Petrus de Riga de ordine mundi

Testo base di riferimento: PL 171, 1223-34


Maxime sanctorum sitiunt quem vota piorum

Adventum cuius faex temporis exigit huius

Comple quod de te sancti cecinere prophetae;

Pone modum mundo veniens in te furibundo.

5

Cernis ut aerumnis pressus bonus ingemit omnis,

Hinc te quisquis amat te toto pectore clamat.

Audi clamantes, regnum coeleste vocantes;

Exorate veni regni collator amoeni,

Falcem censurae terris immitte futurae,

10

Huc messore dato pro messibus accelerato

Culmis defessis quia sternitur arida messis,

Messi depressae praesens digneris adesse:

Ignorant terrae tibi gramina grata referre.

Quae modo gignit humus sunt haec zizania, dumus:

15

Ergo cunctorum compensator meritorum,

Huc te fer absque mora, quia tempus poscit et hora.

Olim damnatum de sacra Virgine natum

Nascendi causam fidei non antea clausam,

Metro complebam, te praemonstrante retexam.

20

Qui facis os muti cum vis sermonibus uti.

Arbore sub quadam protoplastus corruit Adam,

Pomi lege data, petulanter ea violata

Suasu serpentis poenam subit ipse nocentis,

Poenam peccati dans cunctae posteritati,

25

Qua mortis moles luit omnis posthuma proles.

Nam patre deciso detruditur a paradiso.

Et patriam sedem, patriam quoque perdidit aedem.

Exsulat omnis homo gustato cum patre pomo.

Haec sibi prima Ceres postquam fit criminis haeres;

30

Perque patris donum fit ad omnia pessima primum.

Proh dolor! in peius stirps semper defluit eius;

Hunc quasi communem gestarunt saecula funem,

Traxit ad infernas, per quem, mors cuncta cavernas.

Haec est eclipsis, quae patribus accidit ipsis,

35

Sanguine de quorum genus effluxit populorum.

Cum soboles crevit, vitiosa silex inolevit,

Invidiaeque faces humanae mentis edaces

In eam accensae suadet utatur ut ense.

Vtitur, ardescit, fratrisque cruore madescit.

40

Quam vesana manus! vel quam fuit ille profanus

Qui primus pressit capulum quo talia gessit!

Omnis et exertus crudeliter ille lacertus,

Quo feriente, caro ruit icta fratris amaro.

Iste cruor primus Genesi velut indice scimus

45

Late diffusum similem processit in usum,

Exemplo tali mortalibus exitiali;

Nec frater fratri, nec parcunt pignora patri,

Pignoribusve pater, nec pignoribus sua mater.

Dextras serviles iuguli patiuntur heriles.

50

Si quae sunt irae, mox suggerit ira ferire.

Istum si verbis exasperat alter acerbis,

Exerit ultorem gladium, funditque cruorem.

Pro vili lucro madet omnis sanguine mucro.

His ergo morbis dum primus desipit orbis,

55

Semper peccatis plus accumulans cumulatis,

Miscens humanis coelestia, fana profanis,

Duriter offensus quem nescit claudere sensus,

Carnes immundas ultrices cogit ad undas,

Navigio docto iustus Noe liberat octo.

60

Formula baptismi quibus unda fuit cataclysmi.

His paucis mundi reparantur damna secundi,

Inque suum cursum volvebat tempora rursum.

Iam patrissabant, hoc est geniti generabant,

Gignunturque viri magno de corpore miri,

65

In turri quorum variatur vox labiorum.

Sordentes turbae gemina lactantur in urbe

Luxuriae mamma, quos ussit coelica flamma;

Sed meritis iustum Lot conservavit inustum.

Lucebat Phoebus sub eisdem forte diebus,

70

Non Phoebus coeli, sed Abraham, qui mente fideli

Terris splendorem fidei dedit atque calorem.

Vnam namque fidem tribus in pueris colit idem,

In Deitate pari non tardans tres venerari.

Fit primus donis divinae religionis,

75

Quae libatores pascunt decimis seniores

Lege prius bella fuit idem primus Apella.

Iam typicum credit, cui damno carnis obedit:

Ergo fide clarus, Dominoque per omnia charus,

Pro fidei pacto, naturae iure subacto,

80

Accepit natum rugosa matre creatum.

