Petrus de Riga Aurora actus apostolorum

Testo base di riferimento: P. E. Beichner, 1965

Altre sezioni


 

Tiberii nono decimo regnantis in anno,

Dum seruiret adhuc diro Iudea tyranno,

Post mortem Christus, qui mundum sanguine lauit,

Indiciis multis se surrexisse probauit;

5

Vulnera demonstrans, gustans alimenta ciborum,

Expulit ambiguos motus de corde suorum.

Testis adhuc accedit ad hoc narratio Luce,

Cuius scripta micant rationis splendida luce; Ille

Quater denis se demonstrasse diebus

10

Christum discipulis narrat certis speciebus.

Christus in his decies oculis apparet eorum,

Sicut testantur sacrorum scripta librorum.

 

Quod Lucas scripsit Theophilo librum suum

Theophilo scribens uir Christo mente subactus,

Sanctus Apostolicos Lucas dilucidat Actus;

15

Que fecit Iesus et docuit scripsit prius iste

Coram discipulis donec petis ethera, Christe.

Audierant illi Christi precepta iubentis

Vt Patris expectent promissum cuncta regentis.

Inquit eis Christus quia "baptizante Iohanne

20

Plures sunt tincti Iordanis fluminis amne;

Sed uos Pneuma Sacrum faciens cognoscere uerum

Efficiet mundos post tempora pauca dierum."

Hi qui presentes ad Christi uerba fuerunt

Si rex Iudeis hoc detur tempore querunt.

25

"Non uos scire decet," inquit, " momenta futura,

Tempora que posuit Pater et tenet in sua iura,

Sed uos infundet Diuini gratia Flatus,

Qui uos mundabit omnes tergendo reatus;

Et testes eritis michi donec ad ultima terre;

30

Possitis mea uerba loqui, mea dogmata ferre."

Post hec uerba Iesus penetrauit ad ardua celi.

Discipulis cernentibus hunc et plebe fideli;

Dumque recedentem frontis fulgore sequuntur,

Stando duo iuuenes in clara ueste loquuntur:

35

"Quid stupet et nutat mens uestra, uiri Galilei?

Ecce, quid aspicitis loca summa diemque dici?

In celos Christum quem nunc uidistis abire,

Hunc ita credatis in mundi fine redire."

 

De regressu discipulorum in Ierusalem
post ascensionem Domini

Tunc ab Oliueti facientes Monte regressum,

40

Versus Ierusalem ceperunt tendere gressum;

Cenaculum subeunt quod stratum grande

Vocatur, Cetus apostolicus ubi gaudens pace moratur.

Isti cum multis et Virgine Matre Maria

Expectant quod eis promisit vera Sophia.

45

Orant, ieiunant, quia Christus carne recessit,

Qui gradiendo pedis in marmore signa repressit:

Non potuit locus iste strui, sed marmora saltum

Retro dabant de quo conscendit Christus in altum.

 

De electione Mathie per sortes

In medio fratrum Petrus his surgendo diebus

50

Instruit illorum diuinis pectora rebus,

Dicens: "Impleri scripturam condecet istam

Que nobis sonuit de Iuda per Citharistam;

In libro legitur psalmorum iure notatum,

Accipiens alter eius teneat dominatum.

55

Fur erat hic et habens loculos et ductor eorum

Qui tenuere lesum regemque Deumque piorum.

Quam digne meruit, suscepit in aere penam:

Viscera rupta fluunt, patiuntur colla catenam.

Congruit ut serui sint uiscera rupta patenter

60

Que scelus in Dominum graue concepere latenter;

Congruit ut collum constringat dira catena

Per quod prodiuit uox fundens dira uenena;

Congruit ut uendens Dominum sit in aere pendens,

Vndique dampnandus et demoniis sociandus,

65

Vt quasi terra uomat et celum conspuat istum

Qui celi terreque Deum prodit male Christum.

Os nichil est passum quod Christi contigit ora

Dulcia, plena fauis, magis omni flore decora.

Sic est conueniens pene modus et locus eius

70

Culpe, quo nemo potuit delinquere peius.

Ex his ergo uiris qui nos comitantur oportet

Vnus ut accedat testis qui pondera portet

Officii Iude, Christi surgentis honorem

Predicet in mundo, morum fideique nitorem."

75

Post hec uerba Ioseph, quem Iusti nomen honorat,

Mathiamque uocant, similis quem uita

Decorat; Orantesque suum qui nouit corda Magistrum,

Poscunt ut monstret quem iudicet esse

Ministrum Officii Iude, de quo fur ille malignus

80

Corruit, et prauo succedat preco benignus.

Sortibus ergo datis Mathias fit duodenus

In numero fratrum; numerus sacer est ita plenus.

 

De aduentu Spiritus Sancti
super discipulos in die Pentecostes

Cumque dies Pentecostes festiva niteret

Discipulosque Iesu locus omnes unus haberet,

85

A Patre descendit super omnes Spiritus Almus,

Sicut predixit ex longo tempore psalmus.

Spiritus igne micans illorum pectora munda

Celitus impleuit diuini muneris unda;

Intonuit magno maiestas illa fragore;

90

Imbuit ora nouis linguis et corda calore;

Expellens omnes tenebras mentisque timorem,

Contulit his linguas uarias fideique uigorem.

Omnes ergo Sacri Flatus uirtute repleti,

Absque timore Dei referunt magnalia leti.

95

Hi qui collecti fuerant noua uerba stupentes,

Admirantur eos uario sermone loquentes.

Estimat hos plenos populi pars maxima musto,

Cum populum reprimit Petrus hoc sermone uenusto:

 

Sermo Petri ad Iudeos

"Fratres, qui Iude geniti de stirpe fuistis,

100

Sobrietas, non ebrietas, conregnat in istis;

Tertia presentis cum fulgeat hora dici,

Nondum tempus adest rorem gustare Liei.

Sed sacra complentur hoc tempore uerba Ioelis,

Qui fuit extremo de fine propheta fidelis:

105

Ancillas seruosque meos in fine dierum

Spiritus implebit, reserans mysteria rerum;

Signa senes, iuuenes et multi signa uidebunt;

Visio diuersis et sompnia multa patebunt.

Christum signorum uario fulgore probatum

110

Fecistis perimi, dampnantes ante Pilatum.

Cuncta regens Genitor Deus hunc a morte reduxit

Quando dies eius post mortem tertia luxit.

Tartara non eius animam poterant retinere

Nec corruptelam potuit caro sancta uidere;

115

Ascendit Deus in iubilo: que diximus, ista

De Christo loquitur puer in psalmis citharista.

Non Dauid ascendit, non est super astra locatus,

Sed Christus Dominus, eius de germine natus.

' A dextris resideto meis,' dixit Pater isti;

120

Que Dauid expressit, sunt hec mysteria Christi."

His dictis tetigit multos compunctio mentis,

Quorum corda notans Petrus instruit his documentis:

"Si ueniam petitis in Christi nomine, sacro,

Fratres, baptismi uos inclinate lauacro;

125

Dona Sacri Flatus uobis in fonte renatis

Conferet ipse Deus, qui dat sua regna beatis.

Vobis et uestris manet hec promissio facta

Et multis aliis, qui flendo gemunt sua facta."

