Prologus
Magnus Alexander, quo primum Grecia rege
Floruit, e terris multa trophea tulit;
Hic mundi peragrans fines sibi subiugat orbem,
Totaque terra minor uiribus eius erat.
5
Porro de Poro mira uitute triumphat,
Cogit et e Darii gente tributa dari;
Annis bis senis bis senas excitat urbes
Quas insigniuit nominis eius honor.
Nutritos secum iuuenes moriens uocat, illis
10
Diuidit et tradit regna subacta sibi.
Bis senis dominans annis morti uir obedit.
Cuius uiuit adhuc nescia fama mori.
Liber Machabeorum
Post eius mortem iuuenes quibus ille reliquit
Ius regni nec se nec bene regna regunt.
15
Ex his Antiochus nascens procedit ad ortum,
Radix peccati, promptus ad omne malum.
Regni Grecorum centenus septimus annus
Venerat, hic demens cum diadema rapit.
Hic subit Egyptum succinctus milite multo
20
Et diadema duplex uendicat ense sibi,
Cuius ad ingressum rex Egypti tremit, ensem
Ieiunum sepelit, cedit initque fugam.
Hostibus exclusis sic imperat iste duobus
Regnis, cum spoliis multa trophea refert.
25
Post hec Ierusalem petit, intrat nobile templum,
Omnia comminuit, aurea uasa tulit.
Absconsas predatur opes totumque quod eius Lumina
Pascebat tollit et inde rapit.
Postque duos annos in Ierusalem uir ab illo
30
Mittitur ut cogat inde tributa dari,
Qui mel in ore gerens sed alens in corde uenenum
Pacis habet uerbum, mente rotando malum;
Namque uiris multis accinctus conterit urbem,
Ense necat dominos, concremat igne domos.
35
Turribus edificant firmis urbem Dauid; escas,
Arma, uiros fortes hoc posuere loco.
Scribit et Antiochus Iudeus ut omnis adoret
Idola, thurificet, Sabbata nulla colat;
Qui spernens altare Dei super hoc simulacri
40
Mox statuam statuit ut sacra dentur ei;
Et uariis maculans aris loca multa, suillas
Offerri carnes et noua thura iubet.
Si quis contempnat regis mandata, cruore
Purpuret et saciet regia tela suo.
45
Fit nouus ergo dolor, fit planctus, luctus inundat,
Deuiat a cultu legis Hebrea tribus;
Multi thurificant uerbum regale uerentes,
Plebsque reluctatur multa parata mori.
Quinque potens natis surgens illo Mathathias
50
Tempore cum pueris sedit in urbe Modin:
Cum Ionatha Simon, Eleazar cumque Iohanne,
Ludas cognomen cui Machabeus erat;
Plures eius erant; pater hos aliosque monebat
Vt legem teneant et sacra iussa Dei,
55
Vallatusque suis uacuos sine laude remittit
Regis legatos consolidatque suos.
Iura Dei quidam Iudeus spernit et aris
Thurificat iussu regis in urbe Modin.
Ista uidens necat hunc Mathathias, quem super aram
60
Truncat cum famulo regis, aitque suis:
"Post me qui zelum legis tenet exeat." Ergo
Ipse preit, sequitur turba cauendo scelus.
Montes ascendunt, latitant ibi, quos neque regis
Iussio deterret nec facit esse reos.
65
Res patet hec regi; iubet ut cum Sabbata legis
Seruant Iudei, bella parentur eis;
Ex his ergo cadunt quasi mille uiri. Mathathias
Plangit eos donec pars animosa coit
Quam neque simplicitas neque Sabbata sancta refrenant,
70
Sed pugnans hostes terret eosque terit.
Porcorum sternuntur hare necnonque deorum
Are; respirant Sabbata sancte patrum.
Post hec tempus adest ut mors rapiat Mathathiam,
Tollitur e mundo; plangit Hebreus eum.
75
Post patris occasum ludas Machabeus ut hostes
Extinguat, gentes conterat, arma parat.
Fratribus et sociis et cognatis et amicis
Fultus et adiutus, uulnus in hoste facit;
Turbas hostiles turbans mediosque per hostes
80
Irrumpens, rumpit more leonis iter.
