Scribere clericulis paro Doctrinale novellis,
Pluraque doctorum sociabo scripta meorum.
Iamque legent pueri pro nugis Maximiani
Quae veteres sociis nolebant pandere caris.
5
Praesens huic operi sit gratia Pneumatis almi;
Me iuvet et faciat complere quod utile fiat.
Si pueri primo nequeant attendere plene,
Hic tamen attendet, qui doctoris vice fungens,
Atque legens pueris laica lingua reserabit;
10
Et pueris etiam pars maxima plana patebit.
Voces in primis, quas per casus variabis,
Vt levius potero, te declinare docebo.
Istis confinem retinent heteroclita sedem.
Atque gradus triplicis collatio subditur istis.
15
Cuique sit articulo quae vox socianda, notabo.
Hinc de praeteritis Petrum sequar atque supinis.
His defectiva suberunt et anormala verba.
Verborum formas exinde notabo quaternas.
Hinc pro posse meo vocum regimen reserabo.
20
Quo iungenda modo constructio sit, sociabo.
Post haec pandetur, quae syllaba quanta locetur.
Accentus normas exhinc variare docebo.
Tandem grammaticas pro posse docebo figuras.
Quamvis haec non sit doctrina satis generalis,
25
Proderit ipsa tamen plus nugis Maximiani.
Post Alphabetum minus haec doctrina legetur;
Inde leget maius, mea qui documenta sequetur;
Iste fere totus liber est extractus ab illo.
Rectis as es a dat declinatio prima,
30
Atque per am propria quaedam ponuntur Hebraea,
Dans ae diphthongon genetivis atque dativis.
Am servat quartus; tamen en aut an reperimus,
Cum rectus fit in es vel in as, vel cum dat a Graecus.
Rectus in a Graeci facit an quarto breviari.
35
Quintus in a dabitur, post es tamen e reperitur.
A sextus, tamen es quandoque per e dare debes.
Am recti repetes quinto, sextum sociando.
Primo plurali decet ae quintoque locari.
Atque secundus habet arum, nisi syncopa fiat.
40
Tertius aut sextus habet is, tamen excipiemus:
Quando mas fit in us, in a femineum sine neutro,
Femineis abus sociabitur, ut dominabus,
Sexum discernens; istis animas superaddes.
Accusativis pluralibus as sociabis.
45
Versibus his nota fit declinatio prima.
Er vel ir ur aut um vel us aut eus pone secunda.
I genetivus erit; sed quando rectus habebit
Ir aut ur aut eus, genetivus eum superabit.
Vm par fiet et us, sed quod fit in er, variamus.
50
Er s p iuncta superabit et er sine muta;
S t si praesit, genetivus non superabit.
Huic normae suberit ternamve sequester habebit.
Par est, cum mutae subit er per a dans muliebre;
Hinc tamen excipias, quae de gero vel fero formas.
55
Crescunt, quae dant us; et adulter erit superandus,
Celtiber atque lacer, liber, socer ac Iber, atque
Presbyteri cum Mulcibero memor esse memento.
Dexter format eri, poteris quoque dicere dextri.
Cetera cum muta dic esse frequentius aequa.
60
Vnus et ullus, uter et nullus, solus et alter,
Totus dant in ius genetivos, addis alius;
Namque tenent normam pronominis ista secundam.
Cum datur i bina, iacitur quandoque suprema.
Eus dat ei vel eos genetivo more Pelasgi.
65
Tertius o posuit sextumque sibi sociavit;
Sed dabis i terno, cum feceris us genetivo.
Vm retinet quartus, sed neutris provideamus:
Primum cum quarto quintoque sono dabis uno.
Cum tenet eus rectus, aliquando fit per a quartus.
70
On iunges Graecis: tibi testis erit Menelaon.
Rectus in r vel in um similem faciet sibi quintum;
Ex er quandoque per metathesim reperis re.
Recti diphtongus dabit eu quinto quasi Graecus.
Cum proprium dat ius, tenet i quintus iaciens us.
75
Vs mutabis in e, si formas cetera recte.
Quintus habet casus fili, Deus, agne vel agnus,
Et vulgus, pelagus, populus, fluvius quoque dant us.
Cum proprium longam dabit us, u quintus habebit.
Primo plurali decet i quintoque locari.
80
Hos casus neutri quartumque decet per a poni;
Excipis ambo, duo, tamen haec heteroclita pono.
Dic nisi concisis orum fieri genetivis
Tertius is finit sextumque sibi sociavit.
Os faciet quartus, nisi neutris; a damus illis.
85
O dabit e que vel a tibi declinatio terna.
C iunges a vel e, d vult i sola praeesse.
L cum vocali patietur qualibet addi.
N u non iunges, reliquis vocalibus addes.
Cuilibet r iungis; s insuper omnibus addis.
90
B quoque praeposita datur omnibus s sociata.
Vls ut plus sequitur, sed et ems ut hiems reperitur
S, si praepones n, omnibus addere debes.
Non u, sed reliquis s, p praeeunte, locabis.
Non i, sed reliquae praeeunt r s sociatae.
95
Dicimus aes ut praes, aus ut laus iungere debes
Irps ut stirps iungis, u solam t sociabis.
X quoque vocali patietur cuilibet addi.
Alx dabit anx, arx, unx, ut calx, lanx, arx quoque coniunx.
Format nomen in a genetivum tis sibi iuncta.
100
Is facies ex e, veluti mare sive sedile.
Onis habes ex o; sed inis do perficit et go
Femineo genere; nemo sociatur homoque
Ordo vel margo, cardo, cum turbine virgo.
Sic et Apollo facit; Britonisque Brito, caro carnis.
105
Lac lactis ponit, allec allecis habebit.
Is post l pone; sed lis mel felque dedere.
Al alis longam dat neutrum, cetera curtam;
Curtam pone salis; el, ol dant elis et olis.
Vl dat ulis, il ilis: pugil et consul tibi testis.
110
An erit is iuncta fietque paenultima longa.
E super n dat inis curtam; sed deme lienis,
Renis, Syrenis, splenisque; sed in dabit inis.
On sibi copulat is; sed quaedam propria dant tis.
Quod nomen proprium, quod non, ita sit tibi notum:
115
Id proprium dices, quod non notat univoce res
Plures; namque duo sensu non signat in uno,
Non licet univoce proprium tibi plura notare.
Appellativis varias res univocabis.
Is post ar pone, sed far facit r geminare.
120
Quae primaria sunt, nisi Naris, curta manebunt;
In derivatis neutris producitur aris.
Primitialis erit vox, in qua dicitur esse
Primum praepositae data significatio sectae;
Est derivata vox, quae descendit ab illa.
125
Simplicium norma formabis compositiva.
Dictio compositam dicetur habere figuram,
Quam licet in geminas partes distinguere, quarum
Significata gerat vox designanda per ipsam.
Non poteris tale sub simplice scisma notare.
130
Et dices epatis, iubaris cum nectare ponis;
Asparis usus habet et bostaris [adicis illis].
Er tibi praebet eris; cer mobile vertitur in cris.
Ter per tris forma; sint Iupiter et later extra
Et luter, spinter, stater, his coniunge character,
135
Aether et crater; per bris formabitur imber
Et sua composita; ver et panther dabit eris.
Ir breviabit iris, martyr fiat tibi testis.
Is post or iunge; cor cordis debet habere.
Mas aut commune dabit oris femineumque;
140
Format oris rhetor, memor, arbor neutraque, castor
Et quaedam propria, velut Hectoris [associantur].
Vr tibi format uris, sed fur subdit sibi furis.
Robur praebet oris, ebur et iecur et femur addis.
Ex as est atis; elephasque gigasque dat antis
145
Et diamas, adamas, veterum quoque propria quaedam.
Mas maris, as assis, vas vasis; vas vadis, isti
Iunges, quae Pallas vel lampas format et Arcas.
His similem formam dant patronymica quaedam.
Sic brevis as format genetivum [Graecus os addit].
150
Mas aut commune, si fiat in es breviatam,
E mutans dat itis: miles fiat tibi testis.
Vt praepes, dat etis diphthongus in antesuprema.
Quae derivantur a verbis associantur,
In quibus e curta reperitur in antesuprema.
155
Inquies est curta; tamen etis erit sibi iuncta.
Femineum dat etis curtam: seges est tibi testis.
A pede compositum dat edis; sed apes removebis.
Quod praebet sedeo, formabit idis genetivo.
Es longam mutabis in is; sed deme quietis,
160
Heredis, Cereris, mercedis vel locupletis,
Magnetis iunges, Agnetis [dicere debes].
Cum praeit i, formabit etis: paries tibi testis.
Is correpta sibi similem faciet genetivum;
Cuspidis et lapidis et cassidis excipiantur,
165
Et chlamydis dices.
Sanguinis, et dices exanguis, et aspidis addes,
Aegidis atque notes et patronymica iunges.
Tethyos et Thetidis dices; Paris is dat idisque;
Sardis inis; sed iaspis idis; sic ibidis ibis.
170
Isidis adiunges; indeclinabile semis
Est pro dimidio; pondus semissis habeto;
Et Thybris Thybridis, tigrisque, Quirisque Quiritis.
Quod dedit er, dat eris: pulvis vomisque cinisque
Et cucumis [pariter praedictis associabis].
175
Is itis producta dabit; tamen excipientur
Glis gliris glissis et vis.
Oris formabit os pro mare; deme nepotis.
Cetera dant otis, sed de potis hoc breviabis,
Sed bovis et gloris demantur et oris et ossis,
180
Custodis, simul herois, Minos sit in illis.
Vs curtam dat oris neutro; sed eris damus illis,
Quae dant lus, nus, dus; sed oris praebet tibi fenus
Et facinus, pignus; intercus utis tibi praebet.
Dat pecus haec pecudis, pecus hoc pecoris sibi iungit.
185
Haec formas in eris, quae sunt confinia verbis,
In quibus e curta reperitur in antesuprema.
Neutrum declina, quod comparat, ut duo prima.
Dant aceris leporis acus et lepus, addito tempus.
Vs producta tibi dabit utis; deme paludis
190
Et quos dant tellus, incus.
Formabunt uris monosyllaba; grus gruis et sus
Dat suis.
Aes aeris dabitur, praes praedis, laus quoque laudis,
Fraus fraudis [pariter, sed Emaus non flectere dicis].
195
Si praeit s b vel m vel p, faciens genetivum
Interpones i; tamen e si b praeit aut p,
E mutatur in i, si non monosyllaba fiant;
Aucupis excipitur [ex auceps quod reperitur].
L s aut n s aut r s s removebis,
200
Tis iunges, frondis, lendis glandisque remotis,
Quae cor vel pendo componit, eis sociando.
Semper iens cum prole sua formabit euntis;
Ambio lege caret uncisque, quod uncia format.
Vt tibi format itis: sic per caput esse probabis.
205
A verbis in go veniens x gis tibi format;
Coniugis n removet [cum rectus n sibi servet].
Cis iungunt alia, tamen x prius inde remota.
E super x, nisi sint monosyllaba compositumve,
Ex ipsis e per i mutant, quae vult breviari;
210
Lodicis demes, vervecis dicere debes.
Si mas fiat in ix, dat icis; mastix dabit icis
Et Phoenix icis, bombyx bombycis habebit.
Cetera, quae dant x, producunt antesupremam;
Sed gregis atque crucis, facis et picis et nucis inde
215
Excipis atque trucis, ducis et salicis silicisque.
Nec g nec c tenent, quae dant nix atque supellex.
Dic senis et noctis, Sphingos vel dicito Sphingis.
Crementum duplex debet formare supellex;
Quae das a capite, velut anceps, iunge, bicepsque.
220
Per praedicta tibi patet excessus genetivi.
Is genetivus habet; sed tertius i tibi praebet.
Cum dedit es Graecus, fit saepe per i genetivus.
Em retinet quartus; sed in im quandoque locamus:
Magudarim, turrim, pelvim, sitimque securim,
225
Vim, burim, restim, puppim tussimque, Charybdim.
His quaedam propria sociantur paucaque Graeca,
Vt Tigrim, Thybrim, Tripolim, Syrtim, vel eclipsim;
Iris et hypocrisis sociantur eis et Erinys.
Em dat et im restis, turris cum puppe, securis.
230
Quin etiam multa per a ponuntur quasi Graeca.
Neutra notare decet; sic nullum regula fallet.
Par recto quintus; sed saepe tamen facit usus
Ad morem Graeci, ceu Thebai Pallaque, Colchi.
Es Graeci longae simul es subiungitur eque.
235
Sextus in i vel in e; quandoque tamen dat utrumque.
I dat nomen in e; quaedam retrahi decet inde:
Gausape, Praeneste praesepeque, cepe, Soracte.
Cum praeit er aut is, per e si neutrale sequatur,
Ablativus in i debet tantummodo poni.
240
Quod fit in al vel in ar, sic formas, dum genetivo
A longam teneas; dat e far, par i vel e ponas.
Quod fit in as longam gentile per i vel e ponam.
Consona si praeit is dupla, sextus in i vel e finit;
Testis cum peste per e fit iuncta sibi veste.
245
Quatuor imber habet, quibus i tantummodo praebet,
I dant tres menses; solam dat e sospes et hospes.
Quidam pro certo reputant e vel i dare sexto
Cuncta trium generum; sed degener, uber e tantum,
Ipsa tamen reperimus in i [sed non nisi raro].
250
Ponunt alterutrum, si fiat mobile fixum.
Invenies alia per e saepius esse notata.
Quod dedit im quarto casu, solet i dare sexto.
Primo plurali dabis es, et ei sociabis
Quartum cum quinto; sed a debes ponere neutro.
255
Si sexto dabitur i sola vel i simul eque,
Fit neutrum per ia; quod comparat inde retracta.
Ludicra vel vetera dices, amplustraque iunges.
Cum dedit e solam sextus, solam dat a rectus.
Praedictis saepe tribus is veteres posuere.
260
Vm vel ium pone genetivo, vel dat utrumque.
Quod dabit i sexto, formabit ium genetivo,
Et praebens e vel i; quod comparat hinc volo demi.
Artificum iunge, memorum, veterum vigilumque,
Atque sacerdotum, custodum, vel locupletum.
265
C per ium fit et l; fraus et laus um tibi praebent.
Non crescens per ium facit es aut is genetivum;
Vm dat apis, volucris panisque, canis iuvenisque,
Et soboles, heresis cum fruge vel indole, vates.
Ons per ium formas; s iunges r praeeunte,
270
Consors atque cohors demantur [quae faciunt um].
Simplex compositi normam quandoque tenebit:
Sic cor opesque probant [si componatur utrumque].
Saepe per um vel ium facit ans aut ens genetivum.
Glans dat ium, gens, mens, dens, consociabitur illis
275
Calx, plebs, puls, seps, stirps per ium, falx, arx simul et lanx.
Dempta carne per um facies a vel o, sociando
Il vel ul nque simul, er solam iungimus irque;
Cor demes, or et ur pones, as addere debes;
Quae monosyllaba sunt, adimes [quod comprobat hic mas].
280
Si crescant is et es dant um; monosyllaba demes.
Plus dat ium, sed pes dabit um; pluralia sola
Quae dant es, fiunt per ium; sed deme penatum.
Praeter os um faciunt os et us, sed et s praeeunte
B vel p ponis et t; monosyllaba demis.
285
Supradicta notes, sed ium per cetera formes,
Quae praebent e vel i sexto; facit um sibi subdi,
Quod datur a capio: sic municipum tibi formo.
Cumque caput dabit eps, formabit ium, velut anceps.
X fixum dabit um nisi nox nix atque supellex;
290
Vm supplex, complex [sed ium format tibi simplex].
More metri demit his usus saepe vel addit:
I proceres iacit uque boves, u suscipit ales.
Tertius est in ibus, et ei sextum sociamus,
Dicemusque boum seu bobus [duplice casu].
295
Quarta dat us recto; dabit u, sed non nisi neutro.
V non mutabis, donec plurale tenebis.
Vs genetivus habet; sed tertius ui tibi praebet.
Vm quarto dabitur; quintus recto sociatur.
V sextus retinet; sed flecte domum sapienter.
300
Primo plurali dabis us binos sociando;
Neutra notare decet; genetivus uum tibi praebet;
Datque dativus ibus sextusque, sed excipiemus:
Ante bus u servant ficus, tribus, arcus acusque,
Artus cum verubus, portus partusque lacusque,
305
Et specus et quercus.
Es rectus quintae dat semper et est muliebre;
Mente diem memori volo compositumque teneri.
Ei dicetis genetivis atque dativis.
Em quarto, quinto damus es, decet e dare sexto.
310
Primo plurali dabis es, qui vult sibi subdi
Quartum cum quinto, tribuens erum genetivo.
Tertius et sextus semper formantur in ebus.
Desunt plurali genetivi sive dativi
Et sexti quintae nisi res speciesque diesque,
315
Progenies et maneries dic materiesque.
Rectos compone, simul inflectuntur utrimque.
Non sic alterutrum declines nec leopardum.
Obliquo rectum componens iungis in unum;
Ex sola parte recti decet hunc variare.
320
Si componantur obliqui, non variantur.
Patronymica dat tibi declinatio prima,
Quae dantur maribus; sed in es rectum faciemus.
Am quartus casus aut en gerit; e vel a quintus,
Et reperitur in es.
325
Ablativus in e vel in a, nec cetera muta.