Hac in luce sacra tria milia pene uirorum

130

Piscatur Christo uerborum rete sacrorum.

Mundantur ter mille uiri baptismatis unda;

Est caro lota foris, mens est a crimine munda.

Credentes igitur, uendentes quicquid habebant,

Cum sanctis fieri communia queque uolebant;

135

Et communis erat oratio, fractio panis,

Sanaque doctrina resonabat non male sanis.

 

De claudo curato qui sedebat ad portam templi Speciosam

Templa petunt Petrus et Christi dilectus ad horam

Nonam per portam quam dicunt esse Decoram.

Hic lecto positum claudum uidere iacentem,

140

A populo qui templa subit pia dona petentem.

Petrus ad hunc loquitur: "In nos tua lumina uerte."

Hic aliquid sperans in eos intendit aperte.

"Non aurum, non argentum," Petrus inquit, "habemus;

Ecce tibi dabimus donum quod habere ualemus.

145

Per Christi nomen, qui rupit uincula mortis,

Sume salutis opem; sis firmus et in pede fortis."

Ergo tenendo manum leuat hunc, plante solidantur,

Prosilit ut ceruus claudus, uires reparantur.

Plebs stupuit quod eum Petrus hac uirtute beauit,

150

Cui prius a cunis gressum natura negauit.

Stans Petrus ad populum fauces in uerba resoluit;

"Quis stupor in uobis animi precordia uoluit?

Non hoc in signo clarescit nostra potestas,

Sed Iesus hoc egit, qui mentes cernit honestas,

155

Inter latrones positus qui carne pependit,

In truce pro mundo qui brachia sancta tetendit,

Extensis quibus in signum sic ipse uolebat

Nos amplexari quos tunc moriens redimebat.

Nuncque scio, fratres, non uos peccasse scienter,

160

Scripta prophetarum non cognouisse patenter;

Ergo piis lacrimis uestrum sedate reatum

Vt mundet maculas omnes baptisma sacratum."

Hac uice rete tuum traxit, Petre, milia quina,

Et tua per terram didicit transire carina.

 

De comminatione Meta apostolis ne predicarent Iesum

165

Porro Saducei summique uiri seniores

Indignantur eis quibus impenduntur honores.

Inde sequente die cum Petro stante Iohanne

Coram presbyteris prope uultum principis Anne,

Inquirunt ab eis in cuius nomine signum

170

Hoc potuit fieri tam clarum, nobile, dignum.

Reddidit hec Petrus: "In Christi nomine digno,

Qui crucis extendit in sancto brachia ligno,

De quo scriptores legis sunt multa locuti,

Stans coram uobis est redditus iste saluti."

175

Non aliqui poterant istis obsistere uerbis,

Sed penis illos torquere minantur acerbis

Si quis discipulus in nomine predicet isto;

At nichil hi metuunt, postponunt omnia Christo;

Perque manus horum miracula multa nitebant,

180

Que uisus hominum mentesque stupore replebant;

Et sua uendentes animas spargendo lucrantur,

Et nil dicentes proprium sanctis sociantur.

 

De morte Ananie et Saphire

Vir quidam fallax Ananias nomine dictus,

Coniuge cum Saphira fallente cupidine uictus,

185

Vendit agrum, partem dat eis, retinet sibi partem,

Captus auaritie laqueo per demonis artem.

Prescius huic Petrus, Summa reserante Sophia,

Inquit: "Consensit Sathane tua mens, Anania;

Agri de pretio Sathanas tua corda fefellit,

190

Et te de uita Christi uindicta repellit."

Corruit, expirat uir post hec uerba loquentis,

Et iuuenes tumulo committunt membra iacentis.

Vix tres transierant illius temporis hore,

Vxor adest, cui uox Petri processit ab ore:

195

"Dic michi si sit ager collatus munere tanto."

Respondit: "Tanto datus est pro munere quanto

Dixisti." Petrus huic: "Cur mentiri uoluisti

Spiritui Sancto, nec uerba Dei timuisti?

Ecce uiri per quos iacet in tellure sepultus

200

Vir tuus, et multus iam nascitur inde tumultus.

Te rapient, tellure tegent, illi sociantes."

Corruit illa; uiri rapiunt illam tumulantes.

(Mos erat ut tumulo coeat cum coniuge nupta,

Pulueris et carnis ne sit coniunctio rupta;

205

Deque uiri costa quia femina facta probatur,

Vir moriens iuxta costam sponse tumulatur.)

Terrorem peperit in multos ultio dieta,

Nec plus audet eis se mens coniungere ficta.

In Christo Domino crescit tamen ordo fidelis,

210

Nec poterant ledi Sathane pia pectora telis.

Diuersi generis egrotos quotquot habebant

In lectis in plateis omnes statuebant

Vt saltem Petro ueniente det umbra medelam

Infirmis, claudis gressum, mutisque loquelam,

215

Auditum surdis et munditiam scabiei,

Et cecas frontes ornet fulgore diei.

 

De incarceratione apostolorum et miraculosa eductione

Porro Saducei cum summo presule tratti

Inuidie stimulis stant rerum turbine fracti,

Iniciuntque manus in sanctos, in tenebrosa

220

Carceris intrudunt, utentes arte dolosa.

Sed celi ciuis per noctem claustra reuoluit

Carceris, et uinctos tollens e carcere soluit.

Discute quid loquitur scriptura Fores patefecit':

Non patefecit eas sed eos a carcere iecit,

225

Nam neque confracta sunt ostia nec patefacta;

Integra mansere penitus nec aperta fuere.

Angelus eductis sic precipit ut sacra uerba

In templo doceant, confundant corda superba.

Implent angelicum preceptum templa petendo;

230

Intrant templa, docent populum pia uerba serendo.

Inde sacerdotum princeps quidamque magistri

Et plures alii, seu serui siue ministri,

Consilium capiunt de captis quid sit agendum,

Quo facto sit opus, quod consilium sit habendum.

235

Mittitur ad sanctos quos clausos esse putabant,

Qui tunc in templo uiuo sermone tonabant.

Qui missi fuerant animo rediere stupentes,

Ante magistratum manifeste uisa loquentes:

"Carcer erat clausus et clausum uidimus illum,

240

Nec uectes aliquod clauis sensere sigillum.

Custodes aderant clausasque fores aperimus,

Carcer erat uacuus, uisa nouitate redimus."

Ecce uir adueniens causam denuntiat istis:

"In templo plaudunt in carcere quos posuistis."

245

Doctorum mentes implent hec uerba stupore;

Ex templo iustos educunt absque furore.

Quos in concilio statuunt, illos prohibentes

Ne sint ulterius de Christo uerba serentes.

Omnes ex una responsum uoce dedere:

250

"Que sunt plena fide, non possumus illa tacere.

Quem male dampnastis, cui porrexistis acetum,

Quem perferre crucis fecistis in arbore letum,

Patrum nostrorum Deus hunc a morte uocauit

Adque suam dextram secum super astra locauit;

255

Inde sumus testes, et Spiritus ille Benignus,

Qui datur huic pariter qui desinit esse malignus."

Hi qui predictos sermones aure bibebant Corde

Secabantur et in illos dente fremebant.

 

De consilio Gamalielis

Exsurgens in concilio quidam Phariseus,

260

Gamaliel legis doctor prudens, uir Hebreus,

Ad breue tempus eos iubet a turba remoueri,

Mentes insanas ratione uolens retineri.

