Radbertus Corbeiensis carmina 1

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


"Plangite, queso, viri, mecum pie plangite patrem,

Omnis et inploret veniam provectior aetas.

Spargite humum lacrimis, conponite floribus arvam

Patris ad excubias; hinc fletibus omnia sudent.

5

Officio linguae prodant sic corda vagitus,

Vt passim resonent etiam simul astra mugitum.

Rustica concelebret Romana Latinaque lingua,

Saxo quibus pariter plangens pro carmine dicat.

Vertite huc cuncti, cecinit quam maximus ille:

10

Et tumulum facite et tumulo superaddite carmen.

Membra beata senis celebri conferte locello,

Qui nobis studuit venas aperire calentes.

Huius ad exequias clerus cum mixta caterva

Vocibus alternis divina poemata narrent:

15

Pastores, fuerit quod magnus, versibus edant,

Formosi pecoris custos formosior ipse,

Vulgus et econtra resonet: Deus, alme creator,

Da veniam famulo: paradysi regna precamur,

Et petimus: miserere seni, miserere tuorum;

20

Tu quam dignus erat misereri, denique nosti.

Hinc, rogo, cordis amorque dolor gemitusque resultet,

Hinc pueri virtute, senes de nomine certent."

"Quis, rogo, non plangat hominem super astra levatum

In cineres redigi, quam duro marmore tegi?

25

Cuius in orbe volat virtutum fama per omnes,

Prosapies augustorum est quod vermibus esca?

Heu, quid hinc facimus miseri sub morte locati?

Ploramus, gemimus - sed nec revocare valemus.

Ergo vocatur: abest - sed nec exaudit amantes.

30

Pectora rumpuntur, lacerantur viscera luctu -

Ille nec exaudit lacrimas nec threna dolentum.

Et quia torquemur, laceramur corde tumultu -

Luctus adest animis nec mors surdissima curat.

Pulveream servamus hinc de corpore glebam -

35

Clarus at ille choro laetatur ad astra relatus.

Vnde velim: virtute, viri puerique puellae,

Plangite, corde pio salsos producite fontes,

Vt, quia tristis origo dedit, quod patimur omnes,

Atque una ex antiquo est haec natura priorum,

40

Vna sit et cunctis etiam conpassio mentis.

Mesticiae, fletus, lacrimae simul aethera pulsent;

Hinc inde unus in ora fluat fletus monachorum".

"Oro: senem senior tumulo, Corbeia, condas;

Porro minor ego mox tali viduata patrono

45

Vocibus alternis gemitum pro carmine pangam.

Quam dudum generans felix felicem mater ab uno

Atque tuo vocitans pridem de nomine faris:

- O formosa ego, tu mihi nunc eris alter in evum. -

Quam fundavit ovans manibus ter ille beatus

50

Plura salutiferis tribuens oracula verbis.

Nam quo tunc demon seviebat, iniqua potestas

Et cultus fani totam fedaverat arvam,

Vertit aras, pecudum sacravit ovilia Christi.

Funditus inde procul luci radice recisa,

55

Sancta locavit ibi monachis caenobia plena".

"O felix nimium, quos cogor inire dolores.

Munere divino, quamvis comulentur opima

Ambianense prius, qui dum meruisse videris

Corbeio preesse gregi, sanctissime pastor,

60

Te patrem esse novit etiam Saxonica cespis,

Vt commissa deo duplicata talenta reportes.

Sed tu, mors male fida venenis, parcere nescis

Vlli nec nobis; nec tu quoque munera curas.

Nescis amare viros, nescis servare patronos:

65

Omnibus una manes sors inrevocabilis horae.

Quae nobis stimplo rapuisti morte beatum

Illum, quem pariter querelosis vocibus omnes

Plangimus ac gemimus, flemus, lacrimamus, amamus:

Sed nescis, misera, miseris miserans misereri.

70

Proh dolor, ecce trahis omnes sic invida tecum,

Vt, quicquid iam viximus actenus, omnia sorbas".

Tum veneranda soror, nostrum parvissima, dixit:

"O verbo quam mitis erat blandusque magister.

Cur nos tam subito liquisti valde tenellos?

75

Tu siquidem moreris semper per saecula felix.

Sed ego virgo ferox, multis sanguinea bellis

Ymbrifero post te lacrimarum fonte madesco

Atque sub ingenti gemitu rea pectora tundo;

Hinc faciem guttis diluo salsis maculosam -

80

Quamvis nigra meis maculis sim et fusca venenis,

Vt niveo vultu respersa colore rosarum

Flavescam, niteam, flagrem simul atque madescam

Atque, tui nimium felix, in tempore plangam,

Quamdiu maneat flebilis pars ultima vitae".

85

Tum quoque mater ait, cuius de nomine dicta:

"Non me tu lacrimis vinces aut fletibus umquam,

Non cantus resonare leves, non pandere vota.

