Ludovico primogenito Philippi magnanimi A-Deo-dati,
Francorum regis filio, Guillelmus Brito, Armoricus, salutem
Ad laudes, Ludovice, tuas magnique Philippi,
Quo genitore tibi, sibi principe, Francia gaudet,
Pocula Castaliis mihi Musa liquoribus offert,
Instimulatque meum Phebeo pectus oestro,
5
Rursus ut aggrediar prolixius edere theuma;
Cui licet ingenium se nostrum iudicet impar,
Non tamen inde animum studeo revocare; sed ausus
Excusare meos tali presumo colore.
Gesta ducis Macedum celebri describere versu
10
Si licuit, Galtere, tibi, que sola relatu
Multivago docuit te vociferatio fame;
Si sua gentili mendacia cuique poete
Grandisonante fuit licitum pompare boatu;
Si tibi, Petre Riga, vitium non esse putavi
15
Vbere de legis occultos suggere sensus,
Quos facis ut levibus verbis elegia cantet,
Fortia facta virum numero breviore coarctans,
Que potius pede Meonio referenda fuerunt;
Cur ego que novi, proprio que lumine vidi,
20
Non ausim magni magnalia scribere regis,
Qui nec Alexandro minor est virtute, nec illo
Vrbi Romulee totum qui subdidit orbem.
Quod probat ecclesie favor, et defensio cleri
Qui ridens illo sub principe, pacis amica
25
Libertate fruens, subicit sibi quoslibet hostes.
Bis senos Macedo, bis Iulius octo per annos
Promeruit celebres vix continuare triumphos,
Vivida Karolide virtus triginta duobus
Annis continuis habuit quos vinceret hostes,
30
Donec Theutonicos, Othonem vicit et Anglos,
Flandrigenasque uno confecit marte Bovinis.
Ergo qui tanto exspectas succedere regi
Vt primogenitus, ut herilis sanguinis heres,
Dignus qui digne digno decoreris honore,
35
Illius atque tuis assurgere laudibus, et te
Auctorem dominumque velis prestare libello
Ammiranda tui patris et tua facta canenti
Qui sibi prescribit titulum nomenque Philippi,
Crescat ut ex titulo maior reverentia libro,
40
Audeat et tanto sub nomine tutior ire
In medium, ledique minus livore pavescat.
Petro Karloto Philippi regis Francorum filio salutem
Tu quoque fautor ades, Karlote, simillima regis
Magnanimi proles, cui te natura creatrix,
Vt regale genus signis probet indubitatis,
45
Corporis esse dedit similem mentisque vigore,
Cuius iam sequeris vestigia, cuius in evo
Tam tenero mores iam nunc imitaris et actus.
Si modo te, fratresque tuos, magnumque parentem
Vt potui, dignos celebravi carmine digno;
50
Si tibi totius animi virtute dicavi
Exhaustum subito tenui de fonte libellum,
Imposuique tuo, Karlotida, nomine nomen,
Vt tua lectoris laus perpetuetur in ore,
Et virtus etiam post mortem nescia mortis,
55
Famaque Karlorum vivat post fata superstes,
Quam soli faciunt urnas evadere vates,
Dum scriptis faciunt veterum meminisse minores,
Quorum fama perit, pereunt ubi carmina vatum:
Hunc quoque propitio celestis sidere vultus
60
Vel semel illustra, gratumque impende favorem,
Vt per te vigeat, ut, te tutore, magistros
Errorum cynicos facie contemnat aperta.