Saxo grammaticus carmina 5

Testo base di riferimento: J. Olrik , H. Raeder, 1931

Altre sezioni


3, 2

Stulte, quis es? quid inane petis? dic, unde iter aut quo?

      Quae via, quod studium, quis pater, unde genus?

Praecipuus vigor iis regumque domesticus est lar,

      Qui proprias numquam deseruere domos.

5

Acceptatur enim paucis, quod pessimus edit;

      Invisi raro facta placere solent.

Regno mihi pater est, habitus facundia linguae,

      Cui solum virtus semper amata fuit.

Optavi sapere tantum, discrimina morum

10

      Lustravi, varium per loca nactus iter.

In rebus mens stulta modum deprendere nescit,

      Turpis et affectus immoderata sui.

Remorum ductus velorum vincitur usu,

      Aequora ventus agit, tristior aura solum:

15

Nam freta remigium penetrat, mendacia terras;

      Istas ore premi constat, at illa manu.

 

3, 3

Vt gallus caeni, sic litis plenus haberis,

      Sorde gravis putes nec nisi crimen oles.

Adversum scurram causam producere non est,

      Qui vacua vocis mobilitate viget.

5

Hercule, ni fallor, ad eum, qui protulit ipsum,

      Editus ignave sermo redire solet.

Ad prolatorem iusto conamine divi

      Fusa parum docte verba referre solent.

Quando lupi dubias primum discernimus aures,

10

      Ipsum in vicino credimus esse lupum.

Nulla fides fidei vacuo praestanda putatur,

      Quem rumor sontem proditionis agit.

 

3, 4

Dictorum temere poenas, puer improbe, solves,

      Bubo viae vacuus, noctua luce carens.

Quae nunc ructaris demens, emissa dolebis

      Interituque tui dicta profana lues.

5

Exanimis corvos exsangui corpore pasces,

      Esca feris, avidae praeda futurus avi.

Augurium timidi pravique assueta voluntas

      Numquam se digno continuere loco.

Qui dominum fallit, qui foedas concipit artes,

10

      Tam sibi quam sociis insidiosus erit.

Aede lupum quicumque fovet, nutrire putatur

      Praedonem proprio perniciemque lari.

 

3, 5

Non ego reginam, sicut tu rere, fefelli,

      Sed tenerae tutor condicionis eram.

Haec mihi res auxit, huius mihi gratia primum

      Munera, robur, opes consiliumque tulit.

5

En te cura premit culpae rea, tutior huic est

      Libertas, cui mens intemerata manet.

Decipitur quisquis servum sibi poscit amicum;

      Saepe solet domino verna nocere suo.

 

3, 17

Quando tuam limas admissa cote bipennem,

      Nonne terit tremulas mentula quassa nates?

Vt cuivis natura pilos in corpore sevit,

      Omnis nempe suo barba ferenda loco est.

5

Re Veneris homines artus agitare necesse est;

      Motus quippe suos nam labor omnis habet.

Cum natis excipitur nate vel cum subdita penem

      Vulva capit, quid ad haec addere mas renuit?

 

7, 2

Quid sibi vult, quaeso, belli gravis iste paratus,

      Aut quo classe potens, rex Olimare, ruis?

Fridlevi natum nobis incessere cordi est;

      At quis es audaci talia voce rogans?

5

Vincendi invictum subiit spes irrita mentem:

      Frothonem nullus exsuperare potest.

Quicquid contingit, primo semel accidit, et res

      Non sperata satis saepe subire solet.

 

7, 6

Hercule deprendi nulli numerabile vulgus,

      Vulgus, cuius erat terra nec unda capax.

Colluxere ignes crebri, silva omnis obarsit,

      Index innumerae flamma cohortis erat.

5

Calcibus obtrita tellus subsedit equinis,

      Edebant rapidos stridula plaustra sonos;

Ingemuere rotae, ventos auriga premebat,

      Vt tonitrum currus assimulasse putes.

Vix armatorum coetus sine lege ruentes

10

      Ponderis impatiens pressa ferebat humus.

Obmugire aer visus mihi, terra moveri,

      Tantus in externo milite motus erat.

Nam quindena simul vexilla micantia vidi,

      Quodque ex iis centum signa minora tenet,

15

Post quorum quodvis poterant bis dena videri;

      Signorum numero par erat ordo ducum.

 

11, 4

Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?

Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.

Mala soli, gravis uni manet omnis domus orbis;

Miseri quos hominum subsidiis destituit fors.

5

Mihi specus et iners nox tenebraeque et vetus antrum

Oculis delicias eripuerunt animoque;

Humus horrens, tumulus putris et immunditiarum

Gravis aestus minuerunt iuvenilis decus oris

Habitumque et validi roboris usum vitiarunt.

10

Super haec omnia contra exanimem conserui vim,

Grave luctae subiens pondus et immane periclum.

Laceris unguibus in me redivivus ruit Asuith

Stygia vi reparans post cineres horrida bella.

Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?

15

Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.

Nescio quo Stygii numinis ausu

Missus ab infernis spiritus Asuith

Saevis alipedem dentibus edit

Infandoque canem praebuit ori.

20

Nec contentus equi vel canis esu

Mox in me rapidos transtulit ungues

Discissaque gena sustulit aurem.

Hinc laceri vultus horret imago,

Emicat inque fero vulnere sanguis.

25

Haud impune tamen monstrifer egit;

Nam ferro secui mox caput eius

Perfodique nocens stipite corpus.

Quid stupetis, qui relictum me colore cernitis?

Obsolescit nempe vivus omnis inter mortuos.