Hrabanus Maurus laudes crucis figura VI

Testo base di riferimento: PL 107, 147-294

Altre sezioni


Omnipotens virtus, summa sapientia, Christe,

Ornas qui totum arce crucis Dominus pie mundum,

Dispensasque tuis sanctis pia dona salutis:

Namque quadriga piis bene cornibus apta quaternis

5

Virtutum pandit seriem, dedicante triumpho

Victoris regis ostendens sanguine cunctas

Proficere ac species fructu pietatis in orbe.

Est virtus habitus animi morum et decus omne,

Nobilitas vitae, ratio et moderatio linguae,

10

Quae crux alma piis iusta das laude probanda

Cuncta simul placito depromis singula voto.

Sancta tua docuit tenerum prudentia mundum;

Ex te iustitia bene fervens spernere gaudet

Terrorem zabuli, scandit benedictus amore

15

Ad pia consilia, mentem aufert fraude voratam:

Vnde ac carnalem poterit vim et tollere pugnam

Vi tota, nisu forti, hinc quoque ad inclyta visu

Attendit, adversa ferens it cum ipsa vetando

Pestifera vetitas scelerum cum noxia caedis

20

Ostendens et psallere iam bona tempora posse,

Signa Dei scire, et mandata edisserere ac spe

Et facto lucem conquirere hinc modo sanctos

Arrectaeque aures caelestibus optima digne

Conducant, quod dona parent et germina ruris

25

E foliis fructus, correptaque squalida rite

Vimina succendant, et regia fercula promant.

Hos ergo fructus pietas sacratissima sevit,

Gratia purgavit, patientia et arte probavit,

Pactum coniunxit, et lex patris alma rigavit,

30

Produxit bonitas, nam vivida gramina Christi.

Sacravit cultus, et laus constantia cunctos

Fulcibat culmos, nova grana per omnia virtus

Iam humilis condit, nutritque modestia plenam

In spica frugem, dat perseverantia fructum et

35

Tempore maturum candentem concite Christus:

Tum crux per te iustitia et prope numine viso

Mittens iam falcem concludet in horrea messem.