Sternit Apollonium, cuius gladio latus ornat;
Pugnat in hoc, ferit hinc, et feriendo furit.
Hoc perit ense Seron rex et populus suus. Aures
Antiochi rumor uulnerat iste grauis,
85
Iratusque petit Persas ut congreget aurum,
Lysie credens resque locumque suum,
Ipsi precipiens ut misso milite cunctos
Conterat Hebreos uiribus, ense, fame.
Ergo Gorgias, Ptolomeus, Nicanor ab illo
90
Mittuntur, pugnant; nil ea pugna ualet.
Obstat eis ludas, omnes eliminat hostes:
Hos premit, hos perimit, hos necat hosque secat.
Sobrius in gestis semper fuit iste, sed hostis
Sanguine sepe suus ebrius ensis erat;
95
Fratribus adiutus, Timothei castra remouit,
Hostilis satians tela cruore globi.
Quod gens polluerat, altare Dei nouat; illud
Dedicat et templum ditat honore nouo;
Panes et mensam, candelabra, uasa, lucernas,
100
Psallens cum modulis, ille reponit ibi;
Aureolis facit hoc templum ridere coronis,
Quodque diu senuit, iam iuuenescit opus.
Saucius egrotat isto rumore malorum
Conscius Antiochus rex animamque uomit,
105
Qui moriens nimio pressus fetore, Philippum
Secum nutritum iussit adesse sibi.
Huic a rege datur pro nato purpura fulgens,
Anulus arridens, et diadema micans,
Vt ferat Antiocho nato que prebeat isti,
110
Ipsum regalis ornet honore throni;
Sed misera regis audita morte, Lysias
Hunc quia nutrierat regis honore beat.
Tunc ludas properans ad presidii uolat arcem
Vt debellet eos quos habet illa uiros.
115
Milia centena peditum rex motus ad iram
Colligit ac equitum milia quinque quater,
Adducique iubet ter denos tres elephantes,
Et monstratur eis morus et uua rubens.
Quingentos equites, ualidos pede mille regentes
120
Astantesque sibi bestia queque uidet;
De lignis turres intexte desuper extant,
Turris et una uiros fert quater octo duos;
Intus erat ductor, astans cuiuis elephanti,
Qui doceat quicquid esse necesse uidet.
125
Diuiditur regis exercitus: altera montes
Pars tenet, altera pars infima uallis habet.
Quod micat in clipeis, sol luce reuerberat aurum,
Aureus et splendor montibus inde datur.
Occurrit ludas, sexcentos obruit hostes;
130
Vaginam siccus mucro subire negat.
Precedens aliis elephas supereminet unus,
In cuius regem turre manere putant.
At lude frater Eleazarus heret in illum
Intuitu; uolat huc laudis amore calens;
135
Hinc perimens ac inde premens feriensque furensque,
Per medios hostes preparat ense uiam
Et se supponens elephantem perfodit, illum
Diruit ut uictor, uictus et ipse ruit.
Iste uir exprimit hunc qui carnea uota refrenans,
140
Peccatum superat sed tamen inde tumet;
Tunc ueluti uictor benedicitur, et quasi uictus
Quando malum superans mente superbit homo.
Mox ludas redit a bello; rex instat et astat
Bethsuramque capit Ierusalemque petit.
145
Diuersi generis fabricatur machina; pugnant
Exterius gladii; pugnat in urbe fames.
Temporis hoc spatio rediens a Perside, querens
Regia tractare iura, Philippus adest.
Saucius audito tali sermone, Lysias
150
Regem cum Iuda fedus finire facit.
Facta pace redit rex, armis obsidet urbem
Que ducis Antiochi nomine nomen habet,
In qua disponens regalia iura, Philippus
Vincitur; huic regis preualet ira loco.
155
Tunc a Romana Demetrius urbe, Seleuci
Filius, exit, abit per loca iuncta mari.