Hunc, licet esset ei spes unica progeniei,

Iussus pene litat, sed idem revocamine vitat.

Vno spectatus facto, piusque sceleratus,

Sed sceleris nullam conflat dilectio bullam.

85

De spinis raptus, mactatur laniger aptus

Pro puero vincto, nequaquam sanguine tincto.

Id quoque vir prudens typicum sub pectore cudens,

Quod dictis celat, recte faciendo revelat.

O meriti quanti pater exstitit ille Tonanti!

90

Sunt cuius gentes, post se, de se venientes,

Stellis collatae, vel arenis annumeratae,

Et quasi depictae, quod in ipso sunt benedictae.

Ex ista planta seritur generatio tanta,

Quam numeris clare nequit Habacuc aequiparare.

95

Huius erat sortis Iacob luctamine fortis,

Cui dat per fraudem nostram benedictio laudem.

Hinc Deus in scala cum coelite visitur ala,

Alternans nomen venturae stirpis ad omen;

Vnde satis scite dicti sunt Israelitae.

100

Nati deinde seni patriarchae sunt duodeni:

Iunior aetate, grandaevus fit pietate.

Quem sol et luna venerantur nocte sub una,

Cum stellis totidem, quod fratribus accidit idem,

Hunc plaga Memphitis suscepit ab Ismaelitis.

105

Cum fugit incestum Ioseph, parat hunc sibi quaestum,

Vt regat Aegyptum, velut est in codice scriptum.

Praefectusque bonis dispensator Pharaonis,

Somnia dum solvit quae saga mente resolvit.

Temperiem duram famis indicat esse futuram;

110

Temperies tristis septem duravit aristis

Desunt annonae vetuli Iacob in regione

Vt fugiat cladem, patria discedit eadem.

Coeli Maiestas iubet hoc, et cogit egestas.

Cum turba parva mox intrat Mempheos arva:

115

Natus adoratur: sic visio verificatur.

Ampla datur tellus, nec sufficit iste popellus,

Sed generans tandem genitis implevit eamdem,

Qui quasi calones et despecti ciniflones,

Per multos annos coguntur obire tyrannos:

120

Quorum moerorem miserans Deus atque laborem,

Binos elegit, quibus ipsis pondus abegit.

Signa dedit per quae decertet frater uterque,

Aaron facundus, Moyses ad signa secundus;

Hic labiis comptus, hic ad miracula promptus.

125

Astant ergo boni coram Pharaone patroni,

Plebis ductores, mandatorumque datores.

Rex, facto verbo, subsannat corde superbo,

Aspernando Deum, populum qui poscit Hebraeum.

Ne videatur hebes, non vult dimittere plebes.

130

Ad primum martem magicam pugnatur in artem.

Alma fides certe potis hic monstratis aperte!

Nam quia non langues, it ligneus anguis in angues,

Multiplicans signum, fit serpens denuo lignum.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

135

Victis quippe magis, cruciatur patria plagis.

Ne biberent, sorde cruor aufert flumina, fontes.

Omne genus piscis peregrina morte fatiscis.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Iussae deinde rudes ranas genuere paludes,

140

Cuncta replentur eis, solis vacatur Hebraeis

Et domus et furnus, lectus quoque regis eburnus

Ranarum follis cum cocto fervet in ollis.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Tactu virgulti ciniphes de pulvere multi

145

Et pecus et gentem vexant ea rura tenentem.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Muscae, venistis, tormentaque multa dedistis.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Ecce dolor quintus furit a foris et furit intus;

150

Morte ruit subita pecualis morbida vita:

Sternitur omne pecus, sed adhuc rex pectore caecus.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Iussu divino cineres praebente camino,

Vulneribus mille spargit dum signifer ille,

155

Vesicae turgent, homines, iumenta perurgent.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Vt Deus ipse iubes densantur in aere nubes;

Dat tonitrus sonitum quem nescit patria ritum;

Imber multarum subito distillat aquarum;

160

Ignea fit grando, perit interitu miserando

Grandineis flagris quodcunque remansit in agris

Deperit et gramen, facit et quo femina stamen.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Ecce locusta gravis, quam ventus et aura suavis,

165

Iuxta sermonem Moysi, fert per regionem,

Ad cumulum luctus, quae rodit ab arbore fructus;

Et quodcunque viret, non fortius igne periret.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Lampade subtracta, nimia caligine facta

170

Gens involvuntur, triduana nocte premuntur;

Soleque privati tanquam sint exoculati,

Quaerunt palpatus alienos atque ducatus,

Tectis inclusi nulli sunt gressibus usi.

