Hrabanus Maurus laudes crucis figura IV

Testo base di riferimento: PL 107, 147-294

Altre sezioni


O cherubin seraphin de coelo nomen Iesus iam

Exaltate, ignis nam hinc vester famine lucet.

Cum divina crucis vera crucis laus, haec via, vita.

Fructus lucis Christus verus, qui et socia est laus:

5

Vicit tristia tunc rex, nuncque exultat ubique,

Qui est seraphim carus: ora fiant celebrando hic

O coelestia monstra multa hac laude supernum:

Vnum est pennarum aram ausu, nam conclamatam

Sacratum atque decus arae firmant, quoque voto

10

Edunt, quae sit virtus, ac bona quae tribuit rex

Consultu hac Christus re cum combussit iniqua.

En passus cunctosque fugavit calce potentes;

Et districta rupit excussi claustra chelydri,

Et veteres actus tersit, dedit ipsa benignus

15

Quis steterat Adam sons regna Sabaoth in arce:

Quae ora probant, virtus, et numen, huic ibi ferre

Auxilia in tenebris, in carcere, iussa beatum

In cruce factorem, confixum in stipite regem:

En thronus hic regis, haec conciliatio mundi,

20

Vexillum, framea, sors belli, insigne decorum

Proterit hoc hostes, arma confringit iniqua;

Sublevat atque suos, virtutis praemia donat.

Nam hinc exul ignis scito, quae tela laterent

Stant cherubin, haec quae arae assistunt, arcae quae

25

Hic haec labbara dant signo rite, et satis ora

Sancta ara sapiunt, una quoque sacra ope fiunt.

Vncta triumphum quae conatus fercula condunt,

Laetaque distensis ducunt haec facta beando.

En alis sensim tradunt alma, altaque pandunt

30

Pennis osque suum seraphin, ut iam prope tempus

Quo carnalis eat luxus dicant, vitiaque hinc:

Tensa ac brachia salvantis hic officio dant.

Hisque trahi atque vehi celso quae iudicio ipse hinc

Tum dispensans in tutum leget ipsa probando

35

Quae iam nota ante auctu, et cara probavit ubique:

De cruce non titubant iustorum nuntia vatum.

De cruce non fallunt istorum signa animantum.