Exemplo Theode Iudeque uiri Galilei,

Iram compressit motumque furentis Hebrei,

265

Dicens: "Istud opus si sit celeste, manebit;

Si sit terrenum, nunquam durare ualebit."

Consentit uerbo Pharisei turba rebellis

Discipulosque Iesu uocat affligitque flagellis.

Sic a concilio, quod nunc tenuere maligni,

270

Ibant discipuli, gaudentes sunt quia digni

Probra, flagella pati pro solo nomine Christi,

Corde bono, uultu leto, non pectore tristi.

 

De electione septem leuitarum et lapidatione Stephani

Sic crescente fide, numero crescente bonorum,

Cetus apostolicus et cetera turba minorum

275

Elegere uiros septem quos gratia uite

Nobilis exornat, septemque fuere leuite:

Timon, Parmena, Nicholaus cum Nichanore,

Philippus, Prochorus, Stephanus preclarus honore.

Implebat Stephanum diuini gratia roris,

280

Doctrine uirtus, fraterni feruor amoris;

Qui signis clarus uariis in plebe nitebat

Et uirtute potens cunctis sacra uerba serebat;

Contra quem surgunt Libertini, Cyrenenses,

Ac alii plures Asiani uel Cilicienses,

285

Obsistunt Stephano uerbis, sed sunt sine grano

Semina que spargunt quia corde fremunt male sano.

Spiritui Sancto, Stephani qui uerba regebat,

Et sanctis meritis obsistere nemo ualebat:

Omnes qui resident uel qui mouere tumultum

290

Angelicum cernunt in eo clarescere uultum.

Porro duo testes qui falsa loqui didicerunt

Aduersus Stephanum turbas turbando steterunt;

Blasphemare ferunt illum Moysenque Deumque;

Sed Stephanus facto sermone remouit utrumque.

295

Ad celos igitur oculi uertendo lucernam,

Christum conspexit ad dextram stare paternam.

Vidit aitque: "Poli uideo secreta patere,

Stare Iesum Patris ad dextram, diadema tenere."

Auditum reprimendo suum post uerba loquentis

300

Ad lapides currunt dire consortia gentis;

Saxea corda gerens gens perfida saxa reuellit;

Extra castra uirum sanctum lapidando repellit.

Sanguine purpureo uir sanctus saxa colorat,

Et flexis genibus pro se lapidantibus orat:

305

"Christe benigne, meo de corpore suscipe flatum;

Ne statuas illis opus hoc istumque reatum.

Nescit quid faciat plebs dira, rebellis, acerba."

Dormiit in Domino post hec pia dulcia uerba.

Efficiens super hunc pia plebs et credula planctum,

310

Curauit terre corpus committere sanctum.

Qui dixere prius in eum mendacia, testes

Ad iuuenis posuere suas uestigia uestes;

In mortem Stephani uestes seruando fremebat

Saulus, et ecclesiam Christi uastando premebat.

 

Quod Iacobus Alphei factus est episcopus Ierusalem

315

Iacobus Alphei sancte fit episcopus urbis

Vt regat et presit que crediderant ibi turbis.

Imponendo manus Petrus hunc in honore sacrauit,

Et Iacobus cum fratre suo quem Christus

Amauit. Absque minore trium numero quod nemo sacrari

320

Debet pontificum solet hac ratione probari.

Doctores fidei uim passi gentis inique Preter

Apostolicum cetum sparguntur ubique.

 

De conuersione Samarie ad predicationem Philippi,
et de Simone mago

Samariam ueniens Philippus, honore leuita,

Verba Dei docet hic et que sit celica uita;

325

Dumque Iesum turbis in eadem predicat urbe,

Plurima signa uidens credit pars maxima turbe;

Namque paratus erat sermonem reddere mutis,

Et uariis egris uires reparare salutis.

Dumque docens populum uerbis signisque niteret,

330

Credit et ille magus Simon cui nomen inheret,

Qui magicas artes et mania carmina spernens

Tingitur amne sacro, miracula plurima cernens.

Cetus apostolicus exultans plaudere cepit,

Verba sacre fidei quia plebs predicta recepit.

335

Missus ad hunc populum lotum baptismatis amne

Accedit Petrus, Iacobi cum fratre Iohanne.

Orant ut super hos manifeste Pneuma Beatum

Descendat, quos abluerat baptisma sacratum.

Spiritus his datus est in sacro fonte latenter

340

Et uelut occulte, sed tunc datur ille patenter.

Imponente manus Petro socioque benigno,

Spiritus implebat manifesto pectora signo;

Namque loquebatur in aperto turba fidelis

Munera larga Dei, uariis imbuta loquelis.

345

Simon, prospiciens quod Sanctum Pneuma daretur

Impositis manibus, tanta nouitate mouetur

Hancque potestatem sibi uult acquirere dando;

Sed respondet ei Petrus hoc sermone tonando:

"Sint tua perditio que nobis dona parasti,

350

Qui uendi uel emi donum celeste putasti;

Inde roga Dominum si talem forte reatum

Dimittat; uideo te cordis felle ligatum."

"Vos oretis, " ait uir signifer ille magorum,

"Vt que dixistis michi nihil contingat eorum."

355

At Petrus et frater Iacobi patriam peragrantes,

Ierusalem redeunt, doctrine uerba tonantes.

 

De eunucho Candacis quem baptizauit Philippus

Inde uiam qua uir eunuchus abire uidetur

Angelico monitu Philippus adire iubetur.

Candacis regina uirum direxerat istum

360

Ierusalem, stabatque legens in codice Christum.

In curru residens Isaie uerba legebat

De Christi morte, sed sensum non capiebat.

Hec scriptura fuit: "Coram tondente trahetur

Sicut ouis simplex ad mortem nilque loquetur."

365

In currum scandens, eunucho singula pandens,

Philippus sacrum facit hunc intrare lauacrum.

Post hec Philippus rapitur, spargens sacra uerba,

Credentes reddens humiles de gente superba.

Cesaream subiit, ubi dicitur hic statuisse

370

Hospitium, natas et quatuor hic habuisse;

Virgineumque ferunt illas seruasse pudorem,

Hasque prophetandi meruisse fatentur honorem.

 

De Saulo qui persequebatur ecclesiam et conuersione eius

Historie textus redit; ad tormenta trahebat

Christicolas Saulus, quod zelo legis agebat.

375

Scripta sacerdotum per castra, per oppida gestans,

Hos trahit, hos torquet, pia corda furore molestans;

Dumque uiam tereret, cedem sitiens et anhelans,

Hunc Iesus infrenat, fidei secreta reuelans.

Emicat e celo lux prosternitque furentem;

380

Alloquiturque Iesus isto sermone iacentem:

"Quid me, Saule, premis ? Cur in mea membra furorem

Exerces, animo iustum sitiendo cruorem?

Est durum contra stimulum tibi tendere calcem.

Ne mea membra metas; resecantem comprime falcem."

385

Iste, "Quis es, Domine ?" respondit. "Sum Iesus," inquit.

Hunc tremor inuadit frontisque lucerna relinquit.

Cecus fronte Iesum uidet intus lumine mentis,

Inquirens quid agat, intendens uerba loquentis.

