Hrabanus Maurus laudes crucis figura XXVI

Testo base di riferimento: PL 107, 147-294

Altre sezioni


Ergo prophetarum bene te crux famen honorat,

Praedicat, exaltat, resonat tua facta futura.

Inspirata sacro tunc plebs quod protulit ore,

Spiritus et sanctus illis mandaverat intus,

5

Omnia cum Christum reparare loquuntur, et in te

Confixum Dominum concedere regna benignis.

David perfossas illi hic palmasque pedesque

Dixerat, atque cibo fel tradi et poculo acetum,

Deque tuo ligno regem asserit omnibus ipsum.

10

Huic puero humeris esse imperium orat Esaias,

Corpus percussum, manuum extensum, ore beato

Consputam faciem perpendens funus et astum

Atque levatam ad te dispersos currere Israhel.

Hieremias agnum describit, ceu holocaustum

15

Adtractum sine voce pium, lignoque cibandum:

Hiezechiel cernit visu Tau grammate signum

Eruere plebem, atque crucis ducentis ad instar.

Sic tu, sancta salus, virtus es visa prophetis:

Es placita superis, crux, huic es navita mundo.

20

Nam Daniel Christum dixit hic plebe ab iniqua

Mulctandum, et finem dehinc noxia tota tenere.

Osee salvandum populum mortis quoque morte

Praedicat, atque Iohel illa praedixerat hora.

Et solem et stellas lucem non fundere terris:

25

Hoc idem et in fausta festa praedixerat Amos:

Abdias insidias, Ionas quoque funera finxit.

Micha Dei montem: Naum nuntiat ultio quid sit:

Cornua sanctae crucis Abbacuc praedicat ore:

Sophoniasque diem dudum Domini audit amaram.

30

Aggaeus hincque polos dixit terramque moveri

Zacharias Iesum renotat per sordida vestis

Plagas in manibus fixas, plangereque multos.

Malachias cernit summum dominare per orbem.

Ardentique rogo mundum et sudare ministros.

35

Haec tua facta probi en dicebant ore priores

Crux alma vates, haec aedidit auctor, in hisque

Tu pia compleras haec o omnia passio Christi