Tertia feminea tibi patronymica format.
Is recto praebens genetivus erit tibi crescens,
Isque vel os faciet; a vel m quartus tibi praebet;
Quintus i servabit, sed rectum non superabit.
330
E solam sextus tenet; esque vel as reperimus
Plurali quarto; nil plus praeter metra muto.
Interdum per ias haec patronymica formas.
As brevis in recto dat adis vel ados genetivo;
Em vel a dat quartus; in e fit tantummodo sextus.
335
Dans reliquos terna nil mutat in his nisi metra;
More vides Graeci tamen s quinto removeri.
Ne plerisque damus, quibus e normam sociamus.
Cum dedit e Graecus recto, tenet es genetivus,
Em aut en quartus; recto reliquos sociamus.
340
Cum Graeci rectus tenet os, par est genetivus,
Vel dat oy Graecus [melos et meloy tibi testis].
Quartus on, os quintus, o tertius atque supremus.
Saepe dat is rectus: dat ios vel eos genetivus;
Im quartus dabit, i quintus, neuter superabit.
345
Fit quintus recto par declinante Latino.
Dat genesis quintum similem sibi; dat genetivum
Is vel eos; tenet im quartus, reliquique dabunt i.
Dic Moyses Moysi, reliquos ternae sociabis.
Dat Iesus um quarto, reliquis u semper habeto.
350
Est declinandi pronomina norma quaterna.
Estque mei vel mis in prima tuque suique.
Recto personae non servit regula primae.
Debet ius facere genetivum norma secundae;
Debes formare per eam pronomina quinque.
355
His octo species primaria dicitur esse.
Monstrant et referunt haec et quasi fixa manebunt.
Deque tribus primis septem fit origo supremis.
Personas duplices haec designare videntur;
Cum possessore possessio significatur.
360
Formans quis vel qui Donato crede minori.
Tertia per primam fit nominis atque secundam.
Has tres Donatus distinguit sufficienter.
Quarta quidem ternae par debet nominis esse.
Haec tibi signabis, quae declinans variabis.
365
Pascua sola datur et pascua plura dabuntur.
Est zizania, sunt zizania plura -niaeque.
Balnea dic vel -eas, -ea non prius est, sed -eum das.
Sic et amygdala dic [-lum fructus, -lus dedit arbor].
Delicium tibi sit, mihi semper deliciae sint.
370
Hoc epulum comedis, epulaeque parantur amicis.
Est locus, atque loci sunt artis, sunt loca terrae.
Sic iocus atque ioci, sunt et ioca plurima gentis.
Balteus addatur, filum plurale sequatur.
Carbasus una ratis, et carbasa plura videbis.
375
Arbutus est similis, huic intiba, Pergama iungis.
Cui caelum servit, caelos et cuncta creavit.
Sic rastrum rastros porrumque facit tibi porros.
Frenum detur equo, frenos et frena teneto.
Sic claustrum formas, filum pariterque capistrum.
380
Dicimus altilia, si plura, sit altilis una;
Consimilique modo sit declinanda supellex.
Tartarus ater habet plurale -ra, vinaque dant -rum.
Sibilus hic dices et sibila plurima iunges.
Supparus esto comes, prius hic tenet us, sed a subdes.
385
Taenarus infernus, sic Maenala, sic et Avernus.
Dindyma, pileus, Ismara, Gargarus his sociamus.
Vas vasis ternam tibi dat, plurale secundam.
Ista solent quarta variari sive secunda:
Cum lauro quercus, cornus, pinus quoque, ficus;
390
His colus atque domus, penus et lacus associamus,
Et cantus, cetus, ortus [sensu variato].
Is vel us ista suis dices dare compositivis:
Cera, iugum, limus, animus, colus, arma, bacillus;
Cum norma nervum, cum freno collige clivum.
395
Pluralem numerum retinent aes atque metallum;
Raro per reliqua dabitur plurale metalla.
Aequor et unda, fretum mare, melque, latex, aqua, vinum,
Pocula, fons, flumen, fluvius pluralia servant,
Stagna, lacus, amnes, limphae [limus, palus, imbres].
400
Cetera pluralem retinent humentia raro.
Lex mensuratis tamen et pensis datur ista.
Ordea, frumenta, faba melonesque, citrulli,
His plurale damus, sic dant far, pisa, lupinus.
Raro seminibus aliis plurale locamus.
405
Raro plurale dat quinta tibi nisi quinque:
Res pariterque dies, acies, facies speciesque.
Progenies et maneries dic, materiesque.
Raro plurale vult pax et sanguis habere.
Neutra facis sine plurali vulgus pelagusque.
410
Nescio telluris vel humi plurale geluve.
Nescit ador normae contraria norma movere.
Aptota neutra tene pus et fas irque nefasque.
Obliquum de se non format fors nisi forte.
Tabes declino, nec dat tabi nisi tabo.
415
Ilia declinat tibi tertia nec nisi plura;
Ipsaque plurales declinat moenia, manes.
Dicamus proceres pluraliter atque penates.
Nec nisi plurali tenebras aut exta notavi;
Arma vel insidias, artus, sponsalia iungas;
420
Divitiasque, minas, nuptias, indutias,
[Blanditias ac infitias ac exequias quoque, cunas,
Nundinas, exuvias iungas pariterque kalendas].
Cornua mutantur, sed cornu non variatur.
De genubus, verubus normam servabis eandem.
425
De nece deque prece dic quod rectis caruere
Primis, atque dapem socia, vice iungis eisdem.
Vis vim vique dabit, totum plurale tenebit.
Plus neutrale facit nec dat primo nisi pluris;
Casum plurale dat quemlibet et genus omne.
430
Quae quaerunt, quae distribuunt referuntque negantque,
Infinita quoque casu caruere vocante.
Distribuit, si vim facias, et colligit omnis;
Colligit improprie positum, non distribuendo.
Quatuor exceptis pronomina nulla vocabis;
435
Tu, meus et noster, nostras, haec sola vocantur.
Tres in plurali casus os oris amittit;
Aes, far, rus, ius, thus illi sociare solemus.
Terra fit Ops, et avarus opes et opem petit aeger.
Lens lendis capiti, lens lentis convenit ori.
440
Hic dat et haec hospes haec hospita, sospita sospes.
Vesper -rum -re -ra pars est extrema diei,
Noctis vel mundi, vesperque suum tenet aetas;
Quamlibet aetatem mundi lego vesper habere.
Vesperus est stella, -ri dant psalmos tibi solos.
445
Officium tibi -rae -rarum totaliter implent.
Glis animal, glis terra tenax, glis lappa vocatur;
-Ris primus, glissis tenet altera, tertia glitis.
Cassis idis galea, capitur fera casse retenta.
Tignus vel tignum declina pisaque pisum.
450
Cornus vel cornu dices, tonitrus tonitruve.
Est glomus atque glomi, vult hoc glomeris sibi subdi.
Ambo duoque mari faciunt neutrum similari.
Par primo quintus, orumque tenet genetivus;
Saepe duum dabitur neutro, si syncopa fiat.
455
Cum terno sextus facit obus, et os sociamus
Quarto; sed neutrum formabis in o quasi primum.
Prorsus femineum datur ad morem dominarum.
Hunc gradibus ternis, qui comparat, ire notabis.
De primis ambos debes formare supremos.
460
Est adiectivis graduum collatio talis,
Dum valet augeri sua proprietas minuive.
Declinat terna positivos sive secunda.
Si tibi declinet positivum norma secundae,
Taliter inde gradum debes formare secundum:
465
I brevies, quam dat genetivos, et or superaddes.
Ternae consimili formabunt more dativi.
Inde sinisterior, hinc iunior excipiantur,
Et potis et nequam praebent aliam tibi formam.
Verbum quandoque vel quae sunt praepositivae
470
Voces audivi supplere vices positivi;
Formae consimilis adverbia saepe videbis;
Participans iungis, quod tunc pro nomine sumis:
Detero, post, extra pridemque, vel ante vel infra,
Intra vel citra, sapiens, ultra, prope, supra.
475
Vsque secunda tenens superantem de genetivo
Sic format: iungit s atque simus superaddit.
Cum tenet er rectus, rimus est illi sociandus.
In terna formo simus addens cum genetivo;
Sed tamen r recti sibi vult rimus associari.
480
Dant tibi quinque limus, quos signat nomine fagus,
Et sua composita.
Dat remus supra, cui post sociatur et extra.
Solus erit minimus, faciuntque ximus prope, magnus,
Dantque timus citra, bonus, ultra, iungitur intra.
485
Infimus est solus, de pridem fit tibi primus.
Res bona, res melior, res optima, res mala, peior,
Pessima, res magna, res maior, maxima rerum,
Parva, minor, minima; dic multus plurimus addens
Plus pluris neutro, totum plurale teneto.
490
I vel u si praeit us, sequitur magis et positivus,
Aut u si praeit is: tenuis fiet tibi testis.
Voce gradus medii superant primos nisi quini:
Iunior et maior, peior, prior et minor, ista
Et non plura suis aequalia sunt positivis.
495
Credo gradus summos collatis connumerandos.
Si gradibus summis fiat collatio, debet
Rebus in excessis excedens participare;
Congrua non est haec: fortissimus est leo lyncum.
In quantum potero, de nomine quolibet, in quo
500
Ponatur genere, praesens est cura docere.
Sed quia per sexum mulierum sive virorum
Noscuntur propria, non est mihi dicere cura.
Attendas hominum quae nomina sive locorum;
Haec sexu gemino sua derivata locanto;
505
Et si divisim tibi declinatio monstret,
Vt Graecus, Graeca, tanto levius tibi fiet.
Quaedam sunt opera solis maribus adhibenda,
Quaedam femineis, quaedam dat sexus uterque.
Inde genus poterit per nomina multa patere.
510
Quae fiunt propria fluviorum, pone marina.
Nominis arborei vis haec sibi vult sociari.
Pro mare pone siler, dumus, rubus ac oleaster.
Proficit ad vitem siler hic, siler hoc ad odorem.
Angelicum nomen dabit hic; sed dicito neutra
515
Plurali numero Cherubin Seraphinque beata.
Est Cherub, est Cherubim, Cherubin, Seraphim Seraphinque,
Atque Seraph.
Haecque dabit Virtus, Dominatio sive Potestas.
Idola dicta dei dant hic, gerit haec dea dictum.
520
Nominibus volucrum nequit, ut credo, generalis
Norma dari; tamen est naturae sexus in illis:
Haec, nisi gallina vel gallus, sunt epicoena;
Articulus namque sexum dabit unus utrumque;
Masque columbus erit, muliebre columba tenebit.
525
In triplici genere numeralia nomina pone;
Quae sunt mobilia per se fiunt manifesta.
Barbara, Graeca genus retinent, quod habere solebant.
Debes in mente generalia dicta tenere
Et sic excipere, quia non licet haec iterare.
530
Debent ex omni norma generalia demi.
Sit tibi nomen in a muliebre, sed excipe plura.
Quod declinatum dat tertia, sit tibi neutrum.
Derivata decet et compositiva notare,
Nomina signari debent simul officiorum.
535
Si sexu gemino iungunt sua significata,
Omnibus his hic et haec iungentur, et hac ratione
Quod colo componit, commune locare decebit,
Quodque facit gigno, pincernaque lixaque, iungo
Advena sive Scytha; sed si mas praesit in istis,
540
Vt Graecus, tubicen, erit a tantum muliebre.
Si solis maribus datur, hic tenet, ut patriarcha.
Non est Verbigena nisi Christus, vera sophia.
Mannaque neutrale cum pascha dicitur esse;
Mammona sic dices, neutrum muliebre polenta.
545
Cetaque, balaena, mustelaque talpaque, damma
Articulo sexum servant utrumque sub uno,
Et panthera simul [praedictis consociatur].
Neutrum nomen in e facit, ut praesepe, cubile;
Adiectiva notes; haec barbara Graecaque poscunt.
550
Neutrum plurale fit cete, recollige Tempe.
I neutrum ponis, tamen adiectiva notabis.
O, sicut cento, maribus sociare memento.
Que dant do vel go, bene signes, si tamen ex o
Obliquus facit i; quae poscunt haec sibi subdi.
555
Hic recipit cardo, margo sociatur et ordo.
Omne dabit pseudo, praesto; dabit hoc tibi pondo.
Est communis homo, pariter cum virgine latro.
Haec dat verbale per io; caro, talio iunge.
Articulum mutat et triplicat unio sensum.
560
V, c, d vel t neutris debes sociare.
Quot, tot ad omne genus sunt et quae de tot habemus.
Sit tibi nomen in al neutrum, sic pone tribunal.
Hic sal hocque dabit, neutro plurale carebit.
El neutrum pone [sed propria nomina tollo].
565
Il dabit hoc; demas hic et haec vigil, et pugil est mas.
Ol dabit hic, ut sol [tollatur femina Nicol].
Vl dat hic, ut consul; hic et haec dant praesul et exul.
Omne genus dabit am, sic debes ponere nequam.
Tantundem neutrum, totidem plurale fit omnis.
570
Vm neutrum pones, mulierum nomina signes.
Hic dat nomen in an: testis fiat tibi Titan.
En dabit hoc; sed ren habet hic, pecten simul et splen
Atque lien, et eis iungas quae de cano formas.
His adiungis hymen [mas est neutrumque repertum].
575
Haec retinet Siren; habet hic faciens sacra flamen.
In dat hic, ut delphin [nec talia multa supersunt].
On maribus iunges, tamen inde localia demes.
Quae dia sive gera componunt, sint tibi neutra.
Ponis nomen in ar neutrum; sotular dat hic et lar;
580
Sed tria dant genera par et sua compositiva.
Er maribus detur; iter hoc vesperque sequetur,
Spinter seu ruder; decet his adiungere iuger.
Campester, volucer alacerque, pedester, equester,
Silvester, celeber, acerque celerque, saluber,
585
His in bis quinque tenet hic er et haec is et hoc e;
Datque sequester idem [quod ternae sive secundae].
Sicque paluster erit; hic et haec alacris retinebit.
Tertia dans ber, ver dabit hoc; tamen hic dabit imber
Et sua composita; tamen adiectiva notentur.
590
Sexum plura notant, sicut mater mulierque.
Fetibus hoc terrae dat tertia, deme cucumer;
Et commune notes sicut sunt puber et uber,
Degener et pauper et linter [dicere debes].
Pluribus ex istis sociari neutra videbis.
595
Ir maribus detur; neutris ir associetur.
Est hic et haec martyr; hoc debes dicere Gadir.
Or maribus socia, sed plurima sunt retrahenda.
Omne memor iungit; quod comparat ad duo transit.
Mas tantum senior; hic et haec sed dicitur auctor.
600
Aequor, ador, marmor et cor sunt neutra; sed arbor
Haec tenet; atque soror sexu noscuntur et uxor.
Quae color atque decus formant corpusque notemus.
Nomen, quod fit in ur, dabit hoc: testis tibi murmur.
Si t vel x praeit ur aut f, hic ei sociatur,
605
Dum sit gentile tamen aut avium speciale.
Hic aut haec turtur.
Hic aut haec furfur; sed et adiectiva notentur;
Quae sexu gemino iungunt sua significata,
Iungere dicuntur hic et haec, ut fur, Ligur, augur.
610
His datur haec norma, quae declinat tibi terna.
Haec dat nomen in as; facit hic as, vas vadis et mas.
Nomen gentile commune locatur, ut Arcas.
Quae sunt concisa, velut Alpinas, sociantur.
Omne tenet nugas, nec declinabile credas.
615
Hic, abbas pone, boreas, primasque gigasque.
Hoc fas atque nefas retinent, et dicitur hoc vas.
Es brevis hic ponit; seges et teges haec sociabit
Et compes; triplicat pes cetera, quae tibi format,
Praeter apes vel apis [quoniam reperitur utrumque].
620
Quae duo dant signes, ut miles equesque, superstes,
Dives, hebes, sospes, praepes, teres et comes, hospes,
Inquies, antistes, ales; dic per tria deses.
Istorum multa neutris legimus sociata.
Haec dabis es longae; verres hic debet habere.
625
Hic dabit haecve dies; dant hi tantummodo plures,
Cumque meri dabit hic, et patronymica iungis.
Es quoque commune, ceu sunt heres locuplesque.
Cum tenet i rectus super s, et t genetivus
Suscipit, hic iunges: paries fiet tibi testis.
630
Haec dicenda quies, hic pes, et dicitur hoc aes.
Haec dat nomen in is; tamen hic declino molaris,
Caulis et aedilis et quae crescunt genetivis.
X is praeposita tenet hic aut consona bina,
Vnica dum teneat has aut n syllaba, sive
635
In liquida faciat paenultima syllaba finem,
Vt lapis ac axis, piscis, cinis, unguis et orbis.
Haec febris, pestis, neptis vallisque, bipennis
Et cassis, lactis et iaspis, restis et aspis
Et pellis, turris, vestis, pelvis quoque, cuspis;
640
Glis glissis, glitis et patronymica iungis.
Hic aut haec finis, clunis; dabit haec tibi classis
Et messis, tussis, ibis, sic lis quoque litis.
Haec tibi Graeca dabunt, et eis se barbara iungunt.
Adiectiva tenent hic et haec pariterque tricuspis.
645
Istius obliquis neutrum quandoque locabis.
Dis in plurali genus omne videtur habere.
Est hic et haec testis, civis, burgensis et hostis
Et canis.