Patruus Antiochus Epiphanes fecerat istum
Expertem regni dum puer esset adhuc;
Accusans patruum, puer iste fit incola Rome,
160
Audita patrui morte redire studet
Et redit et regnat; exercitus ipse Lysiam
Antiochumque necat; presidet ille throno.
Alchimus ex Aaron descendens stirpe, sacerdos
Esse parans, multos iunxit amore sibi;
165
Hic Iudam, multis accusans regis in aurem,
Predonem regni nuntiat esse sui.
Mittitur hic igitur cum Bachide deinde Nicanor,
Qui bellis reprimunt hostica bella suis.
Post Iude gladius respirans seuit in hostes,
170
Et fratto uictus ense Nicanor obit.
Ense metunt dextram linguamque Nicanoris hostes;
Dextra datur funi, lingua fit esca cani.
Alchimus hoc spatio, ueniens cum Bachide, pugnat
Vt Iudam perimat; milia multa trahit.
175
Pugnant, impugnant, expugnant acriter hostem:
Arma premunt Iude martis et artis ope. ludas
Turbatus turbarum turbine uictus
Corruit; est passus, proh dolor, ille dolos.
Ille uir occubuit qui turris, qui leo, qui lux,
180
Qui flos, qui gemma, quique columpna fuit:
Turris deicitur, leo perdit robur, hebet lux,
Flos marcet, pallet gemma, columpna ruit.
Occisum redimunt Simon Ionathasque; redempti
Cum planctu tumulant corpus in urbe Modin.
185
Porro loco fratris Ionathas cum Bachide pugnat,
Mille uiros sternit; hic fugat, ille fugit;
Ierusalem fugiens munitas extruit urbes,
Custodes ponit, inde redire parat.
Alchimus inde domum sanctam dum destruit ipse
190
Destruitur, morbi uulnere pressus obit.
Post Ionathas pacem firmat cum Bachide, mucro
Dormit, terroris nescia terra silet.
Dictus Alexander penetrat Ptolomaida natus
Antiochi, regis nomen adeptus ibi;
195
Cum Ionatha fedus iniit, Demetrius eius
Ense cadit, belli gloria cessit ei.
Victor ad Egypti regem transmittit ut eius
Filia nubat ei; quod petit ille dedit.
Nubit Alexandro Cleopatra, regia rident .
200
Fercula, uina fluunt, organa leta canunt.
Affuit hic Ionathas, quem regis purpura uestit,
Qui uaria dignus laude redire studet.
Dum uenit a Creta rediens Demetrius alter,
Post patris occasum tertius annus erat;
205
Fugerat hic ad auos maternos patre perempto;
In Syriam sumptis uiribus inde redit.
Missus Apollonius dux nuper factus ab illo
Ad bellum Ionathan mouit, at ipse fugit;
Intrat templa D agon ut se tueatur, at ignem
210
Apponit Ionathas, templa uirosque cremat.
Qui cecidere foris et qui periere cremati,
Ter, quater et tot adhuc mille fuere uiri.
Gaudet Alexander; uariis hunc rebus honorat;
Approbat hoc auri fibula missa uiro.
215
Porro studens sceleri, rex Egypti, socer eius,
Querit Alexandri regna tenere dolo;
Qui postquam multas eius sibi subdidit urbes,
Quam prius huic dederat, coniuge privat eum.
Eius agente dolo Demetrius hanc sibi iunxit;
220
Cedit Alexander rex Arabasque petit;
Illuc traxit eum materni sanguinis ortus;
Filius Antiochus iunctus inhesit ei.
Rex Arabum metuens ne rex Egyptius illum
Turbet, Alexandro demetit ense caput.
225
Rex ouat Egypti, sed turbat gaudia presens
Meror; tertius hunc tollit ab orbe dies.
In solio patrum regnat Demetrius; illic
Demetit ense reos, regna paterna regens.
Notus Alexandro Triphon Arabas petit, inde
230
Antiochum reuocat patris ad arma sui.
Imperat hic multis, cedit Demetrius, illi
Antiocho fauet urbs Antiochena modo.
Cum Ionatha fedus facit et cum Simone fratre
Ipsius, Tyrium quem facit esse ducem.