Nox involvit eos, sed non involvit Hebraeos;

175

Cultor enim veri nescit sub nocte teneri.

Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.

Littera sit testis qualis fuit ultima pestis;

Mira magis miris succedunt, diraque diris,

Omnia lamentis complet manus Omnipotentis

180

Corpora cunctorum sternens primogenitorum.

In pecudum caulis mors regnat, regnat in aulis,

Plenaque nocturnis luget casa quaelibet urnis:

Vltio divina grandis, grandisque ruina.

Mors involvit eos, sed non involvit Hebraeos;

185

Namque typo magni cruor est in postibus agni.

Aegyptus plangit, Iudaeos urget et angit

Vti calle cito toties per signa petito,

Post hiemes multas datur his exire facultas.

Surgunt haud lenti rebus variis opulenti,

190

Hi locupletati, sunt indigenae spoliati,

Dudum captiva plebs discedit fugitiva.

Vrget eum terror recidivus quem facit error,

Acriter instat ei rex dirae barbariei.

Adducit vires ut sub iuga dira redires:

195

Sed fidens esto tibi nulla pericula praesto,

Es cuius cultor, mirabilis hic erit ultor.

Cur te, rex, fallis? Periturus parce caballis,

Cautius est vere moderantia lora tenere,

Ni flectas retro, sorbebere gurgite tetro;

200

Qui populos urges, urgebit te quoque gurges.

Omnia tempus habent, modo florent quae modo tabent.

Iam mare laxatum per virgam pandit hiatum

Nutu divino, * * *

His cumulat poenas, hic siccas sternit arenas.

205

Hic eques, hic magnus currus natat atque tyrannus.

Israel hoc transit, sed turba nefanda remansit.

Israel salvatur, salvator glorificatur.

Huic ergo genti per desertum gradienti

Polluxit victus, et conservavit amictus,

210

Mannaque prae castris velut imber fluxit ab astris.

Dum sitit e saxo potatur flumine laxo.

Per testamentum sumit vitae documentum.

Vivere prudenter lex indicat, et reverenter;

Pectore vel sacris non curvari simulacris;

215

Sabbata servando feriari, nil operando;

Vitam mercari, si patres vult venerari.

Id quoque discernat, ne quem manus impia sternat;

Legis ei culter minitat ne fiat adulter;

Esse vetat fures, quia pendent in cruce plures;

220

Ad contestandum nil falso teste probandum,

Ad bene vivendum prope nati nil cupiendum.

Haec et quae restant, Israel, tibi terrea praestant.

Sic in eis vives ut sis in tempore dives;

Incustoditis mox ad tormenta venitis;

225

Si quisquam nutat mox lumen lumine mutat;

Deus dentem tollit, sic iram littera mollit.

Imperfectus eris quisquis sub lege teneris,

Legis enim strictum te condemnat maledictum,

Vno pro iota cum sit transgressio tota.

230

Omnes ergo ligat quos praecipiendo fatigat.

Huius mandati, quasi quodam fune ligati

Nulli sanctorum scandebant regna polorum.

Ludibrium facti sunt quidam verbere tacti,

Iustitiam fassi sunt quidam vincula passi,

235

Dicere ius ausi sunt quidam carcere clausi,

Serris affecti sunt quidam tergora secti,

Quidam tentati, quidam quoque sunt lapidati,

Ictu lictoris pensant in damna cruoris;

Hi sub speluncis latitant anfractibus, uncis;

240

Solivagis saltus placet et mons quilibet altus;

Non texto filo tecti, sed tegmine vili,

Quod caprae vilis paupertas texuit illis;

Rebus enim nudi sunt ad contraria crudi,

Nil affectantes, venturum corde vocantes;

245

Per spem credebant quae mente futura videbant,

Crimine non fusci, signorum luce corusci.

