cum Deus ista uetet?
Ista figura fuit: multe signantur in illis
Gentes quas Christus iunxit amore sibi.
Ammon, qui maior fuit in pueris Dauid, ignes
210
Concipit, egrotat, uictus amore Thamar.
Inuitam niueo deflorat honore sororem;
Virgineum plangit lesa puella decus.
Eicit oppressam frater, fugat, odit eamque
Obstrusis foribus cogit abire foras.
215
Absalon inflammat lese iactura sororis,
Fraternam tractat corde tacente necem;
Fratres ergo suos ad mensam colligit omnes,
Percutit ense reum, regia pompa fugit.
Auditum regis mors Ammon uulnerat; eius
220
Interitum plangens, regia lingua strepit.
Post planctus et post gemitus mulier Thecuites
Patri conciliat Absalon, arte Ioab.
Ierusalem rediens ibi fit nouus incola, currus
Ac equites statuens efficiensque sibi;
225
Verbis mellifluis populi uenatur amorem,
Consilium prebens auxiliumque ferens.
Post annos decies quater ad Dauid inquit: "In Hebron
Ire paro, Domino debita uota ferens."
Transierant anni tot ab illo tempore quando
230
Vrbs Nobe presbyteris est uiduata suis,
Vt pateat nunc uelle Deum punire reatum
Regis, qui tante cedis origo fuit;
Nec libro credas qui quatuor asserit annos;
A falso liber non erit iste liber.
235
Aspirans regno, per cunctas Israel urbes
Legatos iussit Absalon ire suos
Vt ueniant armis succincti seque sequantur,
Nam parat insigni regis honore frui.
Insignes ad eum proceres glomerantur in Hebron;
240
Post regem sequitur infima turba nouum.
Additur Achitophel, sibi qui uelut angelus omnes
Consilii nodos soluere certus erat.
Cor Dauid hic rumor forat, urbem deserit, exit
Flensque gemensque, patrem plebe sequente suum.
245
Tristis eum sequitur Sadoc, Achimaas gemit eius
Filius, Abiathar flet Ionathasque simul.
Dumque Dauid graditur, Semei conuicia promens
Et lapides mittens turbat euntis iter.
Ipse sue culpe memor et malefacta retractans,
250
Pro culpa didicit aspera queque pati;
Achitophelque uiri docti non immemor inquit:
"Eius consilium destrue, queso, Deus."
Nec periere preces; Chusai se finxit amicum
Absalon esse nouum, rege iubente Dauid;
255
Ergo quod Achitophel fieri docet utile, falsis
Destruit hic uerbis, istud agente Deo,
Achitophelque uidens sua pondere uerba carere,
Per laqueum factus est homicida sui.
Postea pugnatur, plebs uincitur Israel, hostes
260
Victos insequitur pars animosa Ioab.
Qui mulo residet, caput Absalon arbor inescat;
Perforat hunc triplici cuspide dextra Ioab;
Mittitur in foueam, lapidum depressus aceruo;
Suspirans pietas regia plangit eum.
265
Iudam suspensum notat Absalon arbore pendens,
Qui Christo pacis oscula falsa dedit.
Ille patri proprio bellis et fraude molestus
Extitit: Auctorem prodidit iste suum.
Vel potius populus signatur Hebreus in illo,
270
Qui semper Christo fraude molestus erat.
Huius cor populi triplici transfigitur hasta,
Namque triplex facinus est uelut hasta triplex:
Cordis quippe tumor est lancea prima, secunda
Crimen auaritie, tertia liuor edax.
275
Elati cordis populus fuit ille, supernum
Cultum contempnens, idola uana colens;
Cordis erat cupidi, terrenis rebus adherens,
Diuitias cumulans, ad mala queque celer;
Inuidus est factus, obliquo lumine cernens,
280
Ore malo carpens signa beata Dei.
Mittitur in foueam uir nequam: sic in Auernum
Post obitum carnis transit Hebrea tribus.
Congerie lapidum defuncti membra teguntur:
Pondere culparum pressus Hebreus obit.
285
De puero rex suspirat: sic Christus Hebreis
Condolet, illius qui studuere neci.
Iamque tribus omnes Dauid eligerent, nisi Bochri
Filius obsistat cui Siba nomen erat.
Ille tuba cecinit, proceres hortatur, Abelam
290
Ingreditur, populus Israel heret ei.
Promittens Amase rex militie dominatum,
Vt Iudam glomeret, precipit ire uirum;
Ac illo faciente moram, Ioab obuiat illi,
Exit in hoc uerbum: "Mi bone frater, aue!"
295
Perque manum dextram mentum tenet eius et ensem
Per leuam rapuit, cui forat ense latus.
Inde Ioab cinctus sociis obsedit Abelam
Vt capiat ciues interimatque Sibam,
Sed mulier ciues hortando Sibe caput aufert,
300
Proiciensque caput cogit abire Ioab.