Cui Iesus inquit: "Abi surgens urbemque subintra;

390

Dicetur tibi fieri quid oporteat intra."

Qui Sauli comites aderant stant corde trementes;

Aure sonum capiunt sed nullum stare uidentes.

Ceco dando manus accedunt menibus urbis;

Intrant cum Saulo, mirantibus undique turbis.

395

Nil uidit, nil gustauit tribus ille diebus,

Sed mens eius erat diuinis dedita rebus.

Creditur hic triduo secreta poli didicisse,

Nec sibi doctorem nisi Sanctum Pneuma fuisse.

 

De Anania qui missus est ad Saulum

Hac uir in urbe fuit Ananias nomine dictus,

400

Preco sacre fidei galeaque salutis amictus.

Huic Iesus apparens in uisu precipit ire

Vt Saulum querat et Iude tecta subire.

"Audiui, Domine," respondit, "quod mala seruis

Intulit iste tuis tormento, carcere, neruis."

405

Cui rursum Dominus: "Noli mea iussa morari

Ad bona proficiens iam desinit iste minari.

Vas erit electum michi nobile, uas et honoris;

Excoquet hunc hominem fornax accensa laboris.

Coram principibus et regibus absque timore

410

Deferet ille meum nomen uel corde uel ore."

His dictis uir iustus abit, sacra iussa secutus,

Imponensque manus Saulo fuit ista locutus:

"Frater Saule, Iesus, qui celitus est tibi uisus,

Ad te me misit ut reddatur tibi uisus."

415

Ex oculis eius quasi squame tunc cecidere,

Et dare meruit foris exteriusque uidere.

Post subiit sacrum deuoto corde lauacrum,

Et uires mentis recipit sumptis alimentis.

Qui fuerat Saulus. iam uerso nomine Paulus,

420

Predicat inde fidem populo qui degit ibidem;

Concipiuntque nouum cunctorum corda stuporem,

Quod Christi nomen commendet et eius honorem.

Porro Damasceni feruenti pectore strident,

Insidiasque parant ut eum capiendo trucident;

425

Nocte dieque fores obseruant ut teneatur,

Vt uinctis manibus et corruat et perimatur;

Sed Pauli sociis hec omnia nota fuere,

Demittuntque uirum per murum quod potuere.

Non modo contigit hoc, sed cum redit ille secundo,

430

Non cessat Christi magnalia spargere mundo.

Paulus liber abit, diuinis rebus adherens,

Ierusalem se Christicolis coniungere querens,

Sed sancti nolunt illi prebere fauorem,

Credentes quod adhuc teneat sub corde furorem.

435

Vir prudens ortu Cypriensis, honore leuita,

Cuius erat sermo discretus et inclita uita,

Indicat hunc coram Petri facie Iacobique,

Et laudes et opus Pauli declarat utrique;

Cum quibus et mansit Paulus ter quinque diebus,

440

Et mens eius erat diuinis dedita rebus.

Plurima circumdans loca celica uerba serebat,

Iudeisque loquens illorum uerba premebat.

Surgit in hunc igitur rabies liuoris Hebrei,

Huncque perire parant tam scribe quam Pharisei.

445

Sancti noscentes hostilis iurgia turbe,

Hunc Tarsum ducunt, in qua genitus fuit urbe.

 

De Enea quem curauit Petrus

Nunc redit ad Petrum sancti narratio Luce,

Cuius signa micant celesti splendida luce.

Venit apud Lyddam Petrus inuenitque iacentem

450

In lecto miserum uirtute salutis egentem.

Cui Petrus: "Enea, surgens lectum tibi sterne;

In te descendant pietatis dona superne."

Post istas uoces est redditus ille saluti,

Et ciues multi fidei sunt uerba secuti.

 

De suscitatione Thabite per Petrum

455

Extitit in Ioppe deuota puella Thabita

Nomine, plena fide studiisque piis redimita.

Vestibus et tunicis nudos inopesque tegebat;

Claudos, mendicos uictu pietatis alebat.

Egrotat, moritur, Petro ueniente reuixit;

460

Cui Petrus in celos defigens lumina dixit:

"Surge, Thabita; tibi reddatur uita per illum

Qui michi concessit soluendi uincla sigillum."

Illa leuans oculos uiso doctore resedit;

Et uiso signo populi pars maxima credit.

 

De disco Petri et conuersione Cornelii

465

Simonis hospitio, corium qui sepe parauit,

Tempore non modico Petrus ingrediens habitauit.

Intra Cesaream uir erat Cornelius orans

Sepe Deum, miseros inopes miserans et honorans.

Angelicum ciuem uidet hic mire speciei

470

Post horam sextam cum nona fit hora diei;

Audit dicentem sibi: "Corneli, tua uota Resque

Date miseris, hec omnia sunt michi nota;

Dona tueque preces Domini meruere fauorem;

Diligit hic hilarem celeremque bonumque datorem.

475

Mitte, uoca Petrum qui Simonis ede moratur -

Simonis illius per quem corium renouatur.

Hic Petrus quid agas dicet tibi teque docebit

Auditumque tuum blando sermone fouebit."

Post hec uerba uiros uocat ille Deum metuentes,

480

Qui Petrum querant, ad eum sua uerba ferentes.

Orans Petrus erat, celos penetrans prece

Munda, Esurit et petit ut panis sibi detur et unda.

Mentis in excessu fit, celum uidit apertum

Et sibi submitti uas omni carne refertum.

485

Vox descendit ad hunc de sedibus ista supernis:

"Macta, manduca, Petre, que presentia cernis."

Petrus respondit: "Nunquam commune comedi."

Et uox rursus ait: "Ne dixeris hoc sed

Obedi." Vas est demissum; uox auditur uice terna;

490

Post Petrus recipi uas uidit in arte superna.

Dumque Petrus nutat, tres ecce uiri properantes

Ad Petrum tendunt, ad Simonis ostia stantes.

Spiritus inquit ei: "Non his timeas sociari."

Paret, abit Petrus, nolens post ista morari;

495

Intrat Cesaream. Cornelius obuius exit,

Et que prospexit Petro sua uisa retexit.

Os aperit Petrus fidei sacra uerba serendo,

Christi uirtutes et Christi signa loquendo,

Quod Christum peperit sic sacre Virginis aluus,

500

Quod flos uirgineus fuit hac in Virgine saluus,

Quod Christus surgens postquam lux tertia luxit,

Ascendens celos sanctos de morte reduxit.

Dumque Petrus loquitur, datur illis Pneuma Beatum

Auditum qui cordis habent ad uerba paratum;

505

Gentilesque nouis linguis sacra uerba serebant,

Iudeique Petri consortes inde stupebant

Quod Deus in gentes etiam sua munera misit,

Et sibi conuertens gentilia corda reuisit.

Conuersique uiri subeunt baptismatis undam,

510

Per baptisma sacrum mortem uitando secundam.

Nec paucis mansit hac Petrus in urbe diebus,

Instituens populi diuinis pectora rebus.

Ierusalem redit inde Petrus, sed surgit in illum

Liuor Hebreorum, non murmur habendo pusillum

515

Inde quod electos populi gentilis adisset,

Cum quibus intrasset, gustasset siue bibisset.