Lepras curando, defunctos huc revocando,

Caecos et mutos, surdos mentisque solutos.

Mundus, ut audistis, quid dignius attulit istis?

250

Sed nec ob hoc tuti quando sunt carne soluti.

Teste probo charta, quia nondum gloria parta,

Ob primi crimen dilexit ianua limen

Extractae costae quod persuadetur ab hoste.

Linquimus intactos, nunquam certamine fractos

255

Heroes fortes, multas pro lege cohortes,

Qui tectos parmis straverunt fortibus armis.

Praetereo David, cuius manus improba stravit

Israel damnantem lauto nimis ore gigantem,

Inque Philisthaeis fuit usus mille trophaeis.

260

Nomen Psalmistae meruit quoque belliger iste,

Cui cantant psalmi dant organa Pneumatis almi,

Vt numero quodam de Christo texeret odam.

Inventus praeco cui mundus consonet echo,

Nam psallens ordo magis utitur hoc decachordo,

265

Quod fidei ternae mysteria more lucernae

Irradiet cunctis a Christo nomine functis,

Et formando preces animae valet abdere faeces.

Laudibus includam Machabaeos; sed mage Iudam,

Qui, patris exemplo, vacat omni tempore templo.

270

Et pro lege patrum potitur solamine fratrum,

Ense giganteo pro scito pugnat Hebraeo;

Immotus postis quem nullus territat hostis,

Circuit insomnis, ut perfuga corruit omnis,

Impugnatorum populatus castra suorum.

275

Incircumcisi si sunt cum robore visi,

Rege manu digna portans mavortia signa

Dat lituo rauco signum cum milite pauco,

Pugnae tanta sitis pro legibus instat avitis,

Contra mucronem impellit, sicut ira leonem,

280

Et velut insignis sarmentis pascitur ignis.

Sic in Marte furens, ut taedas ignis adurens,

Per mare distortus ceu poscit navita portus,

Pro causis mille famosior exstat Achille.

Maluit ergo mori, quam lex raperetur honori.

285

Iam velut alludit notissima femina Iudith

Inque beatorum titulis vult esse virorum.

Quemque suum noscit, vulgari carmine poscit

Dextera virtutis fuerit cum causa salutis.

Cum quibus est dextra non vult fore laudibus extra,

290

Carminis indago te claudet honesta virago,

Quae carmen nostrum quoddam decorabit ut ostrum,

Officium linguae si det facundia pingue,

Laude queat culta paucis ut claudere multa.

Maior erat veris huius sensus mulieris,

295

Quae fit bellatrix, et prudens consiliatrix.

Tempore quo spernis, Bethulia, ius Holofernis,

Quodam decreto facto non alite laeto,

Cum se subdendum populo foret, aut moriendum.

Nam supra montes non sunt putei neque fontes.

300

Vota sacerdotis melioribus incita votis,

Cautius enervat, populi quoque millia servat.

Mox viduum cultum, mox mutat sedula vultum:

Sumit ad ornatum quidquid putat esse beatum:

Interulam qualem pretium probat haud venialem,

305

Vt decet hunc sexum, crinem cohibet mitra pexum,

Sumit sufflamen croceum capitis religamen,

Pectus non vilis claudit quoque gemma monilis,

Brachia constringit, quae vestis linea cingit,

Quae cum crispatur, vix unguibus accumulatur,

310

Serica resplendet quae subtus suppara pendet,

Orbes armillae crisos genuere favillae,

Et digitis munus dedit annulus unus et unus.

Verrit et incessus pretioso syrmate gressus;

Nec minus extollo quae pendet fistula collo.

315

Ancillae testes has comunt undique vestes,

Ne sint rugosae, vel disparitate perosae.

Pro radio lucis facies non est lita succis,

Nam facie munda nulli valet esse secunda;

Callide perspector formae paris atque revector,

320

Hanc si tu nosses raptam, nil dicere posses.

Indole sub vita non sic fuit ipsa polita

Cum praefiniti polleret in ore mariti:

Nec dedit hanc normam, non hanc lascivia formam

Sensus astuti, sed sic vult viribus uti.

