Nox erat et magni alternis per climata caeli
Ignibus auxerunt astra remota iubar,
Pollachar infusum Letheo munere somnum
Emotis curis noctis amabat opes.
5
Cum subito tenebras, fama est, Iovis armiger altas
Decutiens, oculis visus adesse viri.
"Perge", ait, "et terrae nebulas transcende prementes,
Ducam etenim, quo te praemia magna manent."
Laetus ad haec grates cernenti cuncta, quod aegram
10
Quaesitu longo vult satiare animam.
Ales ad alta volat, timidumque per aera portat,
Donec terrorem purior aethra dedit.
Dedalus ille novus, partim suadente timore,
Partim praeproperum quod terit horret iter:
15
"Sordibus hisne", inquit, "quis turgent membra gravatum
Lucida stelligeri me feret aula poli?
Quin, patere, excurrat distenti egestio ventris,
Terra suum servet pondus, abibo levis".
Vnguirapus ventura sciens: "Caudam ore teneto",
20
Dixit, "et expurga foetida quaeque celer".
Tum vero ut longum mundus duraret in aevum,
Ilia pro totis nisibus evacuat.
Hic aquila: "Absurdum est divinis sedibus", inquit,
"Inserere, aspergat qui loca celsa lue.
25
Ergo redi et strati sordes intende relapsus,
Nec rursus speres sordibus astra sequi".
Evigilans, quicquid supero sibi visus ab axe
Fundere, per lectum repperit ire suum.
Pro pudor atque nefas, visis deceptus iniquis
30
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .