Saxo grammaticus carmina 1

Testo base di riferimento: J. Olrik , H. Raeder, 1931

Altre sezioni


4, 3

Conspicor invisum regi venisse gigantem

      Et gressu medias obtenebrare vias,

Aut oculis fallor; nam tegmine saepe ferino

      Contigit audaces delituisse viros.

Tum Bessus sic orsus:

5

Virgo, caballi

Quae premis armos,

Verba vicissim

Mutua fundens,

Quod tibi nomen,

10

Qua fueris, dic,

Gente creata!

Gro mihi nomen,

Rex pater exstat,

Sanguine fulgens,

15

Fulgidus armis.

Tu quoque, quis sis

Aut satus unde,

Romito nobis!

 

4, 4

Bessus ego sum,

Fortis in armis,

Trux inimicis,

Gentibus horror,

5

Atque alieno

Saepe refundens

Sanguine dextram.

Quis, rogo, vestrum

Dirigit agmen?

10

Quo duce signa

Bellica fertis?

Quis moderatur

Proelia princeps?

Quove paratur

15

Praestite bellum?

 

4, 5

Gram regit agmen

Marte beatus,

Quem metus aut vis

Flectere nescit;

5

Nec rogus ardens

Nec ferus ensis

Aut maris umquam

Terruit aestus.

Hoc duce belli

10

Signa levamus

Aurea, virgo.

Hinc remeantes

Vertite cursum,

Ne proprio vos

15

Opprimat omnes

Agmine Sigtrug

Inque feroci

Stipite figat

Illaqueata

20

Guttura nexu

Detque rigenti

Corpora nodo

Ac male torvus

Trudat edaci

25

Funera corvo.

 

4, 6

Gram prior illum

Manibus addet

Ac dabit Orco,

Quam sua fatis

5

Lumina claudat,

Inque pavenda

Vertice plexum

Tartara mittet.

Nulla Sueonum

10

Castra timemus.

Quid minitaris

Tristia nobis

Funera, virgo?

 

4, 7

En ferar istinc

Nota revisens

Tecta parentis,

Ne venientis

5

Conspicer audax

Agmina fratris.

Vos remeantes

Vltima, quaeso,

Fata morentur.

10

Laeta revise

Nata parentem,

Nec cita nobis

Fata precare,

Nec tua bilis

15

Pectora pulset.

Namque petenti

Aspera primum

Difficilisque

Saepe secundo

20

Femina cedit.

 

4, 8

Ne timeat rabidi germanum virgo gigantis

      Me neque contiguum palleat esse sibi.

A Grip missus enim numquam nisi compare voto

      Fulcra puellarum concubitumque peto.

 

4, 9

Quae sensus exsors scortum velit esse gigantum?

      Aut quae monstriferum possit amare torum?

Quae coniunx fore daemonum

Possit monstrigeni conscia seminis

5

Suumque giganti fero

Consociare velit cubile?

Quis spina digitos fovet?

Quis sincera luto misceat oscula?

Quis membra iungat hispida

10

Levibus impariter locatis?

Cum natura reclamitat,

Haud plenum Veneris carpitur otium,

Nec congruit monstris amor

Femineo celebratus usu.

 

4, 10

Regum colla potentium

Victrici toties perdomui manu,

Fastus eorum turgidos

Exsuperans potiore dextra.

5

Hinc aurum rutilans cape,

Quo perpes maneat pactio munere

Ac firma consistat fides

Coniugiis adhibenda nostris.

 

4, 12

Gram ferus clavae gerulus beatae

Nescius ferri celebrabat ictu

Ensis obtentum pepulitque trunco

Tela potentis.

5

Fata sectatus superumque mentem

Sueonum pressit decus impotentum,

Dum neci regem dedit et rigenti

Contudit auro.

Namque pugnaces meditatus artes

10

Robur amplexu rutilum gerebat

Et ducem victor nitido supinum

Verbere torsit.

Fata quem ferro perimi vetabant,

Aureo prudens domuit rigore,

15

Ense dum cassus potiore gessit

Bella metallo.

Clarius post hoc agathum manebit

Agnitum late meliore fama,

Cui suus laudem decorisque culmen

20

Arrogat auctor.

 

4, 16

Solus in octo pariter spicula mortis egi

Atque novenos gladio corripui reducto,

Quando Suarinum exanimavi titulis abusum

Nec meritum conciliantem sibi nomen: unde

5

Saepe cruentum nece ferrum madidumque caede

Sanguine tinxi peregrino timuique numquam

Ad crepitus ensiculi vel galeae nitorem.

