Petrus de Riga Aurora liber quartus regum

Reference basis text: P. E. Beichner, 1965

Other sections


 

Rex Ochozias, qui regnabat super omnem

      Israel, a summo lapsus ad ima ruit.

Egrotat Domini contemptor, ad idola seruos

      Dirigit, an possit uiuere scire uolens;

5

Obuiat Helias, ait: "Hoc predicite regi:

      Cur uero prefers idola uana Deo?

Non igitur uiues; tibi nulla medela iuuamen

      Conferet; ad mortem te trahet iste dolor."

Regi declarunt legati uerba prophete;

10

      Adducant ut eum, rex iubet ire uiros.

Cum quinquaginta dux mittitur unus ad illum,

      Cum tot adest alius, ignis utrosque uorat;

Tertius euasit princeps humili prece mortem.

      Ad regem properat inde propheta Dei,

15

Qui dum uerba Dei regis misisset in aures,

      Regreditur; uita rex spoliatus obit.

In quinquaginta solet esse remissio culpe:

      Ad solum Christum pertinet ista salus,

Quem Iudea negans, "Quinquagenos," ait, "annos

20

      Non geris, ac Abrahe lux tua uisa fuit?"

Et quia non credunt huic qui peccata remittit

      Iudei, uictrix fiamma cremabit eos.

Tertius euasit princeps, quia saluus habetur

      Qui Tres Personas in Deitate colit.

 

Vbi Helias raptus est in celum
et reliquit Heliseo pallium suum

25

Tempore quo currus Heliam tollere debet

      Igneus, ille suum carpere cepit iter,

Cumque suo famulo Iordanis aquas petit; undam

      Palliolo tangit, tacta dat unda uiam;

Et dum uerba serunt, Helias sic Heliseum

30

      Alloquitur: "Quod amas poste; petita feres."

Hic petit ut duplex sit spiritus eius in ipso.

      Intulit Helias: "Munera magna petis,

Et tamen accipies munus si quando recedam,

      Me uideas; uerbum non feret aura tuum."

35

His dictis turbo nouus hunc diuisit et illum;

      Igneus Heliam currus ad alta rapit;

"Mi pater" exclamans, quantum licuit sibi, uisu

      Prosequitur famulus eius euntis iter.

Helias Nostrum Caput exprimit, hic Heliseus

40

      Ecclesie plebem, que famulatur ei.

Peccati uenia, uirtutum gratia, que plebs

      Postulat ecclesie, sunt duo dona Dei.

Hec sibi conferri per Christum querit, et istis

      Muneribus semper quisque fidelis aget;

45

Sed culpe uenia non indiguit quia Christus

      Nunquam peccauit, qui fuit absque nota;

In se uirtutes solas habuit quia nullum

      Hic nisi per Sacrum Pneuma peregit opus.

Sic habet Helias munus simplex, Heliseus

50

      Duplex; hoc Christus plebsque fidelis habet.

Vel sic: Helias defunctum suscitat unum;

      Viuere defunctos das, Helisee, duos.

Palliolum cadit Helie, rapit hoc Heliseus,

      Iordanem tangit inde sed unda stetit;

55

Ille Deum uocat Helie rursusque fluenta

      Palliolo tangit; prebuit unda uiam.

Helie clamis est caro Christi, munere cuius

      Transitus ad uite gaudia summa patet.

Hanc clamidem retinet Heliseus: quando fidelis

60

      Plebs incarnatum credit amatque Deum,

Hanc retinere fidem; post ascensum Crucifixi

      Nos regit in mundi fluctibus ista fides.

Ni prius ille Deum uocet Helie, tacet unda

      Fluminis: absque Deo sic bona nulla facis.

65

Hec caro qua tegitur Deus est signata prophete

      Palliolo, quod ei dum petit alta cadit;

Astra petente Deo, tamen hic retinemus amictum

      Carnis in altari quam sacra uerba sacrant.

Pallioli tactu transis, Helisee, fluenta:

70

      Ad uitam nobis fit uia Sancta Caro

Igneus Heliam rapit ad celestia currus:

      Non ope, non curru scandit ad astra Deus.

 

Vbi Heliseus imposito sale steriles aquas sanauit

Orat plebs ut aquas in Iericho steriles Heliseus

      Sanet, et effugiat gustus amarus eas.

75

Accipit hic rude uas et fictile, mittit in illud

      Sal, iacit in fluuium, sicque medetur aquis.

Monstrat in hoc facto uir quod fieret caro Verbum,

      Corporis humani uas sociando sibi:

Nomine quippe salis recte Sapientia Patris

80

      Exprimitur, per uas fictile nostra caro.

Cum sale uas mittens in aquas Heliseus easdem

      Sanat nec remanet gustus amarus aquis:

Signatur populus per aquas; sterilis fuit ille

      Donec in humana carne Redemptor adest.

85

Irridendo senem pueri dicunt Heliseo,

      "Ascendat caluus." Hic maledixit eis;

Vrsi de silua duo prorupere duosque

      Consumunt pueros dente decemque quater.

Caluitie locus exprimitur Caluarius, in quem

90

      Ascendit, pendens in cruce Christus Homo.

Iudei pueri sunt clamantes ita Christo:

      "Vt tibi credamus, de cruce, Christe, ueni."

Descendit super hos tanquam maledictio Christi

      Dum perdunt legis iura suumque decus.

95

Vrsi designant duo Titum, Vespasianum,

      Per quos Ierusalem terraque capta fuit;

De silua populi gentilis uterque fremendo

      Venit, Hebreorum milia multa necans.

Ter denos pro denario mercator habebat

100

      Iudeos; patet hic ultio digna Dei.