235
Antiochum Triphon hoc tempore perdere curat
Vt se regalis ditet honore throni,
Sed Ionathan metuens, prius insidias parat illi,
Quem ligat apponens uincla suosque necat.
Plebs sua plangit eum, credens hunc esse peremptum;
240
Simon dux fratris incipit esse loco,
Acceleransque studet Simon attollere muros
Ierusalem, sumptus artificesque parat.
Vt redimat Ionathan Triphon notum facit illi,
Dicens quod Ionathas debitor eius erat.
245
Conscius ille doli nec uerbis credulus istis,
Ne plebs culpet eum, quod petit ille dedit:
Argentum puerosque duos transmittit ad illum,
Sed necat hic pueros, perfodit ense uirum,
In terram redit inde suam, Simonque cadauer
250
Fratris cum planctu condit in urbe Modin.
Septem pyramides statuit, matrisque patrisque
Sunt bine, fratrum quatuor, una sui.
Erigit insignes dux illic arte columpnas,
Sculpturisque nouis uiuere cogit eas;
255
Armorum species sic sculpta refulgurat illic
Vt cedes hominum tela sitire putes;
Sic etiam naues opifex ibi sculpsit ut illas
Credas per medium uelle uolare fretum.
Hoc spatio Triphon occulta fraude peremit
260
Antiochum, regni suscipit ille iugum.
Tunc ineunt fedus Simon, Demetrius; iras
Obiurant, dextras dant animasque ligant.
Ad Gazam ueniens, dux belliger idola tollit;
Arcis Ierusalem miles obedit ei.
265
Dum Simon intrat, ramis sua palma refulget
Palmarum; iubili plebis ab ora uolant.
Iste uidens quod ui, quod polleat ense Iohannes,
Quem genuit Gaze precipit esse ducem.
Contra Triphonem tunc rex Demetrius ibat,
270
Sed male respondet gloria laudis ei;
Arsases rex Persarum uiuum capit istum
Marte uel arte uirum sed sine morte tamen.
Terra quieta silet sub Simone, uulgus Hebreum
Nec terret gladius quem tegit illa manus;
275
Sub ficu, sub uite sua, sub fronde, sub umbra,
Quisque manet tutus Simonis ense ducis.
Ex auro clipeum minarum mille, minarum
Expertem, Romam dirigit absque minis;
Hic clipeus uelut orator uel fibula pacis
280
Federis amplexu iunxit utrosque sibi.
Antiochus, quem progenuit Demetrius, isto
In terram patrum tempore fecit iter,
Qui faciens fedus cum Simone, plurima spondens,
Plurima transmittens, factus amicus ei.
285
Rumpitur hoc fedus, nam gloria Simonis
Parturit inuidiam, que sibi uisa fuit.
Natos quos genuit Simon uocat inde, Iohannem,
Iudam, Iudee quos facit esse duces;
Bella mouent cum Cendebeo; fugit ille Iohannem,
290
Milia bina cadunt; frater uterque redit.
Dux Iericho, natus Abobi, Ptolomeus, et auro
Diues et argento, cepit finire dolos;
Simonis ut natos perimat cum patre laborat,
Vt soluat regio tota tributa sibi.
295
Ignarus fraudis, cum Iuda, cum Mathathia,
Simon in Iericho forte peregit iter.
Nectare ridentes Ptolomeus eis parat escas,
Vina parando foris, mente uenena parans;
Hic mensam uarius dum potus inebriat, ille
300
Ebria iustorum sanguine tela facit.
Tres cedidere uiri, Simon, Iudas, Mathathias,
Exceptis aliis qui sociantur eis.
Dirigit in Gazam munitos ense Iohannem
Vt perimant plures pestifer ille uiros.
305
Nuntiat hoc facinus precurrens fama Iohanni;
Munit Ierusalem pestiferosque necat;
Qui patre defuncto titulorum laude coruscus
Summi pontificis cepit honore frui.
Liber Iosephi
Simone quod debet morti soluente, Iohannes
310
Qui fuit Hircanus iura paterna subit;
Qui fuit occisor patris insequitur Timotheum,
Qui Ptolomeus erat, nomen utrumque gerens.