Vnde velim: tu misce favos, ego floribus ornem;

Tu quoque pallentes violas, ego lilia carpam

90

Et superaspergam tumulum quam suavibus herbis;

Hic quoniam condignus erat muneribus istis,

Dilicias nobis qui multas prestitit ipse

Et totam roseo te pinxit sanguine Christi.

Esaias vatis quod iam predixerat olim:

95

Sancta tibi hinc veniunt plaudentia ligna decoris,

Exultant inibi myrtus, abies sive pinus,

Vitis et uva, nitens etiam pinguescit oliva,

Ac tamquam paradysus et hortus diliciarum

Inriguis nutriris aquis de vertice caeli.

100

Quae fueras regio sterelis, descensus Averni -

Porta poli iam facta pates sive ianua vitae.

Nec valet equiperare prior perfidia mortis

Tam celerem cursum, quo nunc gloriosa

Iam caput excelsa caelorum sidera tangis

105

Atque nitore tuo nimium splendescis in orbe,

Vel citius qua nulla prior nutrix monachorum

Cardine sub quadro poterit fecundior esse.

Vnde, soror, facias planctum pro carmine, posco:

Octoginta pater quod vix conpleverat annos

110

Et necdum tua forte manarunt ubera lacte.

En subito periit vel fracta est idria fontis,

"Consilium patriae, Christi sapientia plenus".

"A mater", subnixa deo tum filia dixit,

"Quid tantos renovare velis narrando dolores

115

Aut memorare diei, qua nec sevior ulla

Vel fuit, esse potest poteritque aut esse futura?

Quae simul abstraxit nobis pereunte patrono

Omne decus vitae virtutum vota recidens.

Heu nos quam miseri, absentes qui vivimus illo,

120

Quod sumus in nimium depressi sorte maligna,

Qui pariter caelum nequivimus ire locati;

Cum quo namque mori melius quam vivere duxi".

"Quapropter, populi, Christi quos abluit unda,

Flumineos latices producite pectoris imo

125

Virgineumque meum plangamus sorte maritum,

Prudentem, sobrium, castum, caritate repletum,

Mansuetum, humilem nec non iustum atque benignum,

Nobilitate probum, quo nec sapientior ullus;

Cuius in eloquio micuit sapientia Christi,

130

Fons patuit saliens vitae, doctrina salutis.

Moribus insignis, virtutum dogmate plenus,

Mitis, pacificus, clemens et valde modestus -

Ista fuere sui, velim cognoscas, praedia iuris,

Ista meae redolent viritim sponsalia dotis.

135

Vnde beatus amor tantum mihi crescit in illo,

Quantum vere novo se mundus floribus auget.

Sed proinde magis luctus successit in horis,

Quod nimium fraglet in eo insaciabilis ardor

Et quod nulla mei sit abhinc medicina doloris,

140

Si non vel liceat mihi sanctum pangere nomen."

Ad quod quam nimium felix Galathea fatetur:

"Incipe sollicitos tales iam ponere questus.

Forte mirantur enim tanto pro funere Musae

Et stupefacta suos liquerunt carmina melos.

145

Omnia congemuere tuis - et saxea - threnis.

O si", inquit, "veniat tunc ille recursus amoris -

Quae tantis in eo lacrimarum cogimur undis,

Vt tandem renovemur eius dulcedinis austu.

Interdum manibus iunctis pergamus ad arcem,

150

Ad thalamos regni, quo dudum nos vocat idem.

Ethereis pascamur eo quam perpete campis,

Quo meruit senior felix intrare Menalcha,

Qui nostros secum quam longe duxit amores

Et trahit e nostris post se suspiria fibris."

155

"Illo etenim voti debentur iura coire,

Quamquam adeo nobis media est via triste sepulchrum.

Sed si constanter petimus, pulsamus, quaerimus, inquam,

Post cineres quin, haud dubium, veniamus ad urbem,

Qua pietas, bonitas, pax, lux, opulentia regnant;

160

Laetitiae, fructus, requies et gaudia fulgent;

Omne bonum renitet, dulcis concordia mulcet;

Gloria, laus et honor uno de fonte manantur;

Vita perennis ovat, virtutum pascua florent;

Angelicae gratulantur oves, caelestia vernant;

165

Premia perpetuis firmantur denique donis,

Quod deus semper adest presens, reserantur opima

Inter apostolicas patriarcharumque cohortes;

Spirat odor quam dulcis suavior omnibus herbis;

Martyrio splendente choro muscosa patescunt;

170

Castra prophetarum redolent dulcedinis austu;

Candida virgineo flavescunt agmina flore:

Omnia concelebrant inibi pia gaudia passim

Et resonant omnes uno de corde canentes

Mellifluas voces in talia carmine quisque."

175

"Desine plura", soror tum, "mater", ait Galathea,

"Ista quidem inspecta melius tum forte canemus,

Cum paradysus ovans nobis quoque sorte virebit.

Actenus agrorum flores et lilia carpe,

Donec alleluiatica circum gaudia stridant.

180

Sparge viam violis, virtutum floribus arvam,

Pinge rosis callem, plateis lilia sterne."