Hic os praeponis; tenet hoc os oris et ossis
650
Et chaos atque melos, Argos [logos associatur].
Dant duo bos, impos, compos custosque, sacerdos.
Haec dant cos, dos, glos; sic Graeca locantur et arbos.
Dant hic in us facta tibi declinante secunda.
Haec paradisus habet, nardus, domus atque phaselus,
655
Et synodus, costus et carbasus, alnus, abyssus,
Alvus, crystallus et humus byssusque, papyrus;
Haecque smaragdus habet, vannus, colus atque iacinthus,
Aegyptus, diphthongus.
Crystallum tamen hoc dicemus et hic paradisus,
660
Hoc vulgus, pelagus, indeclinabile virus.
Os Graecum saepe mutamus in us muliebre.
Hoc ternae dabit us, si non tenet u genetivus.
Dat lepus hic, tenet intercus genus omne vetusque.
Dant haec, si crescat genetivus et u sibi servet.
665
Hoc monosyllaba dant, ut thus; sed dicitur haec grus;
Hic dat et haec tibi sus, epicoenum dat genus hic mus.
Est pecus haec, pecus hoc, venus haec.
Quartae nomen in us maribus sociare solemus.
Haec anus atque tribus et porticus et manus, idus;
670
Haec acus et pinus, nurus et domus et socrus addis.
Hic tenet hocve specus, penus illi iungere debes.
Cum nomen fit in aus, haec illi iungitur, ut laus,
S vult haec iungi, si consona praesidet illi.
Adiectiva notes, quibus omne genus dare debes.
675
Mons, pons, fons dant hic, mars seps, dens, cals quoque, quadrans,
Et partes assis; torrens sociabitur illis
Atque chalybs.
Dant hic p s iuncta polysyllaba; sed variantur
Hic aut haec forceps et adeps, sed dicitur hic seps;
680
Pluraque danthic et haec: caelebs, infansque parensque
Et princeps, effrons.
Haec x praepones, sed plurima demere debes.
In triplici genere decet adiectiva notare.
X, e si praesit, maribus polysyllaba iungit.
685
Est tamen haec paelex, vibex obexque, supellex,
Forfex et forpex; hic aut haec dat tibi cortex
Atque silex; dabit haec carex ramexque vel ilex.
Fetibus haec terrae dabis, hicque frutex retinebit.
Sed dux et coniunx commune locantur et exlex.
690
Hic dant rex et grex fornixque calixque Cilixque
Et phoenix, mastix; hic calx pedis, haec latomorum.
Trix tenet haec, tamen obliquis neutrum superaddes:
Victrices turbae victricia tela tulere.
Vt tibi per metrum formatio praeteritorum
695
Atque supinorum pateat, praesens lege scriptum.
Et primo disce, quae sit formatio primae:
Vi vel ui vel di vel ti formatio primae.
As in praeterito vi suscipit s removendo.
Non sic formantur ter quinque, sed excipiuntur:
700
Cre. do. do mi. iu. sto pli. fri. so. ne. ve. la. se. cu. to.
Nam cubo sive crepo, domo, deinde fricoque micoque,
Nexo plicoque, sono, seco, deinde tonoque vetoque
Praetereunt in ui divisas; do dedit et sto
Dat stetit, et iuvi iuvo praeterit et lavo lavi.
705
Et neco, quod necui facit et quandoque necavi:
De neco dic avi, ferro, necui reliqua vi.
Increpo format ui, tamen et reperitur in avi.
Avi praeteritum plico dat cum nomine iunctum,
Hoc sine praebet ui, tamen et reperitur in avi.
710
Regula, quae formam servans as mutat in avi,
Recte praeteritum formando supinat in atum.
Sed lavo dat lotum vel lautum, potoque potum,
Doque datum dat, stoque statum, format iuvo iutum.
Quod dat ui dat itum, nisi desinat in co; sed in ctum
715
Ista supinantur; plicat et micat excipiantur.
Nam plico dat plicitum, mico nescit habere supinum.
Avidimico dat vel ui, primumque supinat.
Sic neco dans nectum facit et quandoque necatum.
More patris nexum faciet tibi nexo supinum.
720
Debes formare post primam verba secundae.
Vi vel ui vel di, si format xique secunda.
Litera longa vel ar deo si facit, excipe stridi.
Si brevis est e vel i, producitur atque facit di.
Ante deo veniens e vel o liquida mediante
725
Principium geminat, si muta vel m venit ante;
E vel o si iuncta sit mutae, lex tenet ista,
Continue iuncta; si non, lex non tenet ista.
Si componantur geminantia, non geminantur.
Lex erit haec cunctis, pos. sto do dis.que remotis:
730
Do sto composita geminabunt poscoque, disco.
Curro tamen cum prae geminat, sic pungere cum re,
Praecurrique notes [sed ui tibi splendeo praebet].
Vocalis longa vel ar ante deo geminansque,
Et quae praeponunt e brevem vel i sic patefiunt.
735
Haec praeter per ui deo praeterit; excipe prandi,
Pransus sum; iunge neutropassiva secundae.
Dans deo si vel di geminansve supina dat in sum;
Sic sedeo sessum, reddit tamen s geminatum.
Gaudeo gavisum praebet, vult regula gausum.
740
[Strideo praeterito dat di privato supino.]
Praeteriens in ui dat itum nullumve supinum.
Si facit l vel r ante geo; xi litera longa
Vel diphthongus habet; in ui geo cetera format.
Praebet ui nullum, si per sum, xi facit in ctum;
745
Dic tamen indultum; sed procreat urgeo nullum.
Addita muta leo facit evi, vique facit tum:
Sic leo, sic oleo de se facit omne creatum,
Et quandoque tamen olui reperitur itumque.
Ex oleo per ui venientia dic et in evi.
750
Duplex praeteritum reddit duplexque supinum:
Etum vel per itum; dicas adolere per ultum;
Hinc et adultus erit.
Iuncta leo muta patet hinc oleoque leoque.
Cetera verba leo per ui facit absque supino.
755
Sed doleo dat itum soleo valeoque supinum.
Si queo sumque facit, tamen in tum plurima reddit.
Dat veo vi per tum; vi format ubique supinum;
Ex vi nil removens facies tum, nil superaddens.
Excipe pas. ca. fa. se. la. sol. vol. ag. cog. et a. se:
760
Dat caveo cautum, faveo fautum, sed amictum
Ex amicire facis, solvo vel volvo dat utum;
De sero sume satum; lavo lotum, pascoque pastum,
Ag- vel cognosco dat itum, sepelire sepultum.
Ferveo vi dat sive bui, conniveo vi xi.
765
Vi tum dante praeit vocalis non breviata;
Qui. si. ci. sa. li. i. demantur et inde creata.
De deo deque geo, leo vel veo vel queo dicta
Sufficiant; in ui divisas cetera formant.
Dat iubeo iussi, maneo mansi, neo nevi.
770
Dans a per i maneo dat ui careatque supino.
Lucet, pollucet faciunt xi, mulceo mulsi.
Haereo si praebet, dat sorbeo psique buique.
Quae dant praeteritum per ui, caruere supinis,
Ni faciant in itum; teneo tentum, doceo ctum,
775
Censeo dat censum, sed itum sua compositiva.
Misceo dat mixtum.
Pauca supinantur praeter sex neutra secundae.
Sex retinent neutra pla. no. ca. va. pa. do. supina:
Format itum doleo, noceo, valeo placeoque;
780
Dat careo carui, caritum cassumve supino,
Pareo praebet itum, licet ac oleo taceoque.
Cum dat ui pateo, dat passum, torreo tostum.
Pando, pati, pateo passum fecere supino.
Versibus his terna formatio fiet aperta:
785
Vi vel ui vel di, ri, ci, ni dat tertia, xi, gi,
Bi, psi, li, pariter pi, si, mi, qui quoque cum ti.
A brevis ante cio cum compositis facit eci;
Elicui praeter cio cetera format in ex i.
Elicui dat itum, ci vel xi transeat in ctum.
790
Si praesens tenet a, tenet hic et ubique supina;
A si composita mutant in i, dant e supina,
Vt probat inficio; sed debes demere do, go.
Dat di sumque dio; gio gi dat itumque supino.
Dat pio semper ui sine cepi sive cupivi.
795
Ptum facit omne pio sapio cupioque remoto.
Dat sapio sapui sapitum, cupioque cupitum.
Dat peperi pario, partum paritumque supino.
Dat si sumque tio, sed ultrolibet s geminando.
Semper uo dat ui; debet struo vel fluo demi
800
Et pluo; dehinc utum producit dando supinum.
Xum fluxi, struxi structum, pluo vi dat et utum
Atque plui.
Dat ruitum ruo sive rutum, nonnullaque nullum.
Bo psi ptumque facit, si litera longa praeibit;
805
Cetera bi formant praeter quae de cubo fiunt;
Et nisi psi faciant, per itum bo cuncta supinant.
Si co praeveniat vocalis longa, facit xi.
N vel s abicitur; haec ci facit, illa facit vi:
Hinc vinco vici sunt testes crescoque crevi.
810
Excipe conquexi, didici, compesco, poposci,
Et quae praeteritis caruerunt atque supinis;
Haec sunt verba, quibus inceptio significatur.
Glisco praeteritum, conquexi tolle supinum.
Ici praeteritum praebens ico migrat in ictum.
815
Praeteritum parco dat parsi sive peperci;
Dat parsi parsum de se nullumque peperci.
Ci vel xi dat ctum, vi tum facit, excipias, quae
Excipienda docet, quae dat veo, norma secundae.
Dant in itum disco, compesco, posco supina.
820
In si do vertit, si per se longa praeibit
Ante do vocalis, cu. si. stri. ce. pe. remotis:
Haec faciunt cudi, stridi cessique, cecidi;
Nullum sido gerit; quod turpe sonat fit in edi
Nulla supina gerens; cessi creat s sibi duplans.
825
A do composita formabunt di geminata;
His iunges prendo; diphthongus si tibi format.
Ante do si veniat i vel u simul n mediante,
In di praetereunt, sed in his n demitur ante.
Tu geminans tundo tutudi dat sumque supino.
830
Dat tundo tutudi, donat tondere totondi;
Tondeo dat tonsum, sed praebet tundere tusum.
Datque cado cecidi, format rudo quoque rudi.
Ante do diphthongus productave litera, vel quae
Do dedit aut i vel u super n, prendoque patescunt
835
Et tundo.
Nil aliud mutans praebet per cetera di do,
Divido si demas et quae fiunt geminando.
Do sum praebet in his exceptis a dare natis;
Ista supinantur per itum, quotiens geminantur.
840
N quibus eripitur, paenultima si breviatur,
Additur s duplex; si longa fit, s ibi simplex.
Dans passum pando subducit n, s geminando.
Pando pati pateo passum fecere supino.
Dat tendo tensum, tum quaedam compositorum.
845
Edi donat edo, sum donans tumque supino.
Haec sua composita cogunt duplicare supina;
Namque dat ambesus esum comedoque comestum.
Si facit r go, nisi sint a rego nata; sed in xi
Cetera sunt; pun. pan. le. tan. sed demis et a. fran.
850
Haec cum compositis dant gi tribus a lego demptis,
Haec: intelligo, negligo, diligo, quae faciunt xi.
Praeteritum triplicat et sensum pango: "pacisci"
Dat pepigi, panxi dat "cantus", "iungere" pegi.
Tango facit tetigi; sed ago vel frango dat egi.
855
Praeterito duplici duo significans "stimulando"
Pungo facit pupugi; punxi "punctos numerando".
Degi dego dabit; quod dat rego xi sociabit.
Dans go si sum dat, per ctum gi xique supinat.
Dat fixi fixum [quia fit de fingere fictum].
860
I vel a si prae go venit n mediante, supino
Semper n eripitur; stin. cin. tin. an. excipiantur:
N retinent ango, cingo tingoque supino.
Dat plango planctum, panxi ctum degoque nullum.
Ho xi ctumque facit; dat ui lo, ni geminetur
865
L ibi; tunc per li lo praeterit; excipe vulsi,
Dic etiam velli.
L duplex repetit mutam, si muta praeibit.
Tollo tuli, psallo dat psalli, salloque salli.
Simplex dat tum, sum dat geminata supino.
870
Tum vel itum dat alo; caret omni malo supino,
Psallere, nolle carent; alienum dat tibi tollo.
Mo dat ui, dat itum, premo praeter emoque; sed illa
Excipias, quibus est per se paenultima longa;
Nam psi praeterito tunc reddunt ptumque supino.
875
S geminat premo si sum dans, emo mi dat et emptum.
No dat ui, g vel o si praesit, et a cano nata.
Ante no psi facit m praeter cano, cetera vi dant;
Dat lino vi vel ni.
No per ui dat itum sine natis a cano; nam tum
880
N praecedit in his; psi ptum dat vique facit tum.
Po dat ui, dat itum, brevis e si praevenit; m pi
Ptumque remota facit; psi cetera ptumque dedere.
Dat linquo liqui, coquo coxi, ctum dat utrumque.
Ro vi tumque tenet ge. cur. excipiendo ver. u. que.
885
Dat si stumque gero velut uro, curro cucurri
Cursum, ri vel si verro versumque supino.
Quaero quaesivi quaesitum [redde supino].
A sero composita serui sertumque dedere;
Insero sic format et consero, vique situm dat.
890
Sic sero formavit prius et sensum duplicavit.
So sivi situmque facit; sed deme capesso,
Quod si sumque facit; sic viso sicque facesso.
Pinsoque praeteritum per ui formando dat istum.
Ante to c veniens in xi to mutat et in xum;
895
Datque xui pecto, pariter xi; sic quoque necto.
E duo corripiunt, quorum peto vi facit et tum;
S geminando sui format meto, deinde facit sum.
Ante to verba duo retinent r, et absque supino
Praebet ui sterto, ti format sum quoque verto.
900
Dat si sum mitto, tamen s geminante supino.
Dat sisto statui, si transeat, atque statutum,
Et si sit neutrale, steti nullumque supinum.
L vo praeveniens de vo vi format et utum;
Longaque vocalis praecedens xi facit et ctum.
905
Xo dat ui, xum nexo facit, texo quoque textum.
Post praedicta vide, quae sit formatio quartae.
Vi vel ui vel ii si ri dat xi quoque psi ni.
Dat cio xi quotiens n praevenit, hac sine dat si.
Non sine compositis debent disyllaba demi,
910
Haec faciunt in vi; sic format sancio vel xi.
De verbis quartae, quae dat cio, dicta notate.
Cetera praeteriti vocem fecere per ivi.
Sed legem cassant hanc "cassus" et inde creata:
Haurio, saepio, sentio si, ui cambio vel psi;
915
Dat veni venio, sic quae componis ab illo;
Dat salio salii, salui quoque sive salivi.
Quaeque parit pario simul excipiantur, et aio.
A pario dant nata rui, nisi quod reperire
Comperioque peri faciendo praeteriere.
920
In xi praeterita per ctum fecere supina.
L praeeunte vel r si tum facit, his sine dat sum;
Excipias haustum dans haurio, saepio saeptum.
Vt venio, sic dant ab eo venientia ventum,
Et quicquid pario parit r praeeunte facit tum.
925
Ivi praeteritum semper transfertur in itum;
Dans salio saltum, dum vi facit, excipiendum.
I quibus eripitur, duo deme supina: sepultum,
Quod sepelire facit, amicire figurat amictum.
A queo composita vel eo breviare supina
930
Constat, et ambitum non corripit ambio solum.
Si reperire cupis ex deponente supina,
Activi finge vocem formaque per illam,
Sicut laetatum, veritum; sed plurima verba
Illa creant aliter: probat hoc ratus atque misertus.
935
Dat fateor fassum; nullum liquor medeorque
Et vescor, reminiscor [eis adiungere cures];
Haec circumloquium non servant praeteritorum
Disce supina dare per deponentia ternae:
Gressus, commentus, fructus fruitusque, profectus
940
Et fretus, lapsus, nactus quoque, pactus, adeptus,
Vltus et iratus, oblitus, functus et usus,
Questus, complexus, nisus vel dicito nixus.
Ortus, et est oriturus, mortuus et moriturus.
Dat tutum tueor, tuitum tuor, ambo tueri;
945
Hinc experrectus; faciunt loquor et sequor utum.
Dat nascor natum, dat mensum metior, orsum
Ordior, et passum patior, potiorque potitum.
Credo, quod exosus verbo caret atque perosus.
Donatum sequere per verba fruentia lege.
950
Dic duc fac dicis, sic quae componis ab illis.
Cum facit a vertit in i, verbi regula servit.
In vi praeteritum de se data tempora quaedam
Syncopat; hinc deme disyllaba quodque fit inde.
Dic etiam nosti, flasti, scisti quoque, flesti.
955
Cum verbum quod habet quarto casu sociari,
Participis tempus dare praeteritum videamus,
Et careant illo, quae non licet addere, quarto
Praeteritum verbi damus istis, participantis
Nunquam praeteritum, nunquam vel raro supinum:
960
Ambigo, compesco, disco, posco, tremo, glisco,
Lambo vel lingo, metuo, timet, urgeo, calvo,
Linquo vel sugo, paveo, fugit, horreo, scando,
Mando, scabo, cerno [praedictis iungere curo].
Accusativi possunt tamen his sociari.
