Aldhelmus enigmata 100

Testo base di riferimento: F. Glorie, 1968

Altre sezioni


Conditor, aeternis fulcit qui saecla columnis,

Rector regnorum, frenans et fulmina lege,

Pendula dum patuli vertuntur culmina caeli,

Me varium fecit, primo dum conderet orbem.

5

Pervigil excubiis: numquam dormire iuvabit,

Sed tamen extemplo clauduntur lumina somno;

Nam Deus ut propria mundum dicione gubernat,

Sic ego complector sub caeli cardine cuncta.

Segnior est nullus, quoniam me larbula terret,

10

Setigero rursus constans audacior apro;

Nullus me superat cupiens vexilla triumphi

Ni Deus, aethrali summus qui regnat in arce.

Prorsus odorato ture flagrantior halans

Olfactum ambrosiae, necnon crescentia glebae

15

Lilia purpureis possum conexa rosetis

Vincere spirantis nardi dulcedine plena;

Nunc olida caeni squalentis sorde putresco.

Omnia, quaeque polo sunt subter et axe reguntur,

Dum pater arcitenens concessit, iure guberno;

20

Grossas et graciles rerum comprenso figuras.

Altior, en, caelo rimor secreta Tonantis

Et tamen inferior terris tetra Tartara cerno;

Nam senior mundo praecessi tempora prisca,

Ecce, tamen matris horno generabar ab alvo

25

Pulchrior auratis, dum fulget fibula, bullis,

Horridior ramnis et spretis vilior algis.

Latior, en, patulis terrarum finibus exto

Et tamen in media concludor parte pugilli,

Frigidior brumis necnon candente pruina,

30

Cum sim Vulcani flammis torrentibus ardens,

Dulcior in palato quam lenti nectaris haustus

Dirior et rursus quam glauca absinthia campi.

Mando dapes mordax lurconum more Ciclopum,

Cum possim iugiter sine victu vivere felix.

35

Plus pernix aquilis, Zephiri velocior alis,

Necnon accipitre properantior, et tamen horrens

Lumbricus et limax et tarda testudo palustris

Atque, fimi soboles sordentis, cantarus ater

Me dicto citius vincunt certamine cursus.

40

Sum gravior plumbo: scopulorum pondera vergo;

Sum levior pluma, cedit cui tippula limphae;

Nam silici, densas quae fudit viscere flammas,

Durior aut ferro, tostis sed mollior extis.

Cincinnos capitis nam gesto cacumine nullos,

45

Ornent qui frontem pompis et tempora setis,

Cum mihi caesaries volitent de vertice crispae,

Plus calamistratis se comunt quae calamistro.

Pinguior, en, multo scrofarum axungia glesco,

Glandiferis iterum referunt dum corpora fagis

50

Atque saginata laetantur carne subulci;

Sed me dira famis macie torquebit egenam,

Pallida dum iugiter dapibus spoliabor opimis.

Limpida sum, fateor, Titanis clarior orbe,

Candidior nivibus, dum ningit vellera nimbus,

55

Carceris et multo tenebris obscurior atris

Atque latebrosis, ambit quas Tartarus, umbris.

Vt globus astrorum plasmor teres atque rotunda

Sperula seu pilae necnon et forma cristalli;

Et versa vice protendor ceu Serica pensa

60

In gracilem porrecta panum seu stamina pepli.

Senis, ecce, plagis, latus qua panditur orbis,

Vlterior multo tendor, mirabile fatu;

Infra me suprave nihil per saecula constat

Ni rerum genitor mundum sermone coercens.

65

Grandior in glaucis ballena fluctibus atra

Et minor exiguo, sulcat qui corpora, verme

Aut modico, Phoebi radiis qui vibrat, atomo;

Centenis pedibus gradior per gramina ruris

Et penitus numquam per terram pergo pedester.

70

Sic mea prudentes superat sapientia sofos

Nec tamen in biblis docuit me littera dives

Aut umquam quivi, quid constet sillaba, nosse.

Siccior aestivo torrentis caumate solis,

Rore madens iterum plus uda flumine fontis;

75

Salsior et multo tumidi quam marmora ponti

Et gelidis terrae limphis insulsior erro,

Multiplici specie cunctorum compta colorum,

Ex quibus ornatur praesentis machina mundi,

Lurida cum toto nunc sim fraudata colore.

80

Auscultate mei credentes famina verbi.

Pandere quae poterit gnarus vix ore magister

Et tamen infitians non retur frivola lector!

Sciscitor inflatos, fungar quo nomine, sofos.