Nunc male me proiciens fert aliena vota

Filia Sumbli fera Signe, vetus exsecrata

10

Foedus et incompositum concipiens amorem,

Femineae dat levitatis facinus notandum,

Quae proceres illaqueat, pellicit atque foedat,

Ante alios ingenuos praecipue refellens,

Nec stabilis permanet ulli titubatque semper

15

Ancipites parturiens dividuosque motus.

 

6, 2

Quid tibi sic vaga vita fluit?

Quid caelebs tua lustra teris,

Arma sequens, iugulum sitiens?

Nec species tua vota trahit;

5

Eximia raperis rabie,

Labilis in Venerem minime.

Caedibus atque cruore madens

Bella toris potiora probas

Nec stimulis animum recreas.

10

Otia nulla fero subeunt,

Lusus abest, feritas colitur;

Nec manus impietate vacat,

Dum Venerem coluisse piget.

Cedat odibilis iste rigor,

15

Adveniat pius ille calor

Et Veneris mihi necte fidem,

Quae puero tibi prima dedi

Vbera lactis opemque tuli,

Officium genetricis agens,

20

Vsibus officiosa tuis.

 

6, 3

Ne paveas nostri, iuvenis, commercia lecti.

Corpoream gemina vario ratione figuram

Et duplicem nervis legem praescribere suevi.

Nam sequor alternas diverso schemate formas

5

Arbitrio variata meo; nunc sidera cervix

Aequat et excelso rapitur vicina Tonanti,

Rursus in humanum ruit inclinata vigorem

Contiguumque polo caput in tellure refigit.

Sic levis in varios transmuto corpora flexus

10

Ambiguis conspecta modis: nunc colligit angens

Stricti membra rigor, nunc gratia corporis alti

Explicat et summas tribuit contingere nubes;

Nunc brevitate premor, nunc laxo poplite tendor

Versilis inque novos converti cerea vultus.

15

Nec me mirari debet, qui Protea novit.

Nunc premit effusos, modo clausos exserit artus

Forma situs incerta sui speciesque biformis,

Quae nunc extricat, nunc membra revolvit in orbem.

Exsero contractos artus tensosque subinde

20

Corrugo, vultum formis partita gemellis

Et sortes complexa duas: maiore feroces

Territo, concubitus hominum breviore capesso.

 

6, 5

Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat

Tartaroque devocati spiritus poenas luat.

Quisquis ab inferna sede vocavit

Me functum fatis exanimemque

5

Ac rursum superas egit in auras,

Sub Styge liventi tristibus umbris

Persolvat proprio funere poenas.

En praeter placitum propositumque

Quaedam grata parum promere cogor.

10

Ex hac namque pedem sede ferentes

Angustum nemoris advenietis,

Passim daemonibus praeda futuri.

Tunc quae nostra chao fata reduxit

Et dedit hoc rursum visere lumen

15

Mire corporeis nexibus indens

Manes elicitos sollicitando,

Quod nisa est temere, flebit acerbe.

Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat

Tartaroque devocati spiritus poenas luat.

20

Nam cum monstrigeni turbinis atra lues

Intima conatu presserit exta gravi

Atque manus vi vos verrerit, ungue fero

Artubus avulsis corpora rapta secans,

Tunc, Hadinge, tibi vita superstes erit,

25

Nec rapient Manes infera regna tuos,

Nec gravis in Stygias spiritus ibit aquas.

Femina sed nostros crimine pressa suo

Placabit cineres, ipsa futura cinis,

Quae miseris umbris huc remeare dedit.

30

Inferis me qui retraxit, exsecrandus oppetat

Tartaroque devocati spiritus poenas luat.

 

6, 8

Hinc te tendentem gressus profugum ratus hostis

Impetet, ut teneat vinclis faucisque ferinae

Obiectet depascendum laniatibus: at tu

Custodes variis rerum narratibus imple,

5

Cumque sopor dapibus functos exceperit altus,

Iniectos nexus et vincula dira relide.

Inde pedem referens, ubi se mora parvula fundet,

Viribus in rabidum totis assurge leonem,

Qui captivorum iactare cadavera suevit,

10

Inque truces armos validis conare lacertis

Et cordis fibras ferro rimare patenti.

Protinus admissa vapidum cape fauce cruorem

Corporeamque dapem mordacibus attere malis.

Tunc nova vis membris aderit, tunc robora nervis

15

Succedent inopina tuis solidique vigoris

Congeries penitus nervosos illinet artus.

Ipse struam votis aditum famulosque sopore

Conficiam et lenta stertentes nocte tenebo.

 

8, 1

Quis nostra fortis ausit arma sumere?