Ille manu dextra mentum socii tenet, aures
Qui socii mulcet mellea uerba serens;
Perque manum leuam uagine surripit ensem,
Qui per nequitiam clam feriendo nocet.
305
Pro Gabaonitis est facta fames tribus annis;
Cessat quando Saul est crucifixa domus.
Marte Philistei conturbant Israel; illo
Deficit in bello nobilis hasta Dauid.
Instat Iesbidenob Arapha de stirpe, trecentis
310
Vnceolis ferrum grande tenendo manu;
Nititur iste Dauid transfigere, sed necat istum
Abisai, cuius audiit hasta manum.
Tunc monuere Dauid proceres ut bella caueret
Ne perdat lumen tanta lucerna suum.
315
Pugna sequens in Gob fit; Sobochai cadit illic
Siue Sephi, cuius fertur origo gigas.
In Gob post istam fit tertia pugna; gigantem
Getheum perimit Adeitatedatus.
Geth quartam pugnam prospexit; habebat ibidem
320
Vir senos digitos seu pede siue manu;
Hunc Ionathan genitus de fratre Dauid gladiatum
Percutit et satiat tela cruore uiri.
Qui manibus cecidere Dauid procerumque suorum,
Quatuor ex Arapha fluxit origo uiris.
325
Sic ueri Dauid auxilio cadit omne superbum,
Et Deus in membris uincit ubique suis.
Ergo Dauid canit hunc psalmum "Dominus, mea uirtus,"
Postquam perfectus uictor ab hoste fuit:
Designantur in hoc uenturi tempora regni,
330
Cum nullos hostes sentiet ista caro.
Mox robustorum contexitur ordo uirorum,
Sanctos designans perspicuosque uiros,
Qui licet alta sciant, tres Personas Deitatis
Non tamen attingunt nec penetrare ualent:
335
Hinc est quod scriptum legis, Abisai, Banaias
Ad tres accessum non habuere uiros.
Rex sitiens potum de Bethleem postulat undas;
Tres hausere uiri tresque dedere Dauid;
Ille, sitim superans animi uirtute, liquorem
340
Fudit, uirtutis dans documenta suis.
Designantur in hoc facto mysteria Christi;
Spiritus Almus eum scire futura dedit;
Non sitiebat aquam de Bethleem fonte sed ortum
Christi, qui uoluit sumere corpus ibi.
345
Fudit aquam Domino rex: sic Patris hostia factus,
Christus Homo mixto sanguine fudit aquam.
Rex uocat inde Ioab, noua dat precepta uocato
Vt populum numeret notificetque sibi;
Milia dena quater bis in Israel ille notauit,
350
In Iuda decies milia quinque notans.
In Paralipomenon legitur quod milia mille
Israel et centum milia summa fuit;
Sed septingenta decies septena uirorum
Milia de Iuda colligit ille sibi.
355
Omnes esse quidem numeratos narrat Hebreus
A duce, sed summam non dedit ille Dauid;
Dux illos tantum regis declarat in aurem
Quos designatos in Samuele uides.
Regia celestem parit iram culpa; propheta
360
Gad Domini iussu nuntiat ista Dauid:
"Ecce trium rerum tibi, rex, datur optio: septem
Annis uexabit teque tuosque fames,
Aut tribus instantes patieris mensibus hostes,
Aut per tres pestis curret ubique dies."
365
Rex ait: "Anxietas me torquet maxima; nescit
Mens mea quid uitet, quid petat, aut quid agat."
Gad respondit ei: "Matura reddere uerbum
Vt me mittenti uerba relata feram."
"Non hominis," inquit rex, "eligo, sed miserantis
370
Eligo uelle Dei, qui pietate fluit."
Mox sequitur pestis et languor et angelus ultor;
Milia multa ruunt terque quaterque decem.
Regi percutiens apparuit angelus, ensem
Nudum, limatum sanguineumque tenens.
375
Supplicat ergo Deo Dauid: "Vt manus ista quiescat,
Vt dolor hic cesset, oro, benigne Deus,
In me uerte manum: scelus hoc, opus hoc, onus istud,
Rex non grex, pastor non mea fecit ouis."
Gad properans loquitur Dauid: "Hic patet area grandis,
380
Huic Areuna preest, ara struatur ibi."
Rex emit hanc, aram struit, offert sacra, quiescit
Ira Dei, cessat plaga, medela redit.
Vt perhibent, pater hic Isaac construxerat aram,
Que pecudis roseo tincta cruore fuit.
385
Vt Dominum places, offer sacra cordis in archa;
Archa Dei nomen hoc Areuna sonat.
Idem uir, si scripta notes, fuit Orna uocatus,
Et lumen nobis Orna sonare potest;
Nam per fulgorem fidei lumenque serenum
390
Iustitie placas conciliasque Deum.