Hrabanus Maurus laudes crucis figura X

Testo base di riferimento: PL 107, 147-294

Altre sezioni


Quid ferat en vitam, corruptio quid vereatur,

Debita quid laxet, quid vincla tenacia cedat,

Nunc decet ut verax spe hilaris hoc musa beato

Carmine depromat, crucis ardua dicat et acta.

5

Hoc merito vox fauce omnis hoc personet arte,

Os, digiti, plectrum, vota, cor, lingua, loquela:

Quod cecidit bello torvus draco, noxius ille

Arte venenata hominem trux qui expulit Eden:

Traxerat atque cadens de coeli lucifer arce

10

Tertiam ad inferni fumantia sulfure stagna

Astrorum partem secum: quia fraude superbus

Temptavit supero sons se similare supernum

Ingelida statuens aquilonis sede tribunal:

Agnus huncque lupum superavit, iure potenti

15

Eripuit praedam studiaque ferocia pressit:

Imo at gentes ex placito ad sacra nuntia cura

Convertit, meliora notans, caelestia donans:

Ne albo ortu laedat huic casto fabula iam si in

Robore consurgit, qui dogmata sensit aperta

20

Ne areat os cantu, supplet rex arida haustaque

Inque sacra laude fecundat germinis auctor.

Ista en perfidiam causat prae munere cellit

Virtus larga crucis, dimittens debita mundo.

Denique hoc numero manifesta redemptio toto

25

Quod fuerit mundo, Danielis septuaginta hoc

Ebdomadae signant: ut praevaricatio certum

Acciperet finem, peccatum, et noxa, et iniquum:

Iustitiamque aeternam adduceret ipse creator.

Ieremias decies septenos scripsit et annos,

30

Post quos ipse suos a vinclis solveret auctor:

At Moyses sanos monitu discreverat ipse his

Quos docuit tolerans seniores septuaginta:

Saecula pacificans, crux lustras tota beato

Famine Evangelii, decalogi, et foedere claro.

35

Nec eris inscripta impos reor ipsa figura, en

In quinis sensus summis des, quod pie cunctos

Magnifice et placite iusto tibi iure favere.