Hrabanus Maurus laudes crucis figura XIV

Testo base di riferimento: PL 107, 147-294

Altre sezioni


Dignum opus et clarum victoris psallere regis

Vexillum insigne dominantis laude triumphum;

Quo mundum eripuit, nocui et quo sceptra tyranni

Distruxit, reprobans rectoris regmina falsa:

5

Quo bene sustentat caelum, pelagusque, solumque:

Cuius in orbe sacra exfuerit nam altatio, quando

Mysterio adcurrens nascentis ab origine mundi

Annorum saecli series haec attulit, atque hinc

Iure sacrae fidei plebes concurrere scriptis

10

Credentes fecit, proba conditor omnia condens

Tempora, cum numero concordans cuncta sacrato

Cuncta quia Dominus renovavit saecula prisca;

Sanguine nam recreans perfecit cuncta cruore,

Iam bonus in primis tunc finxit quae exa diebus.

15

Principium ut Genesis pie sancto dogmate pandit,

Quod hominem faciens complesset facta creator:

Sicque die sexta hominem reparando redemptor

Sabbata demonstrans, celebravit sabbata vere.

En patrat hunc numerum sussum quod passio falso

20

Oppetat, inde premat temptantem hanc usiam arti

Occumbat curarum ut vincta est pars sita dirum.

Quod nunquam post haec fallacis factio plebis

Iam ostendet, pandat pietatis sed proba virtus

Dogmata vera Dei per cuncta haec tempora mundi

25

Sanctificare crucem, benedicere regna futura

Quae esset Salvator, benedicta potentia Patris:

Nempe daturus eis summo nova praemia Christus,

Quos monitis flexit, docuit quos verba salutis.

Quos pia corde fides operis quos infula vestit:

30

At crucis haec species tribuit solamina fidis

Materiam laudis bonitatem hinc scire creantis:

Qui pius omnipotens vitam dedit ante salubrem,

Quando hominem voluit paradisum sorte tenere:

Et post lapsa fugam miserans quoque noluit ipsum

35

Fraude perire lupi, hanc maxime conditor arcem:

Sed crucis ad vitam voto dedicaverat orbi huic,

Virtutum ut numero eveheret ad sceptra superna.

Spes, amor atque fides omnes quos sanxit ab aevo

Perpetuo dignos Christi venerabile visu hinc.