325

Conferat ut bellum cum principe sola duellum,

Et pereat princeps reparet ne bella deinceps,

Cum cordis nido figet sua tela cupido.

Feminea vitta non certior ulla sagitta.

Sic pane velamus quo pisces attrahat hamus,

330

Cum volucrem mulces dat fistula dulces.

De montis pyrgo descenderat ut nova virgo,

Perque cavam vallem carpebat femina callem,

Mox iter enixa venit ad tentoria fixa.

Assyrii properant, quae vel quid ut ordine quaerant;

335

Quo propius veniunt, plus ac plus obstupefiunt,

Vtque novae stellae radium mirando puellae,

O, si me velles, fert secum quisque satelles!

Sic non auditos omnes habet illa maritos.

Iudith mente bona plebis vallante corona

340

Cum duce sic fatur, genibusque minor veneratur.

Optime maiorum, clarum decus Assyriorum,

Gloria cui floret, quem supplex mundus adoret,

Cui fera silvestris cui bestia servit agrestis,

Mitia cum saevis, metuit quem bellua quaevis,

345

Omneque pennatum, vel dat quibus unda natatum,

Apta tuae laudi dignanter, si placet, audi.

Hic populus demens, cui non tua gratia clemens,

Non habet armorum spes ullas aut clypeorum,

Montibus aut muris non fidit corruituris,

350

Nec tutus falli, quia cingitur aggere valli.

Altera spes illis maioribus atque pusillis;

Hoc est munimen nullum committere crimen;

Si peccat nullus, per te non corruet ullus.

His est salvator, qui legifer atque creator.

355

Et poteris frustra consumere plurima lustra

Pugnans incassum pugnantem reddere lassum.

Sed fiet verum sub tempore quinque dierum,

Quod mihi monstravit, qui cuncta creata creavit.

Iam culpas discunt, satis aestu namque fatiscunt.

360

Ob sitis ardorem, damnatum lege cruorem

Iam non discernunt, et ob hoc animalia sternunt;

Quem si forte bibunt, offendent atque peribunt.

Vt bos sub cultro, plebs omnis corruet ultro.

Qui iustos munit, facientes crimina punit.

365

Sic tibi trudendi stipulae sunt more terendi,

Nec damni fragmen patietur militis agmen.

Ancillae dictum non est, dux optime, fictum.

Qui sedet astra super praemisit me tibi nuper;

Nuntia missa fero, tantumque salubria quaero:

370

Hac tecum de re tua vult ancilla manere.

Mox secum plaudit, cum talia barbarus audit,

Impatiensque morae subito caecatur amore;

Et stupri totum versans in pectore votum,

Laxius extensa fit laetus divite mensa;

375

In ventrisque lacum non cessat fundere Bacchum.

Plus solito plenus, Iudith fuit igne serenus.

Nox trahit in somnum toto cum milite domum.

Femina digna satis dans formam virginitatis,

Stat ducis ante torum spirantem membra duorum.

380

Dextra victrici iugulum feriens inimici,

Ad somnum villi somnum mortis dedit illi:

Ense caput sectum maculavit sanguine lectum.

Tali morte data, Iudith redit intemerata,

Collaudatque Deum, referens ex hoste trophaeum.

385

Tales athletas olim vetus attulit aetas,

Per quos evulsi sunt hostes atque repulsi,

Quos laus aeternat, quos modo gloria vernat;

Nam spe praeclari regni coelestis avari,

Mundi tormentum reputabant grande talentum

390

Sed nec ob hoc tuti, quando sunt carne soluti:

Pro patrum noxa differtur coelica doxa,

Pro patrum thecnis caruerunt saecula regnis,

Pro radice patrum sorbebat saecla barathrum.

Impius et sanctus dabat hoc sub carcere planctus,

395

Armatus fortis, quos traxit ad atria mortis.

Sunt ibi moerores, sunt fletus atque dolores,

Stridor dentalis, paedor quoque perpetualis.

Est ibi caligo, meruit quam patris origo,

Quinque per aetates condemnans posteritates:

400

Sed mortis metas dedit ultima temporis aetas.

Hanc abolens molem, dans verum cernere solem,

Solem de stella, Christum de matre puella.

At pudor est salvus pariat cum Virginis alvus,

Excedens morem propter Deitatis honorem.