Ille duos fratres uinctos cum matre tenebat,
Quos gladians morti tradit initque fugam.
315
Antiochus Syrie rex Ierusalem petit, illam
Obsidet. Hircanus regia bella timet;
Ex otto loculis qui circumstant Dauid urnam
Ergo duos aperit, multa talenta rapit.
Inde talentorum tollit tria milia; regi
320
Vt sua compescat arma, trecenta dedit;
De reliquis inopum mox xenodochia primus
Instituit, populi murmur et ora premens.
Res bene disponens in ter denis tribus annis
Clarui t insignis laude, beatus obit.
325
Quinque uirum pueris natura beauit, et horum
Maior Aristobolus dat diadema sibi;
Restituit regnum Iudee, quod Sedechie
Tempore dirupit crimen, Hebree, tuum;
Per decies septem quadringentosque per annos
330
Et quinos regni rupta corona fuit.
Sed nec Aristobolus nisi solo regnat in anno,
Qui matrem fecit uincla necemque pati.
Frater Alexander post hunc ius regis adeptus,
Duxit Alexandram nomine teste parem;
335
Hic tam dirus erat quod in annis sex seniorum
Ac procerum decies milia quinque necat.
Octo uiros decies suspendit qui scelus eius
Cernere non poterant nec uoluere pati.
Iste duos post se iuuenes moriendo reliquit:
340
Hic erat Hircanus, alter Aristobolus.
Hircanus maior fuit orto, sed minor alter
Post matrem regni cepit honore frui.
Hircanum torquet amissi gloria regni,
Debebatur enim iure corona sibi.
345
Vir probus Antipater Idumeus consulit illi,
Vir sensu prudens, uir probitate nitens;
Consulit hic ut eat, Arabum regem petat, illi
Causam declaret auxiliumque roget.
Ad regem properat predictum, cognita regi
350
Causa fit, Hircani suscipit ille preces.
Milite collecto rex Ierusalem petit, illam
Obsidet, ut clausos conterat arma mouet;
Sed Scaurus missis ab Aristobolo sibi donis
Corruptus regis arma quieta facit.
355
Porro Pompeio citius properante Damascum,
Assunt Hircanus Antipaterque simul;
Cum prece, cum donis illius pectora mulcent
Reddat ut Hircano debita sceptra sibi.
Pompeius motus prece Ierusalem petit; illi
360
Spondet Aristobolus quas male soluit opes.
Ira uirum torquet, et Aristobolum tenet, illum
Conicit in uinclis, cogit amara pati.
Muros ingreditur, templum subit, obstupet, heret.
Nobile cernit opus sed nichil inde tulit.
365
Hircanus presul ibi declaratur ab illo;
Cogit ab Hebreis ille tributa dari.
Vinctus Aristobolus natique duo capiuntur,
Maior Alexander Antigonusque minor;
Istos Pompeius properabat ducere Romam,
370
Scaurum Iudee iura tenere iubens.
Scauro succedens Syriam Gabinius intrat;
Antonius sub eo militat arma gerens.
Diuidit Hebreos in partes quinque, superbe
Iudee frangens hac ratione iugum.
375
Obsequiis, sensu, probitate meretur amorem
Illius Antipater Antoniique simul.
Claruit hic tanta titulorum laude quod uxor
Iungitur insignis nomine Cypris ei;
Hec, Arabum regis neptis, natos parit illi
380
Quatuor et natam: nomina queque nota:
Phaselus primus puer Herodesque secundus,
Tertius est Iosephus, ultimus est Pherora.
Post hec Hircanum Gabinius ornat honore
Summi pontificis, quod facit esse ratum.
385
Post eius mortem Syriam Crassus tenet; aurum,
Qui cor habet crassum, tollit ab ede sacra:
Extrahit a templo bis mille talenta; quod aufert,
Viuens et sitiit et moriendo bibit.
Post preses Syrie succedit Cassius, utens
390
Antipatri monitis consiliisque suis.
Nota Pompeii nece Metridatem, Ptolomeum,
Antipatrum Cesar arma mouere iubet;
Hos ut Pelusium capiant ter mille uirorum
Agmine munitos fortiter ire facit.
