Rumpe, Camena, moras, virtutum federa pange,
Ad celi thalamos quo possim scandere perpes.
Dic, nivei flores quo vernant cespite fosso,
Bucolicosque relinque favos, sublimia carpe.
5
Excipiam vitae fontes aperire calentes,
Rauca licet pueris celestia munera pandam.
Tres sunt, quae veniunt uno de fonte, sorores,
Virgineo gressu, Christi de sanguine lotae.
Sed Caritas harum est cunctis precelsior una,
10
Laude Fides digna virtutum summa gubernat
Et petit arma prior, sancti quibus omnia vincunt
Virgo beata Dei Spes tendit ad ardua gressum
In solio recubans, Christi munimine tuta.
Tres istae nectunt virtutum federa quaeque,
15
Ad celi thalamos animam conscendere cogunt.