965
Dices de neutris, quod raro participantis
Servant praeterita, sed multis adde supina,
Dicque fere cuncta per rus formare futura.
Inde tamen tollis ea, quae caruere supinis.
Praeteritum neutra dant haec desuntque supina,
970
In rus par ratio facit illa carere futuro:
Aestuo, sterto, mico, rudo, strido, strideo, psallo,
Conquexi, parco.
Vt docui iunge, praeter sex, neutra secundae.
Sex retinent neutra pla. no. ca. va. pa. do. supina.
975
Audeo cum soleo, fio quoque, gaudeo, fido,
Quinque, puer, numero neutropassiva tibi do.
Exulo, vapulo, veneo, fio, quatuor ista
Sensum passivi sub voce gerunt aliena.
Largior, experior, veneror, moror, osculor, hortor,
980
Criminor, amplector tibi sint communia, lector,
Et bene si numeres, interpretor addere debes.
Bis duo sunt: odi, novi, coepi meminique,
Quae retinent sensum praesentis praeteritique.
Quae formantur ab his, pariter sensum duplicabunt.
985
Datque mementote memini, dedit ante memento.
Ex do passiva nisi dor solum lego dicta.
Aio, sisto, fero, ferio, cerno, furo, tollo,
Ex his praeterita negat usus habere creata.
Passivi ternis impersonale locabis.
990
Personas dabit imperium primas in utroque
Tempore, praesenti ternas, quas dat modus optans
Extremo; ternis est altera forma futuri.
Quas dedit indicii sibi praesens, has dabis illi;
O vel or adicias; volo compositivaque demas.
995
Ante -te -tote -mini -minor a dat prima, sequensque
E longam, i brevem dat tertia, quartaque longam.
Praesentis nota tibi sit persona secunda:
A prior, eque sequens, dat e terna, sed i dabo quartae.
Adde re passivo; modus ultimus huic similatur.
1000
Tres ri pro re dabunt, re lego iacit ique dat ex e
Provideas primis e vel a ternisque futuris.
Sum passiva notant, sed abest modus imperialis;
Sis dabis huic, sed ades ex adsum sume vel adsis.
Sitis et este vide, formabis cetera recte.
1005
Tempora terna forem dant et fore, cetera sperne:
-Rem dat -res -ret -rent, -remus caret atque foretis.
Normam praeterita servant per anormala cuncta.
Dat praesens primi fers fert fertisque, secundi
Praesens fer ferte, ferto fertote futurum.
1010
Dat terni praesens ferrem socium sibi iungens.
Dat quinti ferre praesens, eademque notate
Tempora passivo: ferris ferturque notentur,
Ferre, dehinc fertor, ferrer ferrique sequuntur.
Ad morem ternae fero cetera debet habere.
1015
Dat volo vis et vult volumus vultisque voluntque.
Iussio deficiens capit ex optante supremum.
Dat primo vellem, dat fine velim modus optans.
Haec sociis repete; supremus dat tibi velle;
Huic finem demas; per ternam cetera formas.
1020
Dic malo primum raro formare futurum;
Iura tenere partis per cetera tempora dicis.
Nolo patrem sequitur; tamen imperialis habetur:
Noli nolite nolito [dicere debes].
Es est ac esse dat edo, dat cetera ternae;
1025
Ad plures edite dic, plures dant tamen este.
Est estur format.
Dat fio fierem fieri, dant cetera ternam.
Extremum terni praesens dabit imperialis.
Quaesumus ex quaeso retinens nil plus dare quaero.
1030
Dat mereor merui, maestus sum maereo flenti.
Explicit expliciunt dic, infit et inquit et inquam.
Tantum praesentis sunt temporis infit et inquit;
Nil plus inveni, nec ab inquio dicitur inquit,
Hoc defectivum sed verbum dicito solum.
1035
Inquam praesentis est et quandoque futuri.
Inquio -quis inquit, pluralis -imus dabit -untque,
-Am tantum dicunt -es -et donare futurum.
Est praesens inque, nil plus vult usus habere.
-Is -it declines ausim, pluraliter ausint.
1040
Deque vale quidam dixere valete valeto.
Sic formetur ave, nil plus poteris reperire.
Processu simili salve formare decebit.
Aio dic -is -it, -unt plurali sociabis.
Sic per praeteritum, lector, discurre secundum.
1045
Invenietur ai.
Et faxo faxis faxit dico, cedo pro dic.
Quatuor in verbis sunt formae, praeteritisque
Dic inceptivam meditativamque carere;
Esuriit tamen invenies et parturierunt.
1050
Ex verbis illas perfectis credimus ortas;
Quaeque frequenter agis, etiam formantur ab illis,
Atque prior sit ei data declinatio verbi.
Ex u supremi decet o formare supini:
Sic curro curso formabit, nectoque nexo.
1055
Si tamen a longa sit in illius antesuprema,
Hanc in i mutabis formans et eam breviabis:
Sic rogo dat rogito, sic aptito fiet ab apto.
Sed si perfecti sit praeteritum retinens gi,
Tunc ex persona praesentis deme secunda
1060
S, et to iungas: legito sic ex lego formas.
Sciscitor et scitor dices et quaerito, sector.
Hanc inceptive formam veteres posuere:
Co cum persona praesentis iunge secunda
Verbi perfecti; decet hinc exemplificari:
1065
Ferves fervesco dat norma tepesque tepesco.
Sed dices hisco, cum regula format hiasco.
Hanc declinari faciet tibi tertia verbi.
In meditativis fiet formatio talis:
Verbi supremum perfecti pone supinum
1070
Et finem brevia, cum quo rio sit sociata:
Parturio facere sic debes esurioque,
Verborumque data sit declinatio quarta.
Hic iubet ordo libri vocum regimen reserari.
Vult intransitio rectum supponere verbo;
1075
De personali tamen hoc intellige dici.
Saepe vocans verbum sibi vult apponere rectum
Et substantivum vel quod vim servat eorum.
Horum consimiles debet coniungere casus
Copula, personam dum pertineant ad eandem.
1080
Ex vi personae rectum regit initialem;
Rectum, qui sequitur, verbi natura gubernat.
Apponens duplices substantivos sibi iunges
In casu simili, poteritque genus variari.
Tunc illos ad rem spectare decebit eandem,
1085
Et plus communis praecedere debet in istis,
Sicut homo Sortes, animal capra consimilesque.
Ternae personae generaliter omnis habetur
Rectus; sed deme pronomina quatuor inde,
Ista vocant rectos ad primam sive secundam:
1090
Pauper ego ludo, dum tu dives meditaris;
Nos tuti loquimur, cum vos timidi taceatis.
Personas, genera, numeros conceptio iungit,
Personas sibi dissimiles conceptio iungit.
Ac per et in medio positam conceptio fiet;
1095
Si praeponatur, conceptio nulla paratur.
Concipiens simile sibi vult verbum retinere.
Prima duas alias recipit, sed non vice versa;
Concipiens mediae da ternam, nec retroverte;
Concipit in ternis quae prima locatur in illis.
1100
Sic ego tuque damus; ego te fraterque rogamus;
Tu fraterque datis dominus servusque precantur].
Per cum, sed nunquam per vel conceptio fiet:
Tu mecum iuste debemus iura tenere.
Sic ego cum Petro gaudemus regna tenendo.
1105
Sed non per quintum fiet conceptio casum,
Si quintus desit: tu, Petre, tuique rogate;
Cumque tuis sociis, orate, sacer Dionysi.
Inter personas non fit conceptio ternas;
Sed per et aut per cum coniunctio fiet earum,
1110
Neutraque concipitur: dominus servusque precantur;
Petrus cum Paulo regnant cum rege superno.
Pluribus est tanquam sententia certa, quod inter
Personas possit fieri conceptio ternas.
Vt personarum, generum conceptio fiet.
1115
Adiectiva tenet generis conceptio, masque
Femineum recipit et neutrum, nec retroverte:
Hic uxorque toro sunt iuncti, mente remoti;
Sunt domino grati virgo cum virgine iuncti;
Bos et iumentum sunt ad praesepe ligati.
1120
Neutraque femineis tanquam concepta videbis:
Per vim sunt leges et plebiscita coactae.
Hoc etiam saepe facies in distribuente:
Pronus uterque iacet, de Petro dic Helenaque.
Disiungit regimen, quod iunxerat ante, prolempsis:
1125
Hi metuunt alius dominos aliusque magistros.
Aut, quod proposuit, extra sumendo reducit:
Hi properant et ego; tu ludis et ille sedendo.
Invenies rectum quandoque regente solutum.
Ecce tibi quartum rectumve solet dare casum.
1130
Est obliquorum regimen, quod scire laboras.
In primis regimen, quod fit per nomina, post haec,
Quod per verba, dehinc, quod fit per cetera, dicam.
Hinc exempla notes, quibus ista videbis aperte.
Nomen significans possessum da genetivo.
1135
Dicere si vere possis: istud mea res est,
Cum nihil adiungas, tunc est possessio pura.
Dentur in exempla tibi regis equus, ducis aula.
Si petis adiungi, non est possessio pura.
Per plures species huius divisio fiet.
1140
Pars propriumque regunt genetivos atque reguntur,
Dum tamen attendas laudem vel crimen utrimque:
Dextra viri fortis speciem superat mulieris.
Vir fortis dextrae, speciei femina mirae.
Vir duri capitis et formae femina turpis.
1145
Et debet parti, quod pars fuit, annumerari.
Clausum sub parte dices tunc temporis esse.
Contentum regit hos et res, quae continet illud,
Vt vinum vasis et sunt duo dolia vini.
Contentis suberunt ea, quae contenta fuerunt.
1150
Tempus, qui fiunt in eodem, continet actus.
His adiungetur praelatio cum famulatu:
Rex huius populi veniet regisque minister.
Proximitas, contrarietas, genus his sociatur:
Huius vicinus, hostis regis, pater eius.
1155
Verbum, quod transit, dat in or verbale vel in trix,
Praesens participans pro nomine ponitur: istos
Ista regunt casus, ut amator, amans et amatrix;
Cuilibet istorum poteris coniungere vini.
Suntque regendo pares praedictis aequiperantes,
1160
Vt cupidus ludi puer est timidusque flagelli.
Artifici regimen datur hic, ut epistola Pauli.
Quodque fit ob causam, regit hos, ut busta parentum.
Effectus nomen causae iunges genetivo:
Effectus culpae pudor est et poena reatus.
1165
Illud, quod regitur, et rector idem tibi signant:
Virtus vera Dei nos crimine purget ab omni.
Materiam signans iungatur, ut anulus auri;
Aut ablativum dabis ex aut de praeeunte.
Adde relativum: sunt dupla quaterna duorum.
1170
Sic generis speciem dic atque genus speciei.
Cum partitivis numerum seriemque locabis:
Quilibet, alter, uter, neuter, duo, quartus eorum.
Pone gradum medium, partitio quando notatur.
Vt partitivum pones ubicunque locorum.
1175
Sub partitivis pronomina terna locabis,
Vt volucrum canit haec, gemit ista, tacens manet illa.
Da gradui summo genetivum plura notantem:
Est Salomon populi doctissimus atque virorum.
Iste gradus geminos quandoque regit genetivos:
1180
Esse solet nemorum regum ditissimus iste.
Expositum poterit regimen tibi notificare.
Idque, quod esse solet de consuetudine, iunges,
Vt caupo, pistor, horum schola sive taberna;
Laetitiae cathedram sub consuetudine ponam.
1185
Additur excellens: flos florum virgo beata.
His pretium iunges, ut salmo decem solidorum;
Aetatem iungo, velut annorum puer octo;
Mensuramque notans, ut vasa trium modiorum.
Remque repraesentans regit hos, aut signa figurans:
1190
In crucis hoc signo vel regis imagine signo.
Per supplementum propriis iunges genetivum:
Dalida Samsonis probat hoc Iacobique Maria.
Multaque comperies, cum possessiva resolves.
Additur oblitus, memini, memor atque recordor,
1195
Inter et est iunge demens pronomina quinque:
Intererit regis, ut regnum iure gubernet.
Reginae refert, ut vivat crimine munda.
Est intellectum pro pertinet additur istis:
Est patris matrisque pie succurrere nato.
1200
Dat regimen simile quod pertinet officiumque.
Et rectore caret genetivos saepe localis,
Cum nullum motum designas, dum praeeuntis
Sit numeri nomen, et primae sive secundae:
Rotomagi studeas, et Romae deinde moreris.
1205
Militiae tamen atque domi residebis humique.
Vespera paschalis hoc poni more videtur.
Possessum debes sociare genusque dativo
Cum verbo, per quod substantia significatur.
Sicque relativae voces hunc saepe gubernant.
1210
His contrarietas societur proximitasque:
Isti dissimilis, vicinus sive propinquus.
In bilis aut in dus verbalia iungis eisdem:
Sic nobis Christus et amabilis est et amandus.
Damnum significans aut utile pone dativo:
1215
Hic patri gratus hostique gravis; dare debes
Patri si prosit, illi, quod subtrahis hosti.
Istius regimen dabit adquisitio casus:
Nobis est passus, qui nobis cuncta creavit;
Nobis surrexit, qui nobis Tartara fregit.
1220
Verbo saepe duos dabis adquirendo dativos:
Haec mihi sunt lucro, sunt nobis cetera damno.
Adquisita notes, quibus adquisita notabis.
Saepe resolvis in ab: huic visus, visus ab illo.
His praeceptiva quartisve potes dare verba;
1225
Iunges, quae fari signant vel significare:
Haec tibi clarifico, signo vel denoto, scribo.
Erudio, iubeo, doceo, simul instruo, disco
Ac introduco debes coniungere quarto;
Dum tamen adquiris. decet haec sociare dativis.
1230
Obvius atque -viam, -vio, vae simul, heu quoque iungam;
Contigit, evenit, accidit et placet adde dativo,
Et libet atque licet, liquet et vacat additur istis.
Accusativi regimen subiungitur istis.
Saepe, quod est partis, toti datur et regit illam.
1235
Est ibi synodoche: quando faciem nigra dentes
Albet; nuda pedes; mulier redimita capillos.
Multotiens verbum fert significata duorum;
Voce gerundivi solet unum significari;
Accusativos hoc verbum dat tibi binos,
1240
Dum manet activum, sed et alter habetur eorum,
Qui, si iungatur passivo, non variatur.
Infinitivi natura modi sociatur;
Impersonalis tamen hinc modus excipiatur.
Hinc datur exemplum tibi triplex: dico magistrum
1245
Discipulos mores placidos de iure docere.
Infinitivi natura regit praeeuntem,
Doctrinam capiens regitur vi transitionis;
Hocque gerundivum tradendo dic ibi clausum,
Cuius vi regitur casus, qui non variatur,
1250
Dum per passivi vocem volo dicta resolvi;
Aut illic positi regit hunc vis propria verbi.
Accusativis data per vim transitionis,
Si vox concordet, activa frequenter habebis.
Verbo composito casum quandoque locabis,
1255
Quem dat componens, ut: vis exire penates?
Paenitet et taedet, miseret, pudet et piget, ista
Accusativos sibi iungunt et genetivos,
Natura primum, sed transitione secundum.
Accusansque modo damnansque locatur eodem,
1260
Verbaque sumpta foris: Christi bonus ardet amorem.
Quae sine persona sunt atque gerundia iungis,
Si tamen a verbo, quod transeat, illa creabis:
Matthaeum legitur; psalmos erat ante legendum.
Postulo, posco, peto, doceo, rogo, flagito, celo,
1265
Exuo cum vestit, monet, induo, calceo, cingo,
Accusativos geminos haec verba requirunt.
Hunc dant passiva, quem verba volunt ibi clausa,
Seu quem vis verbi sibi postulat associari.
Qui verbi regitur vi, passivis sociatur.
1270
Ornatus verbum spatiique moraeque gubernant
Accusativos vocum, quae talia signant:
Te vesti tunicam; perges iam milia septem.
Saepe regente caret vitae modus, idque probato:
Vir bone, vive Deum, sic vives saecula cuncta.
1275
His obliviscor iunges meminique, recordor;
His iungas iuvat atque decet, delectat, oportet.
O que sibi quartum solet, heu quoque, iungere casum.
Adde per et similes: per vicos itur ad urbes.
Inque notans contra quarto solet esse locata.
1280
Huncque gerundivis veteres casum posuere
Vt supponentem; quod multorum tenet usus.
Saepe regente loci nomen caret, ut Babylonem,
Rusque, domum vel militiam rex vadit humumque.
Nomina, quae villis sunt appropriata locove,
1285
Qui minor est, servant hanc normam; sunt et eisdem
Rus et militia, domus ac humus associata.
Ablativorum regimen subiungitur istis.
Tres notat esse gradus, qui comparat, inde notabit
Multimodum regimen, qui rem discernit aperte:
1290
Ditior est auro sapiens Salomone Sibylla.
Per magis expone regimenque videbis aperte:
Est auro dives regina magis Salomone.
Est ablativus demonstrans, quantus habetur
Excessus; regit hunc excessum dictio signans:
1295
Hoc lignum digitis excedit quatuor illud.
Hoc lignum digitis est maius quatuor isto.
Remque notans fieri regit id, quo res ea fiet:
Orator verbis vincit, vir bellicus armis.
Mobile mensuram designans addere debes:
1300
Longum sex pedibus lignum latumque duobus.