405

Est ubi conceptus de coelo semen adeptus,

Angelici vernae iussum sermone supernae,

Concipit a coelis, dum sumit ave Gabrielis.

Haec est illa fides quam falso, perfide, rides,

Contra naturam parientem credere puram.

410

Pristina signa roga quae veneratur Synagoga,

Credere cogeris nunc perfidus unde teneris:

Nam rubus ardebat, sed frondis honore virebat;

Pertulit ardorem, nec perdidit ipse virorem.

Cum radix non det, tamen arida virgula frondet,

415

Frondibus allatis decus addens virginitatis.

Imbre madet vellus, cum non madet arida tellus;

Terra madet stilla, cum vellus non madet illa.

Matre Deo digna sunt haec pro Virgine signa:

Quod dedit insolitum monstrat Deus hic repetitum.

420

Virgineus partus divinos dum parit artus,

Nullo sulcatum dat florem vomere partum.

Porta serata poli Domino fit praevia soli,

Florem munditiae parit alvus clausa Mariae,

Integra gignendo, velut integra concipiendo:

425

Virginis ergo torus quanta fit dote decorus,

Coeli praecones docuerunt opiliones.

Moxque novum sidus, ceu quidam vernula fidus,

Cum prece donorum vocat illuc corda magorum.

Miris unde modis rabies insanit Herodis,

430

Ac bimos mactat quos mater femina lactat.

Hunc mactando gregem, puerum vult perdere regem;

Sed suus illaesum paedagogus servat Iesum,

Sedulitate pia fugiens cum matre Maria.

Lacque puer suxit quod matris ab ubere fluxit,

435

Et quasi peccator mammas bibit Omnicreator,

Sed coelo plenas, claustroque pudoris amoenas.

Quae legi debet carnis praeputia praebet:

Turture mundatur, quo mundi culpa lavatur:

Vestitur pannis, victu vegetatur et annis;

440

Et velut addiscens, elementaque prima dehiscens,

Audit doctores, interrogat et seniores:

Et fuit industris legi sex suffore lustris

Inscriptam gypso quam sumpserat orbis ab ipso.

Pro nostris damnis lavat hunc Iordanicus amnis,

445

Diluat ut naevum quem severat Eva per aevum.

Tentat eum daemon, sed sustinet ipse Palaemon.

In se lymphantes fugit impia saxa minantes:

Esurit et stertit, sub pectore tristia vertit:

Discipulum plantis deservit more lavantis.

450

Id vero totum fuit a Deitate remotum;

Naturam namque plenam monstravit utramque:

Signis patratis iubar emicuit Deitatis.

Principio magnum mustum iubet edere stagnum,

Dat quoque mirari vinum sine vite creari.

455

Quos nox damnavit visus hominum reparavit:

Vt lepram purget, placidis hanc tactibus urget,

Et reddit putres animabus corporis utres.

Actu privatos facit artus consolidatos:

Quo corpus marcet fluxum quoque seminis arcet:

460

Panibus augmentum fauces dedit inter edentum,

Qui nos sacravit, qui millia quina cibavit.

Ventos sedavit, fluctus tumidos peragravit

Quas tenor enervat linguas, ad verba reformat:

Ad voces sulcos auris surdebat hiulcos,

465

Febris et algores, febris tulit atque calores.

Post haec, comprensus, clavis fuit in cruce tensus,

Conscendit palmam quam fecit fructibus almam:

In cuius ramo Deitatis perforat hamo

Leviathan malas, et mortis syncopat alas.

470

Serpens sublimis serpentibus obviat imis,

Dirus pugnator quod contrahat inde viator.

Vita subit lethum, dulcedo potat acetum,

Non homo, sed vermis, armatum vincit inermis,

Agnus praedonem, vitulus, moriendo, leonem.

475

Virginis agnus oves lavat orbem crimine quovis.

Hostia praeclara starioc fit Christus in ara.

Vitae libamen lateris dedit inde foramen,

Patrem placatum dans mundo conciliatum.

Vnda, caro, sanguis, nequam pius expiat anguis.

480

Haec tria nostra salus, qua marcet pristina malus:

Hic pretii nummus redimit quo terrea summus,

Quoque Deo Patri reparatur praeda barathri.