Sed Petrus exponens que dixit, que bona gessit

Et uas quod uidit, illorum uerba repressit.

Porro qui fuerant dispersi tempore primi

520

Martyris, electi doctoris, testis opimi,

Non nisi Iudeis doctrine grana serebant;

Gentili populo sacra spargere uerba timebant:

De quorum numero quidam Cyprii, Cyrenei,

Antiochi subeunt urbem cum laude trophei;

525

Quorum sermones urbs Antiochena recepit,

Inque Iesum populi pars maxima credere cepit.

Barnabas huc missus a Ierusalem, uir honestus,

Vir sensu prudens, pius, in sermone modestus,

Ad Domini cultum multos conuertit ibidem,

530

Vtque fides crescat, Paulus sociatur eidem,

Perque dies anni duo conuersantur in urbe; Multa

Seges crescit, et multe copia turbe.

Agabus ecce famem predixit in orbe futuram

Iudee plebi multas clades parituram.

535

Contigit illa fames, multis pariens graue dampnum,

In regno quartum dum claudit Claudius

Annum. Contra tela famis tunc collectam statuere,

Pauperibusque datur quos cernunt rebus egere.

Hoc spatio proceres Herodes misit iniquos

540

Vt sanctos perimat et Christi perdat amicos;

Iudeisque placens monitu liuoris Hebrei

Maiorem Iacobum gladiat, natum Zebedei;

Vtque magis foueat Iudee plebis amorem,

Dat Petrum uinclis, eius sitiendo cruorem.

545

Vincit eum, dat custodes, in carcere claudens

Propter Iudeos, de tanto principe gaudens.

Quod tres Herodes fuerint Iosephus manifestat:

Primus qui pueros necat et loca multa molestat;

Herodes alius fuit ex isto patre natus,

550

Cui pacem fecit in Christi morte Pilatus;

Tertius Herodes rex est Agrippa uocatus,

Natus Aristoboli, per multa pericla rotatus.

De tribus his ter "misit" habes si scripta retractas,

Et per eos cedes roseo cum sanguine factas:

555

Herodes primus misit puerosque necauit

Quos infans Christus pretiosa morte sacrauit;

Filius Herodis misit tenuitque Iohannem,

Quo presente Iesus baptismi consecrat amnem;

Tertius Herodes misit Iacobumque peremit,

560

Cui uitam gladio, non celi lumen, ademit.

Hic punire Petrum post Pasche festa uolebat

Sed temerare dies festos hac cede timebat.

Stellarum speculo nox precedens radiabat

Ante diem quo rex Petrum punire parabat;

565

Angelus ecce Dei ueniens cum luce serena

Eduxit Petrum duplici soluendo catena.

His modo ditatur et gaudet Roma catenis;

Prodest illarum uigor egrotis et egenis.

Angelus illius tetigit latus ista loquendo:

570

"Sume tibi caligas; uestem tibi stringe sequendo."

Paret, abit, sequitur, sed que sit uisio

Nescit Donec procedunt et ferrea porta patescit.

Angelus abscedens Petrum post ista relinquit,

Excussoque metu Petrus redit ad cor et inquit:

575

"Nunc didici uere quia de celo michi misit

Angelicum ciuem Rex Summus meque reuisit

Deque manu ualida subtraxit regis iniqui;

Liber et illesus in carcere uincla reliqui."

Inde Petrus properat portam pulsando Marie,

580

Que Marci fuerat genetrix et plena sophie.

Rode pulsantem sentit nec uult aperire

Sed tardans pre letitia retro preparat ire;

Nuntiat hec cunctis quod Petrus ad ostia stabat

Et rigide pulsando fores intrare parabat.

585

"Insanis, " dicunt, "aut angelus eius habetur; "

Quod uere Petrus est hec affermando fatetur.

Petrus adhuc pulsat, aperitur porta, uidentes

Agnoscunt Petrum tanta nouitate stupentes.

Innuit ut taceant Petrus, indicat omne quod egit,

590

Qualiter ad nichilum Deus hostica uota redegit.

Herodem uitans Petrus ipsa nocte recessit;

Sed rex Herodes non iram corde repressit:

Crastina lux oritur, grauis illum sauciat ira

Quod Petrus euasit, et fit turbatio dira;

595

Custodes mandat, cupiens hinc sumere penam,

Sed reprimit uirtus diuina furoris habenam,

Namque necesse fuit ut Cesaream properaret

Et Tyriis et Sidoniis noua bella pararet.

Ast hi per Blastum, privatum regis amicum,

600

Tam prece quam precio sibi conciliant inimicum.

Porro sequente die speculo surgente diei

Induit Herodes uestes mire speciei

Conscenditque thronum gemmis auroque nitentem,

Demulcens uerbis populum sibi mira canentem,

605

Namque Dei laudes et non hominis simul illi

Acclamant homines seu magni siue pusilli.

Dum sic humanos grata bibit aure fauores

Et sibi diuinos ascribi gaudet honores,

Funiculo stantem bubonem uidit et inquit:

610

"Ecce, deus uester, morior; me uita relinquit."

Nam post quinque dies se cognouit moriturum,

In quibus hunc torsit tormentum flebile durum.

Viscera corrodunt uermes, fetor replet ora,

Et sic extrema moriens expirat in hora.

615

Regno successit patris post funera natus;

Non tamen Herodes fuit hic, sed Agrippa uocatus.

Nunc redit historie textus; duo quos Deitatis

Spiritus elegit sacra uerba serunt pietatis.

Spiritus Almus eos docet ascenduntque carinam;

620

Ad Cyprum tendunt, post intrantes Salaminam.

Edocet hos Paulus; proconsul Sergius audit

Et de uerborum tanta dulcedine plaudit.

Obstat eis Elymas magus utens arte recenti,

Cuius uerba premit Paulus sermone decenti:

625

" fili Sathane, qui uerba sacrata repellis,

Vox tua plena dolis est tincta nigredine fellis.

Vltio te feriet et frontis luce carebis,

Quippe nec ad presens lumen solare uidebis."

His dictus sequitur uelox et congrua pena:

630

Vltio privat eum celestis fronte serena.

Proconsul Paulus opus hoc mirabile cernens

Credidit in Christum, miracula friuola spernens,

Et quia conuersus fuit hic, quasi Sergio Paulus

Nomen habet Pauli qui dictus erat modo Saulus.

 

De concitatione honestarum mulierum in apostolos

635

Post hec cum sociis Paulus loca plurima transit;

Ac ibi uerba serens, per Sabbata multa remansit

Verba serens fidei, cuius mysteria cuique

Disserit et Christi nomen diffundit ubique.

Barnabas et Paulus populis sacra uerba serebant,

640

Multos ad Christum uitii de fece trahebant;

Contra quos auidos ceperunt stringere dentes

Quidam Iudei nimio liuore frementes.

Sancti respondent Iudeis ista loquentes:

"Verbum respuitis; imus conuertere gentes."

645

Gentibus ergo sacri dispargunt semina uerbi;

Credunt gentiles; desistunt esse superbi.

Quidam Iudei sanctam spernendo loquelam,

Inter se grandem facientes inde querelam,

Quasdam personas et prudentes et honestas

650

Feminei sexus illis fecere molestas,

Eiciuntque uiros sanctos de fine locorum.