Verbum materiam, causam, spatium pretiumve
Aut tempus signans ablativos regit horum,
Quae praedicta notant, ut: frenum fabricat aere;
Ista pudore silet; stadiis sex distat ab urbe;
1305
Nocte morans tota panem nummis tribus emit.
Nomen eis adiunge, modum quod signat agendi:
Accentu plura proferre solemus acuto.
Saepe potestatis nomen subiungitur istis:
A., rex Ierusalem domini dono, B. salutem.
1310
Synodochen iungas, ut vultu virgo decora.
Ornatum subdis: indutus vestibus albis.
Toti da partem, subiecto proprietatem,
Sed laudem iunge vel vituperamen utrimque:
Vir manibus validis et virgo crinibus albis;
1315
Dextra vir fragili vel forma femina turpi.
Mobile vel verbum designans proprietatem
Sextis construitur, per quos ea significatur,
Aut instrumenti vel causae nomina iunge:
Cursu festinus; fulget virtute modestus;
1320
Est velox pedibus; blando sermone facetus;
Viribus invictus; properat pede; voce benignus.
Reque carere notans ablativum regit eius:
Vt poena careat, homo purus crimine fiat.
Inter et est iuncta tibi dant pronomina quina:
1325
Intererit nostra vestraque meaque tuaque
Atque sua; normam refert servabit eandem.
Plenus, inops casum dant istum sive secundum:
Vini vel vino duo dolia plena videto;
Pauper, egenus, inops vino vel panis egebit.
1330
Dignor cum potior, fungor, vescor, fruor, utor
Et careo iungo casu tantummodo sexto.
Hos casus de, prae, coram sociaeque gubernant.
Cum super est pro de, sexto decet hanc sociare.
Iste datur casus passivis ab praeeunte:
1335
Cernitur hic a me, quandoque videbor ab illo.
Vel si susceptum quod signes sive recessum:
Sic a te disco libros, a teve recedo.
Sunt ablativi plures rectore soluti:
Discere discipuli debent doctore legente.
1340
Atque loci nomen quandoque regente carebit:
Roma, militia vel humo vel rure domoque
Rex venit, atque means normam servabit eandem.
Servat idem verbum sine motu, dum societur
Nomen plurale vel cui sit regula ternae:
1345
Qui modo cure canit, Vernone canet vel Abrincis.
Ad nomen positum sic saepe relatio fiet,
Vt Romam vado, quae moenibus eminet altis.
Quaeris, si possit adiectivum sociari,
Vt: debet doctas bonus ire scholaris Athenas.
1350
Per quo, qua vel ubi fit quaestio sive per unde:
Illuc pergo foras; huc, istuc pergis eoque.
His intro iungas; hac, illac pone meando;
Hic, illic, istic, intus, foris est et ubique;
Hinc, illinc, istinc remeat, foris, intus et inde.
1355
Participans, quod in ans vel in ens fit, dicito praesens.
Tus vel sus dat praeteritum, rus dusque futurum.
Quaere per activa praesens, in rusque futura.
Quae dabit activum, dabit haec eadem tibi neutrum.
Sunt per passiva tibi cetera significanda.
1360
Deponens terna tibi dat, commune quaterna;
Lex tamen est talis, quod, quae caruere supinis,
Non possunt recte per rus formare futurum.
In verbi genere quae significatio, quaere;
Hinc tibi multimodum credas regimen reserandum.
1365
Dum mutat regimen, fit participans tibi nomen,
Dum perdit tempus, dum comparat, et sociamus
Istis compositum, dum simplex sit tibi verbum.
Est post praedicta constructio iure locanda.
In geminas species constructio scinditur: illi
1370
Transitio debet intransitioque subesse.
Cum partes, per quas constat constructio plena,
Signant diversa, constructio transeat illa;
Iudicium fit idem tanquam diversa notando.
Hanc in membra duo distinguere convenit; eius
1375
Sunt species: simplex quae transit quaeque retransit.
Est intransitio tibi per praedicta notanda.
Per binas species hanc distingues, quia simplex
Hanc intransitio pariterque reciproca scindunt.
Ecce, per exempla res est tibi notificanda:
1380
Hic socium superat, vel Marcum Tullius orat.
Exorat Marcum Cicero, quod diligat ipsum.
Tullius est Marcus; bos est leo; capra iuvencus.
Se regit hic, ego me, tu te, nos diligimus nos.
Isti se sociant, vos autem diligitis vos.
1385
Actus transitio personarumque notetur.
Quando non transit actus, nec passio cuiquam
Infertur, nunquam transit constructio plena:
Filius Alphaei Iacobique Maria quiescunt.
Construe sic: casum, si sit, praepone vocantem;
1390
Mox rectum pones; hinc personale locabis
Verbum, quod primo statues, si cetera desint.
Tertius hinc casus et quartus saepe sequuntur,
Aut verbo subdes adverbia. subde secundum
Casum rectori. debet vox praepositiva
1395
Praeiungi quarto vel sexto, quem regit illa.
Infinitivum personae sive quibusdam
Des adiectivis, ut sunt habilis, piger, aptus;
Hanc olim pulcram veteres dixere figuram.
Verbaque sunt: debet, iubet, audet, vultque potestque,
1400
Nititur et temptat, dignatur, scitque monetque,
Incipit et taedet, pudet et piget atque meretur,
Et properat, gaudet, delectat, paenitet, urget,
Et parat et discit, decet et licet et solet; adde
Quae praedicta notant et quae contraria signant.
1405
Addere multa potes quarto casu praeeunte.
Quae iunges verbo, iunges et participanti.
Si generi verbi sua significatio fiat
Consona, debetur ipsi constructio verbi;
Sed personale supponens rectus habebit.
1410
Aut ablativi praeeunt rectore soluti,
Aut postponuntur, sed vix interseris illos.
Appellans verbum substantivumque vel horum
Vim retinens rectum post se quandoque locabunt.
Est substantivi data significatio verbi
1415
Passivis, et saepe solet constructio tradi.
Quis, qualis, quantus, cuius, cuias, quotus et quot,
Missa relative, penitus praeponere debent
Obliquos verbo; praeiunges missa rogando.
Hanc sua iungendi retinent adverbia formam.
1420
Quis proprium nomen et quae substantia, quaerit.
Si proprium novi, debet substantia quaeri;
Qua nota proprio tantum de nomine quaero.
Communi per quis etiam de nomine quaeris:
Quis bonus est aratro? bos. quis natat aequore? piscis.
1425
Quaesitiva pares optant reddi sibi casus.
Cum, quia, dum, donec, quoniam similesque praeibunt;
Namque relativi ius implicitum tenuere.
Cumque relativis de iure viam paret horum
Praecedens, decet obliquos quandoque praeire,
1430
Cum notat hoc rectus ac obliquus notat illud:
Isti subveniant sua mater vel pater eius.
Verbum multotiens substantivum petis extra.
Mobilis et fixi naturam nosse decebit:
Est adiectivum vocis vel significati.
1435
Solius est generis adiectivum, variatque
Cum numero casum, velut: hic venit una sororum;
Est inter fratres bonus aut de fratribus unus.
Cum diversorum verbum rectis numerorum
Interponatur, utrilibet assimilatur:
1440
Sermones summi patris est meditatio iusti.
Quando relativum generum casus variorum
Inter se claudunt, qui rem spectant ad eandem,
Per genus hoc poterit utrilibet associari:
Est pia stirps Iesse? quem Christum credimus esse.
1445
Sic adiectivum reperimus saepe locatum:
Est coluber facta vel factus mystica virga.
Ponere suprema duo non debes sine causa.
Occurretque tibi quandoque relatio simplex:
Femina, quae clausit vitae portam, reseravit.
1450
Ad partem vocis de iure relatio fiet;
Extra saepe tamen quaeres, ad quod referatur:
Rex est Carnoti, patriae quae praevalet omni.
Saepe relativo conformari reperitur
Praecedens, illi cum praesidet immediate:
1455
Sermonem quem vos audistis, verus habetur.
Vsu communi tamen hoc non debet haberi.
Invenies iunctum possessivo genetivum,
Vt: mea defunctae da molliter ossa cubare.
Saepe relativum pro parte refertur ad ipsum,
1460
Vt: mea scripta legis, qui sum submotus ad Histrum.
Ponis ob id solum praecedens saepe, quod inde
Certa relatio fit: tua virga, Deus, baculusque,
Ipsa mihi vere praebent solatia vitae.
Ad verbum saepe vel ad adiectiva relatum
1465
Invenies: fugis aut piger es, mihi quod procul absit.
Pro sola voce supponit saepe relatum,
Quamvis praecedens supponat significando:
Dat Deus aureolam, quod nomen hebetur ab auro.
Estque relativis praecedens materialis:
1470
Nomen equiria sit; nobis placet illa videre.
Saepe relativum permutat significatum:
Sunt Domini, quae nos fecere, manus crucifixae.
Et numerum mutat: hominem divina potestas
Plasmat, eosque marem factor creat et mulierem.
1475
Invenies positum sine praecedente relatum:
Ipsa petenda mihi! Iuno de paelice dixit.
Flens Magdalena quaerit, si sustulit illum.
Indefinite praecedens sive relatum
Saepe locas, nullum designans inde locatum:
1480
Cuncta timent hominem, quia praesidet ille creatis.
Et personalem permutat proprietatem,
Vt: Domino benedic, aqua, quae caelos super extat.
Sed non est nobis imitanda relatio talis.
Non das ad vocem quandoque relata, sed ad rem
1485
Nominis: est bona gens, Deus est protector eorum.
Adiectiva modo poni reperimus eodem:
Pars hominum validi turres et moenia scandunt.
Sunt adiectivi plurales distribuenti;
Huic etiam verbum reperis plurale locatum:
1490
Vtraque formosae me iudice sunt venerandae.
Sed non est nobis constructio congrua talis.
Impersonalis fit demonstratio saepe;
Sal monstrans dicis: te misit aquis Eliseus.
Aequivalens geminis harum si iungitur uni
1495
Dictio, pro reliqua tantummodo debet haberi.
Sic visu caecum visu dic esse carentem.
Quando negativum verbo constructio iungit
Obliquum, per non exponere convenit illum,
Aut simul exponi debet constructio tota.
1500
Fiet asymbasma sine recto clausula plena:
Me taedet vitii; placet illi iura tueri.
Quaestio fit, si fiat in his constructio duplex:
Huic placet esse probo; nobis placet esse peritos.
Iungere consimiles debet coniunctio casus;
1505
Quam, nisi, praeterquam similem retinent sibi formam.
Actum sive pati signare gerundia possunt
Atque supina; per hoc datur his constructio duplex,
Si tamen a verbis veniant signantibus actum:
Haec delectatur in spectando quasi pulcra.
1510
Deque gerundivis, quae sum gerit, esse videtur
Quaestio, si triplex illis constructio detur:
Presbyter essendi causa vis, clerice, radi;
Militis essendi causa precor arma parari;
Essendi regem causa me posco iuvari.
1515
Infinitivo primum distingue supinum
Atque gerundivis primis suprema supina,
Si iungam verbo, per quod motum tibi signo.
Fiet de voce sermo quandoque per ipsam;
Materialiter hanc ibi dices esse tenendam;
1520
Casus per voces confundis materiales.
Vox, cuius pars est apponens praepositiva
Vna potest alii sociari praepositivae:
De post fetantes; de sub pede; de prope fontes.
In, sub, -ter vel -tus dant quartum, dum sociamus
1525
Verbo signanti motum vel participanti;
De motu dici credas tamen exteriori.
Si non designo tibi motum, construe sexto.
In campo curro, si sis, bene dicis, in illo;
Si sis exterius, in campum sit tibi cursus.
1530
Iungere non poterit coniunctio mobile fixo;
Iungit diversa coniunctio significata.
Quaeris, si liceat voces coniungere binas
Per vel sive per et solam vel non mediante,
Cum voces fuerint tales, quod significato
1535
Vnius alterius comprendis significatum.
Recte dicetur: homo grammaticus similesque.
Et parti iunctum debes restringere totum;
Id solum praesta, quod pars non denotat illa.
Inde potest quaeri, si possit idem sibi iungi,
1540
Aut si iungatur quod adesse nequit vel abesse.
Si iungas recte, facies quam participare:
Concesso, quod tu melior sis quam Plato, recte
Concludes: ergo Plato participat bonitate.
Deque relativis logicae sit regula talis:
1545
Quando relatio fit extrinseca, debet eidem
Dictio subiungi, quae rem determinat eius;
Cumque relatio fit intrinseca, nil petit addi
Plurali numero: similes sunt, quos ego cerno.
Pandere proposui per versus syllaba quaeque
1550
Quanta sit, et pauca proponam congrua metris.
Quae doctrina licet non sit penitus generalis,
Proderit ipsa tamen pueris; si lectio detur,
Per se multa scient, et doctor pace fruetur.
Multotiens aliquas, quas dat tibi regula longas
1555
Sive breves, metri gravitas cogit variari.
Graecaque nunc nostro, nunc more suo variantur
Ad placitum poni propriorum multa notavi.
Cum sim Christicola, normam non est mihi cura
De propriis facere, quae gentiles posuere.
1560
Distinxere pedes antiqua poemata plures.
Sex partita modis satis est divisio nobis:
Dactylus et spondeus, exinde trocheus, anapestus,
Iambus cum tribracho possunt praecedere metro.
Dactylus ex longa brevibusque duabus habetur.
1565
Dicitur ex longis spondeus constare duabus.
Syllaba bina, trocheu, constat tibi, longa brevisque.
Productam brevibus subdes, anapeste, duabus.
Terna brevis tribracho, iambo brevis insita longae.
Syllaba, quae brevis est, unum tempus tenet, in quo
1570
Profertur; longae spatium debes geminare.
Sic cuiusque pedis quot tempora sint, numerabis.
Versibus hexametris semper debet pede poni
Dactylus in quinto; sextum nunquam retinebit.
In pedibus primis hunc spondeumve locabis.
1575
Omnes spondeo donare potes nisi quintum.
Sedes nulla datur praeterquam sexta trocheo.
Quarta pentametri quintave locas anapestum.
Pentametri tribracho sedes patet ultima tantum.
Iambo vel nulla, vel tantum tertia detur.
1580
Forte sibi sedem tribrachus dare posset eandem.
Et proceleumaticum posuit quandoque vetustas,
Hunc nullus ponit; brevibus sonat ille quaternis.
Quinae vocales sunt: a prior eque secunda,
I succedit eis, o quarta sit uque suprema.
1585
Omnis praeter eas tibi litera consona fiet.
Mutae sunt b c d vel f vel g k p q t.
Sunt l et r vere liquidae, quia saepe liquescunt;
M simul nque vel s liquidas quandoque locamus.
S nunquam, sed n mque prius, nunc neutra liquescit.
1590
Consona bina per i dic saepe per uque notari;
Hoc quando fuerit, vocum sonus ipse docebit.
Vocali praeiungitur u non consona vimque
Perdit, et hoc suavis, queror aut aqua, lingua probabit.
Nam diphthongus ab u nostro non inchoat usu.
1595
Mosque modernus habet quandoque, quod s praeeunte
Syllaba dividitur; tunc u vocalis habetur.
Versificatores h pro nulla reputabunt.
Dum teneant iotam vocales undique clausam,
Consona iota duplex, duplices x zetaque fiunt.
1600
Simpla tamen zeta reperitur, ut est perizoma;
Iotaque composita simplex est saepe reperta.
Dictio vocali finita vel m, sibi subdi
Versu vocalem nunquam permittit eodem.
Syllaba, quae binas vocales vim retinentes
1605
Continet, est longa diphthongo: sic probat aura.
Quando vocalem duo consona iuncta sequuntur
Aut unum duplex, producit eam positura.
Sed cum finitur vocali dictio curta,
Consona, quae subeunt, non hanc producere possunt.
1610
Si faciat curta vocali syllaba finem
Mutaque cum liquida vocem subeant in eandem,
Ex vi naturae propria licet hanc breviare,
Et propter mutam liquidamque potes dare longam.
E, de, prae vel se componens non breviabis,
1615
Sed vocalis eas poterit breviare sequela.
Reicio, refert distat dant re tibi longam;
Corripies aliis, nisi duplex consona subsit.
Bis, bi breves dantur, nisi consona bina sequatur.
In derivatis sua quae sit origo, notetis,
1620
Qua fiat parte descensus apertior inde,
Vt moveo, motum, motabile, sive movendum,
Et quae vocalis in origine quantaque mansit.
Nam derivatum tantam servare decebit,
Subdita vocali si consona non moveatur.
1625
Vocalem saepe nova consona dat variare:
Mobilis ex moveo datur et mutatur ab illo.
Excipienda suae ponentur in ordine normae.
Hoc de compositis teneas, quod sit tibi tanta
Vocalis, quantam servabit dictio simplex.
1630
Si mutes etiam vocalem, norma tenebit,
Consona dum maneat in simplice subdita voce.
Excipienda locis, quibus est opus, excipiemus.
Omnia praeterita pones disyllaba longa.
Quae breviant geminae vocales deme, bibitque
1635
Et dedit atque fidit, scidit et stetit et tulit, haec sex.
Praeteritum geminans primam facit hanc breviari,
Estque secunda brevis; tamen unum caedoque demis.
Praeteritis plusquamperfectis atque futuris
Coniunctivorum lex servit praeteritorum.
1640
Haec in passivo sunt tempora iuncta supino;
Normam praesentis per cetera tempora ducis.