Exsul et antiquus quem suasor inescat iniquus,

Absorpta tegna, liber redit ad sua regna.

485

Hac rude donati remearunt quique beati.

Implet promissum spolians crucifixus abyssum.

Clausa tenet fossa pretiosi corporis ossa:

Ergo die trita de busto carne petita,

Surgit, multorum cineres reparando piorum.

490

Postea tangendum se praebet atque videndum;

Et iam, non scorto, mulieri visus in horto,

Mortis ab aerumnis apparet liber alumnis.

Verba dat et mandit; Didymo sua vulnera pandit,

Palmas atque latus, magis ut foret indubitatus.

495

His argumentis solidato robore mentis,

Crimina laxandi ius tradidit atque ligandi,

Ad meritique modum, dat texum solvere nodum.

Mittens ut mundum doceant natale secundum,

Fonteque divino purgent sub nomine trino,

500

Voce iubet viva depellere cuncta nociva.

Omnibus expletis ex codice sicut habetis,

Victrici palma coeli repetivit agalma.

Aethera conscendit caro quae crucifixa pependit,

Scandit iucunde Christus descenderat unde,

505

Et pius et durus iudex in fine futurus.

Par sibi maiestas est cum Patre, parque potestas,

Est honor aequalis, virtus et apex socialis.

Cum Parte regnante Deus unus et insuperator:

Spiritus amborum paritate refulget honorum;

510

Nam Patris ac Nati semper par est Deitati.

Hae tres personae Deitatis religione

Non secernuntur, sed ut unum iure coluntur.

Ecclesiae flamen docet unum credere numen.

Hinc varias haereses, peccati sordide praeses,

515

Atque novum schisma conflas, torquendo sophisma.

Idola monstrasti, fanorum sede locasti,

Quae stultae gentes coluerunt sacra ferentes.

Sic cum Neptuno Thetis est dea, cum Iove Iuno,

Numina digna luto; sic et Proserpina, Pluto:

520

Intonsus collo deus est mendosus Apollo.

Quid de silvana dicam triviaque Diana?

Quid de Latona magnum fugiente Pythona?

Scylleique canes non sunt Deitatis inanes.

Impedit esse deam meretricem quid Erythraeam?

525

Non sunt mortales Pan, vel Scylleius ales.

Num circa lymphas non est fas quaerere Nymphas?

Saepe madent divi qui sunt in gurgite rivi,

Quos melius dices moechos fore vel meretrices.

Illos errores primi fecere timores.

530

Facta tyrannorum nomen rapuere deorum.

Ad regum nutum litat orbis datque tributum.

Sed Factor rerum, cum posceret ordo dierum,

His ponens finem, tulit hanc erroris Erinnem,

Bis senos vernas mittens inferre lucernas

535

Mentibus humanis, quos nos damnavit inanis.

Coelitus excocti, sacro quoque Flamine docti,

Vadunt carnales verbo sulcare novales.

Mox Petrus in Roma fidei diffudit aroma,

Sacrilegum ritum trudens ex Vrbe Quiritum.

540

Ad cuius voces sua curvant colla feroces.

Vrbs regina senis submittere gaudet habenis

Altam cervicem tot regnorum domitricem,

Quam bellare vafer non vicerat aemulus Afer

Non aliter Poenus Romano sanguine plenus,

545

Totaque Carthago, sibi quondam magna vorago,

Quae reges terrae sibi vectigalia ferre

Fortiter impegit, dum mundi clima subegit,

Vincitur a Petro, sua ponens idola retro.

Diruit omne nefas vertex in vertice Cephas,

550

Flammantes arae desistunt exta vorare,

Arens ad ritum non ructuat idolothytum,

Fibris caprinae nec vexat fata saginae,

Non bove, non porco ventura requirit ab orco,

Fortunae casum non consulit augur omasum.

555

Nil quoque pennivago sortitur ab alite sago,

A Numaque datum saliatem Roma beatum.

Non canit Ancilis, quia iam sibi fabula vilis:

Iam theatri plausus sub desuetudine clausus,

Gymnasii ludos fastidit cernere ludos:

560

Ad luctam tingui vult nemo lampade pingui.