Nil proficit cassis vacillanti nitens,

Lorica iam nec commode fusum tegit;

Armis ovemus interempto filio?

5

Cuius mori me cogit eminens amor,

Caro superstes ne relinquar pignori.

Vtraque ferrum comprimi iuvat manu;

Nunc bella praeter scuta nudo pectore

Exerceamus fulgidis mucronibus.

10

Ferocitatis fama nostrae luceat;

Audacter agmen obteramus hostium,

Nec longa nos exasperent certamina

Fugaque fractus conquiescat impetus.

 

8, 3

Quid gladio pugnas incurvo?

Ensiculus fato tibi fiet,

Framea torta necem generabit.

Hostem namque manu superandum

5

Carminibus lacerari fidis,

Plus verbis quam vi connisus,

In magica vires ope ponens.

Quid me sic umbone retundis

Audaci iaculo minitando,

10

Cum sis criminibus miserandis

Obsitus et maculis refertus?

Infamis sic te nota sparsit

Putentem vitiis labeonem.

 

8, 8

Taetro penates omine patrios

Liquistis, hoc rus Marte sequi rati.

Quae vana mentes ludit opinio?

Quae caeca sensus corripuit fides,

5

Hoc arbitrantes posse solum capi?

Non amplitudo Suetica cedere,

Non exterorum Marte valet quati.

At summa vestri defluet agminis,

Cum Marte nostros coeperit aggredi.

10

Nam cum ferocem vim fuga solverit

Et proeliorum pars vaga labitur,

In terga dantes Marte prioribus

Caedis potestas liberior datur;

Maiorque ferri parta licentia,

15

Cum sors rebellem praecipitem fugat,

Nec tela tentat, quem metus abstrahit.

 

8, 9

Quid me sic Vffo provocat

Seditione gravi,

Poenas daturus ultimas?

Confodietur enim

5

Multa premendus cuspide

Exanimisque ruet

Audaciam coepti luens.

Nec petulantis erit

Livoris intactum scelus,

10

Augurioque meo,

Cum bella primum gesserit

Contuleritque manum,

Excepta membris spicula

Corpus ubique petent,

15

Crudosque hiatus vulnerum

Fascia nulla premet,

Nec ampla plagarum loca

Contrahet ulla salus.

 

8, 11

Seu pede rura teras, seu ponto carbasa tendas,

Infestos patiere deos totumque per orbem

Propositis inimica tuis elementa videbis.

Rure rues, quatiere mari, dabiturque vaganti

5

Perpetuus tibi turbo comes, nec deseret umquam

Vela rigor nec tecta tegent, quae si petis, icta

Tempestate ruent, diro pecus occidet algu.

Omnia praesentis sortem vitiata dolebunt.

Vt scabies fugiere nocens, nec taetrior ulla

10

Pestis erit. Tantum poenae vis caelica pensat.

Quippe unum e superis alieno corpore tectum

Sacrilegae necuere manus: sic numinis almi

Interfector ades! Sed cum te exceperit aequor,

Carceris Aeolici laxos patiere furores.

15

Te Zephyrus Boreasque ruens, te proteret Auster,

Et coniuratos certabunt edere flatus,

Donec divinum voto meliore rigorem

Solveris et meritam tuleris placamine poenam.

 

8, 18

Quid moror in latebris opacis,

Collibus implicitus scruposis,

Nec mare more sequor priori?

Eripit ex oculis quietem

5

Agminis increpitans lupini

Stridor et usque polum levatus

Questus inutilium ferarum

Impatiensque rigor leonum.

Tristia sunt iuga vastitasque

10

Pectoribus truciora fisis.

Officiunt scopuli rigentes

Difficilisque situs locorum

Mentibus aequor amare suetis.

Nam freta remigiis probare,

15

Mercibus ac spoliis ovare,

Aera aliena sequi locello,

Aequoreis inhiare lucris

Officii potioris esset

Quam salebras nemorumque flexus

20

Et steriles habitare saltus.

 

8, 19

Me canorus angit ales immorantem litori

Et soporis indigentem garriendo concitat.

Hinc sonorus aestuosa motionis impetus

Ex ocello dormientis mite demit otium,

5

Nec sinit pausare noctu mergus alte garrulus,

Auribus fastidiosa delicatis inserens,

Nec volentem decubare recreari sustinet,

Tristiore flexione dirae vocis obstrepens.

Tutius silvis fruendum dulciusque censeo.

10

Quis minor quietis usus luce, nocte carpitur

Quam marinis immorari fluctuando motibus?

 

8, 23

Fac caveas: ex te nocuus tibi prodiit ales,

      Felle ferox bubo, voce canorus olor.