Participans socia praesens in dusque futura.
Debent consimilem servare gerundia legem.
Longa supina dabis disyllaba; sed breviabis
1645
Qui. si. ci. sa. li. i. da. ru. sta. ra.; deque supinis
Orta sequuntur ea, sit staturus tamen extra,
Nec patrem sequitur ambitus, si moveatur.
Quod fit in us vel in o, vel in or verbale vel in rix,
Participans quoque praeteritum per rusque futurum
1650
Ad normam debent se conformare supini.
Vi tum dante praeit vocalis non breviata;
Qui. si. ci. sa. li. i. cog. ag. demis et inde creata.
Qui rectos superant, obliquos crescere dices.
A pluralis et e crementum protrahit o que;
1655
I vel u cremento breviare iubemus eodem:
Sunt testes quorum, quarum, rerum manibusque
Et verubus, rebus, dominabus sive duobus.
Verbum, personam quod habet superare secundam
Primi praesentis, crescens hac arte notabis.
1660
Debet ad activi praesens haec norma referri,
Et si non habeat, activum fingere debes.
A crescens verbum producere debet ubique.
Ex do fit a brevis cum primae compositivis.
E, nisi cum subit r, debes producere semper;
1665
Cum subit r, curtam dant plurima, plurima longam.
In sum sive fero crementa velimque notato,
Ac edo discutias modo longans et modo curtans.
Omne lego praesens breviat quartique secunda.
Longum passivo reris vel rere notato.
1670
Plusquamperfectum per quamlibet est breviandum.
In coniunctivo duo tempora curta notato.
Curta fit in prima beris et bere sive secunda.
E verbum crescens alibi producit ubique.
I tibi producit quartae crescentia prima.
1675
Omni praeterito reperimus imus breviando,
Inque velim produc crementa priora vel in sim.
I brevias aliis, si non u consona subsit.
O verbum crescens producit et u breviabit.
Has per crementa normas disyllaba serva;
1680
Sed tamen has omnes dic ad medias speciales.
Compositum partis retinens i fine prioris
Hanc breviat mediis, sicut tubicen; sed ibidem
Excipies, iungetur ei tibicen, ubique.
Ex di compositum produc; sed deme disertus,
1685
Et, quae componis ex Graeco, curta locabis.
Vocalis brevis est alia subeunte; sed inde
Demi plura queunt, ut dius diaque, dium,
Et fio, cum sit disyllaba vox, breviatque
Cum polysyllaba fit: fiet probat hoc fieretque.
1690
E super i longam dat declinatio quinta,
Quando vocalis praeit e; sed eam breviabis,
Consona si praeeat: dic ergo rei, speciei.
Graecaque iungantur, quae longa frequenter habentur.
I super a propriis raro breviatur Hebraeis.
1695
Vt tua metra petunt, dabitur genetivus in ius;
Corripis alterius, semper producis alius.
Tenditur Eous, aer, platea, chorea.
Vocalem mediae breviant, si muta sequatur
Cum liquida; tamen hanc productam pone brevemque.
1700
Longa sit adiutrix, Octobris, nomen in atrix.
Cum chiragra podagram quidam breviant, alii non.
Ante b corripis a, sicut scabo sive scabellum
Et stabilis, stabulum, dabo vel labo sive flabellum
Et labor; hinc demas labi vel fabula, flabam,
1705
Scabidus et tabes et stabam, pabula, labes
Et fabor, strabo nabamque simul sociabo;
Fabellam varies.
A c brevis: probat hoc acer arbor, acerbus, acesco.
Cum b praeit vel p, produc; sed deme paciscor
1710
Et placet et baculus, spatium, brachos; estque morandus
Hic acer, Thracus, facundus, machina, Dacus,
Graculus addatur; sed iacinthus variatur.
A d corripies: tibi sint gradus et vada testes.
Excipitur radix et clades, suadeo, spadix,
1715
Trado, traduco, Gradivus radoque, vado
Et Gades.
Est super f brevis a; sit saphirus tamen extra.
A g brevis: probat ecce sagax; strages retrahatur,
Vagio, vagina, magalia, stragula, saga;
1720
Lagana producit Petrus; indago sociatur.
Si p vel f praesit, produc; sed deme flagellum,
Additur huic fragor et fragilis, plaga rete vel ora.
A super l tardant disyllaba; sed calo verbum
Ac alit atque malum, quod mobile, demo palamque
1725
Atque phalam, sit deinde Pales his cuncta phalumque
Atque salum mare.
Haec, quibus est crescens genetivus, corripe, sicut
Sal salis atque palus; calo dematur et ales.
Quae polysyllaba sunt, brevies; balistaque tolles,
1730
Alea, caligo balaenaque, salebra, squalet.
A super m tardant disyllaba quaeque sequuntur;
Sint damus atque fames, chlamys et tamen ac amo dempta
Atque thamos.
Quae polysyllaba sunt, brevies; amitto sit extra,
1735
Lamina, lamentor, quibus amentum sociabis.
A super n longam faciunt disyllaba; deme
Hinc manus atque cano, canis, haec anus addis anasque
Ac ana sive phanes.
Ni sint a longis, polysyllaba curta locabis;
1740
Ganeo dematur.
A p brevis, nisi papilio vel vapulo, papo,
Apulus et papa, saphirus, crapula, lap[p]a
Map[p]aque cum rapa.
Ante q fit brevis a semper nisi compositiva.
1745
Ar brevis est, quod arista probat, varicosus aruspex.
Excipitur carex ac areo, varica, varix,
Area, Narycia vel glarea, pareo, naris,
Carica.
Produc rus vel ra vel rum: testis tibi carus;
1750
Ara Dei; sed ara suis et para dempta parumque.
Cum subit s produc disyllaba, sit quasi dempta
Et casa sive basis; polysyllaba curta locabis,
Caseus excipitur, et basia longa notentur.
A t brevis: nato sit testis, quater atque quaternus
1755
Atque statum, status ac statio, latet; ac retrahatur
Vates, Saturnus laternaque, mobile latus,
Atria, catholicus; clatros sociare solemus,
Quatuor ac fatum naturaque, quatinus, ater.
Platos cum statim varies; sed longa locabis
1760
In quibus m super est aut r muta praeeunte.
Philosophi mathesim breviant vatesque mathesim.
Vt placet est platea vel platea sive platea.
A super u brevias; sed gnavus et avia demas,
Gavisus, navis et Mavors pavoque, mavis,
1765
Suavis, pravus, item si praesit addita mutae.
Ante b fit brevis e, si non duo consona praesint;
Deformat debet, Ph[o]ebus Thebaeque notentur,
Nebrida, debilitas et Ph[o]ebe [neboque nebam.]
E c brevis: secus est testis, nisi s[a]ecula, m[o]echus
1770
F[a]ecis: securus, fecundus, Gr[a]ecia, c[a]ecus,
Pr[a]eco, me-, te-, se-, vecors vel secius, echo,
Thecaque longatur, de quo chirotheca creatur.
Ante d protrahis e, si sint disyllaba, sicut
Sedes et t[a]edet; cedo pro dic demis edoque,
1775
Pes pedis atque pedum, cedrus, et polysyllaba curta,
Vt sedeo, medicus; sed sedulus excipiatur,
Seditioque simul.
Cum subit f, brevis e; sed compositiva notate.
Ante g fit brevis e rego teste legoque tegoque;
1780
Excipies reges reginaque, regula, leges,
[A]eger et [A]egyptus, legans et tegula, iunges
[A]egis et [a]egoceros.
E super longam faciunt disyllaba, sicut
Chele; demo chelym, velut inde, velimque geluque
1785
Atque melos, scelus atque celer, melus; et breviabis
Quae polysyllaba sunt; speluncaque, belua demas,
Delibutus et electrum spelaeaque Graecum,
Elysius cum deliciis delubraque iungam.
E super m brevis est; sed femina, semina demam,
1790
Demoque producis; sed longis addere debes
E super m solam, sed correptis emo iungam
Ac emio, Themis [extrahe demum, semita, semis],
Et cum cremento disyllaba nomina produc;
Sed memor atque nemus, pariterque femur breviamus.
1795
E super n longa; sit enim brevis atque fenestra
Atque penum, penitus, penetro, penes atque penates
Et phrenesis, teneo.
Si b vel s t vel u vel g praeiungitur illi,
Fit brevis; at venum produci venaque debet,
1800
T[a]enia, t[a]ena simul et venor, T[a]enara, senus.
Ante p fit brevis e, veluti reperire; p duplex
Repperit excipies et pr[a]e, pr[a]eputia, pr[a]epes,
Cepaque protrahit e; sed et hanc producere debes
S sibi praeposita; breviato tamen sepelire
1805
Longa fit epacta, repoque simul sociatur.
Ante q fit brevis e, sicut neque; demitur a[e]quor
[A]equus et a[e]qualis, nequaquam nequaque, nequam.
E super r brevis, ut series, hera sive ceraunos,
Sic et herilis, herus, heresis; tamen excipis heros,
1810
H[a]ereo, feralis, [a]erumnaque, c[a]erulus, heres,
M[a]eret et eruca ceromaque, seria, C[a]eres,
[A]es [a]eris, qu[a]ero, gens Seres ceraque, sero,
Erigone,
Xerampellinas, clerus; debesque notare
1815
Longas ve super r, sed deme veru vereorque;
Corripis inferias feretrumque.
P quoque praeposita pones disyllaba longa.
Longa fit e super s nisi compositiva thesisque
Atque Iesus.
1820
Ante t longa fit e, ceu fretus; deme metallum
Ac etiam metuoque, fretum, meto, metra retroque,
Adiungasque Getes, et si p praevenit aut u;
Pr[a]e format pr[a]eter.
Tethys ΥΟΣ Tethim dabit, estque Thetis Thetidisque.
1825
E super u produc, ut s[a]evus; deme severus
Et levo sive bever, brevis et leve, non onerosum.
Ante b corripis i; tribulus probat hoc et Iberus;
Tribula dematur, hibernus, fibula, scribo,
Tibia, Liburnum, vel mobile liber et ibo
1830
Et libum, libo, vibex quoque, sibila, quibo
Ac ibis.
Ante c corripis i: sit convicior tibi testis
Atque dicax; demo convicia, spicula, dico,
Ficus cum mica, vel niciteria, trica,
1835
Vicenus quoque, tricenus, ficedula, picus,
Licia cum spica vel sicut picaque, vicus.
E duplicat sicca, siccus; sed ico variabis,
Quaeque dicax ponit, ut fatidicus, breviabis.
Ante d longa fit i, velut idem pro mare, fido
1840
Et fidus; sed demis idem neutrale fidesque,
His ideo, fidis atque Cydonia iunge quidemque.
Addis idoneus his et si b vel u praeit aut t.
Strideo produces et strido, rideo rides.
Idola dic longa; tamen invenies idolatra.
1845
I super f longa nisi compositiva scyphusque.
Ante g corripis i; vult figo fligoque demi,
Viginti, bigae trigintaque, frigora, pygae,
Migro, pygargus, frigoque simul sociatur.
S t si praeeunt, ut stigo, longa manebunt;
1850
Sed Styga cum strigibus brevies, strigilis variemus.
Longa fit i super l, ut milia; deme cylindrum
Et philomela, filix, hilaris, ciliumque Cilixque
Et granum milii, bilibris, pilus et pila ludus.
Si praeit s aut t, tunc debes i breviare.
1855
I super m tardant disyllaba; sed thyma deme
Et nimis atque fimus, simul, his sit Hymen sociatus.
Quae polysyllaba sunt nisi simia curta manebunt.
Longa fit i super n; tineam, linio, lino demas.
Tinea produxit Petrus Riga.
1860
Quae e vel s aut m iungunt i, sunt brevianda,
Vt cinis atque minor; sed sinum minoque demis.
Ante p fit brevis i; vult vipera ripaque demi,
Sipharium, sipho, cip[p]us, cum stipite stipo.
I q brevis: probat hoc liqueo, liquor, unde liquoris,
1865
Atque liquor -quaris; sit liquor liqueris extra.
I super r longant; disyllaba: lira probabit;
Vult pyra sive viri, pirus et resonans lyra demi.
Quae polysyllaba sunt, breviantur; tiria deme,
Pirula, pirata, sit pyramis his sociata.
1870
Longa fit i super s; nisi deme miserque, disertus,
His tisanam iungis, sed compositiva notabis.
I brevis ante t fit: iter hoc testatur itemque,
Ambitus, ambitio; demes ambitus et itur,
Nitor, dis ditis, clitellaque, lis quoque litis,
1875
Psit[t]acus et Titan, titilloque, sis quoque sitis,
Italus et Python, glitis, pytismata iungo.
Littera t duplicat.
M praeeunte vel r aut u producere debes;
Sed brevies vitulum, Britones, ovique vitellum
1880
Atque mitos filum.
V longam facit i; nivis hinc vult regula demi.
Bisque notes et tris et quae componis ab illis.
Ante b longa fit o, velut obex obicioque;
Excipiatur obes verbum, soboles vel obesus,
1885
Corripies etiam, si duplex consona praesit.
O c corripimus, veluti iocus atque iocosus
Et iocor et proceres, oculus vocor; et retrahatur
Iocundus, vocis, procerus, et ocior adde
Phocaque, vocalis, Cocytus; c duplicavit
1890
Occulo; longa dare decet ocia, pocula iunge.
Occo c duplicat, suffoco decet variare.
O d producunt disyllaba; sed modo deme
Ac odor atque modus; polysyllaba curta manebunt.
Proderit est longa; sed poderis est varianda.
1895
O super f brevis: ecce profor, profugus vel ofella,
Profugio dempta vel profero, profuit, of[f]a.
Produces o g; toga deme rogoque rogusque
Atque logos.
L curtam facit o, sicut colit; excipe nolo,
1900
Molior et moles, sol solis, dolia, proles,
Solor, boletus, olim, coliphia, solus,
Polypus et stola, prolixus, coloque colas,
Sollemnis, sollers, quibus l duplex reperitur.
O super m longam facies, ut comere, comis,
1905
Omentum; sed homo demas, stomachum vel omasum
Et comedo, dominus, domus et coma sive comare
Et glomus et glomero, comes atque domo vel omitto
Et tomos atque vomo, sic quae componis ab illo,
Atque gomor.
1910
Est super n brevis o nisi nonus zonaque, pono,
Et nonas pone; mono longam credo brevemque.
Si c d vel p praecedit, longa locatur.
O p brevis, veluti sopor atque soporus, oportet
Atque propago; sed opilio pop[p]ysmaque demo,
1915
Vitis propago, sic sopio, populus arbor
Et tophus.
Opportunus et opperior tibi p duplicabunt.
Cum c praeit, longa, scopulus, cophinus, copos extra.
O q corripitur; sed compositiva notentur.
1920
O super r brevis; excipitur flans corus et oris
Oroque cum coram vel thorax horaque, noram,
Coralium, quorum, mos moris, morus et horum,
Doricus et sorex,
Et cum praevenit l aut r, producere debes.
1925
O super s longa; rosa demitur atque proseucha
Et dosis et prosa.
Ante t fit brevis o: totidem, quotus et noto testes.
Et nota; sed deme dos dotis potoque, cotis,
Cotidie, totus, votum notumque notemus.
1930
Produces etiam, si praesit consona bina;
Sed breviare ptotos et ab illo sumpta solemus
Atque protervus, item protos.
O super u brevies; ovum, provincia demes,
Providus esto comes [proventus provenioque].
1935
Ante b fit brevis u: testis ruber est rubeusque.
Excipies tuber, rubigo, suber et uber
Et puber, pubes, et si b praevenit aut n.
Innuba corripies et pronuba sive bubulcus;
Nubo tamen longum, conubia ceu metra poscunt.
1940
Ante c longa fit u, ceu duco, luceo, lucis;
Deme lucerna, lucror et dux ducis atque ducenti,
Et si praeponis n aut c vel r, breviabis.
Ante d longa fit u, ceu trudo; deme rudentes
Et pudet atque sudes, rudis atque rudes studeoque
1945
Et cudo; sed rudo pones ceu metra requirunt.
V raro ponis super f, nec eam breviabis.
V g produco; tugurique tamen memor esto.
F praeeunte vel i vel p debes breviare;
Fruges produces, et iugera mobile iungis
1950
Et frugi.
V super l brevies; uligo demere debes.
G praeeunte vel f aut m producere debes;
Excipitur fulica, mulier, gula iungitur istis.
Longa fit u super m: sic humanum dabo testem;
1955
Hinc humus ac humerus, humilis, sumus excipiemus.
Si praeit n aut c vel t, debes breviare;
Numen produco, strumamque simul sociabo
Ac humor.
V super n longa; cuneum tunicamque retracta.
1960
V p corripitur; sed Iupiter excipiatur
Cupaque cum stupa.
N praeeunte vel r vel p producere debes;
Sed pupulam varies [pupillum protrahe tantum].
V producatur super r; nurus excipiatur
1965
Et furit, adiunges muriam simul atque curules.
Longa fit u super s; sed deme susurro, pusillum.
Vt producunt disyllaba; sed puto deme,
Putris, uti, cutis atque frutex, uter utra lutumque.
Quae polysyllaba sunt cum prole sua breviantur.
1970
Mutuus excipitur et mutuo, glutio, putet,
Futilis addatur cum futio, longus habetur
Vtilis ac utor; uterus bene non sapit utrem.