Illi discedunt uitantes bella malorum;

Iconium ueniunt excussis puluere plantis.

Multos conuertunt Domini uirtute iuuantis

655

Perque manus horum fulgebant plurima signa,

Sed multi surgunt in eos de parte maligna.

Sancti diffugiunt Lystram Derbemque petentes,

Christi uirtutes et uerba beata serentes.

Claudo cui gressum semper natura negauit

660

Paulus ibi uirtute Dei plantas solidauit.

 

De presbytero Iouis qui uoluit sacrificare,
Barnabam et Paulum existimans esse Iouem et Mercurium

Turbe turbantur, signi nouitate mouentur;

Esse deos inter homines utrosque fatentur,

Mercuriumque uocant Paulum quia more parentis

Ille iuuat miseros, pia corda fouens documentis.

665

Presbyter ipse Iouis cum turbis serta ferebat

Et quasi dis tauros et oues offerre uolebat.

His uisis illi populo responsa dedere:

"Quid, fratres, agitis? Debetis uana cauere.

Nos similes uobis sumus expertes Deitatis;

670

Non igitur nobis mactare boues studeatis.

Est Deus in celis, cui debent sacra parari,

Cui mare, cui celum, cui terra solet famulari.

 

De separatione Barnabe et Pauli

His actis ex Iconio uenere prophani

Quidam peruersi sensu, capitis male sani.

675

Insidias Paulo tendunt, ipsum lapidantes;

Discedunt, animam Paulum uomuisse putantes;

Sed Paulus surgens, dum pellit sidera celi

Postera lux, abiit socio comitante fideli.

Per loca multa Dei uerbum spargendo loquuntur,

680

Et multe gentes illorum uerba sequuntur.

Postque dies aliquot isto sermone sodalem

Alloquitur Paulus, sibi pre cunctis specialem,

Sed Pauli socius uult Marcum sumere secum.

Cui sic Paulus, ait: "Istud non arbitror equum,

685

Nos quia deseruit nolens sufferre laborem,

Cum nullum mortis deberet habere timorem."

Est uerbis istis dissensio facta duorum,

Assumitque nouum socium sibi quilibet horum;

Diuisique locis abeunt, uni sociatur

690

Marcus predictus, Paulumque Silas comitatur.

Ingrediens Cyprum cum Marco predicat iste;

Paulus apud Syros spargit tua semina, Christe.

Spargit et in Lystris uerborum dona sacrorum,

Illic seruari decreta iubens seniorum.

695

Filius hic uidue, uir honestus, erat Timotheus;

Gentilis fuerat et non pater eius Hebreus.

Quod commendet eum sanctorum gratia morum,

Testando perhibet multorum lingua uirorum.

Ergo uidens Paulus quod sit persona benigna,

700

Circumcidit ei carnem pro plebe maligna,

Namque fuit certum Iudeis hunc habuisse

Patrem quem constat gentilem carne fuisse.

Hunc secum socians transit loca multa serendo

Verba Dei, multos seniorum iussa docendo.

705

Qui sacra uerba loqui dum disponunt Asianis,

Spiritus hos prohibet, ne fiat fructus inanis

Vel quia discipulis aliis seruanda fuisset

Plebs Asie, fieri cum Spiritus hoc uoluisset.

 

Vbi Lucas primum associatus est Paulo

Paulo uir Macedo post hec in Troade paret,

710

Stans Paulumque rogans ut se sociosque iuuaret.

Comperit hinc Paulus ut partes tendat ad illas,

Ad lumen fidei trahat urbes, oppida, uillas.

Post uisum Pauli certi contendimus ire

In fines Macedon urbemque Philippis adire.

715

Se socium Pauli Lucas nunc primo fatetur,

Ordine transacto cuius nomen reticetur.

Intramus nauem Samothraciamque uenimus,

Vrbem Philippis in luce sequente subimus.

Orantes extra portam prope flumen eramus;

720

Turbas femineas que conuenere uocamus.

Stans ibi Lyda fuit, que uestes texere nouit

Purpureas; Pauli uox eius uiscera mouit.

Baptismum recipit, fit ab omni crimine munda;

Purpurat hanc per quam fit purpura sanguinis unda.

 

De eiectione phytonis

725

Obuiat hic nobis phytone repleta puella,

Dans propriis dominis diuinando lucra nouella.

Illa sequens Paulum fauces in uerba resoluit:

"Isti sunt homines quorum uox uera reuoluit;

Isti sunt serui Domini qui cuncta gubernat;

730

Nullus uir prudens illorum dogmata spernat;

Hi de diuinis spargunt sacra semina rebus."

Multis clamabat hec illa puella diebus.

Compatiens Paulus, crucis impresso sibi signo,

Hanc uirtute Iesu curauit ab hoste maligno.

735

Illius domini, sua lucra perisse uidentes,

Accusant illos, populos clamore mouentes.

Plebs commota fremit Pauloque Sileque rebellis;

Disrumpunt illis tunicas cedendo flagellis.

Traduntur uinclis in carceris ima reclusi,

740

Plaudentesque Deo sunt istis uocibus usi:

"Laus tibi, summe Iesu, pro cuius nomine penas,

Vincla, minas patimur, tormenta, pericla, catenas."

Noctis erat medium cum fundamenta moueri

Carceris incipiunt omnesque timore teneri.

745

Ad terremotum nutu summe Deitatis

Ostia cuncta patent, soluuntur uincla ligatis.

Ista uidens, custos uinctos fugisse putabat

Et rapiens ferrum pectus gladiare parabat.

Exclamat Paulus: "Nichil efficias tibi triste.

750

Non aliquis fugit; nos carcer continet iste."

Iste stupens lumenque petens cum luce serena

Carceris ima subit noctis caligine plena.

Post lauacrum posuit mensam sanctosque refecit,

Et que iusserunt patienter singula fecit.

755

Lictores ad eos miserunt mane magistri

Educant ut eos; missi uenere ministri.

Paulus celesti uirtute per omnia tutus

Illis constanter fuit hec noua uerba locutus:

"Romanos homines indampnatos sine causa

760

Nos plagis lacerans, procerum manus est nimis ausa.

Eiciant ipsi nos non clam sed manifeste."

Verba magistratus hec suscepere moleste;

Illos terruerat Romani nomen honoris,

Et Rome princeps fuit illis causa timoris.

765

Eiciunt igitur illos ex urbe precando,

Nulla flagella uiris et uerbera nulla minando.

Rursus uerba Dei Paulusque Silasque serebant

Et multos ad se sexus utriusque trahebant;

Sed nimis in Paulum deseuit liuor Hebreus,

770

Deseruitque Silas Paulum, simul et Timotheus.

 

Quod Paulus profectus est Athenas,
et de ara Ignoto Deo inuenta

Quidam cum Paulo socii tendunt ad Athenas,

Plenas philosophis sed uere luce egenas;

Cumque Sila Paulus Timotheum mandat adesse,

Nam cum philosophis erat hic pugnare necesse.

775

Adsunt cum Paulo; serit hic populo noua uerba,

Deque noua fructus prorumpit plurimus herba.

Ignotoque Deo fuit illic ara dicata;

Fecerat hunc titulum plebs illa Deo male grata.

"Hunc," inquit Paulus, "uobis annuntio, ciues,

780

Qui Deus est uerus solus, super omnia diues;

Ipse regit celos et in ipso quique mouemur.