395
Illic Antipatri uirtus, laus, gloria, sensus
Enituit multa laude, decore nouo.
Memphitas pronos reddit sub Cesare, primus
Murum transcendit, prelia mira gerit;
Pluribus occisis perfossus corpore toto,
400
Preter spem uiuens, uictor in hoste fuit.
Antonius Marcus et Metridates id in aurem
Cesaris ostendunt facta decusque uiri;
Factus ad hec hilaris ut Iudee dominatum
Procuret, tractet, Cesar honorat eum.
405
Nec minus Hircano regni concessit honorem,
Sic tamen ut regis nomine priuet eum;
Cognatumque suum Syrie prefecit honori
Sextum preclarum stirpis honore sue.
Phaselum uocat Antipater, sub se dominari
410
Ierusalem facit hunc, optima queque docens.
Preficit Herodem Galilee, qui bene, recte,
Fortiter, egregie se sapienter agit;
Hic Ezechie collum metit ense, magistrum
Latronum gladians cum legione sua;
415
Hic tanta terram Galilee pace beauit
Vt titulos eius patria tota canat.
Cesar obit, cuius post mortem tres oriuntur
Soles distincti qui rediere simul:
Notitiam notat hec solaris uisio trini
420
Soliusque Dei, iam veniente Iesu.
Sic bos agricole loquitur: "Plus copia plebis
Ad presens deerit quam seges orta solo."
Malicus aspirans ad pontificis decus, artes
Querit ut Hircanum priuet honore suo;
425
Ergo uenena parat ut per famulum prius illa
Porrigat Antipatro; corruit ille bibens.
Vindicat ultor in hunc ius iure, uenena uenenis,
Herodes mortem morte dolumque dolo.
Gignit hic Antipatrum de Doside, de Marianna
430
Gignit Alexandrum, gignit Aristobolum.
Stirpe sua Dosis ignobilis est; Marianna
Nobilis, Hircani neptis, amena genis;
Huius amore calens tactusque cupidinis arcu
Se circumcidit proselitusque fuit.
435
Post illos Archelaum genuisse refertur
Coniuge de Mathaca, que Samaritis erat;
Philippum post Herodem Cleopatra nata
Ierusalem parit huic, tempore quemque suo.
Post hec puppe noua facta, fracta, reparata,
440
Herodes Romam per maris alta petit,
Qui fama celebris merito probitatis amorem
Augusti meruit Antoniique simul.
Illi Iudee concessit uterque coronam;
Ipsa senatorum gratia fauit ei.
445
Rex factus rediit; Sylo Ventidiusque daturi
In regno sceptri iura sequuntur eum,
Sed manus Antigoni corrupit corda Sylonis
Munere ne regni gloria detur ei.
Antonius petiit aliquod post tempus Athenas,
450
Quem iam Cleopatre leserat intus amor.
Herodes properans de fraude Sylonis in aurem
Antonii queritur; concutit ira uirum;
Ergo uocat Sosium, iubet ut cum milite multo
Ierusalem cingat Antigonumque premat,
455
Conterat Antigoni uires, in culmine regni
Collocet Herodem; paruit ille duci.
Ierusalem cingit, capit Antigonum, ligat, offert
Antonio, ferro quem ferit ille fero.
Post Rome diadema datum quartus fuit annus
460
Cum caput Herodis nunc diadema capit.
Sic est facta Dauid regni translatio; regnum
Transit ad externum, te ueniente, Iesu.
Porro duos pueros quos ediderat Marianna
Rex Romam misit ut documenta bibant.
465
Antipater remanet cum Doside matre, paternis
Obsequiis pronus, regia iussa sequens.
Post studium pueri redeunt, quorum fuit unus
Aureus eloquiis, florida uerba sonans;
Quos cernens regno pater aspirare repellit,
470
Heret in Antipatrum totus amore pater.
Vt sibi succedat in regni culmine scriptis
Roborat, et post se sumat honoris onus.
Expulsi fratres Romam petiere, querelam
De patre facturi, Cesar, in aure tua.