V super u solam produc; dant cetera curtam.
A brevis in mediis datur ante b: syllaba testis.
1975
Si bilis a sequitur, ut amabilis, excipiatur,
Et laetabundus formamque parem sociamus;
Quae facies in ulum iunges: venabula testes.
Ante c fit brevis a; demantur opaca, cloaca;
Quod dat ulum iunges; obliquos addere debes,
1980
Sed nunquam mediis suberunt disyllaba normis.
Ante d corripis a, velut Hellada; deme cicadam.
A super f brevis est: colaphus testis tibi fiat.
Ante g longa fit a; sed nomina deme secundae:
Sic pelagus ponis; his Abdenago sociabis.
1985
A super l brevias, velut Italus; excipias, quae
Tertia declinat: hoc australis manifestat.
Produc in neutris obliquos: ecce toralis.
Ascalon esto brevis, superadditur Absalon illi.
Italides et Tantalides sua curtat origo.
1990
M subeunte brevis datur a, thalamusque probabit.
Quae faciunt amen, produces et thymiama.
A super n brevis, ut clibanus; tamen excipis illa,
Quae declinabit tibi tertia, sicut inanis.
Vocali iuncta producitur, ut Matiana,
1995
Derivata simul, nomen gentile locique;
Sed Libanum brevies; sit aranea iuncta balano.
Produc obliquos, et compositiva notato;
Istis Vulcanum cum Gargano superaddes.
Ante p fit brevis a; sed deme Priape, sinapis.
2000
A super r brevias, ut barbarus; hinc zodoara
Excipe, quaeque vides derivari manifeste.
Quidam denarium breviant. non primitiales
Obliquos produc; iubaris vel Caesaris educ.
Compositiva notes et nectaris, asparis atque
2005
Bostaris.
A super s brevis est, ut carbasus; excipias, quae
Derivata palam cognoscis, sicut agaso.
Longis Parnasum iunges, sociabis omasum.
Ante t corripis a, sicut cyathus; tamen inde
2010
Excipies voces, quas derivabis aperte.
Quae fiunt in tes sociabis, sicut achates.
Iungit nomen in as obliquos: sic probat abbas;
Corripies alios.
Longa fit a super u: tibi sit pro teste cadaver;
2015
Compositiva notes.
Ante b longa fit e: fiat tibi testis ephebus;
Deficit hic Erebus, Hesebon, simul et terebinthus,
Additur elleborus.
Ante c longa fit e; Senecam tamen excipis inde.
2020
Ante d produces e; sed tamen esseda deme;
Melchisedech socias et nomina, quae facis in da.
Pes dat edis cum compositis.
E super f dabitur brevis: hinc elephas breviatur.
E g corripimus; sed abest tristega, Cethegus.
2025
E super l dabimus longam: patet ecce phaselus.
Abimelech remove; debet brevis angelus esse.
E super m longa; vehemens heremusque retracta;
Additur his hiemis, Alemannia, Getsemanique.
Longa fit e super n; Helenam tamen hinc Helenumque
2030
Et iuvenes, Asenech, ebenus debes removere.
Ante p rara fit e, moneo tamen hanc breviare;
Excipe praesepe.
R subeunte brevis datur e; tamen excipies rus
In propriis, sicut Gualterus, et adde statera
2035
Et derivatum, quod rus tibi terminat in rum:
Ex hoc austerus producitur atque galerus.
Cerberus esto brevis; sunt longa Meg[a]era, Chim[a]era.
Infera cum superis, iterum brevies uterumque
Et pateram.
2040
Pantheramque morans crateram iungis, Iberum.
Corripis obliquos alios; varia mulierum,
Cumque rium sequitur, usu vario reperitur.
E super s brevies tollens divina mathesis.
Ad placitum pones phrenesim.
2045
T subeunte datur e longa; sed excipis haec, quae
Tertia declinat; iungetur eis amethystus.
Obliquos brevies; Agnetis demere debes.
Longis utere locuplete, lebete, quiete
Et magnete simul; temetum breviare solemus.
2050
E super u rara; fiet tamen haec tibi longa.
Ante b fit brevis i; sed compositiva notabis.
Quae dat quarta, solent variari possibilisque.
I c sequente brevis; dematur apricus, amicus,
Additur his umbilicus, formica, pudicus
2055
Et cum lorica lectica, myrica, Caicus.
Istis mendicus cum vesica sociamus
Ac urtica simul et quae post format et ante.
In propriis icus producitur, ut Fredericus.
Longa fit icis ab ix: exemplum dat tibi felix;
2060
Sed mas solus icis, sicut calicis, breviabit.
Iunges cum filice salicem; pernix dabit icis
A pernitor, icis a perneco sic variabis.
Masticem produc et Phoenicem, breviando
Quod dedit ex nisi lodicis; bombex dabit ycis.
2065
I d corripitur, sicut cupidus; sed Abydus
Excipies et quae trisyllaba ponis in ides;
Hisque Coroniden veteres iungi voluere.
Produces ido, sicut formido, cupido;
Cum desideriis addes desidero longis.
2070
Pone duas primas Davidis, sicut metra poscunt.
Perfidus infidusque fides fidoque probabunt.
I super f ponis raro, sed eam breviabis.
I dabo prae g brevem; sed quae facis in ga vel in go,
Demis, ut auriga, caligo; sed brevianda
2075
Quaedam composita; tibi sint caligae sociandae.
I super l brevias, solum tamen excipe neutrum,
Cum facies ile; quae sunt a nomine iunges,
Sicut Quintilis; brevis est humilis parilisque,
Dapsilis et pestilens et nubilis, additur istis
2080
Exilis longum, subtilis, Aprilis, asylum.
I brevis est super m; tamen excipiatur opimus,
Cum quo sublimis; sed compositiva notabis.
Zyma puto longum; tamen azymus est breviandum;
Et derivatum de quarta sit tibi longum.
2085
I super n brevia; tamen hinc festino, caminus
Excipitur, propriaque simul iunges et Erinys.
Iungas cuminium, catinum sive salinum
Et derivatum: tibi sit pro teste Quirinus,
Pina superque dabunt tibi longa propino, supina;
2090
Cedrinus iungas praedictis, adde lupinum.
Crastinus esto brevis, simul hiccine, nundina, iungis
Protinus his acinumque, perendino iungitur et quae
Ex oleo, bysso, clam formas seroque, fago,
Et quae iacinthus bombexque dat ac amethystus.
2095
Ante na longa fit i; vult femina, pagina demi,
Machina cum trutina, Proserpina, lamina iunges,
Buccina cum Mutina, seu sarcina, fuscina curtas;
Sic elemosyna sit.
Obliquos ex in produc, alios breviabis.
2100
Ante p fit brevis i: sic antipos est tibi testis.
Obstipum retrahas [constipo consociabis].
Q subeunte dabis i longam, sicut iniquus;
Cum siliquis reliquos et compositiva notabis.
I super r brevis est; tamen excipis inde butyrum.
2105
Sic delirus erit, saphirum iunge papyro
Appellans lapidem, sed pro vitro breviabis.
Est super s brevis i; paradisum non breviabis,
Anchisen iunge, gavisus ei superadde.
Praecedente para breviatur laesio longa.
2110
Ante t fit brevis i: levitas erit hinc tibi testis.
Quae fiunt in ta proprio de nomine sumpta
Sive loci propriaque simul producere debes,
Vt margarita, Levita, simul heremita.
Vt placet est pituita; Petrus dixit polymita.
2115
Quae fiunt in tes aut in tis, longa notabis.
Itus, si detur a nomine, longus habetur:
Et sic ex censu censitus dicere debes.
Servus curtat itus. adverbia sic breviabis.
A verbo quartae venientia longa notate.
2120
Tertia praeteriens in ui dat itum breviando;
Praeteriens aliter itum producere debet.
Curtat itum pario vel disco poscoque, parco,
Quae gio dat vel bo, quae prima dat atque secunda.
Cumque supina dabunt i longam t subeunte,
2125
Quae formantur ab his, ito longam reputabis.
Agnitus esto brevis, societur cognitus illi.
Itus producit, quod deponens generavit;
Sed tuor abbreviat ea, quae de se tibi format.
Et producuntur lecythus et hermaphroditus;
2130
Sic aconita locas, Cocytus ei sociatur.
Nominis obliquos, quod fiet in is, dabo longos;
Corripies alios, ut miles militis, ales.
I super u longa; Ninive tamen est brevianda.
Est orobus testis, quod o super b breviabis;
2135
Demitur ambobus, October sive duobus.
Ante c fit brevis o; tamen obliqui retrahantur.
Ante d fit brevis o, velut exodus; hinc procul esto
Herodes, et ei custodes sint sociandi.
Est o supra g brevis, velut ecloga; sed removebis,
2140
Quae g vocali praeiungunt, ut synagoga.
O super l fiat brevis: hoc soboles manifestat.
O super m brevis est: Salomon sic esse probabit.
Quod servat neutrum genus, excipe, sicut amomum.
Longa fit o super n; sed sindonis excipiatur,
2145
Sardonis atque diaconus et Turonis, sociatur
Calcedonis, Redonis [et Vasconis associabis];
Lingonis et Britonis ac obliquos propriorum,
Quae loca designant, praedictis addere debes;
Cum proprium fit in on, tamen excipies: Calydonis.
2150
Simonis, harmonicus, mamonam breviare solemus.
Canonis esto brevis cum daemone, Sidonis, ut vis.
P subeunte brevis datur o: caropos tibi testis;
Asopum retrahis, Europam sive pyropum;
Vt placet, est Canopus.
2155
O super r brevias: Sephoram testem tibi sumas.
Derivata palam produc: patet ecce sonorus.
Nominis obliquos, quod in or fit, iunge; sed arbor
Et memor et rhetor, castor seu marmor et aequor
Corripuere suos, sed longis adde Pelorum;
2160
Et quaedam propria sunt obliquis brevianda.
Mas facit os oris; quae dant ur et us breviabis.
O super s longa, sicut testatur alosa.
T subeunte dabis o longam, sicut Azotum;
Quae componuntur, discreta mente notentur.
2165
O super u raro; sed compositiva notato.
Ante b fit brevis u; sed demitur inde saluber.
V c protrahimus, quotiens a vel um subit aut us;
Cetera corripies; sed Pollucem tibi demes,
Manduco iunges, fiducia [consociamus].
2170
Ante d longa datur u; sed pecudis retrahatur.
Ante g longa fit u, tamen hinc tibi coniuge dempta.
Sugo producis; sed sanguisugam breviabis.
V super l brevia, Gaetulus, adulor adempta.
Quae declinabit tibi tertia, longa notabis
2175
Nomina; sed Zabulon breviabitur Hercule iuncto;
His sotular iungo, specular breviabit origo.
Obliquos brevies, ut praesulis, exulis, omnes.
V dabimus longam super m tibi, sicut alumen;
Incolumis, contumax demis et autumo iungis
2180
Et columen.
V super n longa ponetur teste lacuna.
Ante p fit brevis u; sed compositiva notabis.
V super r longa; sed purpura ponitur extra.
Excipe verba, quibus meditatio convenit, et quae
2185
Sunt formae similis, ut luxurio, sociabis.
Mercuriumque notes, lemures cum centurione.
Obliquos brevies, tellurem demere debes.
V super s longa: tibi sit pro teste cerusa.
Prae t longa fit u, tamen arbutus est brevianda;
2190
Compositiva notes.
Vocis fine dabis a longam; sed breviabis
Rectum cum quarto quintum casum sociando.
Hinc tamen excipias, cum rectus in as tibi fiat:
Inde vocativum, velut Andrea, dabo longum.
2195
In numeris -ginta sunt ad placitum tibi danda.
Postea non brevia, nisi fiat dictio bina.
Vtputa corripies, ita vel quia iungere debes.
Productum Graeci rectum quandoque notavi.
E correpta datur; exceptio multa sequatur.
2200
Graecum nomen in e produc: testis tibi Phoebe.
Declinansque per ae diphthongon nomina primae
Et casus sextos in quinta dicito longos.
Longum pone fame, quoniam famei dedit ante;
Et, quae componis de quinta, longa notabis:
2205
Quare, cotidie tibi sint testes hodieque.
Longum pone doce, similis quoque tempora formae.
Eque vocativum dat nomen in es tibi longum.
Nomen longa dabit adverbia, si tamen apte
Comparat, ut iuste; sed non bene nec male crede
2210
Producenda fore, quia neutrum comparat apte.
Saepe brevem ponis, quia non a nomine sumis.
Summi cuncta gradus adverbia longa locamus.
Qu[a]e nomen longum, que notans et erit breviandum.
Me, te, se longis, simul e, de, pr[a]e sociabis,
2215
Et ne, ni dabit an, produc, fermeque fereque.
Aut ve dabit curtam, dabit interiectio longam.
I dabitur longa; quaedam volo demere Graeca.
Sed mihi sive tibi, sibi vel quasi vel nisi semper
Ad placitum ponis, et ibi vel ubi sociabis
2220
Et sua composita.
Vt tua metra petunt, o ponis; deme dativos
Ac ablativos, quoniam decet hos dare longos.
Quae monosyllaba sunt, semper producta manebunt:
Deque gerundivis tua consule metra locandis.
2225
V producta datur, exceptio nulla paratur.
Quae dant b d vel m vel t, debes breviare;
Excipe diphthongum, concisas vel posituram:
Audit, aut, dicunt ex hoc testes tibi fiunt.
C longam ponis, lac, nec donecque remotis.
2230
Hic poni poterit ceu metri regula poscit.
L breviare dabo; sed nil producere quaero;
Ol, ut sol, iungis et in el quae barbara ponis.
Istorum multa tamen invenies breviata.
N producta datur; sed forsitan excipiatur,
2235
Forsan et in, tamen atque dein, iungas an et exin.
Rectus in a Graeci facit an quarto breviari.
Si brevis est crescens genetivus in antesuprema,
Ex hoc in recto decet n poni breviando.
Quartus casus in on solet in Graeco variari,
2240
Rectus produci nisi neutra, sed haec breviari.
R breviando locas; quae sunt monosyllaba demas:
Testes sunt ver, par et ab hoc quae sumis, ut impar;
Quae tamen in multis breviata locis reperimus.
Et brevis est per, fer et cor vir terque; sed aether
2245
Et crater ac Iber usus producit et aer.
S lego vocali divisim cuilibet addi;
Hinc levius scitur, quae syllaba quanta locetur.
As longam ponis, ut Musas; sed breviabis
Nomen in as Graecum, quod ponit in os genetivum.
2250
In Graeco variat pluralem tertia quartum.
Es producta datur; tamen hinc penes excipiatur.
Es cum compositis, sicut potes, abbreviabis.
Obliquus crescens, qui corripit antesupremam,
In recto facit es curtam: testis tibi miles.
2255
Sed res atque Ceres et spes sunt longa fidesque.
Rectus, qui tenet i super es, nescit breviari,
Cum tamen hic e brevem gerat ante tis in genetivo,
Vt paries, aries; sic usi ponere patres.
Forte tamen ratio concederet in breviando.
2260
Multi dant longam pes et sua compositiva.
Pluralem Graeci variatum saepe notavi.
Is brevias; casum sextum trahis atque dativum,
Cumque suis addes monosyllaba compositivis.
In rectis brevio quis et is, bis eis sociando.
2265
Accentu longa verbi persona secunda
Plurali numero facit is longam praeeunte:
Hinc tibi sit possis pro teste velisque vel audis.
Protrahit is rectus, si protrahit i genetivus
Crescens, ut Samnis; longumque dabo tibi quamvis.
2270
Os longam ponis; tamen excipiatur os ossis,
Cumque potis dabit os, brevias, ut compos et impos.
Nomen in as Graecum breviabit in os genetivum.
Rectus in os Graeci, ceu Delos, habet breviari.
Vs curtam ponis; tamen hinc monosyllaba demis.
2275
Declinans quartae genetivum tresque sequentes
Plurali similes casus producere debes.
V genetivus habens longam solet us dare recto
Longam: pro teste tibi sit tellusque palusque;
Tu tamen, Horati doctor, palus abbreviasti.
2280
Invenies aliqua Graecorum nomina longa.
Accentus varias decet hinc distinguere normas.
Est gravis accentus, et sunt moderatus, acutus,
Et circumflexum multi tenuere priorum.
Hic gravis est, qui deprimitur nec tendit in altum.
2285
Vt gravis incipiet, sed in altum tendit acutus,
Atque gravis medius et acuti fit moderatus.
Est circumflexus gravis in primo, sed in altum
Tollitur inque gravem recidit; sed cessit ab usu.
In primis mediisque modo regimus moderato
2290
Voces accentu; finis regitur sub acuto.
Accentum, per quem regitur, vox ultima servat,
Aut hunc iunctarum propius tenet una duarum,
Datque gravem iure quaecunque carebit utroque.
Hos solos usu debes servare moderno.
2295
Accentum tibi vox monosyllaba reddit acutum.
Sunt quaedam, quibus accentus gravis est quasi nullus,
Vt coniunctivae voces et praepositivae.
Dictio, cui tantum duplex est syllaba, servat
Accentum supra primam, sit longa brevisve.
2300
Ergo pro causa, circum, puta, pone, vel una
Non declinata super extremas acuuntur;
Sic alias acuis.
De pronominibus adverbia quae facis, addis.
Huic acuendo sonat, si fiat dictio bina.