Quot pueri pauere feras, fluxere tot anni

      Ad belli tempus a cruce, Christe, tua.

Aurea uacca gemens Helisei mugit in ortu,

      Signans quod falsos destruet ille deos:

105

Bos Iudea fuit, uitulum que format in auro,

      Ex ortu Christi que sua dampna gemit.

Dans famulo baculum tardas, Helisee; ministro

      Nil agitur, surgit te ueniente puer:

Ille fuit baculus Moyses, lex nuntius ille,

110

      Ille propheta lesus, nos puer ille sumus.

Nil confert puero baculi premissio; uitam

      Reddidit aduentus huic, Helisee, tuus:

Non hominem saluat premisse littera legis;

      Cepimus aduentu uiuere, Christe, tuo.

115

Olla prophetarum completur agrestibus herbis:

      Lex uelut olla fuit, uerba seuera tenens.

Gustus amarus erat, sed sal uir sanctus in ollam

      Mittens, pulmentum gratius inde facit:

Lex austera fuit sed, doctrine sale fuso,

120

      Dulcorat Christi gratia legis onus.

A Naaman lepram fugat hic, Iordanis in unda

      Dum se per septem diluit ille uices:

Sic in aqua Christus baptismi Pneumatis Almi

      Munere septeno crimina nostra lauat.

125

Quidam dum cedit prope flumen ligna securi,

      A ligno ferrum prosilit, ima petit:

Ille notat Christum, qui presens corpore mundo

      Terrebat duris arida corda minis;

Hoc per Baptiste linguam dicebat: "Adherens

130

      Iuxta radices, ecce securis adest."

Prosilit a ligno ferrum cum carne relicta

      Spiritus infernum tempore mortis adit,

Sed ferrum redit ad lignum cum morte subacta

      Spiritus ad corpus uictor ab hoste redit.

135

Post hec egrotans Heliseus debita morti

      Persoluit, tumulus ossa beata tegit;

Illius in tumulum proiectus mortuus haurit

      Vitam, uitalis transit ad ossa uigor.

Ad solum tactum defuncti membra prophete

140

      Defunctum faciunt uiuere, stare, loqui:

Sic homines Christus peccati morte sepultos

      Ad uitam propria morte redire facit.

 

De rege Ezechia

Rex Ezechias in lectum decidit, audit

      A Domino se non uiuere posse diu;

145

Ergo precando Deum lacrimas effundit, ad aures

      Ascendit Domini uox lacrimosa precum.

Annos quindenos Domini clementia uite

      Illius adiecit, uota precesque uidens;

Missus ad hunc igitur Isaias nuntiat illi

150

      Annos concessos et pia uerba Dei.

Pro signo uite rogat hic ut solis ad ortum

      Vmbra decem gradibus possit abire retro;

Hoc in regis Achaz horologio fuit actum

      Perque gradus denos umbra reuersa fuit.

155

Istis in gradibus mysteria magna fuere;

      Ecce quid ista notent discute, quere, uide:

Porro figurarum Christi uetus umbra per illos

      Descendisse gradus fertur ad ima soli;

Christus, Iustitie Sol, ascendisse per illos,

160

      Postquam surrexit, fertur ad astra poli.

Dum Deus alloquitur Iacob uelut angelus, illic

      Descendens Deus est: fit prior iste gradus.

Post hec descendens Deus extitit in patriarchis,

      Illos multiplicans: fit gradus iste sequens.

165

Quam Moysi tribuit, Deus est in lege locutus,

      Dicitur et merito tertius iste gradus.

In Iosue quartus, per quem perduxit Hebreos

      Et diuisit eis debita regna Deus.

Est in iudicibus quintus, Summus quia Iudex

170

      Iudicium per eos consiliumque dabat.

Post in regibus est sextus, quia rexit Hebreos

      Ipse per hos reges, regia iura docens.

Septimus in uobis, sancti iustique prophete,

      Per quos predictus fulsit in orbe Deus.

175

Est in presulibus octauus, namque Sacerdos

      Ipse sacerdotes pontificesque dedit.

Cum Deus assumens carnem descendit in aluum

      Virgineam, nonus dicitur esse gradus.

Post tormenta crucis faciens ad Tartara Christus

180

      Descensum, decimum monstrat adesse gradum.

Sic quasi per legis umbram ueniendo, per istos

      Huc descendisti, Christe benigne, gradus;

Ac iterum sicut Sol Iustitie per eosdem,

      Vt surrexisti, scandis ad astra poli:

185

Sic umbram ueterem ueri fulgore serenans,

      Oris claue tui clausa patere facis.

Rex quia pro fastu monstrauit opes alienis,

      Omnia predoni preda fuere malo:

Sic animus iusti si de uirtute superbit,

190

      Perdit opes anime demonibusque patet.

 

De captiuitate Babilonica

Sub Ioachim, Sedechia, captivat Hebreos

      Rex Babylonis, eos ad mala multa trahens.

Muris Ierusalem ualidis munita coquorum

      Principe destruitur; menia lapsa ruunt:

195

Virtutes anime sic princeps destruit aluus,

      Cui parat arma coquus, dans renouansque cibos;

Nam neque quis poterit uirtutum tangere culmen

      Si dominetur ei uentris iniquus amor.

Post annos decies septem soluuntur Hebrei,

200

      Ierusalem redeunt, pristina festa nouant,

Perque Iesum magnum templum iuuenescere cepit,

      Fitque uetusta domus illa puella recens:

Sic post hanc uitam, que uoluitur orbe dierum

      Septem, nos reuocat ad sua templa Deus.