De celis hunc ad terras uenisse fatemur,

Quem sine peccato concepit Virginis aluus;

Cuius morte sacra moritur mors, est homo saluus;

785

Post mortem surgens cum tertia lux micat orbi,

Per cuius nomen curantur uulnera morbi,

Celos ascendit, sedet ad dextram Genitoris,

Post uite cursum nostri medicina laboris."

 

Quomodo hec ara Deo Ignoto consecrata est
historia non prosequitur, ideo nostrum est supplere

Dum Christus patitur, mundus caligine totus

790

Incurrit tenebras, sol est a luce remotus.

Ipsi philosophi qui uersabantur Athenis,

Qui tantas tenebras oculis hausere serenis,

Contra nature cursum per climata mundi

Tam densas tenebras mirantur ubique refundi;

795

Dicunt quod Deus est nature qui patiatur;

Et Deus Ignotus hac de ratione uocatur.

Predicat hunc Paulus, quod sit Deus hic paradisi,

Ad cuius uocem conuersus es, O Dionysi, Credis et,

O Damaris, quam morum gratia ditat,

800

Quam Christo sponso Pauli doctrina maritat.

 

Modum autem conuersionis Dionysii,
quia tacet historia, ideo nostrum est supplere

Vir prudens Dionysius hic florebat Athenis,

Doctrina clarus, pius et dulcedine lenis.

Cum Paulo de doctrinis dum disserit iste

Et Paulus reddit tanto responsa sophiste,

805

Cecus iter carpens oculis occurrit eorum,

Cui frons orba fuit oculorum luce duorum.

Vir predictus ait Paulo: "Sub nomine Christi

Luminis aspectus si ceco redditur isti,

Credam - si magicum fugiant tua uerba uigorem,

810

Si cecus uideat Christi uirtute nitorem.

Forma sit hec igitur uerborum: 'Suscipe uisum,

Si Deus est Christus, si dat iustis paradisum,

Si sacra protulit hunc illeso flore puella,

Si perduxit ad hunc tres reges unica stella,

815

Si moriens mundum pretioso sanguine lauit,

Si post surrexit cum tertia lux radiauit,

Si scandens celos est sanctis regna daturus,

Si ueniet iudex in mundi fine futurus.'

Paule, per hanc formam uerbi fac cernere cecum;

820

Credam, magnificans Christi magnalia tecum."

Paulus ait: "Profer hanc formam; precipe ceco

Vt uideat; fidei fieri nouus incipe preco."

Formam uerborum profert Dionysius illam

Et facit his uerbis oculi radiare pupillam.

825

Sic est conuersus et plurima turba uirorum

Credidit in Christum, contempnens sacra deorum.

 

De predicatione facta Corinthiis, et
de Demetrio qui faciebat edes argenteas

Egressus Paulus Corinthum uenit, ibique

Multos conuertit de semine gentis inique.

Hic Dominus Paulum monet ut persistat in urbe,

830

Namque sacrum baptisma petent plures ibi turbe.

Annum sex menses compleuit in urbe docendo,

Ad fidei lumen multos de nocte trahendo.

Inde petit Galatas, Phrigiam lustrans regionem,

De uerbo fidei reddens illis rationem,

835

Et signis et doctrinis loca multa serenat;

Demonibus pulsis, illorum posse refrenat.

Post hec ingreditur Paulus partes Asianas,

Culturas remouens Christi uirtute prophanas.

Temporis hoc spatio turbatio maxima creuit,

840

Tempore nec modico discordia nata quieuit.

Argenti faciens quidam Demetrius edes,

Dis claras statuens gemmis et marmore sedes,

Artifices magno questu ditare solebat;

Ephesiosque uocans in Paulum mente fremebat,

845

Clamans: "Ephesii, quid agatur nonne uidetis ?

Quid Paulus faciat auditis Nonne tenetis?

Perfidus hic fallax et fex et origo malorum

Verborum turbat Asiam nouitate suorum.

' Di non sunt,' inquit, quos aurea forma decorat,

850

Qui radiant gemmis, quos totus mundus adorat.'

Si non obstetis, hic magne templa Diane

Destruet et fiet tam nobile numen. inane."

Post eius uoces exclamat plebs male sana:

"Que regis Ephesios, salueto, magna Diana!"

855

Surgit Aristarcho rapto Gaioque tumultus;

Cepit ad hos clamans populus concurrere multus.

Turbo fit in turbis, et Paulus adire theatrum

Optabat sed eum retinet constantia fratrum;

Ac per Alexandrum cessauit tota procella,

860

Qui sensu didicit lites et frangere bella.

 

De suscitatione Eutichi apud Troadem,
et quod Paulus disposuit proficisci in Ierusalem

Venimus hinc Troadem; nos ambitus unius edis

Accipit inque domo conscendimus ardua sedis;

Qua Paulus residens dum dissereret sacra uerba

His qui tunc aderant, ibi res contingit acerba:

865

Eutichus auditor pressus torpore soporis

Corruit, expirat, cunctis fit causa doloris.

Euomit hic animam; fit res Paulo manifesta;

Currit ad hunc, reparat uitam pro gente molesta.

Non ueriti penas, non insidias neque letum,

870

Leti cum Paulo peruenimus usque Miletum.

Paulus enim secum uoluebat mente modesta

Ierusalem quod agat Pentecostes sacra festa,

Maioresque uocans, hos uerbis dulcibus ungit,

Sed quoddam uerbum quorundam pectora pungit.

875

"Ierusalem uado; me uincla manent ibi dura:

Quidam de iustis hec predixere futura.

Non poterit uultus meus ex hac luce uideri

A uestris oculis; me credite uera fateri."

Visceribus fratrum uox parturit ista dolorem;

880

Dant oculi lacrimas, amittunt ora colorem.

Amplexu Pauli capiunt caput, oscula dantes,

Eius cum lacrimis iter ad nauem comitantes.

Post hec lustrantes regiones, oppida, uicos,

Castra, salutamus diuine legis amicos.

 

De prophetia filiarum Philippi super his
que uentura erant Paulo cum ueniret in Ierusalem

885

Cesaream petimus, Philippi tecta subimus.

Quatuor hic natas habuit de se generatas,

Vera prophetantes et casto flore micantes;

Paulo dixerunt ea que uentura fuerunt.

 

De prophetia Agabi quod uinclandus esset Paulus in Ierusalem

Vir prudens Agabus ueraxque propheta futuri,

890

Quem commendabat sermonis gratia puri,

Ex zona Pauli manibus pedibusque ligatis,

Protulit hoc uerbum cunctis audire paratis:

"Hunc hominem cuius zona me sponte ligaui

Sic in Ierusalem uenient innectere praui."

895

Ergo rogant fratres ne Ierusalem petat ille.

"Non," inquit, "penas uereor nec uincula mille.

Credite pro Christo me singula ferre paratum;

Clarius elucet aurum fornace probatum."

Porro Ierusalem conscendimus inde patenter

900

Et fratres fidei nos suscepere libenter,

Vidimus et Iacobum qui presul habetur ibidem;

Fructum quem fecit Paulus declarat eidem.