2305
Hi profers et di; debet tamen i dupla scribi.
Omnis barbara vox non declinata latine
Accentum super extremam servabit acutum;
Nostra dat accentum data declinatio nostrum.
Attrahit enclitica vox accentum sibi vocis
2310
Praemissae, quod eum finalis syllaba servat.
Accentum vocis concisae litera servat,
Quae servaret eum, si vox perfecta maneret;
Quae tibi si desit, huic publica regula servit.
Regula vocali cedet tamen ipsa sequenti.
2315
Accentum servat polysyllaba vox super illam,
Quae praeit extremam, si longa sit haec, aliter non.
Si brevis est, sedet accentus super antelocatam,
Sive sit illa brevis, seu longa, tamen tenet illum.
Accentum servant in compositis facit et fit,
2320
Dum vox composita vocalem servat eandem.
Quando compositum festinat et inde, licet sint
Longa, simul pones intus longeque, deinceps;
His orsum iungunt aliqui.
Pleraque proferre cunctando vel utraque disce.
2325
Barbarus el acuit; obliquis regula servit.
Haec excepta solent usum variare legendi;
Hunc etiam mutat lector, si quaestio fiat.
Graeca per accentum debes proferre Latinum.
Accentus normas legitur posuisse vetustas;
2330
Non tamen has credo servandas tempore nostro.
Si sit natura monosyllaba dictio longa,
Circumflectatur, sed si brevis est, acuatur.
Si teneat longam disyllaba dictio primam
Sitque suprema brevis, veterum si iussa sequaris,
2335
Circumflectetur prior, in reliquis acuetur.
Servabit legem polysyllaba dictio talem:
Si sit correpta paenultima, quae praeit illi,
Seu sit producta, seu non, tamen est acuenda.
Si sit suprema brevis, et paenultima longa
2340
Fiat natura, sit circumflexus in illa.
Illic in fine circumflectes comitesque.
Et si productam positura dat antesupremam,
Haec acuendo sonat, brevis ultima longave fiat.
Noster non penitus has normas approbat usus.
2345
Barbara, concisa vox, usus et enclisis ista
Cassant interdum; facit hoc distantia vocum.
Pausat tripliciter lector; distinctio plena
Namque fit et media, fit subdistinctio terna.
Si suspensiva fiat constructio, quando
2350
Pausabit, media poterit distinctio dici,
Si sit perfecta constructio. si tamen addi
Convenit, ut plena sententia possit haberi,
Si lector pauset, ibi subdistinctio fiet.
Completo sensu fiet distinctio plena;
2355
Haec est periodus mutato nomine dicta.
Est metrum media distinctio; finis habetur
Versus periodus; est subdistinctio punctus.
Pro puncto saepe metras, sed non retroverte,
Sustentans pauses, si bis metrare recuses.
2360
Pluribus est membris distincta figura loquelae.
Haec sunt schema, tropus, metaplasmus; rursus earum
Quamlibet in proprias species distinguere debes.
Sunt plures aliae scripto vel voce figurae.
Hinc sunt exempla: pleonasmos, acyrologia
2365
Et cacosyntheton et eclipsis, tautologia,
Amphibologia, tapinosis, macrologia,
Perissologia, cacenphaton, aleoteta.
Sed nequit his soloe. vel barbaris. associari;
Sunt etenim vitia nulla ratione redempta.
2370
Barbaris. est vocis corruptio facta Latinae:
Hoc vitium facimus dicendo domina, dominus.
Si tamen eloquiis commisces verba Latinis
Barbara, doctores hoc dicunt barbarbarolexim.
Est soloecismus incongrua copula vocum,
2375
Vt, si dicatur vir bellica, sponsa pudicus.
Barbaris. et soloe. tibi sint penitus fugiendae.
Improprie posita vox format acyrologiam,
Si dicas requiem timeo vel spero laborem.
Dictio turpe sonans cacenphaton: arrigit aures
2380
Detur in exemplum vel tu cum compare ludis.
Atque supervacua debet dici pleonasmos
Additio vocis, ut sic est ore locuta.
Signat idem verbis diversis tautologia:
Exultans redeo rursus gaudensque revertor.
2385
Dicitur unius verbi defectus eclipsis,
Quod poni decet, ut fiat constructio plena:
Haec secum: precibusne bonum parere precantis?
Cum per verba rei magnae submissio fiet,
Tunc tapinosis erit, si dicatur mare gurges.
2390
Et male confusa cacosyntheton est vocitanda
Congeries vocum.
Discipulos caedit cum virgis terga magister.
Perissologia dicenda superflua vocum
Additio sine vi rerum, quae significentur:
2395
Qua poterant, ibant, sed non, qua non potuerunt.
Cum res comprendit varias sententia longa,
Macrologia datur; prologis hoc saepe videmus.
Amphibologia [est] constructio non manifestans
Sensum perfecte: puto te socium superare.
2400
Hoc fit multotiens, quia non determino plene
Affectum mentis defectu praepediente,
Sive duplex sensus ex verbis possit haberi.
Confundit casus, numeros, genus alleoteta.
Addendo saepe fiet metaplasmus, et eius
2405
Prothesis est species et epenthesis et paragoge.
Subtrahis interdum; species tunc eius habendae
Auferesis vel syncopa sunt vel apocopa finis.
Auferesis tollit capiti; sed prothesis addit.
Syncopa de medio tollit, quod epenthesis auget.
2410
Hoc, fini tollit quod apocopa dat paragoge.
Si longam brevies, debet tibi systola dici.
Ectasis esse solet, si producas breviandam.
Bis binas species habet ectasis, hasque vocamus
Caesuras: faciet penthemimerim tibi terni
2415
Syllaba prima pedis; ibi producis breviandam.
Semi- vel ante- praeit, produceturque secundi
Prima pedis, ut in hoc poteris cognoscere versu.
Quarti prima pedis hephthemimerim tibi format
Producendo brevem: versus hoc denotat iste.
2420
Post hephthemimerim dat quinti syllaba prima
Curtam producens, sicut versus habet iste.
Altera caesurae species, si subiciatur
M vel vocali vox, cuius litera prima
Vocalis, nec in his ideo collisio fiet:
2425
O utinam populum hunc salvet gratia Christi.
Syllaba dividitur, et dieresis vocitatur:
Aulai in medio libabant pocula Bacchi.
Si iungas plures, dic syneresim tibi factam.
Haec eadem species dicatur episynalimphe:
2430
Fixerat aeripedem cervam.
Ecthlipis necat m, sed vocalem synalimpha.
Tu populum, alme pater, salvasti a morte redemptor.
Viles sunt istae prae cunctis et renuendae.
Syncrisis istarum solet utraque saepe vocari.
2435
Non solum voces, sed tempora saepe videmus
Elidi metris, velut hic: vale, inquit, Iolla.
Dicitur antithesis, si litera ponitur una,
Ponere cum debes aliam: sic dicimus olli.
Metathesim facies, si transponas elementum,
2440
Si dicas Teucre, cum debes dicere Teucer.
A te vitari debent species metaplasmi;
Sed penthemimeri sola modo nos decet uti.
Syncopa cum fiet, patrum vestigia servet.
Dat species tibi schema prolempsim, zeugma, sylempsim;
2445
Est et hypozeuxis, anadiplosis, epanalempsis;
Est et epizeuxis et anaphora, paronomoeon;
Est schesis onomaton, his additur homoteleuton,
Et paronomasiam, polyptoton addis, hirinos;
Iungis homoptoton his, pariter polysyndeton addis;
2450
Vltima dialyton vel asyndeton est vocitanda.
Praesumit, quae sunt suprema locanda, prolempsis:
Cerno ducentos hinc natos hincque nepotes.
Zeugma fit in verbo, si plurima clauseris uno:
Hymnus, Christe, tibi, tibi laus, tibi gloria detur.
2455
Clausas dissimiles ligat una voce sylempsis:
In te, Christe, salus, in te sunt praemia nostra.
Cum collectivo iunctum plurale sylempsim
Assignant aliqui: plebs ista parant equitare.
Sed magis est propria constructio: plebs parat ire.
2460
Estque sylempsis, ubi pro multis ponitur unus,
Vt, cum dicis: adest rex multo milite cinctus.
Reddit hypozeuxis personae plurima verba
Vni: nos mundet, nos ornet gratia Christi.
Fiet anadiplosis verbi geminatio, quando
2465
Principium clausae fit idem cum fine prioris:
Nummis istorum caret alter et alter abundat.
Clausis principium dat anaphora pluribus unum:
Christus mundavit, Christus nos purificavit.
Principio finem facit epanalempsis eodem:
2470
Nobis grata prius non sunt, modo congrua nobis.
Vnius est epizeuxis geminatio verbi
Significantis idem: me, me petit ultio digna.
Voces, paene pares quae sunt, diversa notantes
Dant paronomasiam: non curas vera, sed aera.
2475
Principium simile voces iunctae retinentes
Dant paronomoeon: vim vitat virgo virilem.
Iunctura simili voces multae sociatae
Dant schesis onomaton: umbone repellitur umbo,
Pes pede comprimitur, ensisque retunditur ense.
2480
Clausula totalis tibi format homoptoton uno
Casu contenta: flentes tristes lacrimantes.
Cum plures voces sub fine tenentur eodem,
Homoteleuton erit; hinc carmina consona subdis
Huicque leonina simul et caudaria iungis.
2485
Per varios casus distincta polyptoton implet
Clausula: litoribus contraria litora, fluctus
Fluctibus esse precor, populos populis inimicos.
Longa tenens seriem constructio dicitur hirmos:
Principio caelum, terras camposque liquentes
2490
Lucentemque globum lunae, solis iubar, astra
Spiritus intus alit.
Diversas voces coniunctio plurima iungit,
Sic polysyndeton est: materque paterque neposque.
Cum sine iunctura variae voces iterantur,
2495
Dialyton facient: rex, miles, plebs negat illud.
Multa tropi species: metaphora, metonomia,
Antonomasia, catachresis vel metalempsis,
Onomatopoeia vel epitheton, homozeuxis,
Synodoche vel periphrasis, simul allegoria;
2500
Addis hyperbaton his et hyperbole.
Cum res est alii similis, pro nomine nomen
Ponitur, ut fit, homo simplex cum dicitur agnus,
Debet metaphora dici translatio talis.
Fit catachresis, ubi sub nomine res alieno
2505
Signatur: sic pisce carens piscina vocatur.
Pro praeeunte sequens positum faciet metalempsim,
Vt, cum significas annos tot per tot aristas.
Plures esse modos reperimus metonomiae,
Cum pro contento, quod continet, aut vice versa
2510
Ponitur, aut factor pro facto vel vice versa.
Antonomasia solet excellentia dici,
Si proprium taceas ponens nomen generale:
Sic David insinuas nomen dicendo prophetae.
Si iungam proprium voci rem significanti,
2515
Fiet epitheton, ut si dicas tristia bella.
Si partem sumas pro toto vel vice versa,
Synodochen facies.
Onomatopoeiam facies, si nomina sumas
De sonitu tracta: sic sus scrofa dicitur esse.
2520
Periphrasis circumloquium de iure vocatur,
Cum verbis curas attollere rem tibi gratam,
Aut in re turpi verbis non turpibus uti.
Transcensus veri manifestus hyperbola fiet:
Astra ferit sonus armorum clangorque tubarum.
2525
Vocum turbatus formabit hyperbaton ordo.
Syncrisis ac temesis ac hysterologia subsunt;
Huic et anastropha vult pariterque parenthesis addi.
Hysteron et proteron solet hysterologia dici.
Haec fit, cum rectam seriem sententia mutat:
2530
Hi Cererem torrere parant et frangere saxo.
Syncrisis ex omni confusa locutio parte:
Nos virtute lavat qui labem criminis ornat.
Dat temesim partes in binas dictio secta:
Est boreae regio septem subiecta trioni.
2535
Dictio si subsit, cum sit praecedere digna,
Fiet anastropha: sic surgit mare littora contra.
In clausa clausam si commisces alienam,
Inde parenthesis est: princeps (quia bella minantur
Hostes) militibus urbes praemunit et armis.
2540
Cum designatur aliud quam clausula signat,
Allegoria datur; septem species dabis illi:
Hae sunt antiphrasis, charientismos et enigma
Atque paroemia, sarcasmos ac ironia,
Astismos.
2545
Antiphrasis sermo signans contraria dictis:
Sic lucum dices, quia raro luce nitescit.
Est charientismos, cum profers dura relatu
Gratius: hinc Hammon nomen traxisse putamus.
Obscurus sermo, quasi mirandus, fit enigma:
2550
Patrem progenies occidit matris in alvo;
Quam mater genuit, generavit filia matrem.
Si proponantur proverbia publica, dices
Esse paroemiam: lupus est sermone sub isto.
Sarcasmos solet hostilis derisio dici
2555
Auxiliante modo dicendi significata.
Per voces dictis contraria dant ironiam.
Vrbane ludens verbis, non concitus ira,
Astismon facies: hircos mulgere labores.
Est et homozeuxis, quando rem notificabis
2560
Ex alia, cui rem possis conferre priorem,
Quae sit nota minus, per eam, quae notior exstat.
Tres species: icon, paradigma, parabola, subsunt.
In simili genere qui comparat, efficit icon;
Haec solet ex usu quandoque parabola dici.
2565
Sed dici poterit de iure parabola, si quis
Inter dissimiles res comparat, utputa: semen
Est evangelium, quod nutrivit bona terra,
Quod petra suscepit, quod spinae detinuerunt.
Hic paradigma facit, qui primum comparat et post
2570
Assignat simile: Domini sunt semina verbum,
Spinae divitae, mens arida petra vocatur.
Alterius vox una tenens vim praepositiva,
Vt supra pro de, fit protheseos paralange.
Cum plus significas, dicis minus, haec tibi fiat
2575
Liptota; fit sub ea firmando negatio bina.
Describendo locum topographiam faciemus.
Chronographia solet certum describere tempus.
Si dicatur agens patiens res vel vice versa,
Sive modo simili tibi sit conversio facta,
2580
Fiet hypallagium: perflavit fistula buccas.
Personamque novam formans das prosopopoeiam.
Absenti sermo directus apostropha fiet;
Sic loquor absenti, scriptam dum mitto salutem.
Est adiectivum substantivo resolutum
2585
Aut e converso; sic hendiadim tibi formo:
Armatumque virum designo per arma virumque;
Armatoque viro decet arma virumque notare.
Extra materiam describens vana vagatur
Auctor, et hanc ebasim plures dixere figuram.
2590
Emphasis efficitur, si fixum proprietatem
Significans ponis, ubi debet mobile poni.
Sic loquor expresse dicens: Davus scelus ipsum.
Est efflexegesis exponens dicta priora.
Dum retices, quod turpe sonat, dic euphoniam:
2595
Circuit haec et relliquiae dant relligioque.
Dicitur esse lepos sermo directus ad unum
Vtens plurali, velut hic: nostis, bone praesul.
Pro numero numerum, pro casu ponere casum
Te facit antitosis inter se dissona iungens.
2600
Saepius audivi tempus pro tempore poni:
Ludere ludebat ad ludendumque vocabat;
Inque prophetiis mutantur tempora sacris.
Verba per antitheton respondent ultima primis:
Est Daniel Noe Iob castus rectorque maritus.
2605
Respondens ad ea, tibi quae sunt obicienda.
Das anthypophoram, cum nil tamen obiciatur.
Sensus oppositos notat anticlasis eodem
Verbo: non obsto, sed toto posse resisto.
Cum verbis vertit antimetabola sensum:
2610
Non, ut edas, vivas; sed edas, ut vivere possis.
Incipimus fari quicquam quandoque, sed illud
Vltro desinimus intercipimusque, tacendo;
Vult aposiopasis dici defectio talis.
Est euphemismos pro verbo ponere verbum:
2615
Exsultat domini vocem mea lingua superni.
Contingens verbi mutat synepthesis: ecce
Vnica facta fuit mulier, quae sunt modo plures.
Ista sed in nostrum mutatio non venit usum.
Dicuntur binae species synepthesis esse,
2620
Scilicet haec et ea, qua personam variamus:
Nobis parce, deus; nobis lavet ille reatus.
Vult oliopomenon ex dictis plura notare;
Moto sermone sic plura licet memorare:
Vrit amor Paridem; nuptam rapit; armat Atriden
2625
Vltio; pugnatur; fit machina; Troia crematur.
Exponens homophesis est non nota per aeque
Vel magis ignota: dic alchitrop esse cavillam,
Quae tenet allidadam cum valdagora sociatam.
Saepe prius dicta geminat tibi theologia
2630
Epimonenque vocat, haec si repetitio fiat,
Vt, quod dicetur, sic certius esse probetur:
Exspectando David exspectans sic geminavit.
Si, quae sunt hominis, assignentur deitati,
Anthropospathos est: sic saepe Dei legis iram.
2635
Si sint res aliquae concordi foedere iunctae,
Id, quod inest uni, reliquam dices operari:
Sic linguam cordi concordem dic meditari,
Ac homopathion talem dic esse figuram.
Nil reor assertum, quod non queat esse tenendum,
2640
Pluraque signavi, quae non debes imitari.
Doctrinale Dei virtute iuvante peregi.
Grates reddo tibi, genitor Deus, et tibi, Christe,
Nate Dei Deus, atque tibi, Deus Halitus alme,
Quos tres personas in idem credo deitatis.