Reddidit ille Deo grates et turba fidelis;

Sed Iudea cohors liuoris saucia telis,

905

Ex Asia ueniens, que semper prelia nouit,

In Pauli mortem plebis noua iurgia mouit.

Plebs furit; a multis trahitur, discerpitur unus,

Donec Lysias cognosceret ista tribunus,

Qui ueniens cum militibus Paulum ferientes

910

Mitigat et reprimit equitum terrore furentes.

Mox necti Paulum duplici iubet ille catena,

Hunc rapiens plebi, que spargit ubique uenena;

Deducique uirum facit ad loca tuta ligatum,

Donec cognoscat opus eius siue reatum.

915

Cognita causa fuit, sed plebs insana furorem

Non reprimit, Pauli sitiens haurire cruorem.

Ergo tribunus eum facit perferre flagella,

Vt sic hostilis possit cessare procella.

Paulus ait: "Ciuem Romanum cur laceratis,

920

Quem non dampnatis neque dignum morte probatis?"

Pauli tortores uerbum deterruit unum,

Et, ne feriant, mouet ad pia iussa tribunum;

Ergo iubet solui Paulum tollique catenas,

Et cessare facit tortores uerbera, penas.

 

De transmissione Pauli apud Cesaream cum quereretur interfici

925

Contigit inde uiros denos quater esse paratos

Qui Paulum perimant, odii liuore notatos;

Non gustare cibos per legis Sabbata iurant

Ni prius hunc gladio perimant aut ignibus urant.

Ista nepos Pauli commisit in aure tribuni;

930

Credulus ille rei contra tot consulit uni.

Plures armatos misit qui nocte latenter

Cesaream ducant Paulum seruando potenter.

 

De accusatione Pauli coram Felice preside

Iussa uiri complent, ipsius scripta ferentes

Felici qui preses erat, redeuntque frementes.

935

Hoc erat in scriptis, ut Pauli uerba notaret

Predictus Felix accusantesque probaret.

Iudei ueniunt, accusant, crimina fingunt

In Paulum uerbisque nouis mendacia pingunt.

Inter quos Tertullus adest, qui uerba colorat

940

Rethoricis phaleris, quem lingue splendor honorat,

Accusans Paulum uelut aures presidis ungit,

Sed maris hunc Paulus rationis cuspide pungit.

Porro fit infelix transacto tempore Felix;

Succedit Festus, uir prudens, iustus, honestus.

945

Sed Felix cupiens Iudeis esse benignus

Paulum dimisit uinclis, hac parte malignus.

Vt Festus didicit Pauli causas et eorum

Qui Paulum turbant uerborum fraude suorum,

Inquit: "Ierusalem properans, causas ibi uestras

950

Discutiam, rerum clausas pandendo fenestras."

Festo Paulus ait: "Ad sedem Cesaris asto."

Hanc probus Herodes sumptu pro Cesare uasto

Fecerat, ut Cesar in ea residere ualeret

Intra Cesaream cum regia iura teneret.

955

Paulus ait: "Iudex hic fias, optime Feste,

Et mea clementer non accipe uerba moleste.

Si quid commisi mortale, pati uolo mortem;

Si nil commisi, Iudeam sperno cohortem.

Nec uereor tradi me Iudeis, quia uultum

960

Cesaris appello, qui nil dimittit inultum."

Respondit Festus: "Ad uultum Cesaris ibis;

Hunc appellasti, sed non mea scripta preibis."

Vir fuit Auguste dux centurioque cohortis,

Iulius, et sensu prudens et corpore fortis.

965

Agrippe nutu Paulus committitur isti

Vt bene tractet eum, quod agit clementia Christi.

Intramus nauem, loca per diuersa uagamur,

Naufragium patimur, per multa pericla rotamur.

Bis centum decies septem ratis una ferebat,

970

Contra quos uenti furor et maris ira fremebat.

Centurio nauteque timent metuuntque perire,

Nam terrebat eos uenti rabies, maris ire;

Sed mulcebat eos Paulus sermone frequenti,

Vt nunquam timeant maris estum, fiamma uenti.

975

"Omnes euadent tantas sine morte procellas;

Sola ratis periet, pelago frangente tabellas."

Hoc certo uisu monstrauerat angelus illi,

Quod neque tot capitum caderet breuis ora capilli.

Fracta fuit nauis, quam fregit turbo marinus,

980

Sed tamen euadunt omnes, perit unica pinus.

Post tantas clades nos insula que Melitene

Dicitur excepit, et tempus risit amene.

Clementer nos excipiunt illic habitantes,

Ieiunis, madidis uictumque rogumque parantes.

 

De uipera quam excussit a se Paulus in ignem

985

Dumque rogum sarmenta fouent flammeque fauillam,

Vipera prosiliit; Pauli manus excipit illam.

Indigene, Pauli digitis herere uidentes

Serpentem, secum spargunt hec uerba loquentes:

"Iste uir est latro uel proditor aut homicida,

990

Occisor fratrum uel matris uel patricida."

Excutit herentem serpentem Paulus in igne,

Nec nocuere sibi partis tormenta maligne.

Plebs predicta uidens concepit mente stuporem

Quod nullum poterat Paulus sentire dolorem.

995

Cernentes quia sit Pauli manus absque dolore,

Clamant quod deus est, celesti dignus honore.

Publius, illius terre princeps, uir honoris,

Exorat Paulum pro febre sui genitoris.

Contulit huic Paulus Christi uirtute medelam,

1000

Dans etiam claudis gressum mutisque loquelam.

 

De nauigatione Pauli usque Romam

Tres menses abeunt et nos in nane reperta,

Que data sunt nobis donisque bonisque referta,

Intramus pelagus; sulcans arat equora remus,

Flat uentus, petimus Romam portumque tenemus.

1005

Egredimur; fratres nobis cum fronte serena

Occurrunt Paulum uinctum uidere catena.

Ingredimur Romam; Paulo conceditur ire

Quo uelit et quosuis ad Paulum posse uenire.

Miles erat Pauli custos, huic semper adherens,

1010

Cum Paulo gradiens, eius solatia querens.

Iam Nero, qui cunctos nimia feritate tyrannos

Vicerat, imperii binos compleuerat annos.

Paulus ad hospitium Iudeorum seniores

Conuocat hisque refert sua facta suosque labores.

1015

Prefixoque die plures eius subierunt

Hospitium; que lex, que secta sit optima querunt.

Predicat ille Iesum de primo mane diei

Donec nox subiit et tempus adest requiei;

Predicat, affirmat quod sit Deus ille deorum,

1020

Sicut uerborum testantur scripta sacrorum.

Quedam pars uerbum recipit prebetque fauorem,

Quedam pars deridet eum retinetque furorem.

Nequiter et grauiter regnante Nerone tyranno,

In quarto decimo regnantis principis anno,

1025

Carceris ima subit Paulus; multos uenientes

Ad se conuertit, animo sacra uerba tenentes.

Comparat hic Senece uel notitiam uel amorem,

Inque suis scriptis eius commendat honorem.

 

De occisione Petri et simul Pauli

Vltimus annus erat uite regnique Neronis

1030

Cum Petrus et Paulus geminis nituere coronis;

Sic fudere suum sub eadem luce cruorem

Anno non alio, fidei seruando uigorem.

Ense sacrat Paulum par lux, urbs, dux cruce Petrum.